Pagina-afbeeldingen
PDF
[ocr errors]

.bat mundialis, utpote exigebat, et exigit in talibus oeconomia temporalis, paulo post exoccupatus adrat totus in diviuis. Mox fluebat lacrymarum inundatio, et inter lacrymas dulciter susurrabat psalmorum murmuratio. 19. Maxime in officio divino. — Ubi quoque ad divinum officium introibat, omnes cogitationes sæculares secus ostium introitus reponebat, et secum totus utpote ante Deum incedebat. Aliis psallentibus - ipse flebat ; dulciori enim musica solvebatur in laerymis, per quam totus constabat. Tantæ enim erat dulcedinis et dulcissimæ in Deum inteiitionis ut si etiam regalibus consiliis assisteret, audita aliqua melodia nullo modo se a fletibus temperaret. Nec mirum, quia dulcedo patriæ, in qua dulcescit, cui semper suspirabat canticum novum, hac dulcedine solvebat eum. 20. In itinere seorsim incedit. — Cumque etiam pro E^clesiæ negotio itineraretur, quod ab hujusmodi ministerio, etsi aliquaudo, raro tamen segregari consequitur, secretus ab omnibus aliis gradiel)atur. Nec deserebat instituta regulæ, sed fletibus vacabat pro lectione, et orationibus pro reliquo co:iventuum tenore. Comites qui in talibus consueti erant, præcedebant et sequebantur eum, salibus suis intendendo; ipse autem salebras itineris relevabat sibi psalmodiando. 21. Pacem inter dissidentes reformat. — Ubicunque gradiebatur, pax secum comitabatur, bellum cum bello habebat, fœdus cum pace inierat. Cum qua olim perveniens Beneventum, invenit eam arma sumpsisse contra Spoletum. In quibus tanto marte bac habantur ut omnia sua armis, prædis et flammis aJnihilarenlur. Fervebat Bellona in omnium necem, omnibus pulchrum videbatur perdita recipere per medium hostem. Hæc erat mensura belii prius deficere quam vinci. Tandem vir Dei inter eos medius caduceator deambulat, et utrisque consultum pacis expectorat. Nec ante desistit quam foedus inter eos usque ad oscula restituit, pacem partibus redintegrat, mores et fines certo limile antiquat. Iiis ergo et similibus fœderabat regnum indefessus. 22. 0b justi;iae zelum relegatur. — Sed ea tempestate visa est e terra justitia migrare. Patiuntur mortales lucente sole deliquium, quia perit inter eos color et decus rerum. Lux denique orbis Carolus imperator, viam universæ carmis ingressus, defecit, fil:umque suum Ludovicum moriendo imperatorem effecit; sed non tam bene filiatum, sicut decuisset imperium. Non enim secutus est viam patris, sed sensit cum Roboam filio Salomonis. Quidquid pater amaverat, odio liabet; quidquid illi placuerat, sibi displicet. Removentur paterni consultores, admoventur novi et priorum osores. Quorum annosa perversitas statim felices esse res publicas ingemuit, eo scilicet quia juxta Platonem rectores earum amplecti sapientiam vidit. Erant autem illi qui viro Dei sagientia et honore ampliato invidebant tempore Ca

[ocr errors][ocr errors]

que confundi. Cujus invidiæ adepto tempore vindicta accensi, quatenus eum separent a latere regis firmantur convoti, ul justitiam ulterius non ha!)enlo defensorem regnum amitteret, et iniquitas suis quandoque capienda fraudibus dominandi locum reciperet. Nec erat res perardua, quia suppetebat

-locus, tempus, persona. Denique, ut aiunt, regibus

boui quam mali suspectiores sunt. His quoque virtus aliena semper est formidolosa. Quod viro Dei ita esse nihil constitit verius qui, sine judice dignitate homoris exutus, ob bencficium reipublicæ exsilium tulit sicque mala pro bonis recepit. 0 mores! o tempora, ex aureis utique fictilia ! Sed , beati qui persecutiomem patiuntur propter justitiam, » pro qu:a quasi mundus exsilium non esset, alterius exsilii injudicatus excepit sententiam. Non tamen sine judicio, quia feliciter munerandus divino. 25. Etiam et sui. — Dissolvitur itaque illa f lix germanitas, quæ sicut aliqua coiistellatio totius palatii videbatur claritas. Germani erant qnirique, ut sexu ita discreti et ætate, sed eadem uniti bonitate. Sanctus Adalardus primum ætatis et sanctitatis tenebat gradum ; post quem Walo, virorum clarissimus, ordinis , justitiæ et æquitatis hæredium. Quibus sancta virgo Gundrada hærens ex latere dispar quidem erat sexu, sed non dispar sanctitate, quæ sola inter venereos palatii flores ignem juventutis meruit evadere. I{eliqui duo Bernliarius et Theodrada; quae, reddito fructu nuptiali ante pedes Jesu, verbum Dei elegit. audire cum Maria. Et ipsa quidem Suessionis sanctimonialium rexit vitam; ille vero Corbeiæ Christi discipulatus assumpsit formam. 24. Hi ergo palatii flores per diversa mittuntur insontes. Sanctus Adalardus ad Heri Aquitaniæ iusulæ adeptus Dei dispensatione locum que:m ante quærebat per fugam. Walo providente Deo recipitur Corbeiæ, ut quæ flens et dolens desolata erat tanti Patris decessione , ejusdem fratris consolaretur sanctitatis et prælationis successione. Bernharius Lirino mittitur; Theodrada quasi reliquis innocentior, cum omnes innocentes essent, Suessionis relinquitur. Pictavis dirigitur Gundrada, apud dignam digna, sanctam scilicet Radegundem anciliatura, 0 corde tam uniti, cur orbis intercapedine tam discreti? quos Deus conjunxit, homo cur separavit? Hæc autem proscriptio non fit legalis judicatio, sed furtiva relatio. Loco tamen acceptæ l)enevolentiæ omnem excludit injuriam malevolentiæ. 23. 0mnibus lugentibus ipse latus. — Cumque simul egrederentur e palatio, procedit Adalardus, quod dignus fuerit contumeliam pati gratias agendo, fratres et sorores, lacrymantes osculis leniendo, amicis fortitudinem mentis persuadendo, proceribus palatii exempla virtutum exhibendo, porro mirabilem mentis suæ constantiam omnibus deinonstrando. Sequebantur enim eum plures, quia aliter non poterant, id sibi 'isplicere lacrymis et contritioao ceret, et ipse valedictus ab eis recederet, recedunt eum lacrymis, et duo archipræsules, qui calido pede et calida mente assistunt regi, dicentes: v Putas te, inperator, vindicare, quia hunc virum exhonoras hac proscriptione? Aut male es consultus, aut non lene præmeditatus. Non denique exhonoras, sed, ut sibi videtur, pleniter eum honoras. Werum enimvero non te ex illo, sed ex te vindicas illum, quia mur:quam sibi tanta, quanta hodie fuit exsultatio et gaudium. llodie pristinam libertatem in Christo se recepisse gratulatur, et quia non aliquod gaudium huic simile sibi potuisses facere, sine simulatione fatetur. Unde scias procul dubio quia nunquam lætior visus est a nobis aliquando. » Ad hæc imperator perfunditur rubore, dolet se fecisse, quod jam ru'oris sibi videbatur irritum facere; sed si foret infectum, non esset utique posthac faciendum. Cui rem cunctis imputantibus pro crimine [nec aliter erat, peccatum enim faciens peccato non poterat carere) vir Dei omnimoda ratione obnititur : « Non huic, dicens, non liuic, quod non est in hominis potestate, imputetur, utitur Dei perimissione, cui constat nos omninodis deliquisse. Quod si a Domino adversum nos incitatur, oportet ut sacrificium hiimilitatis odoretur. , 26. IIeriensibus monachis prodest. — H;ec et alia prædicando discedit ad locum, ut destinatum usui suo, ita et a se expetitum omni desiderio. Ubi quantæ fuerit humilitatis et gratiæ, testes idonei sunt fratres, inter quos per septennium. vitam duxit angelicam. Quanto enim curis sæcularibus erat exoccupatior, tanto divinis et coelestibus suspirabat attentior. Assiduus erat in oratione, post orationem in lectione, post lectionem in fratrum relevatione. Relevabat eos melliflua ratione, se ipsum præbens speculum, quem sequerentur in actione. Parvus erat inter minores, minor inter majores, majores venerans ut dominos, minores colens ut filios. At illi gaudebant ejus paternitate, et quasi sub abbate suo exhibebant se digna filiatione. Expetebant monentem, et in omnibus audiebant consulentem. Sermo quippe ejns sale erat conditus, et omiies adversos secundabat casus. Pater cœnobii patris eum venerabatur loco, neque aliquid fieri censebat sine ejus consilio. Illi autem miniinum erat in talibus consulere, utpote qui alter plicem (nove) imperii curam solebat disponere, nisi fratrum diligentia evictiis esset aut charitate. Sed quia in cœlis erat, secundum Paulum, ejus conversatio, semper tenebat eum divina contempl.tio; a qtia vix aliquando recedebat, nisi fratrum charitas, aut edulii eum relevatio abstrahebat. Et ut fiat cita descriptionis conclusio , quia non potest fieri virtutum ejus plena definitio, talem se ibi exhibuit qualem nulla valet comprehendere oratio. 27. Post septennium revocatur, cunctis congratulantibus. — Qua veneratione postquam explevit septennium, ita adhuc novus in Dei obsequio, quasi nondum sopplesset hicnnium, Deus, in cujus manu

cor !i3 ©stendentes. Quibus cum rece lentibus valedi- A cor regis habetur, solita dignatione solvit ejus exsi

lium. Dominus enim in terram aspexit, et justitia de cœlo prospexit. Resedit in regno æquitas, et refrigescit multorum iniquitas, revirescit color rerum; colorantur flores Ecclesiarum. Jam enim temptis miserendi, jam venerat tempus earum, quia clementia Dei inspiravit imperatorem Ludovicum, quatenus ab exsilio sanctum revocaret Adalardum. ln cujus revocatione tanta fuit imperii exsultauio, quanta si cœlitus descenderet visibiliter ipsa divina visitatio. Nec secus erat quia Deus per eum mortales visitabat. Gratulantur copnobia monachorum, resultat jucunditate decus ecclesiarum , superborum arrogantia humiliatur, humilium patientia exaltatur, fit concursus populi restituta sibi pristina dignitate, quia qui subtractus fuerat sedentibus in tenebris errorum, refulget Sol justitiæ. Recepto patre fiuut matrimes orphani, gubernatorem recipiunt viduæ et pupilli. 28. Præter Herienses. — Sed quanta istis lætitia, tanta illis a quibus recedebat oritur mœstitia. Gatident et dolent, quia semper eum habere vellent, et tamen ad suam sedem redire mallent. Hæc erat inter eos discors concordia, et concors pariter discordia. Quem circa lacrymantes pia dilectionis dulcedine (non enim erant adhuc satiati per septennium, quod multis solet esse tædium, ejus dulcissima dilectione), vix eum fervore charitatis cogebantur dimittere. 29. Marime Reginardum. — Præcipue autem inter eos dilectionis quidam erat Raginardus, post eum utique qui tunc erat, ejusdem loci abbas futurus, qui unica fervens in eum amoris charitate, gaudebat et dolebat, mutua animi alternitate. Quia enim repatriaret assertor veritatis lætabatur; sed supra modum dolebat quod tanti viri praesentia privabatur. Cumque monasterium jam egrederetur, et fratres eum lacrymis valedicendo et deducendo prosequerentur, ille delitescens in valle plorationis, dolori satisfaciebat gemitibus et lacrymis, quia præsens ferre non poterat præsentiam abeuntis. Quem ille frequenter requirens, et sæpius exspectando resistens, statuit omnino non discedere, quandiu superesset sibi fratri valedicere. Cui tandem reperto cum nuntiaretur, et me impediret abire volentem

p rogaretur, • Nolite, precor,ait, quærentibus me dete

gere, quia lenius absens possum abeuntem ferre. • . Renuntiatur sancto, oslenditur quo delitescat loco : qui statim passibus charitatis regressus venit ad fratrem, ne remaneret insalutatus. Et cum pervenisset ex improviso, exsiliens ille consternatus animo : • Hei mihi ! Pater, clamabat lacrymando , addidi peccatum peccato. Nolui ad te exire, ideo miser huc te cogo redire. Sed da veniam, quia speral)am latere. Nescio denique quid faciam dilatum, sed jam praesens vix queo ferre tui desiderium. Absit autem ut per me aliqua intricetur tibi mora ; Domini tecum comitetur gratia, quia mecum, velim, nolim, tui semper erit praesentia. » His dictis, dato ct accepto vale, diu immorantur in osculi cha

ritate : sicque sanctus egreditur cum reliquis, etiam A visset et quiete, vellet, nollet, se habenlo paululum

illo prosequente. 30. Navem conscendens proficiscitur.— Praeparantur rudentes, impelluntur naves, et velis auræ patentibus, solvuntur anchoræ: expapillatis brachiis aptantur remiges et antennae. Dant fratres gemitus, et naves sonitum, atque tamdiu super ripam stantes recedenti intentant visum, donec crispantibus oculis pro uno sibi videntur videre numerum. 51. In palatium honorifice accipitur. — At ille solutis carnis non cordis aspectibus, post aliquot dies tandem pervenit ad palatium, longa corporis macie confectus, ubi suscepuis favorabiliter a rege et ab optimatibus, veniam dare petitur lacrymabiliter. Fatentur errorem, et inveniunt injuriæ immemorem. Videns enim suffusos pudore, quibus non fuit pudor olim sibi usque ad effectum invidere, satisfactionem eorum prævenit. et demissis oculis jam satisfacientes ita dulciter delinivit. • Nihil, ait, o Cæsar, fit in terra , nihil, o proceres, sine causa ; nihil fit in mundo sine Dei judicio. Si nos pro peccatis nostris arguit Deus, quid ad vos? nos viderimus. Nihil potuisti sine Dei permissione; modo utamur Dei jussione. Dimittite, inquit, et dimittemini (Luc. vi, 37); quod ego primus faciam: vos me sequimini. » Fit sine mora ab omnibus; fcstucantur omnia. 52. Cœnobii sui curam resumit.—Quibus ita compositis, petitur pristimam sedem recipere flagitantibus filiis suis, quil)us fatigalis desiderio septennium illud prolixius videbatur centuplicibus annis. Recipit nec refutat, etenim secundum canones non poterat: imo charitas filiorum sibi imperat ; et sic cum multa stipatione suoruin Corbeiam remigrat. 0 quam jucunda dies illustravit tunc Corbeienses ! dies illa, dies lætitiæ, dies exsultationis et gloriæ. Quanla denique fuerit receptus ambitione quis valet perorare ? Procedit palliatus ordo inonachorum, monachosque præcedit candidatus ordo clericorum; omnis sexus et ætas ruit in obviam , nec est audire uisi unius laudis concinentiam, Christi scilicet propler rellitum Patris laudantium clementiam. Consonant et dissonant, quia voces, non laudes (sexus mutavit ; nec plures fudit lacrymas ejus discessionis desolatio quaiu nunc quoque refudit regressionis consolatio. 55. Febri affectus. — Sed non defuit impedimentum, quo aliquantisper tantum impediretur gaudium. lllum enim pro quo hæc arridebant gaudia, flamma febrium invadens pestifera, membra diu attenuata exsilio, attenuabat etiam nunc ii;valetudinis morbo. Quæ rcs lætitiam quidem minuebat, sed lacrymas utrimque procedentes et ex gaudio et ex moerore augebat. Ea tantum relevabantur consolatione, quia malebant eum infirmum quam nec sanum habere. Quamobrem affluentes erga eum omnimoda humanitale, charitatis officium exhibent ei benigna filiatione. 34. In aulam redit honoratus. E.rsulum reditum procurat. — Cumque aliquantulum remissius quie

B

melioratus fuisset, accercitur iterum ab Augusto : et qui prius gloriose, modo gloriosius recipitur in palatio. Quem introeuntem tanta comitatur gratia, tanta loquentem sapientia, tanta sapientem facundia, ut sua unicuique slalim pateret insipientia. Mirantur et stnpent, et super ratioiiem ejus hærent, quia qui prius videbantur sibi perfecti rhetores, niinc digito ori superposito ass'stuni pene elingues. Quidquid tractaverant fit irritum, quid puil isto eloquitur fit ratum. Solvitur itaque multorum captivitas, eorum maxime quibus regia jungebatur aflimitas, sicque in primis resarcitur ejus felix germanitas, ct redditur in uno omnibus plena libertas. Itevocantur omnes ex diversa regione, nisi quos felicius pr;cveniens mors remiserat patriæ. Quorumdam tonsiira sine jure suscepta, per eum transit ad coronam, et offertur Deo sponte quod illatum fuerat ad ignomimiaim*.

55. Aulicorum reformat mores. — Ipse pul)licam suscipiens pœnitentiam imperator gloriosus, facit se cunctis humiliorem in suis reatibus, qui regali elatioiie affectus fuerat alter Tarquinius. Quidquid enim exemplo et permissu alios fecerat offenderc, tandem salubri consilio institulus sanaba: regia satisfactione, omnes praeeundo reducens al viam, pœnitendi, quibus factus fuerat iter devianli. Au.liobat in omnibus sanctum Adalardum, et al pristinam honestatem precabatur reduccre imperium.

C Nec defuit ille, sed justitiam e! aeqiiitatem resuluiii

in propria sede. Repressit vocum novitales et tc. merarias in populo præsumptiones. Et quia discedeus cœlum, non animum, mutaverat, iuulatun, imperium refrenans timore et amore, decuplum majoratur quam discesserat. Præterea jul)etur cuiam omnibus Ecclesiis magistrare ; quil.us consiI;o ct prudentia magister, sed discipulus apparet .humilitate. Nec ante destitit quam regnum Francorum in omni gloria juvenescere fecit.

36. Abbatis munus retinet inviuus. Sibi durus. — Itebus ergo in pace compositis , cogitat se iterum exuere sæcularibus curis, ut reliquum vitæ tempus peragat in divinis. Sed iion est permissus, a. filiis suis scilicel, quorum erat spes maxima post Deum. ct pater maternus. Quanto enim erat ætate maturior, tanto tendentibus ad virtutem videbatur utilior et agendis quibusque perfectior. Nec erat aliquis qui super eum id exereere posset, præsertim cum vigore sancti Spiritus, et viriditate adhuc non exhaustæ carnis tantum vigeret, ut in laboribus et negotiis rerum nullius juvenis constantia eum sequi, nc.!um assequi valeret. Adeo perfectus erat in actione, omnia dulciter, se ipsum tractans sine duleedine. Quis enim unquam iua dominus servi, ut iste erat sui ? qui tam crudelis alterius, ut iste arbiter suus ? qui cum a filiis suis obsecraretur aliquando paterna veneratione, cur sibi ipsi tam indiscretus esset, qui alios tractabat discretissime, statim coran* eis sponde

hat correctionem, sed paulo post repetebat vigilias et essuriem. 57. Sed liberali vultu. — Erat tamen decoris - gratia venustus, discreta macie satis admodum colorus. Non obumbrabat faciem ejus aliquod exterminium, sed assidua hilaritas ut edentem ita et jejunantem componebat decorum. Canities eum candore niveo exornabat, et velut lilium super roseos amictus, coma capitis super cutem puniceam relucebat. Qui si ex millibus electus fuisset, non candidior, non rubici;ndior eligi potuisset. 58. Munificus in omnes.—Cætera ejus non est laudari modus. Persona, et nobilitate, et sapientia, et honestate, non discrepabat ab ipsa ministerii arte. Siquidem res Ecclesiæ quam optime disposuerit, testabitur Corbeia, quandiu supercrit. Ibi erat portus pauperum, respecttis divitum, domus materna orphanorum, et ejus exemplo adhuc superest cunctis petentibus refugium. Non dives indonatus, non pauper redibat irrogatus. Cælibes viros et viduas stipendiis destimabat accipiendis per singulas villas, qui ubique locis opportuiis accipientes ab eo xenodochium, possidebant res ecclesiæ communiter ut patrimonium. Thesaurus quippe in cœlo sibi et suis parabatur, et domus Dei sapienter a sapiente administrabatur. 39. Ilabitum rilem gerebat. — Cæterum habitus vestimentorum ejus vix erat sufiiciens pro frigore, tamen potius membra muniens quam aliquid honoris aut pretiositatis inferens. Prorsus non egebat aliqua corporis compositione, nihil e:iim sibi deerat pulchritudinis humanæ, nihil etiam interioris animæ. Aspectu erat incomparabilis, statura procerus, incessu virginalis; vox ejus cycnea dulcedine sui mulcebat auditum, et sermo quemque audientem sui faciebat memoriosum. 40. De suis quam sollicitus. — Ipse vero tantam memoriam filiorum habebat in visceribus paternis, ut non solum mores inspiceret, sed etiam numerum et nomina eorum semper haberet descripta in manibus suis, quatenus non sibi excideret pro quibus rationem redditurus esset Deo et pro quantis. Ideo maximam gerens curam eorum, nullum ex eis in hebdomada relinquebat inallocutum, ne scilicet inimicus inveniens vacantes, zizania superseminaret cordibus eorum. 4i. Monasterium recte ordinat. — Proinde quam efiicax fuerit in dispositionibus ordinationis su;e, qui nosse voluerit, in libro qui de his conscriptiis est (59), legere poterit non sine grandi admiratione; ubi etiam perspiciet quam sapienter a sapiente disposita fuerit domus Corbeiensis ecclesi;e. 42. Linguarum usu præditus, et liuteratus. — Et quid laudandum in eo potius, cum nec Moyse minor, nec Salomone fuerit inferior in ordinandis rebus, et

(59) Librum hunc statutoriim Adalhardi appellart, de quo in 0})servationibus praeviis. (40) Hujus Theodradi non meiniuit Paschasius, nec incoeptæ per Adalhardum ante exsilium conditioais

A omnibus scilicet qu;e sibi voluisset suggerere Spiritus sanctus? Qui si vulgari, id est Romana lingua loqueretur, omnium aliarum putaretur inscius; ncc mirum , erat denique in omnibus liberaliter e,!ucattis. Si vero Teutonica, enitebat perfectius; si Latina, in nulla omnino absolutius. Testantur hoc quamplures ejus epistolæ, quæ directæ ad plurimos omnium habentur liberalissimæ. Nec enim litteras satis liberaliter non poterat nescire, qui intcr alas scholares nutritus et eruditus fuit cum consobrino suo Carolo imperatore, et postea;uam sæculo renuntiavit, satis s!udiose se habuit in monastica eruditione. 45. Vigens consilio. — Sic igitur perfectus in utraque disciplina , saeculari videlicet et divina, omnibus omnia factus, sequester erat inter reges et principes, majores et minores, æquissimus in omnibus, Deo placens et hominibus. Consilium verc in eo vigebat totius patriæ, et licet unicum ejus esset desiderium dissolvi et cum Christo esse, tamen precibus suorum evictus, imperii pacem et honestatem disponebat circumquaque, 44. Corbeiæ Saxonicæ initia et progressus. — Quibus insistendo pervenit Saxoniam cum hoc etiam certae rei negotio. ld autem negotii erat, quia ibi religionem theoricam aliquando ponere decreverat: ad quam statuendam per quemdam puerum, nomine Theodradum (40), a Saxonia Franciam a rege deductum, et monachum Corbeiæ factum, locum ædificandi a parentibus ejus adeptus fuerat. Quo in C loco ecclesiam monachorum usibus aptsm ædificare n^nnunquam disposuit; sed quia locum non satis aptum intellexit, crepera semper dilatione intermisit. Quam dilationem protelavit usque ad Caroli mortem, et post Carolum usque ad exsilii sui relegationem. Exsilii autem tempore, quæque sui juris fuere, qui prius accepit, in sua redegit potestate. 45. Sed habebat ibi quemdam in Christo filium præ omnibus sibi monachis familiarem, et univoce aequivocum. llic ne subintraret aliquis alius, præ. dictum locum intercepit loco ejus. Et quia hoc eum prius noverat voluisse, gratia amoris ejus ex Cor$eianis sumptibus celiam ibi cœpit ædificare, coepit, nec perfecit, quousque sanctus ab exsilio remeavit. Ciimque remeasset, ordinabat si quid ex suis cxordinatum fuisset. 46. Qiio tenore Saxoniam modo pervenit, pervewiens locum ex omni parte inspexit, inspectum om. nino inutilem intellexit. Suspensus erat mente, quia cœptum religionis opus nolebat dimittere : et aptiorem non habens, hunc locum inliabilem videbat esse. Tandem ad regem se contulit, et ut locum ædificabilem sibi donaret petivit. Nec momento hæsit ille, sed ejus religiosa gavisus voluntate, ubicunque inveniret, deiiberavit sub ejiis optione. Ivit, quæsivit,

[ocr errors]
[ocr errors]

invenit, renuntiavit : et accepta hilariter ædificandi A simæ sorores. Felix Pater tali filiatione! feliciores

potestate, insuper multis donatus donis regia largitate, dimissa cella, cœnobium cœpit ædificare.

47. Est autem locus super Wiseræ fluvium, maximæ amoenitatis et temperiei elementorum ita competens, ut constet creatus ab initio ad usus monachorum. Dilatatur siquidem in vallis planitie, figuratus in modum A litteræ. Ilabet denique versus orientem alveum, secus quem montem in facie porrectum; porro a meridie mons alius ex alveo egreditur, qui versus occidentem dilatato sinu tenditur: a septentrione autem alter pari situ e regione, quousque viam per medium dantes invicem se videantur copulare; atque ita vallis planissima in medio remanens, quasi alter paradisus jucunditate totius temperiei apparel florens, hoc modo quantum coincidatur trianguli figuram exprimens.

48. Saxonum liberalitas in novum Corbeiam. — In hoc itaque loco construens ecclesiam cum oflicinis, exornat melioribus quos potest invenire monachis : monachos instruit moribus, locum facultatibus, et omiiia omnibus quæ præceperat sanctus Benedictus. "ocat nomen loci Corbeiam, ut signo esset posteris, unde exislendi sumpserit materiam, et Corbeiæ Francorum sancit esse filiam. Et merito, quia quidquid erat, ab illa coepit ab ovo. Nec multum temporis fuit, quo facultate, tametsi non dignitate , matri se comparare potuit. Longe enim exhalauie bono odore monachorum, quos Pater sanctissimus ex sinu matris adducebal filiæ omnes electos, tanta abundavit erga ecclesiam imperatoris et omniua optimatum largitas, ut prius deesset recipiendi quam dandi voluntas : tanta erga Patrem sanctum et ejtis filios fervebat veneratio, ut mallent ecclesiam quam natos suos hæredes suorum ascribere.

49. Adalhardus rebus ponit modum. — At ille videns sufficienter attributum, quantum scilicet suppetebat, ecclesiæ in prædiis, in auro et in cæteris rerum, ponit modum recipiendi, et quotidiana prædicatione a cordibus subjectorum eradicat vitium concupiscendi. * Mortui , aiebat , debemus esse mundo, et vita nostra regnare cum Christo. Sed ecce multi, qui sæculo renuntiasse videntur, nimiis rebus abundantes iterum sæculo deservire inveniuntur. Quod quam sit absurdum advertite nobiscum. Alioquin nihil nobis prodest nos exspoliasse propriis rebus, dicente Apostolo : Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus (II Tim. ii, 4). Non est nostrum ditari, unde alii inopes fiant , neque nostrum laelari, unde alii doleant. Simus sufficientia contenti, quibus debet esse sufliciens etiam paupertas Christi, qui dives, pro nobis pauper voluit fieri. »

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small]

filiae tali paternitate! felicissimi filii, si permanserint in hac unitate ! Ecce enim Pater migrat : deserit in mundo, non deserit in Christo, quos nutrierat. 'Adest tempus dissolvi et esse cum Christo, tempus noriendi in terris, et renascendi in cœlo. 51. Febri corripitur. — Imminebat itaque solcmnitas solemnitatum, illa scilicet solemnitas qua per incarnationis suæ mysterium in sole posuit Do:ninus tabernaculum suum. Redierat a Saxonia in Galliam, ut, fundata filia in Christo, advenum Domini celebrarel apud matrem Corbeiam. Jamque alter Simeon senex paraverat venienti Domino occurrere, et Regem regum procedentem de thalanio suis ulnis lætus suscipere : cum ecce triduo ante Natalem Domini tetigit eum validissinia febris, orante eo et flente juxta consuetudinem suam in basilica, medio noctis. Qui ita totis, vigiliis una cum Fratribus perseverans psallebat cum eis, et psallendo flebat, usque ad lucem hosliam 'ubilationis in pectore Domino consecrans. 52. Obitum suum imminere declarat. -— Prosequente autem luce, jubel fratres ad se convenire. Quibus coräm positis, singulos monens de singulis, indicat instare tempus suæ dissolutionis, et in commune perorat de pace et unitate secundum Deum futuræ electionis. Et dicens Symbolum cum oratione, caeteris flentibus se commendans. retinuit illos cum quibus sibi erat agendum de rerum ordinatione. 55. Quid interim agat. — Cumque diatim magis magisque languor crudesceret, ita providus omnia disponebat, ac si nihil mali ferret : praecipue laborans, ne pro tædio suæ invaletudinis sancta solemnitas minus honoris aut obsequii haberet. Cætera vero non minus studebat ordinare, ne post se aliquid sub se imperfectum videretur remanere. Die igitur peracto qua potuit veneratione, quo summa divinitas humanitatem nostram dignata cst suscipere, reliqui dies sibi profesti fuere, quia cœpit in eo mortifera febris avidius morbescere. Quotidie tamen ad oratorium beati Marni veniebat, cujus privilegio amoris præ cæteris cum cæteris memoriam recolebat, ibique missas audiens sanctam communionem percipiebat. 54. Hildemanni adventu lætatur. — Interim aiidiens eum ægrotare Hildemanniis episcopus Belvacensis, quem ille monachum nutrierat, et eo sublimarat honore per concessum regis, nulla detinetur instantis festi celebritate : sed mutatis gaudiis ratrem suum visitat infirmitatis compassione. De cujus adventu tanta gavisus est Pater sanctus alacritate, ut nisi ultima esset, poene oblivisceretur infirmitatcm pro tanta consolatione. Reddidit Deo gratias, et illi, quod non sit fraudatus a desiderio sui. Desiderabat enim eum videre et inter inantis ejus obire. 55. A quo et ungitur. — Et interrogatus si ab ex benedictioiiis oleo perungi vellet, erectis iii cœlum luminibus, omnimodis precabatur ut fieret. Vocatus episcopus adest, et s!atim qnod petebat factum est.

« VorigeDoorgaan »