Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nec absque plurimorum invidia, quos tamen agente A adductus, et in medio collocatus, et tunc procedente Deo et sancto mirabilis redarguit victoria. Multis signis illustraverat oculos adhuc viventium [sanctus Adalhardus] quæ omnia tradiderat oblivioni negligentia eorum; quæ etiam juvenis diligenter ab eis qui viderant et in quibus facta fuerant exquisivit [Geraldus], exquisita postea litteravit.

nem.

-

15. Ejus progressus in via Domini post sanatioVir itaque Domini, ut recedente claritate cognovit se ab infirmitate liberatum, et gratia divina, ut diximus, tam mirabiliter visitatum, memor evangelici eloquii : "Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. xxiv), se indefessum in Dei servitio exhibuit, et ante Sancti Adalhardi et alia ecclesiæ altaria, amplius quam antea fecerat, se mactare cœpit. O virum laude dignum, quem nec infirmitas aliquantisper a Dei servitio retardavit, nec sanitas tam mirabiliter recuperata extra se elevavit! O Domini et Salvatoris nostri clementia usquequaque prædicanda, quæ in infirmitate sustinuit servum suum, ne deficeret, et sanitati restitutum misericorditer conservavit, ne superbiret! Prædictus autem vir de beneficio sibi a Deo collato se non extollens, sed semper fragilitatem suam recognoscendo in humilitate persistens, e recto non deviavit itinere; sed ad anteriora progrediens, animo et conversatione in monte Domini constitutus, ad cœli palatia capessenda se omnino animavit. Legerat enim Dominum in Evangelio dicentem: Petite et accipietis, quærite et invenietis, pulsate et aperietur vobis (Luc. x1). Hac voce Dominica confisus Dei servus non cessabat petere, ut acciperet, satagebat quærere, ut inveniret, nitebaturque pulsare, ut ei Dominus dignaretur aperire. Quod et factum est. Infirmabatur enim, ut diximus, infirmitate gravissima, et ad petitionem suam liberavit eum mirabiliter misericordia divina; quæsivit ut eum visitare dignaretur gratia sancti Spiritus, et invenit eam in conspectu oculorum Altissimi: aures ejus precibus et lacrymis non cessabat pulsare, et ipse misericordie suæ viscera dignatus est aperire.

16. Visione divina recreatur. Quodam autem sempore videbatur ei per somnium quod ipse ante oratorium Sancti Michaelis, quod in ipso monasterio est, consisteret, et Dominus Jesus Christus, interius cum angelorumet archangelorum multitudine infinita et omnium sanctorum, se ad Missæ celebranda mysteria præpararet. Assistebant angeli, ministrabant archangeli, et ea quæ tanto mysterio erant necessaria præparabant; cumque omnia ministrassent, et ex utraque parte in modum cantorum in choro consistentium sancti, qui cum eo erant collocati essent, ipse Dominus Jesus cœpit inquirere utrum omnes convenissent, qui debebant convenire. Illis autem respondentibus et dicentibus Domino: Adsumus, dixit: Non, quia frater ille nondum ingressus est, qui stat juxta ostium exterius. Sicque eo præcipiente est et illam quæ a Geraldo seripta est, simul cum ejusdem sancti duobus miraculorum libris, quorum primi PATHOL. CXLVII,

B

C

D

Domino ad missæ celebranda mysteria, inceptum est officium: Gaudeamus omnes in Domino, et sic ad fidem perductum; sicque visio illa evanuit, et frater evigilans quæ viderat secum pertractare cœpit. Cognovit satis evidenter quia Deo in actibus suis placeret ; et si prius in ejus servitio se devotum tenuerat, postea severius corporis et animi motus cohibere copit.

17. Alia visio. Jerosolimam ire disponit. Quod exsequitur. Alio quoque tempore erat, sicut sibi videbatur, in Sancti Petri monasterio Corbeiæ, et ante crucem, quæ in medio ecclesiæ est, consistebat; et multitudo virorum et mulierum tanta convenerat quod, sibi sicut visum fuerat, totam ecclesiam compleverat; et ita eo ante crucem consistente omnique populo versus crucem aspiciente, imago Domini, quæ in cruce erat, descendit de cruce, et ad eum qui in medio populi erat appropiavit, eumque blande ac leniter convocans suo nomine, caput suum manu sua demulcere cœpit, dicens: Confortare, fili, in Domino et in potentia virtutis ejus. » Et sic discedens ab eo, videntibus omnibus, sicut primum fuerat crucem ascendit. Quo facto frater evigilavit, et multum anxius pro hoc quod viderat, Deum, ut sibi visionem prosperam faceret, obnixe deprecari cœpit. Venit autem sibi in animo quia loca sanctorum, qui ultra mare requiescunt, vellet visitare, et ad sepulcrum Domini eum in Jerusalem adorare. Cumque hoc qualiter adimpleri posset in animo volveretur, audivit quia in eadem qua ipse manebat villa, quidam viri fideles iter suum appararent, quatenus ad sepulcrum Domini adorare potuissent. Quo cognito lætus vehementer effectus, omnipotenti Deo gratias reddidit, qui consilium ad hoc quod volebat necessarium ministravit; sed quia sub abbate et regula in moaasterio degebat, valde sibi incommodum videbatur, si sine ejus consilio et licentia faceret quod facere nitebatur. Adiit ergo abbatem, voluntatem suam aperuit, postulans et multum rogans, ut ei licentiam daret. Abbas autem videns intentionem fratris et metuens ne alicubi in itinere vel inclusus vel ercmita remaneret, abnegavit, et eum ab intentione hujusmodi, si posset, revocare tentavit. Sed quia plantatio quam plantat Deus nequit eradicari, vir sæpe nominatus ab intentione sua non recessit; et quod per se non poterat, postea multorum sanctorum virorum precibus impetravit. Tandem abbas annuit, sed ea conditione ut, si Deus posse concederet, ad eum sine dubio repedaret. Vir autem venerabilis, accepta licentia, obedientiam suscepit, iter suum apparavit, Dei gratia loca sanctorum multorum visitavit, ad sepulcrum Dominicum, quod super omnia cupiebat, adoravit; ad propria, sicut abbati suo promiserat, repedavit. Quanta in itinere poenarum cruciamenta sustinuit, non est nostrum exponere; quia ad ea quæ inter nos Deus per eum opeauctor est idem Geraldus, edidimus Sæc. IV, parte 1, ad annum 826.

33

rari dignatus est, vix sufficit lingua balbutire. A de terra et cognatione sua egrediuntur (Gen. xi, 1). Ingressus itaque monasterii claustrum, cœpit in Dei servitio se exercere, et quæ de ejus mirabilibus audierat et viderat, ad memoriam revocare.

18. Reversus fit abbas. Interea quodam fratre suo carnali (9) de hac vita cgresso, qui curam fratrum in monasterio Sancti Vincentii apud montem Laudunum susceperat, ad abbatiam provectus est. Quod invitus diuque retinens suscepit, et quamvis non esse parum fratribus præesse cognosceret, vellet tamen nollet, obedivit. Collo autem oneri tam gravi superposito, non se oblivioni tradidit, sed in quantum poterat, se formam et speculum discipulis suis exhibuit. Fratres vero, qui sub eo erant, plus terrenis commodis quam cœlestibus intenti, moribus ejus non bene conveniebant; sed, B sicut legitur de sancto Benedicto (S. GREG. l. 11 Dial., c. 3), sanctis ejus monitis contraria sentiebant. Cumque conspiceret eos ut volebat sine peculiaribus esse nolle acquiescere, ad sanctissimi Patris nostri Benedicti exemplum cogitavit cos dimittere, et secum habitare. In monasterio autem suo erat vir sanctissimus inclusus (10), a quo consilium, quomodo quos ad regendum susceperat dimittere posset, requisivit: qui satis idoneum et sibi valde necessarium dedit. Milites vero secundum sæculum non ignobiles ad eumdem inclusum venerant, de peccatis suis apud eum conquerentes, quia sæculo amplius servire noiebant, confessi fuerant, et ab co quomodo id facerent consilium poposcerant. Sanctus autem vir et abbatis supradicti animum cognoscens, et desiderium militum cognoscens et intelligens, in unum omnes congregavit, consilium utrorumque aperuit, et laicos quasi fidei rudimenta suscipientes, sanctissimi abbatis providentia commendavit. O Christi pietas inenarrabilis! o Salvatoris clementia incomparabilis! Famulis suis se toto corde quærentibus, ad sæculi blandimenta superanda magistrum, qui eos præcederet ministravit; servoque suo, ut sibi devotius deserviret, socios et discipulos aggregavit. Talibus vero conjunctis in Domino, abbas non immemor fratrum quos ad regendum susceperat, episcopum (Helinardum) a quo abbatiæ onus habebat adiit, eique quale consilium quæsivisset aperuit, onus regiminis, quod habebat, ejus providentiæ dereliquit.

19. Abbatiam dimittit. Varia loca SS. visitat. Taliter vero Christi tirones abbati sanctissimo subjiciuntur, et sancti patriarchæ nostri Abrahæ exemplo

(9) Is erat Reginerus. Abbatia S. Vincentii in altero montis Laudunensis brachio sita, hodieque subsistit congreg. S. Mauri aggregata.

(10) Hune Bollandus suspicatur fuisse S. Arnulfum postea episc. Suessionensem; sed fallitur. Nam inclusus hic memoratus in monasterio S. Vincentii degebat, ut legenti patet, quod de S. Arnulfo dici non potest. Hunc potius crediderim fuisse Ebroinum, de quo infra num. 22.

(11) Ea est ecclesia cathedralis, hodieque sub hoc nomine celebris, quæ a Calvinianis diruta tandem pristinum in splendorem restituta est paucis abhinc

C

D

Fit conjunctio lætabunda, fit exsultatio jucunda ; exsultant de magistro discipuli, gaudet magister super discipulos; exsultat abbas super societatem a Deo sibi tam mirabiliter prævisam, lætantur tirones Christi, quia vident et cognoscunt non ab homine, sed a Deo quæ desiderabant omnia sibi provenire juxta voluntatem suam. Sæculi itaque honore deposito, viam qua Christum sequantur ingrediuntur, et usque ad beati Dionysii domum, quem locum sibi delegerant, undequaque conveniunt. Adorata igitur ad sanctorum martyrum sepulcrum Salvatoris clementia, eorumque martyrum et aliorum sanctorum patrocinia suo auxilio convocant, Christi duce providentia, Aurelianis, ut ibidem ad sanctæ Crucis adorent ecclesiam (11), dirigunt vest gia. Cumque et inde discessissent, et Turonis, ubi sanctissimi confessoris Martini corpus requiescit, appropinquassent, peregrinos qui a Sancto Petro Romæ remeabant invenerunt; qui ab eis unde essent, aut quo irent, vel quid in animo versab nt per omnia scrutati sunt. Patefacto igitur corum desiderio, adeunt abbatem, rogantes ut ad eorum fines iter suum dirigeret; quatenus de substantiis suis in alodiis, quæ Deo disponebant dare ad Deo serviendum, ecclesiam construeret. Quod et factum fuisset, nisi Deus eorum habitationem alias disposuisset : et quia Deus voluit, peregrini in viam suam abierunt; abbas vero et socii sui Pictavium, Deo ducente, pervenerunt.

20. Pictavum advenit. Excipitur a comite Guidone, quo commendatur Radulfo. Silvam-Majorem adit. — Ingressis autem illis civitatem, ecce comes Pictavium, Wido (12) venerabilis, Dei provisione ex altera parte advenit. Quod cum abbas cognovisset, sperans sibi non absurdum si cum eo loqueretur, venit ad eum, monens socios ut se sequerentur. Cum autem eos comes conspicere!, resalutavit, et unde venissent aut quo ire vellent diligenter inquisivit. Cui abbas omnia quæ in animo habebat aperuit, et quod de terris suis et cognationibus suis egressi Dominum sequebantur adjecit. Cognita autem comes eorum voluntate, et divina in hoc provisione, abbatem et suos cœpit rogare, ut pro Christo, pro cujus cœperant hæc amore, quocunque in sua terra vellent remanerent; ipse vero consilium et auxilium suum sibi in omnibus curaret impendere. Dum vero de his ad invicem sermocinarentur, ecce quidam Burdegalæ præpositus, nomine Radulfus (13), a Deo

annis.

(12) Guido agnomine Gofridus, Guillelmi V Aquitaniæ ducis filius, fratribus suis Guillelmo VI Crasso et Guillelmo VII Acri in Aquitaniæ ducatu successit sub Guillelmi VIII nomine. Obiit anno 1086; sepultus est in monasterio novo Pictavensi, quod a fundamentis restauraverat.

(15) Hunc virum fuisse ecclesiasticum censuit Papebrochius; at ex altera Vita, ubi dicitur ministerialis, certum est eum fuisse Burdigale a duce præpositum juri dicendo.

induti, quia devoverant iter ad Sanctum Jacobum, ingressi sunt, et tamen licentia ac benedictione abbatis, sine cujus præcepto nihil facere promiserunt.

missus venit, et comiti, si vellet, quod ad id ido- A eun taliter adorasset. His igitur peractis, milites neum locum eos deduceret, invitavit. Unde comes qui cum abbate venerant, adhuc laicali habitu letus vehementer effectus, abbatem et suos ejusdem præpositi custodiæ mancipavit, ut eos quasi se custodiret; et quemcunque locum in tota sua terra sibi deligerent, sine aliqua controversia nihil dubitans suo imperio concederet. Quid multa? Præpositus Radulfus suscepit eos gaudens. et ad locum, qui Silva-Major inter duo maria nuncupatur, adduxit, et ecclesiam parvulam non ex lapidibus, sed de terra constructam ostendit. Silva autem in circuitu tam densa vepribus et sentibus creverat, quod nullus ad ecclesiam appropinquare poterat, nisi gladio, aut alio aliquo ferramento prius iter fecisset. Ad hanc quidem ecclesiam dum abbas et sui venissent, tantus eidem abbati amor ibidem remanendi occurrit, quod se non alias iturum amplius Deo, si sibi propitiaretur, promisit.

21. Quam a dominis obtinet. Visione animatur. Tunc temporis autem terræ illius et dominus silvæ et possessor erat quidam miles Augerius (14) de Riontio, et cum eo alii quamplurimi, quorum nomina ipse cognoscit qui creavit. Cum omnibus vero sic abbas egit, ut omnes locum Deo et sanctæ ejus matri Mariæ condonarent, et ab omni servitio solutum in perpetuum facerent; et ita sanctus Pater Geraldus exhilaratus, ad ecclesiolam rediit, et deinceps construere habitaculum sibi et suis fecit. Quadam siquidem nocte cœpit Deun obaze deprecari, quatenus si eorum ibidem statio sibi placeret, ostenderet, et omnes actus eorum secundum bonitatis suæ divitias in bonum dirigeret. Cumque orando defessus obdormiret, sibi videbatur, quia de parte Orientis currus, quem duo boves ducerent, veniret; post vero aliquantum tempus, duo boves mutabantur in equum unum, et equus eumdem tramitem quem boves gradiebatur; tandem equus conversus in Dei Filio, ita suspenso ut pro nobis prius fuerat in crucis patibulo; inferior crucis pars tangebat terram, superior vero usque ad coelum erigebatur (15). Cumque sanctissimus vir talia respiceret, a loco in quo erat surrexit, et Christum sicut in cruce pendebat adoravit. Tanta autem et tam mirabili visione animatus Dei servus evigilavit; evigilans vero et diu secum quæ viderat pertractans, quia Dei visio erat cognovit, et quia ubi fixum erat sanctæ crucis signum, ibidem ecclesiam fundare debebat intellexit. Cognovit quoniam Deo iter suum et actio placeret, cujus dono et gratia fuerat quod

(14) Joannes Guisius Ogerium scribit. Riontium vicus erat tempore S. Gregorii Turon. cujus meminit in lib. de gloria Conf., cap. 48; postea in oppidum crevit, quod hodieque celebre est, vulgo Rioms dictum ad Garumnam, quatuor circiter leucis supra Burdigalam, septem vero a Silva-Majori dissitum.

(15) Alterius Vitæ auctor: Non tamen materialiter illa crux videbatur, sed erat quadam claritas formata in modum crucis, quæ totum locum miri splendoris magnitudine illustrabat.

(16) Memoratur in Necrologio Silvæ Majoris die XVI Kalend. Julii.

22. Ejus sociorum nomina. Tandem sua peregrinatione peracta, ad eum regressi sunt, et sancti Benedicti habitum devoti, ac Deo se ex toto committentes, susceperunt. Si quis autem nomina eorum qui cum abbate primitus venerunt cognoscere voluerit, sine dubio cognoscere poterit quicunque subscriptam paginam intelligens legerit: Geraldus abbas, et monachi tres, qui de monasterio quod. prius rexerat, ipsius amore cum eo venerunt; unus B Martinus (16) qui postea ecclesiam Sancti Dionysii de Monte rexit; alius vero Ebroinus, qui de militari habitu egrediens, Dei amore inclusus (17) usque ad mortem fortiter pugnavit; tertius quidem Alerannus (18), ipsius abbatis nepos. Isti tres monachi jam facti venerunt, et in loco eodem, sicut regula sancti Benedicti præcipit, professi sunt. Venerunt et alii quinque, qui, adhuc laicali habitu induti, eum ut magistrum et patrem pro Dei amore secuti sunt. Ex quibus unus fuit Berlegius (19) nomine, vir bene morigeratus, in consilio providus, in sermone præclarus, armorum probitate strenuus, ponis omnibus in amicitia junctus, charitate fervidus, divitiis sæcularibus et dignitate ad plenum munitus; fuit enim Francigena, ex regis militibus non infimus, C ex Noviomo (Noyon) civitate Francia oriundus, Castellani ipsius civitatis Germanus. Hic autem quandiu sæcularibus negotiis interfuit, omnibus qui cum eo erant ubicunque amabilis super omnes semper fuit, divitiis nimirum abundavit, et cas liberaliter, non ut earum servus sed ut dominus, tractavit. In pueritia litterarum studiis datus a parentibus fuit, sed postquam adolescentiæ annos ingressus est, dimisso litterarum studio, militie inhæsit, nimirum quia nobilis et nobili genere ortus, animum suum non poterat ab hujusmodi exercitiis refrenare, præsertim cum videret æquævos suos talibus negotiis inclinari. Quid multa? militiam amplexus et armis militaribus suppositus, satis longo tempore se in militia exercuit, donec, dextera Dei tactus, se non bene agere cognovit; arma deseruit, et iterum undis lacrymaram et confessione pura baptizatus, abbatem Geraldum in Silva-Majorem secutus, sicut evangelicus sermo monet et

D

(17) Idem, ut videtur, qui in monasterio . vincentii inclusus erat sub nostro Geraldo, de quo supra num. 18. Memoratur in Necrologio Silvensi VIII. Idus Julii cum hoc elogio: Obiit Ebroinus bona memoriæ socius B. Geraldi:

(18) Hic fuit tertius Silvæ-Majoris abbas, laudatur in Necrologio his verbis: XIV Kal. Aprilis obiit domnus Alerannus, vir vite venerabilis, nepos beati Geraldi, hujus ecclesiæ tertius abbas, jacet in capitulo ubi cipiunt abbates vestes.

(19) Menardo Herlegius. Desunt hic nonnulla apud Bollandum vitio scriptoris.

imperat, omnibus que possidebat, renuntiavit A proficere, nec mirum; nam diligentibus Deum omnia (Luc. XIV, 33.)

[ocr errors]

23. Alii socii nominantur. Initia ad fundationem monasterii. — Alius autem Wido de Monte Lauduno (20) civitate Franciæ, ita enim vocatur, oriundus, miles episcopalis, divitiis refertus, et nobilitate sæculi satis decoratus, vir iste virtutis erat consiliarius, animi sui rector strenuus et in omni probitate elegantissimus. Teszo tertius, juvenis quidem, sed animo fortis et quandiu in sæculo conversatus est nunquam arma sua alteri deseruit, nec timore militis unius unquam mutavit, sed semper ubicunque esset, victoriam et palmam acquirere super omnes socios elaboravit. Hic (21) autem Teszo, de quodam Galliæ castello, Cuci nomine, oriundus, bonæ indolis adolescens et Lobilitatis fuit. Quartus autem Valterus, similiter de civitate Monte-Lauduno, vir militaris et probus, in operc et sermone discretus, consilio pollens, non aliquo superfluus, et in omni opere suo temperatus. Quintus vero Litherius (22) Laudunensis, similiter homo honestus et largus, in armis satis valens, omnibus serviens, omnes diligens, inter cæteros milites probitate inferior esse despicicns, semper ad majora militiæ exercitia se erigens, et quæ probo homini cognoscebat convenientia, omnibus modis, ut poterat, opere et animo capescens. Hi omnes, digito divinæ miserationis compuncti, renuntiantes omnibus quæ possidebant, et de terris et de cognationibus suis egressi, Christum secuti sunt, et qui prius in vestibus pretiosis fulgebant, postea sordebant induti vestibus vilissimis; fiunt nemorum et silvarum fortissimi exstirpatores qui prius fuerant strenuissimi bellatores. In his ergo adimpletus est sermo propheticus, qui dicit: Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces (Isai. 11, 5). Hi nunquam Scripturas lege rant, sed tamen quæ Scriptura præcipit impleverunt; et quia prius illicita multoties egerant, postea a licitis, ultra quam credibile sit, abstinebant. Ab ipso etiam pane jejunabant multoties in die nec aquam aliquando sumere volebant, ut magis ac magis in se corporis voluptates refrenare potuissent.

24. Monast. Silvæ-Majoris construitur. — Igitur postquam beatus Geraldus in loco eodem. ut supradictum est, ubi Dominum Jesum in cruce viderat in visione et adoraverat, monasterium fundavit, de die in diem ipsum cœpit opus succrescere ac melius

(20) Ipsa est urbs Laudunum, in montis vertice sita. Est tamen in agro Laudunensi oppidulum Mons in Laudunensi pago dictum, vulgo Mons en Laônois. Sed hujus Vitæ auctor, supra num. 18, MontisLauduni nomine aperte ipsam urbem Laudunum, cui adjacet monasterium S. Vincentii designat

(21) Quæ sequuntur usque ad Quartus, desunt in edit. Castellum hic laudatum situm est inter urbes Laudunum et Suessionas, isti vicinius, sed in Laudunensi diœcesi, positum est in ipso vertice montis, ad cujus radices exstat abbatia Novigenti. Dicitur Codiciacum, seu Coceium, vulgo Coucy, quod po tentissimos dominos Ingelramnos habuit, in historia celebres.

(22) Menardo Lucherius. Joanni Guisio Eutherius.

B

C

D

cooperantur in bonum (Rom. vii, 28), et omnis plantatio quam plantat cœlestis Pater non eradicatur (Matth. xv, 13), sed semper prosperat. O quanta reverentia ille venerandus est dis ab hujuz patriæ incolis, quo beatus vir a Deo missus de longinquis terræ partibus huc advenit! Anno siquidem ab incarnatione Domini millesimo septuagesimo nono (23) cum sociis suis venit dominus Geraldus in Silvam-Majorem in festivitate, ut fertur, apostolorum Simonis et Judæ. In secundo (24) anno incœptum est monasterium, v scilicet Idus Maii, in honore Domini et beatæ Mariæ virginis et sanctorum apostolorum Simonis et Judæ (25). Fama itaque tanti viri per diversas regiones se velocius extendit, populique in unum conglobati ad eum confluere cœperunt catervatim, ut illius fruerentur aspectu, et ejus prædicationis vomere dura eorum corda divinis gratiæ seminibus aptarentur. Erat enim aspectu angelicus, corpore castus, mente devotus, sermone facundus, diversis virtutum floribus adornatus, in oratione assiduus, signisque in vita sua plurimis decoratus. Ante adventum namque illius accolæ hujus patriæ rudes et quasi agrestes erant, et quid sanctitatis religionisque bonum esset minus agnoscebant; sed efferos eorum animos servus Dei electus, tam exemplis quam prædicationibus multoties mitigabat et eorum plurimos ad pœnitentiam confessionemque provocabat. Nam cum maxima multitudo ad eum, ut sua confiterentur crimina, sæpe venissent, hanc omnibus in commune pœnitentiam in remissionem peccatorum suorum injungebat ut sexta quidem feria jejunarent, Sabbato vero a carne abstinerent.

25. Miraculis claret.—Divulgata igitur sancti viri opinione per diversas regiones, quidam de episcopio Lemovicensi oriundus, ipsum cum fletu pro parvulo exorabat filio, qui tortos ac multum deformes a nativitate habebat pedes, dicens: O sancte Geralde, si ea quæ dicuntur de te sunt vera, aufer opprobrium domus meæ. Talia genitore prosequente, meritis servi Dei puer integerrimam adeptus est sanitatem. Pater itaque, pro tantæ rei miraculo stupens ac vehementer congaudens, puerum ipsum ad præsentiam hominis deducit et cum multa devotione pro accepto beneficio gratias egit. Nec illud reticendum quod plerique morbidi aut febricitantes, si fo: te san

(23) Biennio citius Geraldum advenisse dicitur in chronico Malleacensi, ubi legitur: Anno 107", Giraudus cœpit ædificare cœnobium S. Mariæ Si væMajoris. Vide notam sequentem.

(24) Id est altero post ejus adventum, scilicet 4080, sic enim legitur in veteri Martyrologio Silva-Majoris v Idus Maii. Inchoatio monasterii S. Mariæ et SS. apostolorum Simonis et Judæ in Silva-Maiore, anno ab Incarnatione 1080.

(25) Inter sacras reliquias quæ in Silva-Majori servantur, ex præcipuis sunt media fere pars cranii S. Simonis, et pars capitis S. Juda, et cuspis lancea qua Christi latus perforatum fuisse cre

ditur.

''ctificatum ab eo comederent panem, necaon qui de A cincte disseramus. Nam ea quæ in vita signa fecit,

lapide trito, quem fratres paraverant ejus sepulturæ, bibissent, incolumes, ac Deo gratias sanctoque Geraldo referentes, ad propria læti revertebantur.

[ocr errors]

26. Monachum a naufragio salvat. Cum vero per diversas Galliæ nationes prædicti viri Dei se fama diffuderat, quidam sancti Petri Carnotensis monachus, audiens illius præclara gesta, in suis precibus frequenter obnixe postulaverat ut non ante videret mortem quam hominis Dei frueretur visione et alloquio. Sed cum forte Anglicum mare disposuisset transmeare, ingressus navem, procellosis insurgentibus undis, naufragium pertulit. In mediis itaque fluctibus, submersis sociis, nave quassata et amissa, monachus involvitur, diemque cum sequenti nocte in tanto duxit discrimine. Cum vero huc illucque intumescentibus raperetur undis nihilque aliud nisi mortem exspectaret imminentem, recordatus est inter ipsas pelagi angustias illius quem angelicam in terris audierat ducere vitam, tantumque desideraverat intueri; imoque a pectore trahens suspiria: «O sancte, inquit, Geralde, Dei summi serve, quem tantopere concupivi cernere, si quid potes in præsentia Dei, adjuva me, misertus mei. ▸ Talia illo frequenter ingeminante, statim navis volucri cursu adveniens, meritis viri Dei, de confinio mortis illum excepit. Hæc quoque retulerunt qui monachum Sancto Geraldo postea non sine magno fletu talia narrantem viderunt.

B

per negligentiam maxima ex parte oblivioni tradita sunt (27). Domino itaque annuente, ipsiusque sanclis meritis intervenientibus, sermo noster quem in honore ejusdem scribere aggredimur, bonum principium finemque accipiat.

28. Ejus miracula post mortem. Ejus elevatio. Dens ablatus restituitur. - Tempore illo, quo beatus Geraldus adhuc vitales carpebat auras, quidam ab eo in monachum receptus est, Petrus (28) nomine. Hic fuit ipsius diebus plurimis capellanus, et ipse illius clausit oculos, ac sepulturæ cum aliis fratribus honorifice tradidit. Hic jam grandevus, electione fratrum septimus ei successit in abbatis dignitatem, multaque de ejus mirabilibus referens in diebus illis suis, tale perhibebat miraculum fuisse patratum : Consilium aliquando fratrum fuit ut de sepulcro, in quo humatus primum vir Dei fuerat, transferretur. Congregato ergo episcoporum, abbatum, clericorum et nobilium laicorum non minimo cœtu, levaverunt, ut decebat, viri timorati sancti viri ossa. Multa nobilium turba præsens ibi tunc aderat, et quidam ex populo vir fidelis inter cæteros quoque astabat, magnopere procurans, si quomodo ex reliquiis aliquid accipere valeret. Tandem cum sancti caput ostenderetur populo, prædictus vir desubtus extendit vestem, unusque in ipsa veste ex dentibus casu cecidit. Quod videns homo, ad se vestem traxit dentem abscondit, ac se bene remuneratum credens fore, recessit inde. Sed cum villam egressus paulum proC cessisset, nutu divino obstupefactus, huc atque illuc aberrabat, rectam non prævalens gradi viam. Intellexit denique meritis sancti, cujus ferebat reliquias, iter suum præpediri; reversusque, licet invitus, ad monasterium, rem abbati fratribusque retulit, reliquiasque protulit; sicque lætus discessit. 29. Milites mire servati. Adhuc (ed., aliud) quoque miraculi genus præfatus abbas Petrus narrabat. Quædam, inquit, nobilis mulier, duos habens filios milites, beatum Geraklum quam maxime venerabatur, ac sæpe ad illius ecclesiam veniens tam se quam filios attentius commendabat. Accidit vero quadam die ut ipsius filii cum aliis militibus in exercitu procedere vellent; sed cum non cos mater eorum de exercitu retinere quivisset, illis jam ad proficiscendum paratis, positis in terram genibus, talia fertur filiis cum gemitu dixisse: O filii, Deo vos commendo et sanctæ Mariæ, et sancti Geraldi Silva-Majoris custodiæ, cujus sum ancilla, omnino commendo. In procinctu itaque cum essent positi, quidam ex adversariis unum ex his lancea appetiit, et in corpore armis nudo hunc valide percussit; sed virtute Dei, meritisque sancti viri, cui mater illos commendaverat, nihil feriendo nocere potuit. Fervii, qui locus est in suburbio Aurelianensi, refert Chesnius, tomo IV Historic. Franc., num. 344. De codem in Necrologio Silvensi hæc habentur: XIV Kal. Maii. Obiit dom. Petrus ejus ecclesiæ vn abbas, et S. Gerardi discipulus et capellanus.

27. Moritur. - His igitur et hujusmodi virtutibus in vita vir Domini feliciter pollens, postquam multas de ore cruenti leonis et quærentis quas devoret abstraxit animas, et tanquam lucerna supra candelabrum posita quamplurimos ignorantiæ tenebris submersos ad fidei religionisque lumen reduxit, annis maturus meritisque felix, Nonas Aprilis migravit ad Dominum (26), sepultusque est in ecclesia, quam ipse-fundaverat, ad dexteram partem altaris beatæ Mariæ. In ejus transitu non minima multitudo virorum nobilium, clericorum et laicorum, agricolarumque ac mulierum congregata est, qui ex oppidis ac villis, et etiam ex Burdegala urbe, illius audito recessu, confluxerant. Hi ergo in cœlum clamore sublato, laceratis genis, cum ingenti fletu piissimum D Patrem el recti itineris doctorem se amisisse dolebant, lumenque totius patriæ intimo ex corde exstuclum fore amare deflebant. Itaque longum est, imo impossibile, explanare quanta per eum Dominus bona operari dignatus est, quanta mirabilia in vita sua ostendere, quanti de tenebris ad veram lucem, scilicet Christum, subtracti sunt. Pauca de plurimis signorum ejus (Bolland. signis et) virtutibus, quæ post obitum gessit, ne omnino tacere videamur, suc(26) Fusius ejus mortem describit alterius Vite auctor, quem videsis apud Bolland.

(27) Idem testatur alterius Vitæ auctor.

(28) In catalogis abbatum dicitur Petrus de Ambasia.Fuit septimus Silva-Majoris abbas, cujus epistolam Ludovico Francorum regi scriptam pro priore Seru

« VorigeDoorgaan »