Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

conversatione frequenti, quam circa vos habuisse A Geraldum, abbatiam Silvæ-Majoris, et fuit ibi muld gnoscimur, indubitanter agnoscimus, vos tanquain spirituales viros quæ Jesu Chisti sunt amplecti semper et quærere, et in iis quæ ad opera charitatis respiciunt vos jugiter exerceri, etc. Idem ferme occurrit in variis chartis, quas non vacat singillatim laudare. Sed prætermittere non licuit insignem locum instrumenti visitationis a Simone Bituricensi archiepiscopo anno 1284 per provincias Bituricensem et Burdigalensem factæ. Ibi enim refertur quod cum archiepiscopus ad Silvam-Majorem accessisset, coactus fuerit supra monasterii januam comedere, quod intra loci septa carnibus vesci non liceret; imo, ut ibi additur, cum monachi rescivissent abbatem Sancti Sulpicii cum archiepiscopo ad mensam sedere, et cum eo carnes comedere, hanc B caput a reliquo corpore sejunctum in vas argenteum,

regulæ infractionem ægre tulerunt. Venit, ut in ipso instrumento legitur, dominus apud Sanctum

tum honorifice et solemniter receptus. Sunt ibi monachi nigri, et est locus multum insignis, et quia non comeduntur in corpore abbatia carnes, dominus cum suis sociis comedit supra portam, et comedit ibi carnes. Et venerunt ad dominum quidam monachi inhibentes abbati Sancti Sulpicii, ne carnes comederet ibi, quia ipse faceret contra constitutionem ordinis sui. Hic erat etiam extremis istis temporibus monachorum Silventium fervor. Porro monasterium Silva-Majoris etiam nunc celebre subsistit, nostra congregationi Sancti Mauri unitum, ubi inter alia sacra cimelia servatur corpus beati Geraldi, in veteri theca laminis æreis et statnis deargentatis ornata inclusum. Sacrum vero illius

ejus effigiem referens, ab aliquot annis illatum est..

VITA S. GERALDI ABBATIS.

1. Auctoris ætas. Christian religionis habitum A sed ad Dei gloriam facta est hæc descriptio: nemini

[ocr errors]
[ocr errors]

C

gerens, omnium Dei fidelium cupiens salutem,
universæ Ecclesiæ salutem in Domino. Quoniam
video multa præteritis acta temporibus chartulis
commendata ne oblivione deleantur, placuit
quoque, ut quae facta diebus nostris sunt, nostri
officio ingenioli ad posteros transmittantur. Si
enim illi patres nostri, quæ solius jactantiæ
causa fiebant, tanto sudore nobis curavere no-
tificare, quanto magis nos quæ Dei sunt, ne
silentio deprimantur, debemus elaborare. Igitur
eorum exempla in bonum nobis vertamus, et quod
illi ad humanum favorem, nos ad gloriam faciamus
divinam. Aggrediamur itaque quod incœpimus
enarrare, et non nobis dulce sit amplius accepto
opere evagari. Primum quidem factorem omnium
et Redemptorem deprecamur, ut nobis mare tan-
tum ingredientibus manum dignetur porrigere,
quatenus qualiter beatissimus Geraldus, Silva-Ma-
joris abbas primus, in ejus vitæ exsilio vixerit,
quantasque tentationes ei antiquus hostis intulerit,
quamque fortiter contra ejus tentamenta, auxilio
munitus divino, pugnaverit, quantamque miseri-
cordiam ei Dominus omnipotens contulerit, si non
ut deceret, qualicunque saltem modo explanantes,
charitatis carina subvecti, velificante fide, sancti
Spiritus gratia carbasa nostra perflante, per justi-
tiæ semitam ad portum salutis valeamus pertingere.
Proinde lector imitetur in Dei servo constantiam,
in infirmo patientiam, in patiente longanimitatem,
in longanimitate irremissum tenorem; nec præju- D
dicet nimietatem in dictis, quia nec digiti scripto,
nec lingua valet ut est exæquare verbis; maxime
cum idem vix ea voluisset referre, ne utique ad
laudem suam videretur proferre. Non ergo notetur
in eo aliqua falsæ laudis opinio, quia non ad suam,

autem grave videatur vel indignum, tantum Spiritus sancti habitaculum vocari sanctum, quia si cognovit et fecit justitiam, et vidit mirabilia magna et exoravit Altissimum, sine dubio inventus est in numero sanctorum. Quicunque hæc legerit vel audierit, ignorantiæ scriptoris ignoscat, et non quali stylo, sed de quo; per quem factum sit opus [attendat, et] artificem codicis non requirat. Nemo enim sanum sapiens phalerata verborum figmenta [al., concinentia] debet attendere, sed utrum catholicum sit, quod attendit mentis intuitu subtiliter perspicere. Istius vero veritatis Deum imprecando testem, veniamus ad narrationem.

2. Geraldus Corbeiæ natus. Ibi in monasterio edu

catur. S. Nicolao similis. — Geraldus igitur Corbeix parentibus non ignotis oriundus, in ipso Corbeia cœnobio ad Deo serviendum a parentibus est traditus, ubi sic in sancta conversatione pueritiæ suæ annos exercuit, ut ab hujusmudi delectationibus quas amplecti solent pueri omnino alienus videretur, et ab omnibus qui in hoc eodem cœnobio erant amplius quam coetanei sui diligeretur. Hunc amabant pueri, quia pueros ad omne bonum invitabat : hunc juvenes diligebant, quia in eo totius probitatis et patientiæ exempla capiebant: illum senes mirabantur, quia eum ultra suæ ætatis vires eniti speculabantur. Quid ultra? Ita ab omnibus qui in cœnobio erant, tam monachis quam laicis diligebatur, ut Deus in eo omnipotens et mirabilis prædicaretur. Nec mirum ; quia quem Deus gratia perfuderat, necesse erat ut ab omnibus amaretur. In humilitate quippe persistens, quæ custos materque virtutum esse probatur, obedientiæ scilicet armis munitus, illum sequi studebat, qui usque ad mortem crucis Patri obediens (Philivv. 11) in hujus vitæ

exsilio descenderat. Vere puer Altissimi effectus, A claustro egressus, et ad publicum productus, mult's

in quantum poterat, Jesum in se mirabilem osten-
debat. Quis unquam Dei mirabilia satis poterit ad-
mirari? Nihil enim est Deo difficile, vel in paucis,
vel in majoribus sicut placuerit operari; quia sive
puer, sive in quacunque ætate, necesse est omnes,
si voluerit et juverit, ei omnino famulari. Audivi-
mus sanctum Nicolaum ad matris adhuc ubera
pendentem, quarta et sexta feria semel in
die mammas bibere, et hac vice contentum
tota die perseverare; et Dei opera consideran-
tes non possumus conticere: hunc vero puerum
nostris temporibus adeo benedictum talem se omni-
bus exhibere, ut ab omnibus amaretur, audientes,
non ausi sumus Dei mirabilia non prædicare. Lau-
demus Dominum in sanctissimo Nicolao, magnifice- B
mus etiam eum in hoc puero, tam mirabiliter sancti
Spiritus gratia repleto: non autem illum sancto
Nicolao audemus æquiparare, sed in utroque Dei
mirabilia volumus prædicare. Mirabilis enim Deus in
sanctis suis (Psal. LXVII), et nunc semper, el per
infinita sæculorum sæcula.

3. Fulconi abbati charus. Exterioribus præficitur. Temporibus autem illis, legibus mortis invidentibus, abbatem Richardum (1) Fulco ejusdem sedis et honoris sortitus est hæredium. Postquam vero prædictus puer adolescentiæ annos ingressus est, non oblitus quæ in pueritia gesserat, ad altiora se extendit; et de virtute in virtutem Dei auxilio conscendens, omnibus bonis se formam et speculum exhibuit. Justificationes Domini adolescentulus non obliviscens, ab ipso, ut viveret, intellectum expetebat, qui cum toto mentis affectu quærentibus dat affluenter, et non improperat. Verc quidem unus ex agricolis, quibus vineæ commissa cura Dominicæ, qui fructum Domino suo congruo reportavit in tempore, talenti ctiam commissi die noctuque incessanter meditans lucrum; et illius inertis servi, qui domini sui pecuniam abscondit, metuens vehementer clogium, felix non desistebat exercere negotium: quatenus domino suo, dum veniret, multiplicatum reportare posset talentum (Matth. xx1, xxv). Cum autem abbas sub quo degebat, videret eum ita, ut diximus, ab omnibus admirari, secum cœpit ut sapiens meditari, quia in eo si viveret, boni aliquid excusaret; et Deum, cujus videbat quod erat donum, devote deprecari, ut conservaretur et in melius proficeret. Denique eum ad se asciscens, famulatuique suo ut monachum addicens, cœpit ut solitus erat quocunque pro ecclesia suæ responsis necessarium habebat percurrere, eum sibi adjutorem, et in quibus poterat providum consiliatorem, deducere. Bonæ indolis adolescens corporaliter

*(1) Richardum beatæ, alias felicis memoriæ, abbaI Mirac. S. tem appellat ipse Geraldus in lib. Adalhardi, ubi plura de eo habentur, supra sæc. IV, parte 1, pag. 361 et seqq. Fulco ei successit anno 1048. rebus præclare gestis celeberrimus; anno sequenti concilio Remensi sub Leone IX interfuit.

C

exemplum probitatis futurus, custodiam sibi Spiritum sanctum constituit, qui eum ab omni concupiscentia sæculari immunem extorremque custodivit. Nam quocunque se verteret, ut in monasterio solitus erat, jejuniis et orationibus, ut tempus et hora patiebatur, intentus, omne psalmodiæ pensum, ne aliquando quod Deo promiserat deficeret, reddere conabatur; cum vero ad matris gremium expleto diligenter responso remeabat, parvipendens quæ foris viderat, vigiliis et orationibus et jejuniis carnem fortiter affligebat.

4. Mirandis miranda succedunt. Sic sæcularibus negotiis inerat, ut custodiam mentis non amitteret : sicque jejuniis et orationibus invigilabat, ut tamen ecclesiæ utilitatibus usquequaque discurreret. Si dictis evangelicis attendimus, non est mirandum : promisit enim Deus omnibus in eum credituris se præsto adfuturum; dicit enim in Evangelio: Nolite timere, vobiscum enim sum omnibus diebus vitæ vestræ usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII). Et alibi: Confidite, ego vici mundum (Joan. x). Et iterum: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos; et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est et onus meum leve (Matth. x1). Quas voces Dominicas adolescens supradictus intelligens, devotus acquievit, et ad eum ut ea promissa compleret gaudenter accurrit. Superbiam et pompam saculi omnino derelinquens, ejus se totum præcepto humiliavit, et ut ovis mansuetus, Domini institutionibus nihil hæsitans mancipavit; cujus tanta fuit erga abbatem subjectio, ut omnes præcelleret erga eum abbatis dilectio: sicque licet impar, honor par tamen onus [Boll., oneri] erat, dum usquequaque præsens esset, sicut se habet illud ministerii genus.

5. Nimium fatigatus. Capitis dolorem incurrit. Et quia locus erat aliquantulum destitutus, penuria temporum (2) et tempestate bellorum, cœpit abbas omnibus horis omni ingenio instare ad relevandum. Non nox, aut æstus diei, aut hora edendi aut bibendi remorabatur eos ab utilitate loci, mutata est omnis pristina consuetudo, aliquando horam præveniendo, D aliquando jejunium protelando, aliquando plus solito, aliquando minus sumendo, et insuper naturam dormiendi inæqualiter transgrediendo: quod nequaquam fieri potuit sine gravi periculo. Hac ergo mutatione uterque magnam infirmitatem incurrere; sed majorem juvenis, quia immaturior erat moribus et ætate. Talem enim et tantam infirmitatem incurrit, qualem et quantam nullus hominum explicare possit,

Eum multi ad annum 1097 pervenisse putarunt. At Evrardus, ejus successor, concilio Compendiensi interfuit anno 1085.

(2) De his ipse Geraldus lib. 1 De miraculis S. Adalhardi cap. 3; qui liber editus est sæc. IV, parte 1, p. 358.

præfato servitore suo tantum conscio, ubicunque valet, et quæcunque valet subtrahit ori suo, et in pauperibus ministrat Christo. Occasione medicorum ab amicis quæque valet accipit, et exinde tres pauperes ad imitationem Dominicæ cœnæ sibi constituens, pedes eorum quotidie abluit, lacrymis rigat, capillis et camisia tergit, mensam et cibos apponit; deinde projiciens se in eodem loco ante pedes eorum ad orationem, quasi ibi praesentialiter videret sanclam Trinitatem: Sancta Trinitas, clamabat cum lacrymis, aufer a me hanc quam ferre nequeo infirmitatem. Ubi est, Deus, promissum tuum? Quacunque hora me invocaveritis, dicam : Ecce adsum (Psal. cxv). Ubi sunt tot misericordiæ, tot misera tiones, tot clementiæ tuæ ? Sed suffers, quia pia intentione differs. >

non lingua, non scripto, non alicujus tractitationis A Deum quærit medicum infirmitatis suæ. Denique [Boll., tractationis] modo. Modus enim non erat aliquis infirmitatis, quem ferre nequirêt, nisi Dei clementia [sustentus] mortalium aliquis. Habebatur autem in capite, qui locus quantæ gravitatis sit, in hoc apparet quod ea pars corporis cætera membra solet dirigere; nec est aliqua hujus infirmitatis comparatio, ubi videlicet, si fieri posset, decapitatio unica videretur doloris remissio. A mento denique usque ad verticem non ferri, sed quæ gravior crat, infirmitatis ligatus vallagia, nusquam caput nisi cum totius corporis circumferre valebat machina. Omnes adamantinæ venæ capitis torquebant juvenem sine intermissione, nulla doloris requies, omnes horæ diei inæquales; omne tempus importunum, omnis locus auctor dolorum. Si enim exiret ad B solem, videbatur sibi videre totum mundum vertenten; si respiceret cœlum superius, videbatur sibi ruere super caput inferius; si equitaret, videbatur sibi suspectus ne in præceps caderet; si sederet in tecto aut in monasterio [al., domicilio], videbatur sibi quasi totam molem ædificii sustinere capite suo. Existimabat autem hanc se infirmitatem incurrisse, insueta videlicet cibi potusque et somni mutatione; sed, sicut monstrabitur in sequentibus, revera fiebat summi Judicis præjudiciali voluntate, quanquam hæc omnia peccatis suis studeret imputare: et quoquo modo fieret, nemo erat conscius quanta angustia laboraret, excepto uno servitore suo æquivoco suo, quem ea asciverat sibi familiaritate, ut sibi succurreret in hoc præjudicio. C cujus erat servus, misericordiam sanitatis imploRemanserat siquidem in juvene quidam pudoris respectus, cum cætera omnia laterent, præter qua portendebat suffusio oculorum et moeror languentis vultus. Omnibus enim devitabat conscientiam suam insinuare, ne mollior [al., melior, seu vilior] fieret ipsa infirmitatis devotione. Quid ergo faceret, quo se verteret? erat miseriam et dolorem videre, florem scilicet primæ juventutis non sine gravi damno marcescere. Si quis enim videret oculos lacrymis suffusos [cod. 1, suffossos], et vultum dolentis mutantem colores varios, non illi dubium esset quanta angustia et tristitia eum interius turbaret.

6. Ad medicos frustra recurrit. A Deo medelam exspectat. Tandem non valens amplius ferre, cœpit sententiam medicorum inquirere; et quia quod homines tot sententiæ, unus asserit eum curandum venæ frontalis incisione; [alius] adhibendo potiones et totius species medicinæ. Quæ omnia ille ferebat patienti animo. Si enim vivus arderet, haberet quasi pro remedio, cum omne ingenium et industria medicorum cederet econtrario. Quid enim illi proficerent hominum medicinæ, quem Deus sancti Adalhardi curandum reservabat magnificentiæ? (infr., n. 14.) Multa itaque sine utilitate sui medicis expendendo, cœpit excogitare, quia non est Deus ut homo; et, quicunque sit medicus, Domini est salus; quamobrem crescente infirmitate in deterius, spem suam omnem tollit ab homine, et

D

7. Abbatem Romam euntem comitatur. - Adhue ergo recenti incisione plagarum et gravissima incensione arteriarum, abbas Fulco, statuens ire Romam ecclesiasticæ utilitatis et gratia orationum, prædiclum juvenem secum monet ire, ut fidelem amicum. At ille libenter obediens paratum se respondet, et si corpore, sed non bona voluntate deficiens. Scd cum abbati ab exteriora videntibus suggestum fuisset quod juveni itineratio tanta periculosa foret, iterum ut quiescat amabiliter monet. Ille vero humiliter totus obsistit, ea tantum intentione ut, si humanis decederet, Deus misereretur ejus animæ; si autem Dei clementia Romam perveniret, a sancto Petro,

raret. Quid ergo ? vicit humilitas in isto, amicitia in illo; prædatur amicos, diripit ab eis diligenter nummos, de quibus per viam relevet aporiatos. Ita viam ingreditur, et quod sanissimus quispiam vix valeret, infirmus aggreditur, laborat dolore plagarum, et nimietate infirmitatum. Semper solus retrorsum equitabat, quia quæ levamen esse deberet, etiam loquela sociorum sibi gravis erat, utpote qui, nisi Dei se clementia detineret, pene extra se aliquando fiebat. Cumque tamen obviaret pauperibus, virtute qua poterat, descendens de equo nummes el seminuímos clam claudebat in eorum manibus, et dulciter exosculans, quasi ad præsentem Deum [al., Dominum], ut veraciter erat, cum gemitibus et lacrymis clamans aiebat: Domine Deus, succurre mihi in cunctis tuis miserationibus. Et sie ascenso equo stupefactus ibat, menteque, quæ sana tantum remanserat, semper hærens Deo.

8. Alpes conscendit. Pervenitur ubi dicuntur Sancti Dionysii hospitia, adhuc celebrata ex no. mine ejus, ibique servitor, cui deputatum erat, respectis ut solebat incisionibus lleu, domine, ait, res tua quotidie cedit in deterius. Non poteritis viam perficere; necesse est vos cum seniore nostro consilium habere. Deinde abbati suggessit. Abbas tristis fratrem accersivit, ut ibi remaneat, aut electis quos malit hominibus redeat retro, omnino monet, precatur et consulit. lioc autem dice

[ocr errors]

bat, cum adhuc interiorem infirmitatem nesciens, A quendi, non amittendo infirmitatem, sed admittendo

tantum exteriorem videbat, celaverat enim sicut et reliquos rem suam abbatem suum, ea videlicet causa, ne impediret iter cœptum. Cujus monitioni humiliter obsistens omnimodis precibus: Non, ait, domine, causa retrogradiendi, sed causa proficiscendi, si Deus et vos permiseritis, sum hoc iter aggressus. Veni jussioni vestræ obediendo, præter eam etiam alia restat necessitas in supplendo. Quapropter precor in Dei amore vestram paternitatem, ne reditu eam imponatis mihi, cui contradicere non valeam, jussionem. Ad hæc videns abbas perseverantiam juvenis, annuit ejus voluntati et desiderio bonæ intentionis. Cum autem ad montem Jovis (Monijoux) pervenissent, ascendit montem non tantum Jovis sed etiam Bardonis, nec equo sed pede; nec animæ tantum causa, quantum flectendæ pietatis Dei in recuperanda salute. Tanta erat vis doloris, tantus amor adipiscendæ sanitatis, in cujus comparatione viluerant omnia quæ creaverat Conditor orbis. Ubi vero ascendit Gaudii montem, nudis pedibus et cuculato capite incedens, lacrymis et singultibus occulte pascebat dolorem.

9. Romam pervenit. - Pervenit Romam; cujus ardens desiderio, quot passibus tot angustiis quæsierat eam, quæritur hospitium, itur oratum. Quis posset referre quantas lacrymas ibi fudit ante Dominum suum? Non eget referre, si quis amorem et dolorem, desiderium et infirmitatem velit conferre. Manserunt ibi diebus octo, ubi juvenis satisfacere putavit lacrymis suis et voto; sed quomodo satisfaceret, quandiu eum tanta angustia premeret? Veniebat quotidie ad ecclesiam, et quasi ore ad os deberet colloqui sancto Petro, lumbo tenus intrabat sanctuarii arcam (3), ubi pulsans fidei pietate, non solum affectu cordis, verum etiam motu corporis, patefactis memoria ostiolis, Deo et sancto Petro solis testibus, omnia illic lavit, rigavit lacrymis et fletibus; aliis dormientibus ipse vigilabat, et clam surgens, locatis (4) custodibus, Sanctum Petrum revisebat. Erat autem hæc summa petitionis suæ ut si non mereretur adipisci salutem, impedientibus peccatis suis, vel hanc sibi Petrus impetraret veniam apud clementiam summi Judicis, nec illam quæ adhuc erat scintillulam amitteret sanæ mentis. O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judicia tua, Domine! Non vis dare Petro Romæ quod reservabas sancto Adalhardo Corbeis.

[blocks in formation]

in deterius; unde si prius graves, postmodum sustinuit angustias graviores. Quia enim inter Romanos et Apuliones inhorruerat solito superius [Boll., asperius.] tempestas bellorum cum maximo periculo, equitantes quotidie exspectabant fortune eventum. Nec defuit fortunæ stropha; incidentes quippe in latrones omnia sua perdidere. Abbas projectus de equo, rusquam terrarum non fuisse voluisset tunc libentius quam illo. Geraldus quoque, sicut semper solebat, retrorsum solus et pendulus equitabat, aurum etiam et argentum abbatis secum habebat; sed quid faceret? quomodo evaderet? Invaditur, de equo projicitur, distrahitur, impellitur, spoliatur; et ad augmentum infirmitatis, etiam B graviter flagellatur. Sui quippe, ut melius quisque poterat, fugiebant; nihil putantes perdidisse ex eo quod adhuc vivebant. Recuperatis vero equis per quemdam militem, pervenerunt ad montem Casinum, ubi juvenis iterum pedes cum lacrymis requisivit Sanctum Benedictum, cumque ibi morarentur biduo, abbati ipsius loci infirmitatem suam intimavit ex consilio. Cui ille cu lacrymis et suspiriis condolendo Heu frater, ait, sub quanto laboras periculo! eamdem quam et tu pateris infirmitatem quidam ex fratribus nostris incurrit, quam Lanta afflictione et tanta passione miser sustinuit diutius, donec modo ad ultimum omnis sensus et omnis humana intentio sibi non sine maximo damno decurrit. Ad hæc ille stupefactus, a quo speravit discedere conC sultus, recessit desperatior factus.

11. Subit montem Garganum, fit sacerdos, Corbeiam redit. Pervenitur ad montem Garganum, ut devotius potuit, oravit Michaelem archangelum; stil'a guttantis aquæ multoties respersit caput suumy. Sed quid plura ? Occulta sunt judicia Dei; non sanctus Michael in suo Gargano, non sanctus Benediclus in suo Casino, non sanctus Petrus in sua Roma, quod sanctus Adalardus promeruit de hac re in sua Corbeia. Invento itaque papa Leone, omnimodis satagebat, quatenus apud eum sarcinam peceatorum suorum posset exonerare; sed cum non esset accedendi locus, nec commorandi speciale tempus, cœpit contristari et æstuare, si quo modo ad exitum rei posset pervenire. Interea videt quemdam pontificem, nomine Hubertum (5), cui omnem suam conscientiam patefecit, infirmitatem qua laborabat aperit, et quomodo relicta medicina, omnem spem suam commisisset, custodia spirituali. At ille temperans modum pœnitentiæ pro modo infirmitatis, laudat propositum juvenis, hortatur insistere cœptis, imperat ne amplius quid faciat sine licentia abbatis. Ita confecto negotio, utrisque a papa eiiam sacerdotibus effectis, se cum abbate suo, reditur Corbeiam non sine magno vitæ suæ periculo. Jamque de cor

[blocks in formation]

poris sanitate desperatus, animæ quærebat salutem A eum assidue habebat et intentum, nulla existente attentius, eleemosynis instare, pauperibus deservire, ecclesiis inhærere, missas, quia noviter ordinatus fuerat, frequenter celebrare; quarum etiam eucharistiæ dum astaret, ita præ angustia infirmitatis stupefactus reddebatur ut nisi Dei clementia, quem inter manus tenebat, teneretur [al., tueretur], totus extra se fieret.

mensura veniarum, in tantum ut digitalibus junctu ris nodi insurgerent, et petra durius callum. Quæ enim esset mensura ad Deum clamandi, cujus [ed., cui] nulla erat infirmandi ? Videns denique preces suas nihil adhuc proficere, et omnes labores suos, quantum ad hominem, incassum ire, divina animatus inspiratione, sanctum Adafhardum præter omnes et super omnes omnimoda aggreditur petitione; cujus assistens altari, usque ad desperationem jam confusus, miserabili compunctionis humi litate in omnes preces redditur diffusus. Verum illo desuper miserante qui appropinquat contribulatis corde, pervenit ad hoc, quod si prius fecisset, Dei clementia jam liberatus fuisset. Sancto enim

posse semper et ubique magnificare nomen ejus gloriosum, si sibi impenderet diguationis suæ auxilium; quo se ubi voto ligavit, paulisper solutionem infirmitatis sentire cœpit. Sicque divina clementia ad petitionem quotidie magis ac magis animatus, aliquando post completam (7) coram altari se effundens in omnium orationum effectus, usque ad singulius verba interrumpentes, pene liquescebat in currentes laerymarum fluctus; tandem laxata vox invenit iter, gemitusque soluti in hæc verba prorumpunt Sancte Adalharde, Christi amice, suscipe me miserum ante omnes et post omnes confugientem ad te.

12. Fit sacrista, ecclesiam exornat. Taliter expleto anno postquam a Roma rediit, custos ecclesiæ, qui tunc erat, humanis decessit; cui Geraldus in obedientia successit. Successit obedienter, licet ab ipsa impediretur infirmitate, non aliqua, utpote qui seipsum non habebat, illectus cupiditate, sed ut tali obedientia promereretur a Deo gratiam salutis recuperandæ. Nec deerat tantæ voluntatis occa- B Adalhardo vovet laudabile volum, se scilicet pro sio, obsistentibus temporibus priorum proposito. Templum quippe noviter fundatum ex toto desertum erat (6), ovibus et porcis et pecoribus patebat, quasi platea aquis pluvialibus ita plenum erat ut anseres et anates natarent per illud, pro pavimento habens unius cubiti sterquilinium, omnibus erat fastidio, omnes transeuntes movebant caput super co. Huic operi juvenis cœpit instare, si quo modo divinum respectum ad suam miserationem posset inclinare; et licet impediretur penuria temporum, tamen sibi providente Deo, purgavit templum, composuit sedilibus, et ornavit desuper columnulis cuin basibus chorum, purgavit cryptam et deambulatoria, aptavit in suis locis decenter altaria. Quid amplius moror? Monasterium quod jam diu ab omnibus dimissum erat, infra tempus sat modicum ita coaptavit, ut ad Deo serviendum videretur idoneum, et tantæ congregationi valde necessarium. Quadam vero die fratres, qui majoris in cœnobio consilii erant, videntes monasterium, ut diximus, optime apparatum, abbatem adeunt, ad videndum quæ viderant adducunt; consilium tribuunt, ut corpora sanctorum qui in monasterio vetusto erant tollerentur, et in loco, quem Geraldus sat convenienter mundari fecerat, cum summa veneratione collocarentur. Consilium datum est et probatum, et quæcunque deerant ad hoc inquiruntur, et omnia, ut diximus, cum gaudio et episcoporum vicinorum confirmatione et populi firma attestatione adimplentur; sicque juvenis magis ac magis in opere suscepto desudans, omnibus necessariis jadornavit, iilo subministrante, cujus hæc agebat desiderio et

amore.

[blocks in formation]

C

D

14. Qui eum sanat. Ejus laudes Geraldus celebrat. Ubi ergo satis est visus sibi idoneum instruxisse sanctum Adalhardum apud judicem Christum, surrexit,faciem tersil, et gemebundus rediit ad lectum suum; cumque ibi sederet, adhuc singultiens et amens, ex parte altaris specie fulgurea advolavit spendoris globus, qui reverberatis ejus oculis, illustravit totum corpus ejus. At ille stupefactus hæsit, cum subito ruptis infirmitatum nodis, inter cutem, et quasi quibusdam chordulis, caput ipsum ingens crepuit; et non ferens dolorem: Sancte Adalharde, succurre, miserabili voce clamavit; moxque sub silentio se repressit, quia cum ipso dolore virtutem in se faclam sensit. Sicque liberatus ab ipsa infirmitate, cujus liberationis desiderio tanto erat fatigatus tempore, laudavit liberatorem libera voce; nec defuit voto, quod paulo ante voverat sancto; ubicunque enim potuit, gloriam ejus exaltavit, exaltando etiam taliter magnificavit. Vitam ipsius apostrophis elegiacis et superfluitate sui offendentem animos legentium, exstirpari fecit ex ipsis sentibus superfluitatum, et plane reductam ad florem historiæ mystice hexametro decoravit (8). Festivitatis ipsius parum quid fiebat memoriæ, sed compositis antiphonis et responsoriis, alta et digna fecit venerari celebritate,

tamen Vitæ auctor, qui nullam S. Adalhardi mentionem facit, id post celebratam a Geraldo missam contigisse scribit.

(8) Vitam S. Adalhardi primo scripsit S. Paschasius-Raubertus abbas Corbeia celebris, quam sicut

« VorigeDoorgaan »