Pagina-afbeeldingen
PDF

Bomini, quæ dicitur Silva-Major, » capellam Sancti A Leodegarii in silva Lesgia (l'Esgue), cum suis appendiciis. Regiæ chartæ subscribunt majores regni officiales, eam vero relegit Gislebertus regis clericus ad vicem Gosfridi cancellarii et Parisiorum episcopi. In altera charta Philippus hoc se fecisse testatur, cum multa de sancta monachorum Silvæ-Dei conversatione audisset a duobus monachis, quos ipse domnus Giraudus primus loci abbas miserat ; sed notæ chronologicæ, quæ in posterioris hujus chartæ apographo nostro habentur, mendosæ sunt. Monachos vero Silvae-Majoris jam tuno, vel saltem paulo post ibi institutos fuisse constat. Et quidem in Bulla Coelestini III sæculo sequenti data, inter alios recensentur t. prioratus sancti Leodegarii et sancti Pauli de nemore et Bellaevallis in diœcesi Suessio- " nensi. ». 14. Verum his emnibus celebrior fuit Sancti Dionysii prope Montes in Hannonia fundatio, quam abbatiam Sancto Geraldo, ejusque successoribus subjectam voluit esse Richildis Flandrensium comitissa, loci conditrix. Huc proferre juvat fundationis tabuhas ex Chartario Silvensi. « Ego Richildis comitissa, mater Balduini comitis filii magni Balduini, qui tenuit principatum utriusque scilicet Flandrensis et Hainocensis (Hainaut) pagi, cernens totum mundum ruere ad occasum , atque cunctos mortales magis subditos peccatorum tenebris quam veritatis luci, cœpi tractare de salute meæ meique filii animæ, quomodo possemus sanctæ matris Ecclesiæ casum relevando oculis Judicis placere superni. Talia mihi sæpe cogitanti ac ingemiscenti occurrit intentio, relevato quodam locello sancto Dionysio dedicato, statuere ibi fratres juxta regulam beati Benedicti militantes. Tempore vero quo hæc meo versabantur animo, erat incœptum monasterium in loco Silva-Major nuncupato, ubi Deus suos servos mira augebat dispositione, quippe cui famulabantur tota intentione. Huic igitur ecclesiæ placuit præfatum locum subjicere, ut ex tam mobili congregatione semper abbatem suscipiat, qui ecclesiam Sancti Dionysii recte disponat. De nostra equidem circumjacenti possessione tantum loco contuli, ut abbas honeste posset haberi. Domnus itaque Geraldus, Silvæ-Majoris abbas primus, de suis monachis illuc misit, primumque abbatem constituit. Census autem 12 denariorum auri ibi statuitur, ut singulis annis initio Quadragesimæ sanctæ Mariæ, in cujus honore Silvæ-Majoris monasterium dedicatum est, persolvatur; hunc vero locum et cætera pertinentia ad ipsum ita omnium absolvimus potestate, ut nemini in eo quidquam juris vel dominationis, sive advocationis liceat habere, nisi abbati et fratribus ecclesiae. Sed et domnus Geraldus Cameracensis episcopus, quod in ecclesia sive altari habebat episcopale jus Deo propter religionis Christianæ culturam donavit, ut ibi degentes monachi omni prorsusinquietudine sint liberi. Quod si quando, quod absit, abbas sancti Dionysii contra regulam

egerit, ad abbatem Silvæ-Majoris ipse veniat, qui
male acta corrigat; similiter et monachus qui abbati
rebellis fuerit. Ut autem hæc auctorizabiliora ha-
beantur, nobilium virorum testimonio roborantur,
quorum nomina subnotantur: S. Geraldi Camera-
censis episcopi. S. Anselmi de Ribodimonte; S.
Balduini de Tornaco; S. Gisleberti præpositi de Ni-
vella, aliorumque multorum, qui huic assertioni in •
terfuerunt. -
« Acta sunt itaque hæc anno ab Incarnatione Do-
mini 1082, indictione v, epacta xviii, concurrente
v, imperante lienrico Romanorum rege. S. Balduini
comitis. S. Richildis matris ejus. » Superest hodie-
que monasterium Sancti Dionysii in Brocaria (Bro-
queroy) celebre prope Montes Ilannoniæ urbem.
15. Paulo post beati Geraldi obitum Hugo comes
Regitestensis (Retel) Noveiense monasterium con-
didit, in quo instituti sunt monachi Silvenses, quod
hactenus sub prioratus, muluis abbatiis præferendi,
titulo subsistit Silvæ-Majori subjectum. Situm est
haud procul a Regiteste Remensis dioecesis oppido,
hodie a RR. Patribus congregationis Sancti Witoni
inhabitatum. In vicinas quoque dioeceses, id est per
votam Belgicam II, seu provinciam Remensem, pro-
pagata fuit Silvæ-Majoris congregatio, ubi haud
miaus quam in Aquitania celebre erat Geraldi alumni
sui nomen ; imo et transmisso mari, apud Anglos
celebrata fuit accurata regularis disciplinæ obser.
vantia Silvensium monachorum , qui labente hoc
undecimo sæculo in ea regione jam florebant, sed

C multo majores in Hispania progressus fecere.

16. ßegnabat tunc apud Aragones Sancius Ranimiri filius, qui cum, adjecta regno suo Navarra, ecclesias non paucas in his regionibus condidisset et dotasset, occasionem eum adeundi multis clericis et monachis præbuit. Inter istos vero fuere aliquot e Geraldi discipulis, quos pius rex benigne susceptos in ecclesia apud vicum Rostam instituit, ut ibi monasticæ vitæ exercitiis operam darent; eosque, cum ibi nimia paupertate premerentur, variis possessionibus postea donavit. lIæc omnia discimus ex veteri notitia, quæ ea de re habetur in sæpe laudato Chartario Silvensi, ubi Sancius ipse sic rem enarrat. « Hactenus, inquit, in Hispania raro fuit Christiana religio servata; sed postquam lex Romana a sanctis Patribus constituta nostris temporibus introducitur, ac nubilosus error veniente luce propellitur, advenientibus e partibus diversis clericis et monachis Ecclesia Christi dilatatur. Itaque quidam monachi ad me venerunt, qui se missos a domno Geraldo Silvæ-Majoris abbate dixerunt. Erat autem iste abbas ejusque discipuli diflamati late per Hispaniam, qui de patria progressi in Silva-Majori dignam Deo exercebant militiam. His igitur monachis prius ecclesiam in villa, nomine Rosia, donavi, quam illis omnium dominatione liberavi ; sed ex ea minus necessario capiebant, quo tamen contenti satis arctam ducebant vitam. Sed cum post ca ad eos gratia visendi venissem , corumque iiimiam cognovissem paupertatem, aliam non longe A referre juvat, quod pro eo tam vivo quam uefuncto

dedi eis ecclesiam sancto Jacobo dedicatam, illorumque suffragio vel precibus sperans meam apud Deum adjuvari animam. » Tum recenset varias donationes a se et ab Ilugone quodam ereinita monachis illis factas, quæ omnia rex ipse cum filio suo Petro concessisse et confirmasse dici:ur. ldem princeps æra Mcxxii, Meschitas (W., mosquées) de Essoya, procul dubio a Mauris ereptas, cum decimis et aliis redditibus monachis Silvensibus tradidit. Cui donationi, præter Petrum ejus filium, subscripsit quoque Felicia regina ejus uxor et Petri mater; multo plura donavit æra Mcxxxi mense Octobri, id est paulo cntequam e vivis excederet, occisus quippe est in Aucæ urbis obsidione anno sequenti, id est anno 1094, die 4 Junii. Ejusdem porro regis consilio Petrus Pampilonensis antistes, (qui ex monacho Sancti Pontii Tomeriarum in Galliis ad hanc sedem, ut Tamaius in catalogo episcoporum Pampilonensium die 7 Aprilis relato monet, evectus fuerat,) Argileensem Ecclesiam cum suis pertinentiis et aliis redditibus sancto Geraldo donavit æra Mcxxv. 17. Geraldus autem tot beneficiorum a pio rege acceplorum non immemor statuit ut unus semper pauper loco illius regis vel ejus successorum in inonasterio Silvensi nutriretur. Decretum et de re factum huc proferre libet. « Testamentum monasterii Beatæ Mariæ de Silva Majore ad regem Sancium Aragonensem. Ex auctoritate Dei Pátris omnipotentis, ex petitione regis Sancii confirmo, et successoribus nostris teueiidum præcipio, quatenus pro rege Sancio, et pro unoquoque de successione ipsius pauper unus in conventu

isto accipiatur, ut monachus fiat o:mnino sine pecu

nia, loco regis vestiatur, manducet et bibat et oret; similiter pro successoribus. Si moritur unus de pauperibus qui facti sunt monachi pro regibus, alter loco ejus subrogetur. Omnis capitulus responderunt: Amen; fiat, fiat. » Acceptis rex his litteris Geraldo gratias egit, ut ex ejus rescripto habemus, quod pariter e Chartario Silvensi huc proferimus. • ltescriptum Sancii regis ad beatum Geraldum. Quia pro me et successoribus meis in capitulo vestro talia confirmastis, Deus vobis retribuat, et nos, si vita comes fuerit, non erimus ingrati. Ad præsens ex auctoritate Dei et nostra confirmamus et posteris nostris confirmandum proponimus, quatenus omnia dona quæ dedi vobis, vel quæ daturus sum ego vel posteri nostri, ita libera sint ubicunque, quod neque ecclesiastica persona, neque sæcularis audeat inquietare, sicut nostra propria palatia : si quis inquietaverit, seu inquietantibus consenserit, iram Dei cum detrimento sui corporis incurrat. Cuslodientibus vita et pax. Hoc concedo, hoc confirmo, hoc posteris meis memoriale cum salute relinquo. Hoc signum divinæ recognitionis, et hos testes in quibus manet testimonium. » 18. Haud minus sollicitus fuit pius abbas pro Wilelmo Aquitanorum duce. Ejus statutum huc

fieri curavit, in perenne ob tot beneficia ab eo accepta grati animi monumentum. Quod quidem institutum, ne forte post longa temporum intervalla in desuelcdinem abiret, convocatis in capitulum fratribus, iisque ultro consentientibus, publico instrumento inseri vo!i:it, quod in Archivi Silvensibus sub hac forma habetur. ¢ In nomiae sanctæ et individuæ Trinitatis. Notum fieri volumus cunctis sanctæ Ecclesiæ fidelibus, tam posteris quam praesentibus, quod domnns Willelimus venerabilis Aquitaniæ dux, quidquid habebat in territorio, quod Silva-Major appellatur, sanctæ Mariæ tradidit, atque omni libertate donavit. Ego itaque Geraldus, providentia Dei abbas primus, B cum omni fratrum collegio decrevimus, decretumque in congregatione statuimus ut pro hoc aliisque beneficiis quæ plurima erga nos operatur, in nostra semper orationis memoria habeatur ; quatenus a Christo remunerationem mereatur. Iloc quoque cons:iiuiimus, ut pro eo singulis hebdomadis specialis missa canatur , atque quanta singulis fratribus , tanta ei qt:otidie decernatur præbenda pro eo pauperibus eroganda. Quod ita definitum est, ut sicut hoc in vita ipsius agitur, non minori studio post mortem, quandiu steterit ecclesia, agatur. Necessarium ergo duximus ut hoc memoriæ chartisque mandetur, ne futurorum negligentia privetur. Scriptæ sunt itaque duæ similes chartulæ, ut præfatus dux habeat unam. altera vero sit apud ecclesiam. Quod si C forte quis guam huic decreto contraire præsumpserit, anathematis periculo reus erit, donec satisfactione obedierit. Ad confirmandum ergo hujus rei testimonium subscripsimus nomina eorum, qui huic decreto interfuerunt : S. Roberti de Burgundia; S. Willelmi Elyæ Burdegalensis; S. Petri vicecomitis de Castellione ; S. Amanewi de Marcha; S. Rodulfi de Sancto Eligio. » 19. Particulatim præscripsit pius abbas quid pro quovis defuncto, sive ex monasteriisui monachis, sive ex aliis foedere spirituali ipsi conjunctis, præstandum esset, quæ omnia in libro ad hoc destinal0 describi curavit. In necrologio autem non solum istorum, sed etiam aliorum benefactorum nomina inseri voluit, ut aliqua saltem eorum memoria quotannis, die eorum obitus in fratrum congregatione fieret. Quid vero pro suæ congregationis monachis dicendum aut faciendum instituerit, discimus ex notitia quam ipsemet beatus abbas ea de re edidit. ι Cognoscant, inquit, omnes tam præsentes quam subsecuturi, quod ego Geraldus abbas sanctæ Mariæ Silvæ-Majoris quamvis indignus, utilitati vivorum et mortuorum consulens, communis totius congregationis consilio stabilivi, et ut in æternum permaneat litteris mandari præcepi. Si quis nostræ congregationis decesserit sæculo, nobiscumque sepultus fuerit, usque ad annum panis et vinum pauperibus pro eo tribuetur, et usque ad triginta dies ab omnibus missa et vigiliæ mortuorum cQmmuniter et vigiliæ solemniter pulsatis siguis omnibus persokvantur; sacerdotum vero unusquisque pro eo septem missa perorabit ; qui sacerdos non est, tria psalteria; qui ad psalterium nondum pervenit, usque ad triginta dies septem psalmos quotidie cantabit; qui autem nescit, septies quotidie Miserere; qui vero nec Miserere, septies quotidie Pater noster, » etc. Recensentur postea societates Silvensium monachorum cum aliis ecclesiarum seu monasteriorum conventibus, quas fusius hic persequi non vacat. Eam quam ipse Geraldus cum 0done ablate sancti Joannis Angeriacensis in capitulo Silvæ-Majoris iniit, refert Papebrochius in observationibus præviis ad ipsam beati Geraldi Witam niim. 18, quam ibi cuique videre licet, sicut et nomina plerarumque eeclesiarum quæ cum Silva-Majori precum societatem habebant. In his tamen aliqnot menda amanuensium errore irrepserunt; sic S. Mauritii... Usercensi, Genevensi scriptum est, pro S. Maurini , quæ abbatia est in dicecesi Aginnensi; Usercensi, id est • Uzerche » apud Lemovices, et Generensi, vulgo a S. Pé de Generez » in diœcesi Tarbeinsi. 20. Geraldi obitum ad annum 1095 revocari debere, nemo, ut quidem videtur, inficiari potest. Id quippe disertis verbis habent secundæ Vitæ auctor, Hugo Flaviniacensis abbas in Chronico Wirdunensi scriplor synchronus accuratissimus, et auctor Chronici Malleacensis seu sancti Maxentii. Non minus certus videtur esse dies ejus mortis, cum in utraque Wita ipsis Nonis Aprilis vir sanctus ad superos evolasse dicatur; nec dissentit Hugo Flaviniacensis, qui habet.anno 1095, feria quarta, die xi Nonas Aprilis, a noctis medio usque ad auroram stellas e coelo cadere visas fuisse; tum subjungit : « Eadem nocte Giraldus abbas Silvæ-Majoris migravit ad Doininum. » Id tamen die sequenti contigisse scribit auctor Chroiiici Malleacensis, qui sancui Geraldi mortem et stellarum e coelo casum viii. IJus Aprilis consignat. At ei non solum Hugonis, sed et utriusque Vitæ sancti Geraldi scriptoris præferenda est auctoritas. Et quidem hac ipsa die memoratur in vetusto Necrologio monasterii Sancti Petri Carnotensis. In Necrologio Corbeiensi, quod non multo post ipsius Geraldi obitum exaratum est, hæc leguntur: v NonisAprilis obiit Geraldus Stephani Silvæ-Majoris abbas et monachus nostræ congregationis. » Eadem die festivitas ejus in vetus:o SilvæMajoris Kalendariopraescribitur. Ilinc merito Geraldi nomen Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino die 5 Aprilis consignavit, ubi • magnæ patientiæ et humilitatis vir » appellatur; qui vero ejus memoriam ad alios dies revocarunt, hunc beatum virum cum aliis sanctis cognominibus confudisse videntur. Quod potissimum contigisse non dubitamus die 15 Octobris, quod hac ipsa die sancti Geraldi Auriliacensis apud Arvernos, proindeque in Aquitania, comitis celeberrimi in vetustis Monumentis memoria fiat. Hinc Molanus hac ipsa die in sanctorum Belgii

celebrabuntur; ita autem ut priores septem missæ A Natalibus, laudato Rubeævallis Martyrologio, ubi lensi aliisque provinciæ episcopis, abbatibus et viris A Cœlestinus anno 1191, mense Aprili, in Clementis

sancti Geraldi confessoris memoria habetur, Geraldi nostri laudes ex veteri poeta, et ex Lisiardo prosequitur. Ferrarius vero in catalogo generali sanctorum eadem die Geraldum nostrum, cum Geraldo Auriliacensi, atque alium ejusdem nominis abbatem Lemovicensem laudat; at Bucelinus licet nostrum Geraldum jam die 5 Aprilis consignasset, ejus tamen memoriam iterum repetit 15 Octobris. Sed hæc persequi fusitis nihil juvat. Fatendum est tamen præcipuam beati Geraldi festivitatem antiquitus celebratam fuisse die 21 Junii, quod ea die sacrum ejnscorpus e terra levatum fuerit. Id. constat ex litteris 0ttonis Aquitaniæ ducis , quas infra exhibebimus. Duplex ejus festum commemorat Silwense Kalendarium : scilicet ejus obitus, ut modo dicebamus, die 5 Aprilis, el Revelationis, die21 Junii. 21. Porro adeo celebris fuerat beati Geralli, etiam adhuc viventis, sanctitas, ut statim post mortem nemo dubitaverit eum sanctum appellare, ac reliquias ejus ac tumulum venerari, etiam priusquam a summo pontifice inter sanctos authentice relatus fuisset. Id non solum ex utroque ejus Vitæ auctore constat, sed etiam ex Baldrico tunc abbate Burguliensi, postea archiepiscopo Dolensis Ecclesiæ, qui accepto beati abbatis, quiejus amicas fuerat, mortis nuntio, statim, pro illorum temporum more, versus conscripsit in varias Ecclesias transmittendos, in quibus Geroldum , sanctissimum » appellat, aitque eum precibus, ut alii defuncti, non indigere; quin et eumdem, ut sibi aliisque viventibus subvenire non dedignetur, exorat. Aliquot existis versibus huc proferre nemini foreingratum censemus. Caeteros qui legere volet, adeat, si libet, Chesnium tomo IV Historiæ Francicæ scriptorum.” Cum pro defunctis soleant orare fideles, Proque sibi charis perpetuent lacrymas; Pro Patre Geraldo mihil est utriusque necesse, Qui coeli civis incola vixit humi. Silvæ-Majoris jacet hic sanctissimus abbas, Abbatum splendor, et monachile decus. Gallia, congaude Geraldo, quem genuisti, Ac cineres sanctos hic venerare suos. Ora pro nobis, Geralde, Pater reverende : Non opus est pro te nos aliud petere. 22. Procedente tempore cum miracula ad beati Geraldi tumulum frequenter fierent, visum est operæ pretium sacrum ejus corpus, ne qui, ut innuere videlur secundæ Vitæ auctor, ipsum furarentur, alio transferre, , ubi secretius et tutius haberetur. » Id tempore Petri septimi abbatis, qui olim beati viri discipulus et capellanus fuerat, factum fuisse narrat uterque Vitæ auctor, convocatis ad hanc solemnitatem episcopis, abbatibus et aliis viris nobilibus. Non tamen in sanctorum numerum pulolico decreto relatus est Geraldus ante sæculi xii finem. Tunc quippe duo monachi Silvæ-Majoris Romam adeuntes, pontifici, qui tunc Coelestinus lll erat, litteras obtulerunt, ab archiepiscopo Burdigauobilibus scriptas, quibus Geraldi sanctitas assereretur, quam incorrupti mores dum viveret, et infinita propemodum miracula ab eo tum vivente tum defuncto patrata inconcusse approbabant. His examinatis ac ponderatis, ac nonnullorum episcoporum Gallicanorum, aliorumque qui forte tunc Romæ aderant, testimonio comprobatis, samcivit pontifex Geraldi nomen in sanctorum catalogo esse ascrihendum, ejusque festivitatem deinceps in provincia l3urdigalensi fieri celebrem voluit, dalo diplomate, quod hic exhibemus, quod hujus canonizationis gesta clarius exponat. « CœlestiNUsepiscopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus per provinciam Burdigalensem constitutis, salulem et apostolicam benedictionem. « Sicut phialæ aureæ odoramentorum plenæ orationibus sanctorum (Apoc. v, 8) in conspectu Altissimi, ad expiandam criminum nostrorum corruptelam odorem suavitatis emittunt ; ita saluti nostrae plurimum credimus expedire, si eorum in terris celebrem habeamus. memoriam , ipsorum merita solemnibus recolendo præconiis, quorum in cœlo speramus intercessionibus assiduis atljuvari. Sane cum dilecti filii G. et P. monachi Silvæ-Majoris ad sedem apostolicam accessissent, et de sancta conversatione, vita et meritis beali Geraldi, ipsius monasterii fundatoris, tam per litteras venerabilium fratrum nostrorum Burdigalensis archiepiscopi et suffraganeorum ejus, quam aliorum, abbatum videlicet et nobilium , nos plenarie inslruxissent, et plurima certe indicia eorum nobis et fratribus obtulissent, et per venerabiles fratres nostros Rolhomagensem archiepiscopum, Catalaunensem episcopum, et quosdam alios, (qui* miracula quæ Dominus per illus sancti viri merita operatur plenius cognoverunt,) certiores fuissemus effecti; auditis etiam virtutis ejus et miraculorum insigniis, et quod inter carnales spiritualem, inter homines etiam angelicam conversationem habuisset, ipsum, qui corporaliter dissolutus cum Christo esse meruit, (ne debito ipsius honori et gloriæ quodammodo videremur detrahere, si sanctificatum a Domino permitteremus ulterius devotionis humanæ veneratione carere) de fratrum nostrorum consilio canonizavimus , et decrevimus ipsum in sanctorum catalogo numerandum. Cum ergo lucerna ejus sic arserit in hoc mundo, quod per Dei gratiam jam noii sub modio, sed super candelabrum (Luc. xi, 33) meruerit collocari, ut in se ardens per opera charitatis, luceat aliis per exemplum : universitatem vestram rogamus, monemus, et auctoritate qua fungimur præcipiendo mandamus, quatenus ad venerationem ipsius devote ac salubriter, excitati, ipsum festivitate solemni, constituta die, annis singulis excolatis, ut idem orationibus votivis pulsatus, pro nobis apud Domimum intercedat. « Datum Lateraniv KalendasMaii,pontificatus nostri anno vii, , id est anno vulgaris æræ Mcxcvii cum

[ocr errors]

III defuncti locum substitutus fuerit. Idem pontifex paulo post, id est vi Idus Maii ejusdem anni, in. dictione xv, Petro abbati (qui totum hoc canoniza. tionis sancti Geraldi negotium præcipue curaverat) ejusque fratribus amplissimum diploma concessit, quo omnia privilegia et bona, quæ ibidem recensentur, monasterio Silvensi asseruntur et confirmantur. 25. Scripsit idem pontifex Ottoni Aquitaniæ duci, ut eum faceret certiorem de beati Geraldi canonizatione, invitaretque eum ad celebrandam tanti viri festivitatem. llas Cœleslini litteras videre non licuit, sed præ manibus habemus duas ipsius Ottonis ea de re epistolas, in quarum prima arcliiepiscopos, aliosque Aquitaniæ prælatos monet, ut festivitatem sancti Geraldi in suis synodis promulgent; in altera vero suis ipsius officialibus mandat ut universis ad festivitatem sancti Geraldi, et ad nundinas quas ea occasione omnino liberas concesserat, convenientibus securitatem omnem procurent. Ha. ctenus hæ litteræ servantur in Archivo Silvensi, ubi sic habentur : « Otho dux Aquitaniæ, comes Pictaviæ, venerabili. bus viris archiepiscopis et episcopis, aliisque Ecclesiarum praelatis in ducatu Aquitaniæ constituuis, salutem. Sciatis quod dominus papa significavit mihi per litteras suas sanctum Geraldum primum al)l)a, tem et fundatorem monasterii Silvæ-Majoris, multis et magnis attestantibus signis ejus et miraculis, in cœlo jamdudum gloria et honore coronatum, nuper de consilio et ex decreto Romanæ Ecclesiæ ob meritorum ejus atque virtutum insiguia quæ fecit per illum Dominus, ab eadem Ecclesia I{omana canoni, zatum, et in Catalogo sanctorum annumeratum, præsentibus quamplurimis archiepiscopis, et episcopis, aliisque Ecclesiarum praelalis, ipsiusque festum cum devoto laudis obsequio Romæ solemniter celebratum, mandans mihi quatenus festos ejus, ut ipsius meritis debeam et intercessionibus adjuvari, devote celebrem, eumdemque Dei sanctum sincera colam et venerer devotione, atque alios exemplo et hortatu meo ad hoc ipsum inducam. Mandatum ergo apostolicum devote in hac parte suscipiens et reverenter amplectens, rogo vos quatenus in synodis vestris et in ecclesiis et conventibus hoc ipsum fidelibus vobis commissis ob reverentiam ejusdem sancti denuntietis faciendum et diligenter observandum, ut pro nobis omnibus intercedat ad Dominum. Omnibus autem, quicunque ad visitandum sanctum corpus ejus et ad dies festos ipsius, sive ad feriam et ad nundinas venerint, quas concedo eidem monasterio penitus liberas, et ibi constituo celebrandas singulis annis in die Revelationis [f., Relevationis] ejus, quarto die ante Nativitatem sancti Joannis Baptistæ, universis præsto plenam securitatem eundo et redeundo, mandans universis senescalcis, præpositis et ballivis meis, ut feriam, cum requisiti fuerint a fratribus ejusdem monasterii, faciant mandari et præconari; et libertates et securitates constitutas observari. » 24. Similes litteras idem Otto ad suos officiales ea de re scripsit. v ()iho dux Aquitaniæ, comes Pictaviæ, omnibus senescalcis, præpositis et ballivis suis in ducatu Aquitaniæ constitutis, salutem. Sciatis, » etc., ut in prioribus litteris. ' Itogo vos quatenus eumdem sanctum pro salute vestra exemplo mei debito homore veneremini, ut pro nobis omnibus intercedat atl Dominum. Vobis etiam et universis senescalcis, præpositis et ballivis meis firmiter praecipio, quatenus cum requisiti fueritis a fratribus ejusdem monasterii, feslum ipsius Sancti et feriam in die Revelationis ejus quarta die ante festum sancti Joannis Baptistæ faciatis in locis a me vobis commissis mandari et præconari. Omnibus autem quicunque, etc. Mandamus vobis ut libertates et securitates constitutas inviolabiliter observetis et faciatis ab aliis firmiter observari. Teste me ipso, apud Wasatum, nono die Martii. » 25. ln his litteris innuere videtur 0tto festivitates saltem duas, * festos » quippe appellat, in beati Geraldi honorem jam tunc celebrari solitas fuisse, sed a quo institutæ fuerint non memoravit. Certe a yero aberravit. P. Papebrochius, qui existimavit Coelestinum pontificem, in ea bulla, quam supra retulimus, archiepiscopo ltothomagensi et episcopo Catalaunensi in mandatis dedisse, ut festum beati Geraldi constituerent. Nihil eminm ea de re habet Coelestinus in bulla laudata ; nec institutæ ab eis die xiii 0ctobris festivitatis, ut ille arbitratus est, ullum superest in antiquis, aut recentibus Silvæ-Majoris JBreviariis, Martyrologiis aut Necrologiis vestigium. Multo verisimilius est' illas l)eati abbatis festivitates ab archiepiscopo Burdegalensi, aut sane ab omnibus Aquitaniæ præsulibus promulgatas fuisse in aliqua synodo provinciali, tametsi, ut quod ea de re sentio ingenue dicam, crediderim potius ambas beati Geraldi festivitates, depositionis scilicet ejus, et relevationis seu translationis, ante sancti Geraldi canonizationem celebratas fuisse, maximo saltem populorum concursu. Cum enim ex utraque ejus vita certum sit populos ad ejus tumulum etiam ex dissitis regionibus frequenter convenisse, haud dubium quin id potius fieret in anniversario ejus depositionis, aut ccrte translationis (quæ quidem translatio celeberrima fuerat) quam aliis diebus; licet enim beati viri festivitates nondum publico oflicio in ejus honorem elito celebrarentur, his tamen laudalis diebus, uti conjiccrc est, memoria ejus solemnis fiebat, qualis hodieque in plerisque ordinis nostri monasteriis ex antiquo Patrum nostrorum instituto fieri solet, in quibus primorum abbatum et fundatorum anniversaria solemnissime singulis annis statis diebus celelorantur. Hæ itaque solemnitates, quæ primum, ut quidem nobis videtur, ad simplicem beati Geraldi wemoriam observabantur, eo canonizato, in veras festivitates transmutatæ sunt; atque tunc primum

observent inviolabiliter, et faciant ab aliis similiter A omicium publicum in ejus honorem celebrari in

[ocr errors]

coepit. 26. Et quidem de lectionibus, antiphonis et aliis divini officii precibus, id certum est ex epistolis Stephani Tornacensis episcopi, viri pietate et doctrina tunc celebris, qui ad hæc in sancti Geraldi honorem componenda ab abbate et monachis SilvaeMajoris sollicitatus, eorum precibus assensum præ

buit. Id ipse testatur Stephanus, epistola 277, « ad

abbatem et capitulum Silvæ-Majoris » scripta. In sequenti vero, quæ male t archidiacono Burdigalensi » inscribitur : nam scripta est ab ipso archidiacono ad Stephanum, ut ab eo, nomine abbatis et monachorum Silvæ-Majoris, imo totius v dioecesis Burdigalensis, » postularet, « ut secundum gratiam , quæ « data erat , ipsi, « in antiphonis super psalmos, et in responsoriis super lectiones, et in prosa et collecta ofliciaretur. » Quod cum exsecutus fuisset Stephanus, idem abbas et totus monasterii conventus, transmisso ad Stephanum baculo cypressino in xenium, gratias ei quam maximas retulerunt, eique t fraternitatem monaslerii in generali capitulo , concesserunt, id est consortem eum fecerunt omnium bonorum operum, c tam in vita quam in morte, * quæ a Silvensibus monachis fierent, ita ut post ejus mortem eædem preces pro eo solverentur quæ pro fratribus ejusdem monasterii solebant fieri. llæc fusius in epistola eorumdem inter alias Stephani, num. 279. Officium vero ab ipso Stephano compositum, id est lectiones, hymni, collecta et

C unum responsorium in cæterorum specimen editum

est Parisiis anno 1679, ad calcem ejusdem Stephani epistolarum, quas motis et observationibus illustravit It. P. Claudius du Molinet, canonicus regularis congregationis Gallicanæ. 27. Cæterum archidiaconus Burdigalensis in epistola, quam modo laudabamus, non solum Geraldi sanctitatem pluribus extollit, verum etiam monachos Silvenses laudat, quod cæteros ejus ævi viros religiosos regularis disciplinæ observantia eu ordinis vigore antecederent. Ejus verba proferre juvat in beati abbatis ejusque filiorum honorem. « Beatus Geraldus de partibus, » inquit , Gallicanis trahens originem, cujus vita coram hominibus laudabilis floruit, et speciosa pretiosaque mors in conspectu Domini signis attestantibus radiat, et miraculosa refulget. Qui ad partes Burdigalenses accedens monasterium Silvæ-Majoris et a primo lapidc fundavit, et regularibus disciplinis reformavit hoc anno a domino papa Romæ debita missarum solemnitate authenticatus, in Catalogo sanctorum meruit ascribi. Qualiler autem per Dei gratiam in prædicto monasterio super communes regulas monacliorum ordo vigeat et ferveat, præconio famæ fidelius et eflicacius quam styli oflicio vestra magnitudo poterit edoceri. » Eosdem laudat Elias, qui tuuc temporis Burdigalensis erat archiepiscopus, quod spiritualibus semper essent intenti. • Scimus, » inquit in charta donationis ecclesi;e de Campanias, t et ex.

« VorigeDoorgaan »