Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Domini, quæ dicitur Silva-Major, capellam Sancti A egerit, ad abbatem Silva-Majoris ipse veniat, qui

Leodegarii in silva Lesgia (l'Esgue), cum suis appendiciis. Regiæ chartæ subscribunt majores regui officiales, eam vero relegit Gislebertus regis clericus ad vicem Gosfridi cancellarii et Parisiorum episcopi. In altera charta Philippus hoc se fecisse testatur, cum multa de sancta monachorum Silvæ-Dei conversatione audisset a duobus monachis, quos ipse domnus Giraudus primus loci abbas miserat; sed notæ chronologicæ, quæ in posterioris hujus chartæ apographo nostro habentur, mendosæ sunt. Monachos vero Silva-Majoris jam tunc, vel saltem paulo post ibi institutos fuisse constat. Et quidem in Bulla Cœlestini III sæculo sequenti data, inter alios recensentur prioratus sancti Leodegarii et sancti Pauli de nemore et Bellavallis in dioecesi Suessionensi.

14. Verum his omnibus celebrior fuit Sancti Dionysii prope Montes in Hannonia fundatio, quam abbatiam Sancto Geraldo, ejusque successoribus subjectam voluit esse Richildis Flandrensium comitissa, loci conditrix. Huc proferre juvat fundationis tabulas ex Chartario Silvensi.

Ego Richildis comitissa, mater Balduini comitis filii magni Balduini, qui tenuit principatum utriusque scilicet Flandrensis et Hainocensis (Hainaut) pagi, cernens totum mundum ruere ad occasum, atque cunctos mortales magis subditos peccatorum tenebris quam veritatis luci, cœpi tractare de salute meæ meique filii animæ, quomodo possemus sanctæ matris Ecclesiæ casum relevando oculis Judicis placere superni. Talia mihi sæpe cogitanti ac ingemiscenti occurrit intentio, relevato quodam locello sancto Dionysio dedicato, statuere ibi fratres juxta regulam beati Benedicti militantes. Tempore vero quo hæc meo versabantur animo, erat incœptum monasterium in loco Silva-Major nuncupato, ubi Deus suos servos mira augebat dispositione, quippe cui famulabantur tota intentione. Huic igitur ecclesiæ placuit præfatum locum subjicere, ut ex tam nobili congregatione semper abbatem suscipiat, qui ecclesiam Sancti Dionysii recte disponat. De nostra equidem circumjacenti possessione tantum loco contuli, ut abbas honeste posset haberi. Dominus itaque Geraldus, Silvæ-Majoris abbas primus, de suis monachis illuc misit, primumque abbatem constituit. Census autem 12 denariorum auri ibi statuitur, ut singulis annis initio Quadragesima sanctæ Mariæ, in cujus honore Silvæ-Majoris monasterium dedicatum est, persolvatur; hunc vero locum et cætera pertinentia ad ipsum ita omnium absolvimus potestate, ut nemini in eo quidquam juris vel dominationis, sive advocationis liceat habere, nisi abbati et fratribus ecclesiæ. Sed et domnus Geraldus Cameracensis episcopus, quod in ecclesia sive altari habebat episcopale jus Deo propter religionis Christianæ culturam donavit, ut ibi degentes monachi omni prorsus inquietudine sint liberi. Quod si quando, quod absit, abbas sancti Dionysii contra regulam

B

C.

D

male acta corrigat; similiter et monachus qui abbati rebellis fuerit. Ut autem hæc auctorizabiliora habeantur, nobilium virorum testimonio roborantur, quorum nomina subnotantur: S. Geraldi Cameracensis episcopi. S. Anselmi de Ribodimonte; S. Balduini de Tornaco; S. Gisleberti præpositi de Nivella, aliorumque multorum, qui huic assertioni in terfuerunt.

< Acta sunt itaque hæc anno ab Incarnatione Domini 1082, indictione v, epacta XVIII, concurrente v, imperante Henrico Romanorum rege. S. Balduini comitis. S. Richildis matris ejus. › Superest hodiąque monasterium Sancti Dionysii in Brocaria (Broqueroy) celebre prope Montes Hannoniæ urbem.

15. Paulo post beati Geraldi obitum Hugo comes Regitestensis (Retel) Noveiense monasterium condidit, in quo instituti sunt monachi Silvenses, quod hactenus sub prioratus, multis abbatiis præferendi, titulo subsistit Silvæ-Majori subjectum. Situm est haud procul a Regiteste Remensis diœcesis oppido, hodie a RR. Patribus congregationis Sancti Vitoni inhabitatum. In vicinas quoque diœceses, id est per totam Belgicam II, seu provinciam Remensem, propagata fuit Silva-Majoris congregatio, ubi haud mipus quam in Aquitania celebre erat Geraldi alumni sui nomen; imo et transmisso mari, apud Anglos celebrata fuit accurata regularis disciplinæ obser vantia Silvensium monachorum, qui labente hoc undecimo sæculo in ea regione jam florebant, sed multo majores in Hispania progressus fecere.

16. Regnabat tunc apud Aragones Sancius RaDimiri filius, qui cum, adjecta regno suo Navarra, ecclesias non paucas in his regionibus condidisset et dotassel, occasionem eum adeundi multis clericis et monachis præbuit. Inter istos vero fuere aliquot e Geraldi discipulis, quos pius rex benigne susceptos in ecclesia apud vicum Rostam instituit, ut ibi monasticæ vitæ exercitiis operam darent; eosque, cum ibi nimia paupertate premerentur, variis possessionibus postea donavit. Hæc omnia discimus ex veteri notitia, quæ ea de re habetur in sæpe laudato Chartario Silvensi, ubi Sancius ipse sic rem enarrat. Hactenus, inquit, in Hispania raro fuit Christiana religio servata; sed postquam lex Romana a sanctis Patribus constituta nostris temporibus introducitur, ac nubilosus error veniente luce propellitur, advenientibus e partibus diversis clericis et monachis Ecclesia Christi dilatatur. Itaque quidam monachi ad me venerunt, qui se missos a domno Geraldo Silva-Majoris abbate dixerunt. Erat autem iste abbas ejusque discipuli diffamati late per Hispaniam, qui de patria progressi in Silva-Majuri dignam Deo exercebant militiam. His igitur monachis prius ecclesiam in villa, nomine Rosta, donavi, quam illis omnium dominatione liberavi ; sed ex ea minus necessario capiebant, quo tamen contenti satis arctam ducebant vitam. Sed cum post ca ad eos gratia visendi venissem, corumque ni

fieri curavit, in perenne ob tot beneficia ab eo accepta grati animi monumentum. Quod quidem instilutum, ne forte post longa temporum intervalla in desuetcdinem abiret, convocatis in capitulum fratribus, isque ultro consentientibus, publico instrumento inseri voluit, quod in Archivi Silvensibus sub hac forma habetur.

miam cognovissem paupertatem, aliam non longe A referre juvat, quod pro eo tam vivo quam uefuncto dedi eis ecclesiam sancto Jacobo dedicatam, illorumque suffragio vel precibus sperans meain apud Deum adjuvari animan. Tum recenset varias donationes a se et ab Hugone quodam eremita monachis illis factas, quæ omnia rex ipse cum filio suo Petro concessisse et confirmasse dicitur. Idem princeps æra MCXXII, Meschitas (V., mosquées) de Essoya, procul dubio a Mauris ereptas, cum decimis et aliis redditibus monachis Silvensibus tradidit. Cui donationi, præter Petrum ejus filium, subscripsit quoque Felicia regina ejus uxor et Petri mater; multo plura donavit æra MCXXXI mense Octobri, id est paulo antequam e vivis excederet, occisus quippe est in Aucæ urbis obsidione anno sequenti, id est anno 1094, die 4 Junii. Ejusdem porro regis consilio Petrus B cum omni fratrum collegio decrevimus, decretumPampilonensis antistes, (qui ex monacho Sancti Pontii Tomeriarum in Galliis ad hanc sedem, ut Tamaius in catalogo episcoporum Pampilonensium die 7 Aprilis relato monet, evectus fuerat,) Argileensem Ecclesiam cum suis pertinentiis et aliis redditibus sancto Geraldo donavit æra MCXXV.

17. Geraldus autem tot beneficiorum a pio rege acceptorum non immemor statuit ut unus semper pauper loco illius regis vel ejus successorum in monasterio Silvensi nutriretur. Decretum et de re factum huc proferre libet.

Testamentum monasterii Beata Maria de Silva Majore ad regem Sancium Aragonensem. Ex auctoritate Dei Patris omnipotentis, ex petitione regis Sancii confirmo, et successoribus nostris tenendum C præcipio, quatenus pro rege Sancio, et pro unoquoque de successione ipsius pauper unus in conventu isto accipiatur, ut monachus fiat omnino sine pecunia, loco regis vestiatur, manducet et bibat et oret; similiter pro successoribus. Si moritur unus de pauperibus qui facti sunt monachi pro regibus, alter loco ejus subrogetur. Omnis capitulus responderunt: Amen; fiat, fiat. Acceptis rex his litteris Geraldo gratias egit, ut ex ejus rescripto habemus, quod pariter e Chartario Silvensi huc proferimus.

Rescriptum Sancii regis ad beatum Geraldum. Quia pro me et successoribus meis in capitulo vestro talia confirmastis, Deus vobis retribuat, et nos, si vita comes fuerit, non erimus ingrati. Ad præsens ex auctoritate Dei et nostra confirmamus et posteris nostris confirmandum proponimus, quatenus omnia dona quæ dedi vobis, vel quæ daturus sum ego vel posteri nostri, ita libera sint ubicunque, quod neque ecclesiastica persona, neque sæcularis audeat inquietare, sicut nostra propria palatia: si quis inquietaverit, seu inquietantibus consenserit, iram Dei cum detrimento sui corporis incurrat. Custodientibus vita et pax. Hoc concedo, hoc confirmo, hoc posteris meis memoriale cum salute relinquo. Hoc signum divinæ recognitionis, et hos testes in quibus manet testimonium.

18. Haud minus sollicitus fuit pius abbas pro Willelmo Aquitanorum duce. Ejus statutum huc

D

In nomige sancte et individuæ Trinitatis. Notum fieri volumus cunctis sanctæ Ecclesiæ fidelibus, tam posteris quam præsentibus, quod domnus Villelmus venerabilis Aquitaniæ dux, quidquid habebat in territorio, quod Silva-Major appellatur, sanctæ Mariæ tradidit, atque omni libertate donavit. Ego itaque Geraldus, providentia Dei abbas primus,

que in congregatione statuimus ut pro hoc aliisque beneficiis quæ plurima erga nos operatur, in nostra semper orationis memoria habeatur ; quatenus a Christo remunerationem mereatur. Hoc quoque constituimus, ut pro eo singulis hebdomadis specialis missa canatur, atque quanta singulis fratribus, tanta ei quotidie decernatur præbenda pro eo pauperibus eroganda. Quod ita definitum est, ut sicut hoc in vita ipsius agitur, non minori studio post mortem, quandiu steterit ecclesia, agatur. Necessarium ergo duximus ut hoc memoriæ chartisque mandetur, ne futurorum negligentia privetur. Scriptæ sunt itaque dua similes chartulæ, ut præfatus dux habeat unam, altera vero sit apud ecclesiam. Quod si forte quisquam huic decreto contraire præsumpserit, anathematis periculo reus erit, donec satisfactione obedierit. Ad confirmandum ergo hujus rei testimonium subscripsimus nomina eorum, qui huic decreto interfuerunt : S. Roberti de Burgundia; S. Willelmi Elya Burdegalensis; S. Petri vicecomitis de Castellione ; S. Amanewi de Marcha; S. Rodulfi de Sancto Eligio. ›

19. Particulatim præscripsit pius abbas quid pro quovis defuncto, sive ex monasterii sui monachis, sive ex aliis fœdere spirituali ipsi conjunctis, præstandum esset, quae omnia in libro ad hoc destinato describi curavit. In necrologio autem non solum istorum, sed etiam aliorum benefactorum nomina inseri voluit, ut aliqua saltem eorum memoria quotannis, die eorum obitus in fratrum congregatione fieret. Quid vero pro suæ congregationis monachis dicendum aut faciendum instituerit, discimus ex notitia quam ipsemet beatus abbas ea de re edidit. Cognoscant, inquit, omnes tam præsentes quam subsecuturi, quod ego Geraldus abbas sanctæ Maria Silva-Majoris quamvis indignus, utilitati vivorum et mortuorum consulens, communis totius congregationis consilio stabilivi, et ut in æternum permaneat litteris mandari præcepi. Si quis nostræ congregationis decesserit sæculo, nobiscumque sepultus fuerit, usque ad annum panis et vinum pauperibus pro eo tribuetur, et usque ad triginta dies ab omnibus missa et vigiliae mortuorum communiter

celebrabuntur; a autem ut priores septem missæ A Natalibus, laudato Rubeævallis Martyrologio, ubi

et vigiliæ solemniter pulsatis siguis omnibus persolvantur; sacerdotum vero unusquisque pro eo septem missa perorabit; qui sacerdos non est, tria psalteria; qui ad psalterium nondum pervenit, usque ad triginta dies septem psalmos quotidie cantabit; qui autem nescit, septies quotidie Miserere; qui vero nec Miserere, septies quotidie Pater noster, etc. Recensentur postea societates Silvensium monachorum cum aliis ecclesiarum seu monasteriorum conventibus, quas fusius hic persequi non vacat. Eam quam ipse Geraldus cum Odone abbate sancti Joannis Angeriacensis in capitulo Silva-Majoris iniit, refert Papebrochius in observationibus præviis ad ipsam beati Geraldi Vitam num. 18, quam ibi cuique videre licet, sicut et nomina plerarumque ecclesiarum quæ cum Silva-Majori precum societatem habebant. In his tamen aliquot menda amanuensium errore irrepserunt; sic S. Mauritii... Usercensi, Genevensi scriptum est, pro S. Maurini, quæ abbatia est in dicecesi Aginnensi; Usercensi, id est Uzerche apud Lemovices, et Generensi, vulgo S. Pé de Generez› in diœcesi Tarbeinsi.

B

sancti Geraldi confessoris memoria habetur, Geraldi nostri laudes ex veteri poeta, et ex Lisiardo prosequitur. Ferrarius vero in catalogo generali sanctorum eadem die Geraldum nostrum, cum Geraldo Auriliacensi, atque alium ejusdem nominis abbatem Lemovicensem laudat; at Bucelinus licet nostrum Geraldum jam die 5 Aprilis consignasset, ejus tamen memoriam iterum repetit 13 Octobris. Sed hæc persequi fusius nihil juvat. Fatendum cst tamen præcipuam beati Geraldi festivitatem antiquitus celebratam fuisse die 21 Junii, quod ca die sacrum ejus corpus e terra levatum fuerit. Id. constat ex litteris Ottonis Aquitaniæ ducis, quas infra exhibebimus. Duplex ejus festum commemorat Silvense Kalendarium scilicet ejus obitus, ut modo dicebamus, die 5 Aprilis, et Revelationis, die 24 Junii.

21. Porro adeo celebris fuerat beati Geraldi, etiam adhuc viventis, sanctitas, ut statim post mortem nemo dubitaverit eum sanctum appellare, ac reliquias ejus ac tumulum venerari, etiam priusquam a summo pontifice inter sanctos authentice relatus fuisset. Id non solum ex utroque ejus Vitæ auctore constat, sed etiam ex Baldrico tunc abbate Burguliensi, postea archiepiscopo Dolensis Ecclesiæ, qui accepto beati abbatis, quiejus amicus fuerat, mortis nuntio, statim, pro illorum temporum more, versus conscripsit in varias Ecclesias transmittendos, in quibus Geraldum sanctissimum appellat, aitque eum precibus, ut alii defuncti, non indigere; quin C et eumdem, ut sibi aliisque viventibus subvenire non dedignetur, exorat. Aliquot ex istis versibus huc proferre nemini fore ingratum censemus. Cæteros qui legere volet, adeat, si libet, Chesnium tomo IV Historia Francicæ scriptorum.

20. Geraldi obitum ad annum 1095 revocari debere, nemo, ut quidem videtur, inficiari potest. Id quippe disertis verbis habent secundæ Vitæ auclor, Hugo Flaviniacensis abbas in Chronico Virdu nensi scriptor synchronus accuratissimus, et auctor Chronici Malleacensis seu sancti Maxentii. Non minus certus videtur esse dies ejus mortis, cum in utraque Vita ipsis Nonis Aprilis vir sanctus ad superos evolasse dicatur; nec dissentit Hugo Flaviniacensis, qui habet anno 1095, feria quarta, die x1 Nonas Aprilis, a noctis medio usque ad auroram stellas e cœlo cadere visas fuisse; tum subjungit : Eadem nocte Giraldus abbas Silva-Majoris migravit ad Dominum. › Id tamen die sequenti contigisse scribit auctor Chronici Malleacensis, qui sancti Geraldi mortem et stellarum e cœlo casum VIII. Idus Aprilis consignat. At ei non solum Hugonis, sed et utriusque Vitæ sancti Geraldi scriptoris præferenda est auctoritas. Et quidem hac ipsa die memoratur in vetusto Necrologio monasterii Sancti Petri Carnotensis. In Necrologio Corbeiensi, quod non multo post ipsius Geraldi obitum exaratum est, D hæc leguntur: Nonis Aprilis obiit Geraldus Stephani Silvæ-Majoris abbas et monachus nostræ congregationis. Eadem die festivitas ejus in vetusto SilvæMajoris Kalendario præscribitur. Hinc merito Geraldi nomen Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino die 5 Aprilis consignavit, ubi magnæ patientiæ et humilitatis vir appellatur; qui vero ejus memoriam ad alios dies revocarunt, hunc beatum virum cum aliis sanctis cognominibus confudisse videntur. Quod potissimum contigisse non dubitamus die 13 Octobris, quod hac ipsa die sancti Geraldi Auriliacensis apud Arvernos, proindeque in Aquitania, comitis celeberrimi in vetustis Monumentis memoria fiat. Hinc Molanus hac ipsa die in sanctorum Belgii

Cum pro defunctis soleant orare fideles,

Proque sibi charis perpetuent lacrymas;
Pro Patre Geraldo nihil est utriusque necesse,
Qui cœli civis incola vixit humi.
Silva-Majoris jacet hic sanctissimus abbas,

Abbatum splendor, et monachile decus.
Gallia, congaude Geraldo, quem genuisti,
Ac cineres sanctos hic venerare suos.
Ora pro nobis, Geralde, Pater reverende :

Non opus est pro te nos aliud petere.
22. Procedente tempore cum miracula ad beati
Geraldi tumulum frequenter fierent, visum est operæ
pretium sacrum ejus corpus, ne qui, ut innuere
videtur secundæ Vitae auctor, ipsum furarentur,
alio transferre, ubi secretius et tutius haberetur. ›
Id tempore Petri septimi abbatis, qui olim beati
viri discipulus et capellanus fuerat, factum fuisse
narrat uterque Vitæ auctor, convocatis ad hanc
solemnitatem episcopis, abbatibus et aliis viris
nobilibus. Non tamen in sanctorum numerum pu-
blico decreto relatus est Geraldus ante sæculi XII
finem. Tunc quippe duo monachi Silva-Majoris
Romam adeuntes, pontifici, qui tunc Cœlestinus Ill
erat, litteras obtulerunt, ab archiepiscopo Burdiga-

III defuncti locum substitutus fuerit. Idem pontifex paulo post, id est vi Idus Maii ejusdem anni, indictione xv, Petro abbati (qui totum hoc canonizationis sancti Geraldi negotium præcipue curaveral) ejusque fratribus amplissimum diploma concessit, quo omnia privilegia et bona, quæ ibidem recensentur, monasterio Silvensi asseruntur et confirmantur.

lensi aliisque provinciæ episcopis, abbatibus et viris A Cœlestinus anno 1191, mense Aprili, in Clementis nobilibus scriptas, quibus Geraldi sanctitas assereretur, quam incorrupti mores dum viveret, et infinita propemodum miracula ab eo tum vivente tum defuncto patrata inconcusse approbabant. His examinatis ac ponderatis, ac nonnullorum episcoporum Gallicanorum, aliorumque qui forte tunc Romæ aderant, testimonio comprobatis, sancivit pontifex Geraldi nomen in sanctorum catalogo esse ascribendum, ejusque festivitatem deinceps in provincia Burdigalensi fieri celebrem voluit, dato diplomate, quod hic exhibemus, quod hujus canonizationis gesta clarius exponat.

< COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, uni versis Christi fidelibus per provinciam Burdigalensem constitutis, salutem et apostolicam benedictionem, B

Sicut phialæ aureæ odoramentorum plenæ orationibus sanctorum (Apoc. v, 8) in conspectu Allissimi, ad expiandam criminum nostrorum corruptelam odorem suavitatis emittunt; ita saluti nostræ plurimum credimus expedire, si eorum in terris celebrem habeamus, memorian, ipsorum merita solemnibus recolendo præconiis, quorum in cœlo speramus intercessionibus assiduis adjuvari. Sane cum dilecti filii G. et P. monachi Silvæ-Majoris ad sedem apostolicam accessissent, et de sancta conversatione, vita et meritis beati Geraldi, ipsius monasterii fundatoris, tam per litteras venerabilium fratrum nostrorum Burdigalensis archiepiscopi et suffraganeorum ejus, quam aliorum, abbatum videlicet et nobilium, nos plenarie instruxissent, et plurima certe indicia eorum nobis et fratribus obtulissent, et per venerabiles fratres nostros Rothomagensem archiepiscopum, Catalaunensem episcopum, et quosdam alios, (qui miracula quæ Dominus per illus sancti viri merita operatur plenius cognoverunt,) certiores fuissemus effecti; auditis etiam virtutis ejus et miraculorum insigniis, et quod inter carnales spiritualem, inter homines etiam angelicam conversationem habuisset, ipsum, qui corporaliter dissolutus cum Christo esse meruit, (ne debito ipsius honori et gloriæ quodammodo videremur detrahere, si sanctificatum a Domino permitteremus ulterius devotionis humanæ veneratione carere) de fratrum nostrorum consilio canonizavimus, el decrevimus ipsum in sanctorum catalogo nume randum. Cum ergo lucerna ejus sic arserit in hoc mundo, quod per Dei gratiam jam non sub modio, sed super candelabrum (Luc. x1, 33) meruerit collocari, ut in se ardens per opera charitatis, luceat aliis per exemplum : universitatem vestram rogamus, monemus, et auctoritate qua fungimur præcipiendo mandamus, quatenus ad venerationem ipsius devote ac salubriter excitati, ipsum festivitate solemni, constituta die, annis singulis excolatis, ut idem orationibus votivis pulsatus, pro nobis apud Dominum intercedat.

Datum Laterani v Kalendas Maii,pontificatus nostri anno vi, id est anno vulgaris æræ MCXCVII cum

C

23. Scripsit idem pontifex Ottoni Aquitaniæ duci, ut eum faceret certiorem de beati Geraldi canonizatione, invitaretque eum ad celebrandam tanti viri festivitatem. Has Coelestini litteras videre non licuit, sed præ manibus habemus duas ipsius Ottonis ea de re epistolas, in quarum prima archiepiscopos, aliosque Aquitaniæ prælatos monet, ut festivitatem sancti Geraldi in suis synodis promulgent; in altera vero suis ipsius officialibus mandat ut universis ad festivitatem sancti Geraldi, et ad nundinas quas ea occasione omnino liberas concesserat, convenientibus securitatem omnem procurent. Ha, ctenus hæ litteræ servantur in Archivo Silvensi, ubi sic habentur :

Otho dux Aquitaniæ, comes Pictaviæ, venerabilibus viris archiepiscopis et episcopis, aliisque Ecclesiarum prælatis in ducatu Aquitaniæ constitutis, salutem. Sciatis quod dominus papa significavit mihi per litteras suas sanctum Geraldum primum abbar tem et fundatorem monasterii Silva-Majoris, multis et magnis attestantibus signis ejus et miraculis, in cœlo jamdudum gloria et honore coronatum, nuper de consilio et ex decreto Romanæ Ecclesiæ ob meritorum ejus atque virtutum insiguia quæ fecit per illum Dominus, ab eadem Ecclesia Romana canoni zatum, et in Catalogo sanctorum annumeratum, præsentibus quamplurimis archiepiscopis, et episcopis, aliisque Ecclesiarum prælatis, ipsiusque festum cum devoto laudis obsequio Romæ solemniter celebratum, mandans mihi quatenus festos ejus, ut ipsius meritis debeam et intercessionibus adjuvari, devote celebrem, eumdemque Dei sanctum sincera colam et venerer devotione, atque alios exemplo et hortatu meo ad hoc ipsum inducam. Mandatum ergo apostolicum devote in hac parte suscipiens et reverenter amplectens, rogo vos quatenus in synodis vestris et in ecclesiis et conventibus hoc ipsum fideD libus vobis commissis ob reverentiam ejusdem sancti denuntietis faciendum et diligenter observandum, ut pro nobis omnibus intercedat ad Dominum. Omnibus autem, quicunque ad visitandum sanctum corpus ejus et ad dies festos ipsius, sive ad feriam et ad nundinas venerint, quas concedo eidem monasterio penitus liberas, et ibi constituo celebrandas singulis annis in die Revelationis [f., Relevationis} ejus, quarto die ante Nativitatem sancti Joannis Baptistæ, universis præsto plenam securitatem eundo et redeundo, mandans universis senescalcis, præpositis et ballivis meis, ut feriam, cum requisiti fuerint a fratribus ejusdem monasterii, faciant mandari et præconari; et libertates et securitates constitutas

observent inviolabiliter, et faciant ab aliis similiter A officium publicam in ejus honorem celebrari inobservari.

24. Similes litteras idem Otto ad suos officiales ea de re scripsit.

Otho dux Aquitaniæ, comes Pictaviæ, omnibus senescalcis, præpositis et ballivis suis in ducatu Aquitaniæ constitutis, salutem. Sciatis, etc., ut in prioribus litteris.

Rogo vos quatenus eumdem

sanctum pro salute vestra exemplo mei debito honore veneremini, ut pro nobis omnibus intercedat ad Dominum. Vobis etiam et universis senescalcis, præpositis et ballivis meis firmiter præcipio, quatenus cum requisiti fueritis a fratribus ejusdem monasterii, festum ipsius Sancti et feriam in die Revelationis ejus quarta die ante festum sancti

cœpit.

26. Et quidem de lectionibus, antiphonis et aliis divini officii precibus, id certum est ex epistolis Stephani Tornacensis episcopi, viri pietate et doctrina tunc celebris, qui ad hæc in sancti Geraldi honorem componenda ab abbate et monachis SilvæMajoris sollicitatus, eorum precibus assensum præbuit. Id ipse testatur Stephanus, epistola 277, ‹ ad abbatem et capitulum Silvæ-Majoris scripta. In sequenti vero, quæ male archidiacono Burdigalensi inscribitur: nam scripta est ab ipso archidiacono ad Stephanum, ut ab eo, nomine abbatis et monachorum Silva-Majoris, imo totius diœcesis Burdigalensis, postularet, ut secundum gratiam ›

Joannis Baptistæ faciatis in locis a me vobis com- B quæ data erat ipsi, ‹ in antiphonis super psalmos,

missis mandari et præconari. Omnibus autem quicunque, etc. Mandamus vobis ut libertates et securitates constitutas inviolabiliter observetis et faciatis ab aliis firmiter observari. Teste me ipso, apud Vasatum, nono die Martii. ›

25. In his litteris innuere videtur Otto festivitates saltem duas, festos quippe appellat, in beati Geraldi honorem jam tunc celebrari solitas fuisse, sed a quo institutæ fuerint non memoravit. Certe a yero aberravit P. Papebrochius, qui existimavit Coelestinum pontificem, in ea bulla, quam supra retulimus, archiepiscopo Rothomagensi et episcopo Catalaunensi in mandatis dedisse, ut festum beati Geraldi constituerent. Nihil enim ea de re habet Colestinus in bulla laudata; nec institutæ ab eis die C XIII Octobris festivitatis, ut ille arbitratus est, ullum superest in antiquis, aut recentibus Silva-Majoris Breviariis, Martyrologiis aut Necrologiis vestigium, Multo verisimilius est' illas beati abbatis festivitates ab archiepiscopo Burdegalensi, aut sane ab omnibus Aquitaniæ præsulibus promulgatas fuisse in aliqua synodo provinciali, tametsi, ut quod ea de re sentio ingenue dicam, crediderim potius ambas beati Geraldi festivitates, depositionis scilicet ejus, et relevationis seu translationis, ante sancti Geraldi canonizationem celebratas fuisse, maximo saltem populorum concursu. Cum enim ex utraque ejus vita certum sit populos ad ejus tumulum etiam ex dissitis regionibus frequenter convenisse, haud dubium quin id potius fieret in anniversario ejus depositionis, aut certe translationis (quæ quidem translatio celeberrima fuerat) quam aliis diebus; licet enim beati viri festivitates nondum publico officio in ejus honorem edito celebrarentur, his tamen laudatis diebus, uti conjicere est, memoria ejus solemnis fiebat, qualis hodieque in plerisque ordinis nostri monasteriis ex antiquo Patrum nostrorum instituto fieri solet, in quibus primorum abbatum et fundatorum anniversaria solemnissime singulis annis statis diebus celebrantur. Hæ itaque solemnitates, quæ primum, ut quidem nobis videtur, ad simplicem beati Geraldi memoriam observabantur, eo canonizato, in veras festivitates transmutatæ sunt; atque tunc primum

D

et in responsoriis super lectiones, et in prosa et collecta officiaretur. Quod cum exsecutus fuisset Stephanus, idem abbas et totus monasterii conventus, transmisso ad Stephanum baculo cypressino in xenium, gratias ei quam maximas retulerunt, eique fraternitatem monasterii in generali capitulo concesserunt, id est consortem eum fecerunt omnium bonorum operum, C tam in vita quam in morte, quæ a Silvensibus monachis fierent, ita ut post ejus mortem cædem preces pro eo solverentur quæ pro fratribus ejusdem monasterii solebant fieri. Hæc fusius in epistola eorumdem inter alias Stephani, num. 279. Officium vero ab ipso Stephano compositum, id est lectiones, hymni, collecta et unum responsorium in cæterorum specimen editum est Parisiis anno 1679, ad calcem ejusdem Stephani epistolarum, quas notis et observationibus illustravit R. P. Claudius du Molinet, canonicus regularis congregationis Gallicanæ.

27. Cæterum archidiaconus Burdigalensis in epistola, quam modo laudabamus, non solum Geraldi sanctitatem pluribus extollit, verum etiam monachos Silvenses laudat, quod cæteros ejus ævi viros religiosos regularis disciplinæ observantia et ordinis vigore antecederent. Ejus verba proferre juvat in beati abbatis ejusque filiorum honorem. ‹ Beatus Geraldus de partibus, › inquit ‹ Gallicanis trahens originem, cujus vita coram hominibus laudabilis floruit, et speciosa pretiosaque mors in conspectu Domini signis attestantibus radiat, et miraculosa refulget. Qui ad partes Burdigalenses accedens monasterium Silva-Majoris et a primo lapide fundavit, et regularibus disciplinis reformavit hoc anno a domino papa Romæ debita missarum solemnitate authenticatus, in Catalogo sanctorum meruit ascribi. Qualiter autem per Dei gratiam in prædicto monasterio super communes regulas monachorum ordo vigeat et ferveat, præconio famæ fidelius et efficacius quam styli officio vestra magnitudo poterit edoceri. Eosdem laudat Elias, qui tunc temporis Burdigalensis erat archiepiscopus, quod spiritualibus semper essent intenti. ‹ Scimus, inquit in charta donationis ecclesia de Campanias, et ex.

« VorigeDoorgaan »