Pagina-afbeeldingen
PDF

INTRA ANNUM MLXXX-MXCV.

SANCTUS GERALDUS

SILVAE-MAJORIS PRIMUS ABBAS ET FUNDATOR.

VITA S. GERALDI

AUCTORE MONACHO ANONYMO SUBAEQUALI.

(Apud MAbill. Acta SS. Bened., IX, 886, ex codd. mss. et Aprili Bollandiano.)

OBSERVATIONES PRÆVIÆ.

M. Hujusbeati abbatis nomen recentioresvarie scri- A perhibebat miraculum patratum fuisse; » et num.

bunt, alii quippe eum Geraldum aut Giraldum, nonnulli Girardum, plerique Gerardum vulgo appellant; at in vetustioribus Vitæ exemplaribus Geraldus constanter dicitur. Consentiunt Baldricus abbas tunc Burguliensis in variis epitaphiis quæ ab eo statim post beati Geraldi mortem conscripta sunt, ac Stephanus Tornacensis episcopus, qui sermonem, hymnos, aliaque in ejus festivitate canenda edidit sæculo proxime sequenti. Imo in vetustis monasterii Silvæ-Majoris instrumentis, quæ sane plurima supersunt, et ex his nonnulla beati abbatis manu, aut eo dictante exarata, uno aut altero excepto in quo Geraudus dicitur, ubique Geraldus scriptus invenitur; ipse vero se Geraldum aut Giraudum constanter nuncupat. 2. Ejus Witam duplicem habemus, utramque in monasterio Silvæ-Majoris paulo post ipsius obitum scriptam. Auctoris, qui priorem edidit, nomen ignotum est; alterius scriptor in codice Corbeiensi, unde eam Henschenius se habuisse scribit, Christianus appellatur. Uterque monachus fuit, el quidem SilvæMajoris, uti ex earum contextu apparet; unde mirari subit priorem Witam ab alterius editore nusquam fuisse laudatam, tametsi nihil fere habeat, exceptis paucis miraculis ad beati viri sepulcrum patratis, præter ea quæ in priori Vita et quidem fusius enarrantur. Idem posterioris Vitæ auctor, num. 27, miraculum refert, quod, inquit, a Petro abbate hujus loci septimo , scripto traditum » fuerat, quod quidem miraculum, cum in priori Vita, num. 50, habeatur, nonnemo suspicari posset Petrum ab isto laudatum primæ Vitæ auctorem fuisse, hunc scilicet ipsum, qui a beato Geraldo in monachum receptus, ejus postea capellanus, ac tandem ætate jam grandævus septimus fuit Silvæ-Majoris abbas. At quominus id admittamus duo potissimum obstant. Primum, quod prioris illius Vitæ auctor Petrum ipsum passim laudat. ι Petrus, inquit, num. 28, multa de ejus (sancti Geraldi) miral)ilibus referens, tale

sequenti : * Aliud quoque miraculi genus præfaus abbas Petrus narrabat. » Deinde idem auctor, num. 32, testatur ea miracula quæ enarravit, se ab aliis * qui ea certissime viderant et audierant, » accepisse. Quod Petro minime conveiìit, siquidem ea ipse coram positus viderat et propriis auribus audierat. An vero posterior ille auctor verbis illis quibus miraculum a Petro abbate scriptum laudat designare voluerit Vitam priorem quam a Petro abbate scriptam existimasset, non licet divinare. Certe prioris illius Vitæ auctor, quisquis tandem fuerit, nusquam ullum Petri scriptum de beati Geraldi miraculis memoravit, nec, si aliquando aliquod exstiterit, ad posterorum memoriam pervenit. Cæterum præter duos illos auctores, beaui Geraldi Vitam scripsit Joannes a Guisia , beati Vincentii Laudunensis sæculo decimo quarto exeunte abbas; sel hæc Vita nihil aliud est quam prioris Vitæ compendium. Ex his priorem Witam damus ad codiccs tres exactam ; secundam habes apud Bollandianos. De Baldrico et aliis auctoribus, qui beatum Geraldum data occasione celebrarunt, inferius nonnihil d:cemus. At mirari subit amlios ejus Vitæ scriptores. qui in Silva-Majori vixerunt, nihil fere de beaui abbatis in illo monasterio præclare gestis dixisse. Quare visum est paulo fusius de iis agere, maxime de ejus instituti in varias provincias propagatione, quæ ipso adhuc superstite, ut patet ex variis instrumentis, facta est. Sed prius agendum paucis est de ejus ad Sancti Medardi abbatiam electione , quod nonnulli eam in dubium revocare non vereantur. 3. Testis est Lisiardus, seu potius Hariulfus, in Vita sancti Arnulfi episcopi Suessionensis, quam supra ad annum 1087 edidimus, beatum Geraldum in abbatem Sancti Medardi Suessionensis, post ipsius Arnulfi abdicationem electum fuisse. Id tamen inficiantur recentiores nonnulli, quod ejus electionis nulla in duabus beati Geraldi Witis mentio occurrat, imo nec in ullis Silvæ-Majoris monumentis, ubi

[ocr errors][merged small][merged small]

tamen non pauca supersunt, in quibus ipse Geraldus A aliquod facessit, qui locum in quo monasterium

testatur se, dimisso Sancti Wincentii monasterii Laudunensis regimine, post varias peregrinationes, quæ in utraque Wita singillatim recefisentur, in Aquitaniam pervenisse. Hugo Menardus, qui in observationibus ad Martyrologium Benedictinum ad diem quintam Aprilis hunc Vitæ sancti Arhulfi locum laudat, innuit hunc locum de saiicto Geraldo ad Suessionensem abbatiam electo ab amanuensibus additum fuisse, quod nihil, inquit, in Vita sancti Geraldi simile reperiatur. At conjecturæ huic contradicit veterum codicum auctoritas, ad quos Vitam l)eati Arnulfi contulimus, in quibus omnibus beati Geraldi, qui postea Silvæ-Majoris in Aquitania monasterii auctor fuit, ad Sancti Medardi regimen

electio iisdem verbis atque eodem modo describitur. B

Porro Lisiardus qui hanc Witam recognovit , et llariulfus, primus ejus auctor , beatis Arnulfo et Geraldo æquales fuere, et utrique, uti conjicere est, non ignoti. Lisiardus quippe, beati Arnulfi discipulus et ab eo in subdiaconum ordinatus apud Suessiones erat hoc ipso ten;pore quo Geraldus in abbatem Sancti Medardi electus fuisse dicitur. Hariulfus vero apud Centulam, ubi vitam monasticam professus est, morabatur, Geraldo apud Corbeiam monasterii negotia tunc temporis procurante. Non itaque de hac electione dubitare licet; at facile crediderim Geraldum hujus abbatiæ possessionem nunquam iniisse; prohibente scilicet Pontio monasterii invasore, qui Bertæ reginæ potentia fretus, beatum virum exturbavit. Neo plura innuere videtur auctor Vitæ sancti Arnulfi. Unde mirum non est si Vitæ beati Geraldi scriptores, imo et ipse Geraldus, electionis hujus nusquam meminerint, quam nempe commemorare nihil intererat. Nam Geraldus ad monasterii regimen nunquam admissus, nihii ibi memoratu dignum agere potuit, quod a Witæ scriptoribus enarraretur; cum vero ea tantummodo ipse Geraldus in instrumentis Silvæ-Majoris scripserit, quæ post abdicatam Laudunensem abbatiam ei contigerant, nihil de illa ad monasterium Sancti Medardi eleetione dicere debuit, quæ verisimilius facta videtur ante lianc abdicationem, cum monachorum suorum infidelitatis pertæsus de loci mutatione cogitaret. Utriusque enim Vitæ auctor eum, dimisso Laudunensis monasterii regimine, statim abiisse commemorant; addit secundæ Vitæ auctor, id a Geraldo factum fuisse, ut ad eremum se conferret. Sed de ejus apud Silvam-Majorem gestis modo agendum est. 4. Præter ea quæ de beati Geraldi in Aquilaniam adventu, et Silvæ-Majoris monasterii initiis habet auctor Vitæ, multa discimus ex veteribus ejusdem loci instrumentis, quæ ipsius sancti viri curis exarata sunt. In eorum uno exponitur quo pacto pius abbas loci fundum acquisierit liberalitate 0gerii aliorumque vivorum nobilium, qui sponte ipsum locum in tanti viri favorem Deo consecrandum obtulerunt. Unicus Drogo Malliacensis abbas negotium

struebatur sibi volebat vindicare, quod unus e suis monachis illum, concedente Ermentrude' matrona, aliquandiu inhabitasset. At ille causa cecidit. Qua vero ratione Geraldus illum tandem plene obtinuerit, ex ipsiusmet narratione, quæ in Chartario Silvensi habetur, accipiendum est.

* Cum, inquit, ego Geraldus, licet indigne, abbas appellatus, primum in Silvam-Majorem venissem cum commilitonibus meis, et in loco, qui antiquitus appellatus est Altus-Willaris, nobis remanere placuiscet, quæsivimus possessores loci ipsius, ut ipsorum concessione ibi habitare possemus. Erat quidam vir, nomine Au!gerius de Rions, cujus erat ipsius allodii medietas, nam alterius medietalis multi participes erant; sed ad ipsum Autgerium justitia et decima totius allodii pertinebant. Hic itaque Autgerius, divina inspiratione præventus, quidquid in ipso allodio habebat nobis donavit. Similiter Olivarius de Turre et fratres ejus Guillelmus Guilfrandi, et Arnaldus, 0stendus qucque et Bonæfusus de sancto Severino, et alii plurimi, qui partem clamabant in ipso allodio, quidquid ibi habebant libere nobis donaverunt. Inter quos quaedam matrona fuit, nomine Ermengardis de Gistris, quæ etiam partem suam nobis dedit. Sed hæc matrona in hac sua parte habitationem dederat cuidam monacho Malliacencis cœnobii, solitariam vitam ducere volenti, ca tamen, ut ferebatur, conditione, quandiu ibi voluisset habitare : qui cum ibi habitare coepisset, ac oratorium de terra fecisset, locus ipse ad manendum illi displicuit, habitationemque in alio territorio mutavit, ac ipsam capellam, quam fecerat, desertari permisit. Hic cum audisset quod nobis totum allodium donatum esset, nec sua particula excepta fuisset, aliit ad suum abbatem, nomine Drogonem, reique gestæ illi indicavit ordinem. Qui abbas ad concilium venit, quod eo tempore in Burdigalensi urbe fuit, ac de nobis quod ecclesiæ suæ possessionem invasiss:mus ibi querimoniam fecit. At nos magis volentcs omnia relinquere quam quidquam cum lite retinere, quippe qui nostra dimiseramus, pro acquirenda pace rogavimus domnum Amatum Romanum legatum , ac domnum Guillelmum magnæ memoriæ Aquilaniæ ducem comitemque Pictavensem, cujus consilio et auxilio in prædicto loco remanseramus, quatenus illi ab ipso abbate impetrarent ut ipsam particulam nobis cum pace dimitteret, unde videlicet nihil proficui haberet, nec magis ibi ferarum quam hominum ac Deo servientium habitationem diligeret. Sed ille ab his et ab aliis pluribus episcopis et bonis viris postulatus respondit se hoc facere non posse sine fratrum sui monasterii concessione. Tunc domnus Amatus cum eo ad Malliacense coenobium perrexit, secumque unum de nostris monachis, nomine Litherium, duxit. Cumque fratres ipsius loci in capitolio congregati essent ante domnum Drogonem suum al)batem, indicavit domnus Amatus coram omnibus contradixerunt. Sed tandem convicti ratione, quod non esset charitati simile ut id contradicerent, ad Dei servitium, unde nullum haberent subsidium, assensum praebuerunt. Itaque domnus Drogo abbas cum consensu monachorum quidquid in ipso nobis donato allodio clamabat dimisit; nobisque liberum concessit, præsente domno Amato cardinali Romano cum capellanis suis Litgerio el Artaldo, et monacho nostro Litherio cum famulo suo Erluino. » 5. Adepta itaque plena et libera Silvensis territorii possessione Geraldus, Burdigalensem archiepiscopum, in cujus erat diœcesi, adiit, ut ab eo monasterii sui libertatem obtineret. Facilem tam sancti viri precibus assensum praebuit pius antistes , eique

nostram petitionem; qui primum quidem valde A vire. Sed et hoc stabilitum est ab ipso, eodem

precante Willlelmo, ut si quandoque, disponente Christo, villa creverit, nihilominus in ea archiepiscopus, vel quilibet minister ejus, quidquam habeat juris nec in clericis nec in laicis; sed omnia referantur ad abbatis dispositionem vel congregationis. Hoc etiam sibi nobisque providit, ut nihilominus ccclesiarum consccrationem, sacrosque ordines, vel chrisma ab archiepiscopo accipiamus. cum necesse fuerit. Sed hæc constitutio iterum ab eo'em firmata est in proximo concilio, præsentibus Romanis legatis Hugone atque Amato, multoque aliorum episcoporum collegio. Hoc quoque definitum est ut, si quis hoc decretum violare tentaverit, se sciat excommunicatum, donec satisfecerit, tam

amplissimum privilegium concessit; quod, ne in B ab archiepiscopo quam ab omnibus qui fuerunt in ducis exemplo, qui , consentientibus et volentibus A Aquitania solum aul in Wasconia, sed etiam in tota

posterum violaretur, in concilio Burdigalensi ab aliis pontificibus et abbatibus confirmari curavit. Id ipsum narrat beatus abbas in notitia ea de re facta, quam in Chartario monasterii ad posterorum memoriam describi curavit sub hac forma : ¢ Omnia orta occidunt, et aucta senescunt, nec multum hominis tempus protenditur, ejusque memoria brevissima probatur; sed oblivio ne prorsus præterita absorbeat, necesse est ut rerum gestarum notitiam littera retineat, quatenus quid sit mutabile futuros non lateat. Igitur hoc præsens non ignoret Ecclesia, sed nec posteritas hinc hæreas ambigua, quod nostra gestum est præsentia. Ego itaque Geraldus Deo largiente abbas, quamvis indignus, diu optaveram eripi de mundanis fluctibus, quibus contundebar acrius quam fragilis ferre posset animus. Cæterum subjecti mihi minus obediebant, nec eorum ferrea molliri pectora quiverant, quos quidem sæcularia plus nimio negotia induruerant. Denique, mmonstrante divina clementia portum salutis, placuit animo antra petere solitudinis, ubi nulla esset sæcularis habitatio hominis. Itaque commendata episcopo cura commissi gregis, egressus su.m de monasterio (S. Vincentii Laudum.) comitantibus paucis, ignorans omnino quo cursus foret itineris. Sed tandem Domino ducente, quippe qui nunquam abest sperantibus in se , pervenimus ad domnum Wilielmusm Pictavensem comitem , virum apprime nobilem, totius quoque Aquitaniæ ducem, qui lucum attribuit nobis congruum , Silva-Major nuncupatum. Qiiod allodium ita nobis ab illo absolutum redditur ut a uullo ibi quidquam juris requiratur, sicut etiam alia chartula testatur. Cum ergo ibi vellem incipere monasterium, perrexi ad domnum Goscelinum Burdigalensem archiepiscopum, in cujus episcopatu prædictum erat allodium, ejus quidem rogaturus I)eneficium. Qui, interveniente præfato duce, jam incoeptum monasterium ita on:ni donavit libertate ut nec ipse, nec alius post eum, non archiepiscopus. non archidiaconus, non archipresbyter, non cujuslibet ordinis persona aliquod in eo jus vel dominationem possit habere, quatenus ibi degentes moiiachi absque ulla inquietudine libere possent Dco ser

concilio. Necnon et hoc, consulente domno Amalo, constituimus ut hoc coenobium solummodo Romanæ foret Ecclesiæ subjectum, obque sui tutelam domno apostolico singulos annos solveret munus quinque solidorum. At ego jam descendens in defectum ætatis decrepitæ, jamjam curam monachorum cupiebam dimittere, atque minus utilis meliori cedeie. Verum domnus Amatus a nostris rogatus fratribus, licet totis resisterem nisibus, tamen mihi ex parte domni apostolici testatus obedientiam, eorum commendavit providentiam. Acta est vero supradicta confirmatio Burdigalensi civitate in concilio, anno ab Incaruatione Domini 1080, indictione uii , epacta xxvi, ix

Nonas Octobris, viii anno Wll Gregorii papæ, C Philippo in Francia regnante. S. Willelmi Aquita

nieiisis ducis. Confirma f hoc Deus. Ego Amatus apostolicæ sedis legatus confirmio f. Ego Hugo sedis apostolicae legatus confirimo f. Ego Gocelinus 13urdigalensis archiepiscopus præsente concil:o concedo et confirmio f. S. Rodulfi Turonensis archiepiscopi. S. Willelmi Auxiensis archiepiscapi. S. Bosonis Santonensis episcopi. S. Ademari Engolismensis episcopi. S. Willelmi Petragoricensis episcopi. S. Rayinundi Vasatensis cpiscopi. S. Hugonis Bigorrensis episcopi. S. Donaldi Agennensis episcopi. S. Petri Adurensis episcopi. S. Odouis abl)atis Sancti Joannis (Angeriacensis). S. Drogonis Malliaceiisis abbatis. S. Raynaldi Sancti Cypriani (Pictav.) abbatis. S. Bertrandi Sancti Juliani [t. Juniani Nobiliaci] abbatis. S. Ilildeberti Nantulliacensis abbatis. S. Fulchradii Sancti Salvatoris (Blaviæ) abbatis. S. Achelini, Goceliiii Burdigalensis Ecclesiæ archidiaconi. » 6. Iloc ipso anno 1080 multi regionis vicinæ viri nobiles pontificum in Silvam-Majorem studium æmulali et Guillelmi Aquitaniæ ducis exemplo incitati omnimodam Ecclesiæ Silvensi, quam Gcraldus exc tabat , libertatem unanimi consensu Joiiaverunt ι ut, inquiunt, terrenis imperiis absolu:a soli [)eo serviat secura. » Id ipsum testantur iii veieri ius, rumento, quotl ex chartario Silvensi Stepii., notiu noster descripsit. Ibi quippe addticto Wiiieiuni seu Widonis Pictaviensium comitis et totius Aquitantæ

cunctis suæ militiæ nobilibus » idem præstiterat, laudato etiam concilii Burdigalensis decreto, quo a sedis apostolicæ legatis aliisque episcopis sancitum fuerat ne quis sub anathematis interminatione monasterii Silvæ-Majoris libertatem violaret, hanc se libertatis concessionem acceptare et laudare declarant, imo ne in posterum aliqua circa hujus immunitatis usum difficultas suboriatur, quibus potissimum capitibus illa concludatur declarant. Sic instrumentum rem exponit : t Necesse est ut breviter dicamus quæ sit illa libertas, quodve salvamentum quod ipsi Ecclesiæ a præfatis viris est traditum, ut scilicet nemo præter abl)atem et monachos in toto allodio ad eamdem ecclesiam pertinente, quidqua.m juris vel dominationis sive advocationis in ulla prorsus re habeat, » etc. Ex iis viris nobilibus illustriores recensentur, Petrus vicecomes de Gavarreto, qui hanc libertatem cum omni sui exercitus collegio » confirmavit. Guillelmus Amanei (d'Amanjeu), qui idem præstitit, • laudantibus, inquit, omnibus nostræ regionis nobilibus. » Cum eo subscripsere Bernardus frater ejus, Bernardus de Rionz et Widianus ejus frater, Arnaldus, Raymundus de Bordis, Boso de Montremblant et Bernardus de Scutiano (d'Escoussans). Præter hos omnes Bernardus de Boivilla vicecomes, Arnaldus de Blancaforto aliique multi mobiles milites, qui ibi aderant, sese futuros Ecclesiæ Silvæ-Majoris defensores, etc., adversus quoslibet spoponderunt. Eamdem Silvensis monasterii libertatem cum jurejurando super sacra Evangelia præstito solemniter confirmarunt die sancto Paschæ iidem, aut certe eoruin posteri, cum aliis totius regionis viris nobilibus, sub Gaufrido abbate sexto. IIas omnes possessiones et immunitates confirmarunt sequentibus temporibus Aquitaniæ duces et alii proceres. Accessit etiam sedis apostolicæ auctoritas, ut ex bullis Alexandri, Lucii, Coelestini et aliorum Romanoruum pontificum patet, sed hæc fusius persequi ad præsens institutum nihil attinet, qui beati Geraldi gesta illustrare suscepimus , non Ilistoriam Silvæ-Majoris exhibere. 7. Geraldi itaque ac discipulorum ejus sanctitatis fama brevi Aquitaniam pervagata, in dissitas quoque et externas provincias pervolavit, multique ad novum monasterium convolarunt, ut ibi sub lanli Patris disciplina, abjectis sæculi pompis, Christo militar- nt. Alii vero, quibus id non licebat, sua saltem Deo consecraverunt, prædiorum et facultatum facta uaonasterio donatione. Sed cum tantam discipulorum multitudinem capere non potuisset unius monasterii angustia , (et quidem fraudandæ non erant tanto v.rtutis exemplo aliæ provinciæ,) in vicinis primum regionibus excitata fuere inonasteria pro Silvensibus monachis, tum etiam in dissitis, quæ beatus Gerardus, transmissis illuc discipulorum suorum coloniis, in accurata regulæ Benedictinæ observatione florere fecit ; atque hæc prima fuere congregationis Silvensis initia , quæ postmodum celebris fuit non in

Gallia, in Belgio, * im Anglia, in Navarra et aliis Ifispaniarum provinciis, in quas fere omnes regiones, vivente adhuc Geraldo, propagata fuit. Quæ loca sæculo sequenti Silvae-Majori subdita erant singillatim recenset Coelestinus papa in bulla ad Petrura abbateum anno 1197 data; sed de iis solummodo agere visum est quorum initia ipse Geraldus in monasterii sui chartario describi curavit. 8. Paulo post Silvæ-Majoris monasterii constructionem Geraldus ipse fundamenta jecit coenobioli de Trajecto ad Garumnæ ripam siti, loci fundum suppeditante Raymundo-Willelmi, ut ex fundationis charta patet, qua is ipse Raymundus dat , domno Geraldo primo Silvæ-Majoris abbati partem allodii de Trajecto super ripam Garumnæ, ubi possit fieri monasterium cum suis oflicinis, hortisque et poma. riis, ac discursu a flumine usque ad proximam paludem molendini. » Hanc chartam idem vir nobilis • cum omnibus filiis suis super altare Dei Genitricis et sanctorum apostolorum Simonis et Judæ, » id est ipsius ecclesiæ Silvæ-Majoris, posuit ad majoris firmitalem ; Willelmus vero Aquitanorum dux eamdem huic novæ coloniae , salvitatem » dedit, quam ipse et alii proceres Silvæ Majori concesserant. 9. IIaud diu postea Pelrus vicecomes Gavarrensis in prædio suo, a Gavaret » dicto, monasterium exstruxit in honorem Sancti Sepulcri, quod compluril)us terris et redditibus dotatum subjectum esse voluit v domiio Giraldo » ejusque successoribus Silvæ-MaC joris abbatibus; ita ut, inquit ille in fundationis charta, a semper abbas Silvæ-Majoris sit abbas Sancti Sepulcri, et qualis religio et vita ibi tenetur, talem faciat et hic teneri ; et qualem potestatem habet in illius ecclesiæ monachis, rebus et possessionibus, talem habeat et in istius, quatenus semper locus Silvæ-\Iajoris et Sancti Sepulcri in Dei serviuio et bona religione unum sint; pariterque paupertatem et abundantiam patiantur, salva auctoritate archiepiscopi Auxiensis et episcopi Adurensis. » Chartæ subscripserunt Willelmus archiepiscopus Auxiensis, Petrus Adurensis episcopus, Arnaldus lιotgerius donatoris frater, Stephanus de Calimonte (Caumon;), Raymundus, Guillelmus de Mezerolis, Petrus de Vico, Amancvus de Tillieto, Odo de ParD diliaco, etc. Eamdem donationem solemniter confirmavit Petrus fundatoris filius, cujus rei notitia habetur in Clariario Silvensi, quam hic exhibere nemini fore ingratum sperainus. • Petrus Gavarren* sis vicecomes Petri vicecomitis filius, summa cum devotione monasterium, quod Silva-Major dicitur, veniens, beneficia loci et orationes ab al)bate G. et ca:teris fratribus suppliciter postulavit. Iluic vero tam laudabili petitioni tam abbas quam congregatio fratrum libentissime præbentes assensum, capitulum introduxerunt, atque ibi cum libro, ut imoris est, beneficii investituram præbuerunt. Ipse autem nihil cunctalus, loco et hora eadem dedit et concessit ipsis quidquid pater suus antea dederat, id est inoiam acquisitis quam acquirendis. » Ex aliis item chartis patet Gavarretenses vicecomites in monasterium Sancti Sepulcri admodum liberales fuisse. Quin et paulo post beati Geraldi obitum, sub Gaufridi abbatis regimine, Agnes vicecomitissa parthemonem juxta virorum monaslerium condidit, ubi monialis facta est. Porro etsi in plerisque ejusmodi chariis nullus exprimatur annus, primam tamen hujus loci fundationem ante annum 1092 factam fuisse ex hoc patet quod Petrus episcopus Adurensis qui ei subscripsit, et uonnulla eidem monasterio comiuJisse dicitur in altera charta, hoc ipso ainno 1092 ad superos abiisse dicatur in veteri Necrologio monasterii Sancti Severi in capite Wasconiæ, in quo legitur:

[ocr errors]

nasterium Gavarreti cum omnibus appendiciis suis A habitum religiouis accipiens, pristinæ sanitati illico

redditus est. » Recensentur postea variæ donationes, quas Fulco Garmundi pater, Hauvimus ejus frater, aliique viri mobiles, viso hoc miraculo, ecclesiæ Neronis-Villæ, quæ ibidem , divina manu consecrata » dicitur, fecerunt. 12. Haud minus celebris erat apud Aurelianos Geraldi ejusque discipulorum fama, quæ multorum conversiooi occasionem praebuisse dicitur, et erectioni monasterii Sedis-Meri (Semoy), haud longe ab hac urbe siti. Quod a Tecelino viro nobili his temporibus excitatum est, data Silvensibus monacliis Sancti Bartholomei ecclesia, cum multis possessionibus ad sustentandos snonachos e Silva-Majori excitos, qui ibi deinceps usqué ad nostram ferime aeta

• ldibus Junii depositio domni Petri Adurensis epi- B tem perseverarunt. Hic locus modc in prioratum, ut

scopi bonæ memoriæ, anno 1092. » Cæterum virginum Gavarreteuse monasterium sæculo xiv monasterio virorum, cui vicinum erat, unitum fuisse creditur, istud vero a Calvinianis direptum exinde monachos non aluit. Superest tam en liodieque ecclesia satis ampla et culta cum priore, qui aliquot sacerdotes ad divina officia utcumque explenda ibi sustentat. GaJ)aretum porro oppidum est in Wasconia hodierna, olim Adurensis dioecesis, postea vero, reclamantibus licet Adurensibus, Auxitanæ attributum. 10. Ad eumdem annuih 1092 revocari debent initia *monasterii Beati Nieelai in insula de Rugiana (Royans) in finibus Santonum, cui exstruendo locum aptum, et multas possessiones ad ejus dotationem monachis Silvæ-Majoris suppeditavit Elias de Didonia cum uxore sua Avicia et filiis Galtero, Gifardo et Elia. Laudatum annum præfert charta donationis, quæ in ipso Rugiano castello data est arino M092, iiidict, xv. Praesentes inter alios aderant , Stephamus abbas et eremita de Cordano insula, » et lIerlegius prior Silvæ-Majoris cum aliis multis, quos recensere singillatim nihil interest. 11. lisdem temporibus Dimo vir nobilis eum uxore sua et liberis concessit monasterio Silvæ-Majoris ecclesiam Sancti Petri de Neronis-Villa, in dioecesi Senonensi sitam, ubi monachi aliquot instituti fuerunt. Hanc fundationem tempore beati Geraldi factam fuisse colligimus ex consensu Richerii Senonensis archiepiscopi, qui anno 1096 vita functus est. Hujus autem loci facultates augendi occasionem praebuit insigne miraculum, quod in veteri notitia Chartarii Silvensis, absque ulla temporis mota, his verbis refertur. v Fuit quidam miles, nomine Fulco Faicus, qui habuit quemdam filium c!ericum , nomine Garmundum. Hic cum in adolescentia sua sæcularis vitæ actibus superflue intentus, omnium carmis voluptatum se jugo supposuisset, et, quod est gravius, in Simoniacam hæresim delapsus contra Dei voluntatem illicita multa perpetrasset ; tanllem gravi dolore membrorum percussus, mortem esse vicinam æstimans, ecclesiæ Sanctæ Mariæ Majoris-Silvæ et Ecclesiæ Sancti Petri Neronis-Villæ seipsum donavit, et a quodam monacho loci illius

vocant, simplicem redactus etiamnunc Si'xæ Majori subjectus est, sed vix supersunt exigua antiqui m0nasterii rudera. Varias eidem loco ab Alberto Tecelini filio, aliisque viris nobilibus deinceps donationes factas, exhibet chartarium Silvense. d Domos, viridarium, curtem , » etc., apud Aurelianos vivente adhuc sancto Geraldo habuerunt Silvenses monachi, ut discimus ex veteri notitia ab ipso Geraldo facta, in qua testatur Theodericum se huc transmisisse, ut aliquot monasterii sui possessiones a calumniatoribus vindicaret; sic quippe habet : « In Christi nomine, ego Giraudus, humilis abbas Sanctæ Mariæ monasterii Silvæ-Majoris, notum fieri volo fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, tam præsentibus . quam futuris, quod quidam frater, nomine Theodericus, filius Anselmi, despecta quam exercebat mundi militia, salvationem animæ suæ quærensad nos confugit, et devote susceptus est. Contulit etiam cum persona sui, quam Deo et sanctæ Mariæ et sancto Benedicto per manus nostras obtulit, de rebus suis et parentum suorum, præter id quod secum attulit, Aurelianis civitate domos cum viridario et curte et terram adjacentem, quam tenebat. In ipso etiam pro

spectu civitatis vinearum arpennos septem... Non

multo vero temporis labente curriculo, mater illius et frater cuidam patri harum rerum injuriosam injecerunt calumniam ; unde ego abbas et fratres mei naisimus ipsum confratrem nostrum Theodericum,

D ut quod monasterio beatæ Mariæ contulerat, plene

acquietaret. Factum est ita gratia Dei, » etc. Furnum in eadem civitate situm, et alias possessiones in vicinis vicis sitas eidem monasterio contulit Gelduinus Philippi regis familiaris, ut ex altera notitia discimus sic rem exponente. « Quidam de familia domini Philippi Francorum regis Gelduinus nomine, ipso rege consentiente et consulente, omnem mundi gloriam reliquit, ac se suaque ecclesiæ SilvæMajoris tradidit, habitumque sanctæ conversationis e domno Giraldo, primo ejusdem loci abbate suscepit. Hic ergo, » etc. ubi recensentur res ab ipso Gelduino collatæ. 13. Anno 1085 Philippus Francorum rex regni sui anno 25 dedit , ccclesiæ Sanctæ Mariæ mairis

« VorigeDoorgaan »