Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

B

docent, hoc est, continentiam esse quidem peculiare Dei donum; sed eam nihilominus in hominis arbitrio el potestate positam esse, si tamen ipse remediis ad eam necessariis, ac divinitus institutis, et ad usus nostros paratis uti velit. Qua de re præ cæteris ævi nostri theologis ego suaserim ut cardinalis consulatur Bellarminus libro primo De clericis, capite 21, in responsione ad quartum adversariorum argumentum, et aliquanto copiosius, libro secundo De monach.s, capite 31, ubi etiam inter alia multa Patrum testimonia, quibus probatur cælibatum esse in potestate nostra, divinæ gratiæ auxilio innixa, videre licet Ambrosii quoque antistitis nostri testimonium, et his verbis comprehensum: Ambrosius, libro De virginibus, Dominus (inquit) qui scirel, prædicandam omnibus integritatem, imitandam paucis, non omnes (inquit) capiunt verbo istud. Et libro De viduis: Sunt (inquit) spadones qui se castraverunt propter regnum coelorum; sed hoc non omnibus imperatur, sed ab omnibus flagitatur. › Et infra: Seit Creator omnium, affectus esse varios singulorum, et ideo præmiis virtutem provocavit, non infirmitatem vinculis alligavit. Hactenus Ambrosii verba. Quibus illico Bellarminus ita subdit:

sciplinam pertinerent; ad quam utique disciplinam A Patres ac sacri theologi passim et communi consensu pertinebat canon ille, quo sacris illis ministris vetitum fuisse conjugii usum abunde jam probavimus. XLIV. Attende nunc, quam idoneis et ad intelligentiam commodis Datius verbis expresserit eam legem, quam somniabat a sancto esse Ambrosio pro sacerdotibus uxoratis_pronuntiatam. Ejus utique verba hæc erant: Ideo lex concedit sacerdotes semel virginem uxorem ducere, sed conjugium non iterare. Si autem, mortua prima uxore, sacerdos aliam duxerit, sacerdotium amittit. Hec igitur ut ad purum et sincerum intelligantur, bunc ego in modum disseruerim. Quemadmodum aliud est filios in sacerdotio facere, aliud habere, ut bene Ambrosius etiam nobis, numero 18, in apostoli Pauli Epistola observabat; sic etiam sine dubio aliud est nxorem in sacerdotio ducere, aliud habere. Hanc enim sacerdos habere potest ductam prius quam sacerdotio initiaretur, ac præterea sic habere ut vel ea interim utatur, vel in perpetuum non utatur. Quocirca etiam Græci (ut explicatum jam est, numero 24) secundum Trullanam synodum permittebantur uxorem in usus etiam conjugales habere quidem, si eam, non post, sed ante subdiaconatus ordinem duxissent eademque consuetudo similiter a clero Mediolanensi demum servabatur Arialdi tempore, ut hoc ipso libro quarto jam vidimus capite 3. Nunc igitur ego quæro quinam esset genuinus ac legitimus ejus legis sensus. Ex una enim parte videtur ea sacerdotibus concessisse, ut post sacerdotium etiam susceptum ducere possent uxorem. Sicut enim ea ipsa lege conjugium iterare alteramque post obitum prime ducere vetabatur sacerdotibus qui sacerdotio jam fungerentur, quique propterea contrafacientes deberent amittere sacerdotium, non utique cæteroqui acquirendum postea, sed prius acquisitum, ita etiam vice versa sacerdotibus ad sacerdotium jam promotis concessum videbatur ut semel uxorem ducere virginem possent: Quod si sacerdotibus hoc ita concedebatur, quidni multo magis concedebatur diaconis et subdiaconis? En igitur ut Ambrosius sacris illis ministris facultatem concessisset longe diversam, longeque ampliorem illa quam ipsi postea usitarunt. Quod tamen quis credat? Sin autem Datio potius placet, ut credamus, ea lege sacerdotibus ab Ambros:0 concessum fuisse ut uxorem ducere solummodo possent ante subdiaconatum, et eo prorsus ordine quem denique novimus servatum a Gracis post Trullanam synodum, et a nostris Mediolanensibus Arialdi tempore, negari profecto non potest quin ea lex, talibus concepta verbis, parum admodum congruat ad hujusmodi sensum, et hanc etiam ob causam censenda videatur doctissimo Ambrosio indigna.

Hæc ille: Ubi vides continentiam omnibus prædicari, ab omnibus flagitari, nimirum,' si ipsi velint præmia ejus consequi. ›

XLVI. Cæterum in eo quoque Landulphus ille Senior errabat quod, Græcorum explicans nubendi consuetudinem, his eam verbis descripsit: Itaque Græci sacerdotes, Ambrosianam texentes sententiam, usque hodie sancitum et pro lege habent ut, quando in sacerdotio unguntur, aut virginitatem exinde promittant, aut uxores in testimonio bonorum virorum sibi socient. In hoc, inquam, ille citra dubium errabat, et ipsismet Trullane synodi canonibus, a Bellarmino fidelissime propositis (ut a nobis Con enim ea tunc peragebant (sicut ne hodierna recitatum jam est numero 24) apertissime refellitur. quidem peragunt die) Græci, quando in sacerdotio ungebantur, sed antequam subdiaconatu initia

XLV. Et hactenus quidem sat a nobis examinatum singillatim sit primarium illud Datii testimonium. Ad illud porro Landulphi Senioris, quod secundo loco sequebatur, sive ad illius potiorem partem, jam respondimus numero 1i. Nunc libenter D ab ipso percunctaremur quænam fuerit iðla synodus, quam ipse innuebat. Si enim Constantinopolitanam responderet fuisse illam quam Datius expresse nominabat; ergo, sicut Datius, ita etiam ipse pariter in hoc jam convictus erroris tenetur. Si diversam fuisse; nonne Datium ipse in hoc errasse fateretur, ipseque nobis primus ostenderet quam parvi facienda sit ejus auctoritas et historica fides? Nonne pariter diversæ synodi prætextus iisdem ferme omnibus refelleretur argumentis, quibus Constantinopolitanæ illius synodi prætextus refellebatur ?

XLVI. Sensus humanos ad peccandum esse pronos, et præsertim propter incontinentiam; et itemque virginitatem atque castitatem non aliunde quam a Deo haberi posse; absit a me ut hæc negem Ambrosio quam optime cognita et comperta fuisse. Atqui ne hoc quidem tantus Ecclesiæ catholicæ Goctor ignorare poterat quod ejusdem Ecclesiæ

rentur.

XLVIII. Sed ne in eo quidem immunis ab errore videtur Landulphus, quod omnes in universum sacerdotes monogamos existimaverit non vivere sub castitate, sed uxores ita secum deinceps habere, ut iis etiam uterentur; quod tamen falsum est. Etenim secundum sacros canones, et secundum catholicam et sancti Ambrosii doctrinam, in superioribus explicatam, hoc illis vetabatur.

XLIX. Ad Gualvanei Flammæ attestationem, numero 5, recitatam, nunc revertimur, et propria pariter ipsius errata commonstramus. In eo autem primum erravit, quod ea sancti Pauli ad Timotheum et ad Titum moni a male interpretatus est contra perpetuam et communem illam Ecclesiæ catholicæ sententiam, quam nos una cum Bellarmino indicabamus, numero 23, cum alioqui certissima sit ea quoque Tertulliani regula, libro De præscriptionibus adversus hæreticos, capite 17, consignata : ‹ Tântum veritati obstrepit adulter sensus, quantum et corruptor stylus. › Inde igitur Gualvaneus corrupte ac depravate, quin etiam contra canones illos apostolicos, quos numero 35 indicabamus, judicavit, jam inde ab initiis Ecclesiæ christianæ licuisse d.aconis, sacerdotibus, et episcopis habere uxores; quibus utique interea uterentur. Hic enim absque dubio erat Gualvanei sensus.

L. Quod item ille a Zacharia, sancti Joannis Baptiste genitore, ac Veteris Testamenti sacerdote, argumentabatur ad Novi Testamenti sacerdotes; in hoc itidem absque dubio errabat; et in hoc ab ipsome: etiam sancto Ambrosio refellitur, ut jam Vidimus numero 15, 20 et 23.

LI. Utrum vero Eribertus ille archiepiscopus (a me solitus appellari potius Aribertus) ea.n revera

:

uxorem habuerit, quam Gualyaneus dicebat, nec A ratoris Enobarbi privilegium, ita denique subscrihoc quidem mihi verum aut verisimile videri potest. ptum Ego Fridericus, Coloniensis archiepiscopus, Aribertus nimirum ille ad Ecclesiæ Mediolanensis et Italici regni archicancellarius, recognovi, anno regimen evectus est anno Domini supra millesimum Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo quindecimo nono, et in eo perseveravit usque ad annum quagesimo octavo, indictione septima, regnante domno Fre lerico Romanorum imperatore gloriopostea quadragesimum sextum, sicut ego in Ambrosianæ basilicæ ac monasterii monumentis comme- sissimo, anno regni ejus septimo, imperii vero mini, numero 213 et 246. Eodem vero illius tempore quarto, feliciter. Amen. Datum in Runcalia decimovivebant etiam Rerum Mediolanensium scriptores, quinto Kalendas Decembris. Octavum et postremum Arnulphus et Landulphus Senior, sæpissime hactenus est Alexandri papæ privilegium, datum Senonis per a nobis in testimonium producti. Ejusdem igitur manum Hermanni, sanctæ Romanæ Ecclesiæ subdiaconi et notarii, secundo nonas Novembris, archiepiscopi gesia luculenter ambo et copiose suis Historiis consignarunt, neque tamen uxoris illius, indictione decimatertia, incarnationis Dominica anno millesimo centesimo sexagesimo quarto, pontiquam præsul ille tunc haberet, mentionem fecerunt llam; quam tamen cætero qui facere debuissent, ficatus vero domni Alexandri papæ tertii anno it appareret quanti etiam præsulis exemplum se- sexto. Qui cæteroqui tempore (horrctque animus querentur uxorati per ea tempora sacerdotes, quibus meminisse) nobilissima civitas hæc nostra, miseranilli unice favebant, ut sæpe jam diximus. De illo dum in modum ab ipsomet imperatore Friderico autem Sancti Dionysii monasterio Arnulphus libro Enobarbo diruta, suisque civibus abire coactis secundo, capite undecimo, hæc tantum: Sepultus B spoliata, secundum jam annum jacebat. In his igitur est autem (Aribertus) ad Sanctum Dionysium, ubi omnibus et singulis privilegiis, eidem monasterio elegans fundaverat ipse monasterium. Landulphus concessis, omnia singillatim enumerantur ejus antem Historiarum suarum libro secundo, postea prædia et bona immobilia; quin etiam in quarto, quam per multa capita de gestis ejus archiepiscopi quinto, sexto, et octavo nominatim exprimitur scripsisse, sic etiam tradidit capite 32: Migravit enim beatus (lanti eum hic auctor faciebat) Hleribertus ad Dominum decimo septimo Kalendas Februarii, millesimo quadragesimo quinto, et sepultus est ad Sanctum Dionysium; cujus Monasterium et ecclesiam ipse ad Dei honorem et beati Dionysii exaltans magnificavit, et multis prædiis multisque honoribus eam ditando et honorando sublimavit., Multa vero etiam ego ipse legi, quin etiam exscripsi, publica et authentica ejusdem monasterii documenta, quibus a prima ejus institutione (quam vigesimo tertio supra millesimum anno Christi adjudicabam in Ambrosianæ basilicæ ac monasterii monumentis, numero 228) usque ad annum 1164, suis expressa vocabulis singillatim enumerantur omnia ejus bona immobilia, neque tamen iis connumeratam unquam vidi tam singularem illam vineam, proprio Useria nomine appellatam, quæ monasterio eidem contigua fuisse supponitur, quæque propterea etiam eo magis connumeranda videbatur, si jam tum fuisset in ejus potestate. Nondum igitur donata illi fuerat hæc vinea, proindeque ne donata quidem illi fuit a muliere quæ archiepiscopi ejus Ariberti uxor esset. Ejusmodi vero documenta mihi, de fide mea sibi jamdudum comperta certissimus, anno 1642, ex ejus abbatie archivo commodavit eminentissimi cardinalis Antonii Barberini abbatis commendatarii tunc procurator, Bernardus Bellonus, Ambrosianæ basiica canonicus, cujus mentionem faciebam in ejusdem basilica Ambrosianæ monumentis, numero 280, et rursus in dissertatione feci Nazariana, capite 107, numero 12. Ac tria quidem prima generis hujus documenta ego ad verbum recitabo capite subscquenti reliqua vero sunt hujusmodi. Quartum Rempe est Oberti archiepiscopi nostri privilegium, eidem monasterio concessum ( anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo quadragesimo sexto, mense Octobris, indictione decima. › Quintum est privilegium eidem pariter monasterio ab Eugenio papa concessum, ac datum Vercellis per manum Guidonis, sanctæ Romanæ Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, quinto nonas Martii, indictione decima, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo quadragesimo sexto, pontificatus vero domni Eugenii tertii papæ anno tertio.› Sextum est Adriani papæ privilegiu n, Datum Laterani per manum Alberti, Sancti Adriani diaconi cardinalis, vicem domni Rolandi, sancte Romanae .Ecclesiæ presbyteri cardinalis et cancellarii gerentis, quarto Ilus Novembris, indictione sexta, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesi no quinquagesimo septimo, pontificatus vero domni Adriani pape quarti anno tertio. Septimum est Friderici impe

Decima terrarum, quæ sunt juxta ipsum monasterium; neque tamen unquam nominata vel aliquatenus aliter indicata conspicitur vinea illa, Useria nomine insignis. Quocirca ne ad illud quidem usque tempus ea videtur in ejus potestate monasterii fuisse, atque adeo ne donata quidem ab Useria, quae Ariberti esset archiepiscopi uxor. Illud etiam his accedit quod neque sanctus Arialdus neque alius quispiam ex ejus fautoribus usquam legitur inter innumeras de sacerdotum conjugiis querimonias aliquid unquam innuisse de matrimonio, quo aliquis ex archiepiscopis nostris aliquando illigatus fuisset. Attendantur vero etiam corruptela, quas e Mediolanensi Ecclesia tollere studerent legati apostolici, chuc missi, ac nominatim Petrus Damiani cardinalis, et Anselmus episcopus Lucensis, de quibus præsertim dictum est præsentis libri Quarti capite decimo. E profecto non aliæ invenientur esse, quam Simonia (cajus et archiepiscopus et clerus erat reus) quamque ministrorum archiepiscopo inferiorum incontinentia. Quamobrem archiepiscopus etiam ipse Guido eodem illo capite 10 sic etiam promittebat numero 24: Nicolaitarum quoque hæresim nihilo minus condemnamus; el non modo presbyteros, sed et diaconos, et subdiaconos ab xorum vel concubinarum fœdo consortio nostri studiis, in quantum possibilitas nobis fuerit, sub eodem, quo supra, testimonio arcendos esse promittimus. Denique vero dicamus etiam de sacris Ecclesiæ Mediolane sis ministris, qui per hæc tempora uxores haberent, non aliter sentiendum videri quam secundum eas generis hujus leges, quæ per eadem pariter tempora in usu communiter apud Græcos essent, apud quos tamen sancitum erat, et D inviolabiliter servabatur, ut episcopi non haberent uxores quibus utique cohabitarent; quemadmodum apertissime testatum jam vidimus numero 24, quibus etiam ca consentiunt quæ videbimus infra numero 64. Propter hæc igitur præsertim argumenta ego sane adduci non possum, ut Gualvanco (qui post ducentos quinquaginta et amplius ab Ariberti obitu annos floruit) credam, quod sine ullo auctore affirmabat, archiepiscopum ilium nostrum habuisse uxorem illam; qua scilicet interim uti possit ita, quemadmodum tunc temporis factitabant inferiores hujus Ecclesiæ ministri.

LII. Sed agamus liberaliter cum Gualvaneo et illi hoc ipsum etiam credamus. Nunquid ergo-propterea credendus etiam erit Aribertus uxorem vere habuisse, quia sanctus Ambrosius nubendi facultatem ipsi concesserit, et in hunc præcipue finem suis etiam successoribus benedixerit? Aribertus profecto per cadem tempora `Simoniam quoque exercebat (ut ex

iis etiam colligi potest que superiore capite 10, num, 30, recitavimus), neque tamen ejus exercendæ fa. cultatem a sancto Ambrosio acceperat. Quidni ergo si militer a nobis credatur ne nubendi quidem facultatatem ab ipso accepisse sicut ne ab ipso quidem reliquus acceperat clerus ut nos hactenus contendimus? In hac enim corruptela clerum potius videtur imitatus Græcum, Constantinopolitanæ illi synodo erratice applaudentem: fortasse vero etiam majores in ipsa et liberiores progressus fecit, ea fretus lege quæ libro septimo Capitulorum Caroli Magni et Ludovici Pii imperatorum, capitulo 353, quod est De regulis clericorum, pagina 1116, continetur, et his expressa verbis: Clerici castimoniam quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo fæderentur. Septem vero ii libri hunc in modum sunt inscripti; Karoli Magni et Ludovici Pii, christianissimorum regum et imperatorum, Capitula, sive Leges ecclesiastice, et civiles, ab Ausegiso abbate et Benedicto Jevita collecte, libri septem. Sic etiam_iidem codice continentur Legum antiquarum, Francofurti edito apud Johannem et Aadream Marinos et consortes, anno 1613. Certe autem imperatoris etiam Ludovici tempore (quod fuit ab anno Christi octingentesimo decimo quarto usque ad quadragesimum; sicut et Caroli Magni fuerat ab anno octingentesimo usque ad decimum quartum) Simoniaca labes Ecclesiam fœdabat Mediolanensem; sicuti præsentis libri quarti capite tertio jam vidimus numero quinto. Eodem vero illud etiam profecto pertinet quod tomo secundo Conciliorum antiquorum Galliæ, a Jacobo Sirmondo Parisiis anno Domini 1629 editorum, legitur, pagina 451. Ibi enim post synodum AquisgraHensem, anno Christi octingentesimo decimo sexto, Ludovici Pii imperatoris tertio, indictione decima celebratam, recitantur capitula subinde in ejusdem imperatoris palatio condita: et inter hæc decimum sextum de episcopis Italiæ inscriptum, et his conceptum verbis: De episcopis vero in Longobardia constitutis, qui ab his quos ordinabant sacramenta et munera contra divinam et canonicam auctoritatem accipere vel exigere soliti erant, modis omnibus inhibitum est ne ulterius fiat, quia juxta sacros canones uterque a gradu proprio, talia facientes, decidere debent. ›

LII. Ut autem ab examinandis ejusmodi scriptorum testimoniis nos expediamus, hoc denique solum in Bernardino Corio superest observandum: quemadmodum ille scilicet nullatenus distinxisse videatur inter habere ac ducere uxorem. Quocirca primum explicaus, quid Ambrosius concesserit, his explicabat verbis: Concesse loro, che potessero avere moglie vergine. Subinde vero explicans quemadmodum illis hoc ipsum postea vetitum fuerit, bunc in modum explicuit : « Fu ordinato, che alcun sacerdote, o cherico, non togliesse moglie. Hinc igitur etiam ille Corii censor, quo suggerente sacra indicis congregatio decrevit, hunc ipsum Corii lo cum emendari oportere, non inepte his itidem verDis usus est (Qualia nos in ejusdem congregationis epistola recitabamus numero 10): Asserit sancin. Ambrosium permisisse sacerdotibus uxorem

ducere. ›

LIV. Hac tamen rursus data occasione, prætereundum silentio nobis non est quemadmodum sacris ministris ab Ecclesia catholica Romana non tam uxorem ducere quam uxorem ad officia conjugi hab re vetitum sit, ut sapienter observavit Dominicus Sotus libro septimo De justitia, quæstione 6, articulo 2; Bellarminus, libro primo, De clericis, capite 18; Gregorius de Valentia, libro De cælibatu, capite 2, et alii. Ejusdem Gregorii verba sunt hæc: Ut optime attigit Sotus, (loco illo nuper indicato) oportet prohibitum esse ne quis post ordinationeni uxorem ducat, propter ipsum actum contrahendi et ducendi, quia prolibitum est ne quis post ordina

A tionem matrimonio utatur. Non enim his qui sunt in sacris ordinibus matrimonio interdicitur uxorem habere] (siquidem is actus sanctus et religiosus est, ac honestissimus, et constituens unum quoddam sacramentum), sed propter usum certe ipsius matrimonii, qui videtur minus dignitatem atque officium hominum sacratorum decere, sicut postea ostendemus. Et in eamdem sententiam Bellarminus haec item: ‹ Matrimonium non pugnat cum ordinibus ratione essentie suæ, sed ratione oflicii seu exercitii conjugalis. Si enim Deus probibuisset sacerdotibus conjugium, certe prohibuisset propter actum conjugalem, qui hominem reddit totum carnalem, et ine ptum ad divina; necnon propter sollicitudinem domus et liberorum, quæ plurimas parit distractiones; non autem propter solum sacramentum conjugii, vel propter contractum matrimonii, qui celebratur solo consensu animorum, et est res brevissima et honestissima. ›

B

C

D

LV. Sed tempus jam est ut ab ejusmodi criminatione in eos historiographos collecta transitum faciamus ketiorem ad nonnullos alios causæ nostræ fautores, et ad sanctos præsertim Hieronymum et Augustinum, sancto Ambrosio contemporaneos, et in ejus libris versalissimos, necnon etiam ecclesiasticarum Mediolani rerum peritos, a quibus nemo propterea pru lens crediderit ignorari potuisse, sanclusne Ambrosius legem illam sanxerit pro Græcoram vel nostratum sacerdotum matrimoniis, et an ea sive Mediolani, sive in Græcia, deinceps ab ipsis usitarentur.

LVI. Vide autem quam multa nobis Hieronymus suppeditet in epistol 50 ad Pammachium, sive in Apologia pro suis adversus Jovinianum libris. Non procul enim ab initio hæc in primis habet: ‹ Si sæculi homines indignantur in minori gradu se esse quam virgines, miror clericos et monachos et continentes id non laudare, quod faciunt. Castrant se ab uxoribus suis, ut imitentur virginum castitatein; et id ipsum volunt esse maritatas, quod virgines? Aut jungantur itaque uxoribus suis, quibus renuntiaverant; aut, si se abstinuerint, etiam tacentes confiJebantur melius esse quod nuptiarum operi prætulerunt. Et aliquanto post : Ecce perspicue nuptias diximus concedi in Evangelio; sed tamen easdem, in suo officio permanentes, præmia castitatis capere non posse. Quod si intigne accipiunt mariti, non mihi irascantur, sed Scriptoris sanctis, imo episcopis et pre byteris, et diaconis, et universo choro sacerdotali et levitico, qui se noverunt hostias offerre non posse, si operi serviant conjugali. De nique vero prope finem episto'æ: Apostoli vel virgines, vel post nuptias continentes, episcopi presbyteri, diaconi, aut virgines, cliguntur, aut vidui, aut crie post sacerdotium in æternum pudici. Hæc in ea epistola Heronymus.

LVII. Ecce vero nobis etiam quid ille rursus prope initium libri adversus Vigilantium Prob ne.as (exclamat ille, de Vigilantio loquens) episco pos sui sceleris dici.ur habere consortes; si tamen episcopi nominandi sunt qui non ordinaut diaconos misi prius uxores duxerint, nulli calibi credentes pudicitiam, imo ostendentes quam sancte vivant, qui imale de omnibus suspicantur, et nisi prægnantes uxores viderint clericorum, infantesque de vulvis matrum vagientes, Christi sacramenta non tribuunt. Quid facient Orientis Ecclesiae ? Quid Ægypti, et sedis apostolicæ ? Quæ aut virgines dericos acripit, aut continentes; aut, si uxores habuerint, mariti esse desistunt. Quem postea locum suis ilJustrans scholiis Marianus Victorius, hæc habebat : Ex hoc loco patet sancti Hieronymi tempore etiam Oriente cælibes fuisse sacros Ecclesiæ ministros, et non conjugatos, ut dicitur; et Græcos post id tempus, spreus canonibus, nuptias sacris ministeriis miscuisse. Qua res e iam a sancto Basilio asse veratur, ut in epistola ad Gregorium (sive votius

Paregorium). Hoc ipsum asserunt etiam Eusebius A posteaquam divinitus e maritimo nauf: agio incolumis

libro primo De demonstratione evangelica, Maximus in responsis ad Thalasii Quæstiones, Ephrem Syrus in epistola quadam ad monachum qui dicebat melius esse nubere quam uri, item Epiphanius contra Catharos, et alii. Hactenus Marianus Victorius.

LVIII. Quid autem vetat quominus inter illas apostolicæ sedis Ecclesias computatam interpretemur etiam esse Mediolanensem, sive quia hoc secundum Hieronymi sententiam vere fuerit ex illis una, sive saltem quia hæc simul cum antistite suo Ambrosio in re tam gravi, tamque solemnibus firmata decretis, nullatenus a sedis apostolicæ judicio ac mandatis dissenserit ? Quanti profecto Ambrosius cam sedem fecerit, vel ex eo loco apertissime dignoscitur, quem hoc ipso libro quarto innuebat Petrus Damiani, capite 10, numero 13, et Arnulfus, capite 17, numero 4, quique continetur ejus lem Ambrosii libro tertio De sacramentis capite 1. De consuetudine ibi disserebat lavandi baptizatorum pedes, Mediolani communiter eo tempore usitata, cum inquit: Non ignoramus quod Ecclesia Romana hanc consuetudinem non habeat, cujus typum in omnibus sequimur et formam. Hanc tamen consuetudinem non habet, ut pedes lavet. Vide ergo, ne forte propter multitudinem declinarit. Sunt tamen qui dicant et excusare conentur, quia hoc non in mysterio faciendum est, non in baptismate, non in regeneratione, sed quasi hospiti pedes lavandi sunt. Aliud est humilitatis, aliud sanctificationis. Denique audi quia mysterium est et sanctifi catio. Nisi lavero tibi pedes, non habebis mecum partem. Hoc ideo dico, non quod alios reprehendam, sed mea officia ipse commendem. In omnibus cupio sequi Ecclesiam Romanam, sed tamen et nos homines sensum habemus. Ideo, quod alibi rectius servatur, et nos recte custodimus. Hactenus Ambrosius. Quem quidem locum examinans Baronius in ejusdem sancti Ambrosii Vita, ad annum Christi trecentesimum octuagesimum quartum, in hæc verba disseruit Cæterum, ut aliquid obiter dicamus de co quod spectat ad jejunium Sabbati, et alios aliquos ritus ecclesiasticos, etsi diverso modo ab usu Romanæ Ecclesiæ eos Ambrosius observavit, id quidem non eo animo fecit, quasi, suos tantum probans, illos despiceret. Audi quid ipse profiteatur, cum de ea re agens (libro tertio De sacramentis capite 1) hæc ait: Non ignoramus quod Ecclesia Romana hanc consuetudinem non habeat (lavandi scilicet pedes nuper haptizatis) cujus typum in omnibus sequimur et formam. Et paulo post : In omnibus cupio sequi Ecclesiam Romanam, etc. Ejusmodi enim rituuin varietates, modo catholicæ fidei et charitatis unitas retineatur, et Sancta Romana Ecclesia, apostolica sedes, ut mater et magistra omnium Ecclesiarum cognoscatur, nihil impediunt quominus omnes simus in Christo. >

enatasset in litius, hæc habemus, Ambrosii ejusdem ore commendata: Advocavit ad se episcopum, nec ullam veram putavit nisi veræ fidei gratiam; percontatusque ex eo est utrumnam cum episcopis catholicis, hoc est cum Romana Ecclesia, conveniret. El forte ad id locorum in schismate regionis illius ecclesia erat. Lucifer enim se a nostra tunc temporis communione diviserat, et, quanquam pro fide exsulasset, et fidei suæ reliquisset hæredes, non putavit tamen (Satyrus, et cum eo Ambrosius) fidem esse in schismate. Nam etsi fidem erga Deum tenerent, tamen erga Dei Ecclesiam non tenebant ; cujus patiebantur velut quosdam artus dividi, et membra lacerari. Etenim cum propter Ecclesiam Christus passus sit, et Christi corpus Ecclesia sit, non videtur ab his exhiberi Christo fides, a quibus evacuatur ejus passio, corpusque distrahitur. › Et hæc quidem in præsenti satis sint e propositis sanB ciorum Hieronymi simul et Ambrosii testimoniis.

C

LX. Quod proxime subsequitur sancti Augustini, hac in urbe ab ipsomet Ambrosio baptizati, testimonium, ex ejus secundo de adulterinis conjugiis libro, capite 20, depromptum est. Istos (inquit) qui virilem excellentiam non putant nisi peccandi Icentiam, quando terremus, ne adulterinis conjugiis hærendo pereant in æternum, solemus eis proponere etiam continentiam clericorum, qui plerumque ad camdem sarcinam subeundam capiuntur inviti, eamque susceptam usque ad debitum finem, Domino ad uvante, perducunt. Dicimus ergo eis: Quid, si et vos ad hoc subeundum populorum violentia caperemini? Nonne susceptum caste custodiretis ollicium, repente conversi ad impetrandas vires a Domino, de quibus nunquam antea cogitastis? Sed illos, inquiunt, honor plurimum consolatur. Respondemus: Et vos timor amplior moderetur. Si enim hoc multi Dei ministri repente atque inopinanter impositum susceperant, sperantes se illustrius in Christi hæreditate fulgere, quanto magis vos adulteria cavendo vivere continenter debetis, metuentes non in regno Dei minus lucere, sed in gehennæ ignibus ardere? Hæc atque hujusmodi eis, ut possumus, dicimus, qui, quoquo modo a se discedentibus, vel propter adulterium dimissis conjugibus suis, alias volunt ducere, et cum prohibentur, infirmitatem nobis carnis opponunt. En igitur, quemadmodum Augustini tempore in Ecclesia Latina clerici communiter continentiam profiterentur, et ‹ sperantes se illustriusin Christi hæreditate fulgere.. Sicut enim caste vivendo hic in terris altiorem quam conjugati profitebantur perfectionis gradum, sic etiam in regno cœlorum præcellentiorem beatitudinis gradum exspectare jure merito pote

rant.

LXI. Supra quadringentesimum autem Christi annum trigesimo Augustinus ad superos abiit, cum alioqui Hieronymus ejusdem sæculi vigesimo, Am

LIX. Certe autem, vice in contrarium versa, sacrum Novi Testamenti ministerium non erat ejus. D brosius autem superioris sæculi nonagesimo septimo

modi, ut Ambrosio videri posset alibi rectius quam in Ecclesia Romana servatum,utque propterea recie ab ipso aliter quam in illa custodiri posset. Alibi fenim (et apud paucos sane, ut jam vidimus) illud una cum matrimonii usu servabatur, sed contra sacros apostolorum et Nicæni concilii canones, contra singularem illam tanti ministerii præstantiam et sanctitatem, contra communem sanctorum Patrum consensum, ac denique contra ipsius Ecclesiæ Romanæ sedisque apostolicæ mandatum. A qua quidem Ecclesia et sede quicunque dissentit, non est re vera catholicus, quemadmodum beatus ait Ambrosius, › ut Arnulphus etiam nobis superius profitebatur, capite 17, numero 6, et capite 57, numero 12. Quibus utique verbis Arnulphus Orationem indicabat Ambrosii de obitu Satyri fratris sui, qua oratione, si non ad verbum, certe tamen quoad rei veritatem, axioma illud expressum est. Illic enim de Satyro,

præcessissent.

LXII. Quo certius autem idipsum pro Ecclesia etiam constet Orientali, ecce nobis alios et idoneos per eadem tempora testes, ac sanctum in primis Gregorium, fidei conversationis, integritatis et sapientiæ merito fratrem sancto Basilio dignissimum (sicut a Vincentio Lirinensi celebratur in Libro adversus hæreses), el e conjugato episcopum Nys senum, qui synodo illi adfuerat Constantinopolitanæ, quam numero 27 celebratam dicebamus anno trecentesimo octuagesimo primo, quique superstes etiam erat nonagesimo quarto. Hic nimirum in libro De virginitate, capite ultimo, sic inquit : « Quomodo Dei sacerdotio fungeris, qui ad hoc ipsum, ut munus offerres, unctus es? Quomodo hæc ipsa Deo offeres, qui legi non obtemperas prohibenti ne sacra impurus faciat? Ac si Deum tibi apparere expelis, quid cause est cur Mosem non audias, qui populo edicit

uta nuptiis purus sit, qui Dei aspectum compre- A illico fuit episcopis suis provincialibus; coque tam hendat?

LXIII. Sanctus etiam Joannes Chrysostomus ad archiepiscopalem Constantinopoleos cathedram eodem ipso assumptus est anno quo sanctus Ambrosius ad beatam in cœlis mansionem, atque ad annum usque quadringentesimum septimum supervixit. Homilia vero secunda de patientia Job hæc ille nobis scripta reliquit. Dixit (apostolus Paulus) unius uxoris virum, non ea ratione ut id nunc in Ecclesia observetur. Oportet enim omni prorsus castitate sacerdotem ornatum esse. ›

LXIV. Ad eamdem vero pro clerici Orientalis cœlibatu sententiam pertinet concilium quoque illad quod idem Chrysostomus Constantinopolitana in urbe celebravit anno, ut bene computat Baronius, quadringentesimo: et de quo Palladius diaconus in Dialogo de Vita ejusdem sancti Chrysostomi abunde scripsit, capite 13 et 14. Inter alia multa sic ille:

Tertiadecima distributione (sive indictione, ut bene fuit a Baronio etiam observatum), venerunt Constantinopolim Asia episcopi, necessitatum ecclesiasticarum gratia, et nobiscum (quippe Palladius etiam ipse ibi tunc aderat) remorati sunt, præsentibus et aliis episcopis, ex Scythia quidem Theotimo, ex Thracia vero Ammone Egyptio, et ex Galatia Arabiano, metropolitis omnibus, ac senibus, qui viginti duorum episcoporum implebant numerum. Convenientibus autem omnibus, et communicantibus, observato Eusebius quidam Valentinopolitanus episcopus congregato concilio, una Sabbati astitit, libellosque tradidit synodo, præposito ut decuit Joannis nomine, contra Antoninum episcopum Ephesi, septem Capitula continentes.

Hæc

igitur Capitula Palladius ex ordine singillatim recitat, et inter illa sextum, his expressum verbis: Quod, cum uxori propriæ abrenuntiasset, rursus illi congressus est, filiosque ex ea procreavit. Cumque deinceps alia narrasset, nonnulla sic etiam adjecit:

Jubent itaque libellum recitari; lectaque sunt memorata Capitula. Postea dicunt Joanni seniores episcopi Etsi unumquodque capitulum per se impium est, et undique sacris legibus interdictum, ne tamen videamur in his quæ suggesta sunt nobis omne studium ponere, ab eo quod est horribilius dictu, fiat inquisitionis initiumi. Si enim illud inventum fuerit verum, nulla de capitulis reliquis erit controversia, cum capituli illius radix omnem præ se iniquitatis speciem ferat. Hæc ibi Palladius. E quibus itidem apte opportuneque Baronius ad eumdem annum sic mouebat: Unde et certior fias eorum quæ superius inculcata sunt, etiam in Orien tali Ecclesia conjugatos electos episcopos nonnisi uxore dimissa ordinari solitos, nec amplius ea úti. Qua de re separatim ego quoque disserebam numero 51 et 52.

LXV. Postremum jam tandem hoc est, ut sententiam nostram, præsenti capite comprobatam, co etiam confirmemus decreto pontificio, cujus e sancto Ennodio Ticinensi episcopo mentionem faciebamus capite 20, in sancti Laurentii Litte archiepiscopi nostri Vita, quam typis anno Domini 1653 edidi mus. Ejusmodi decretum auctoritate sancti papæ Symmachi conditum fuit anno quingentesimo secundo, et ab archiepiscopo illo nostro promulgatum

[merged small][ocr errors]

ipsi quam presbyteri et diaconi jubebantur habere contubernales, tanquam pudicitiæ suæ testes: quam utique pudicitiam clerus etiam Mediolanensis per ea tempora profitebatur, jam inde scilicet e priscis et sancti Ambrosii temporibus perenniter conservatam. Attente igitur, si placet, caput illud legatur, sicut et cardinalis Baronii Annales ad annum illum Christi 502, articulo 32, et aliquot aliis subsequentibus. Nos interim ex eo decreto hæc tantum recitamus Nullum ergo sacerdotum, antiquis et modernis legibus obsequentem, nullunique Levitarum sine bene probata volumus in quocunque loci manere persona; vel quem substantiæ exilitas non permiserit habere consortem, ipse concellaneus fiat alterius. Publicum sit apud religiosos omne quod geritur; clandestina repudietur obscuritas; multos habeat actuum conscios, qui Deo debet innocentiam. Videant æmuli; quia qui testes adhibet, vult probari: male deprehensa judicetur conversatio, quæ non optat agnosci. Et paulo post : Unde, mansuro cum Dei et redemptoris nostri ordinatione, constituto sancimus, apostolicæ sedis beati Petri vel præsulis ejus auctoritate papæ subnixi, quæ vitia desiderat radicitus amputari, ut nullus religiosorum de memoratis ordinibus aliter quam præfati sumus audeat conversari; vel quicunque præsumpserint, cum amissione pudoris honorum damnna sustineant. Quomodo grande malum est, dicatam Deo personam salutaribus monitis non parere. Nullus secum extraneus habeat mulieres præter personas canonibus designatas, ne agendo taliter, etiamsi vita sit innocens, damnum opinionis incurrat. Hæc ex eo decreto. Cujus quidem postrema clausula perspicuum est quam bene congruat cum eo Nicæni concilii canone, quem numero 39 recitabamus, quamque apte huc etiam illud pertineat sancti Gregorii papæ Magni pronuntiatum libro septimo, epistola 39, ad Romanum Defensorem, his verbis: Pervenit ad nos quosdam episcoporum, sub prætextu quasi solatii, in una domo cum mulieribus conversari. Et ideo, ne per hoc aut subsannatoribus justa obtrectationis detur occasio, aut facilem antiquus humani generis inimicus materiam deceptionis assumat, hujus tibi serie præceptionis injungimus ut strenuum te studeas et sollicitum exhibere. Et si quis episcoporum, quos commissi tibi patrimonii finis includit, cum mulieribus degunt, hoc omnino compescas, et de cætero eas illic habitare nullo modo patiaris; exceptis eis quas sacrorum canonum censuru permittit, id est, matre, amita, germana, et aliis hujusmodi, de quibus prava non possit esse suspicio. Melius tamen faciunt, si etiam a talium se cohabitatione contineant. Nam legitur quod beatus Augustinus nec cum sorore sua habitare consenserit, dicens: Quæ cum sorore mea sunt, sorores mex non sunt. Docti ergo viri cautela, magna nobis esse debet instructio. Nam incautæ præsumptionis est, quod fortis pavet, minus validuin non timere. Sapienter enim illicita superat, qui didicerit etiam non uti concessis. Hæc sanctus Gregorius ille papa, vere magnus, et Ecclesiæ doctor eximius, hisque nos etiam præsens caput læti jam tandem concludi

mus.

PATROL CXLVII,

32

« VorigeDoorgaan »