Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

969

CAF: IV. SOLVUNTUR NONNULLA DUBIA CIRCA EXTENSIONEM LEGIS, ETC.

tra patriam in locis remotis ad ordines admittantur, et nihilominùs postea non fit prohibitio generalis, sed per illa verba: Ut nullus episcoporum Italis, etc., Glos. quærit an extendatur prohibitio ad episcopos ubi Germaniæ quoad Italos ibi peregrinantes, et priùs dubitat propter rationis identitatem; tandem verò ait non esse admittendam extensionem. Quod mihi certè verissimum semper visum est, tum quia non frustra pontifex in specie locutus est de episcopis Italiæ, et de clericis ultramontanis, qui ab eis ordinantur sine litteris dimissoriis, et de illis tantùm loquitur, applicando ad illos specialiter rationem generalem, quod facere potuit, vel quia magis in eâ provinciâ periculum imminebat, quia frequentiùs ad illam confluunt ultramontani, quàm è converso Itali ultra montes, vel quia faciliùs poterat ultramontanus habere remedium in Italiâ existens, quàm è contrario, ut ibi Glossa notavit. Et ita, licet ratio sit eadem, tamen applicatio non est eadem, et potuit prudenter ad unam materiam fieri, et non ad aliam. Et ideò illa ratio ut generalis non fuit adæquata illius legis, sed illa secundùm specialem gradum et modum periculi in tali regione imminentis. Quæ doctrina potest facilè ad alia exempla applicari; nam in præceptis Ecclesiæ possunt multa inveniri similia.

22. Atverò, quando ratio legis est talis, ut in câ habeant connexionem, tam quæ in lege exprimuntur, quàm quæ videntur omissa, tunc rectè ex vi rationis intelliguntur omnia comprehensa, ut probat optimè exemplum adductum ex 1. Cùm mulier, et similia. Et ratio est, quia lex præsumitur esse justa, et prudenter, ac debito modo à legislatore lata; non esset autem talis, nisi esset adæquata rationi suæ. Inde verò fit, quod sæpè indicavimus, hunc modum extensionis legis ex vi rationis semper fieri, aut mediante ampliatione et extensione verborum in aliquâ significatione, saltem minùs propriâ, aut ad vitandam absurditatem aliquam vel injustitiam legis, ut sufficienter patet ex discursu et exemplis adductis. Et specialiter declarari potest, quia ex vi rationis non potest fieri extensio comprehensiva, nisi sufficienter per illam indicetur voluntas legislatoris, quia voluntas mente retentâ et non manifestatâ non obligat; ergo vel manifestatur per verba, quia ratio cogit, ut sic illam interpretemur, vel si omninò desunt verba, quia eadem ratio cogit ut ea suppleamus, vel alio modo ad talem sensum illa accommodemus. Hoc autem nunquàm licere potest, nisi quando id necessarium est ad vitandum aliquod absurdum in lege, cujus optimum exemplum est in dicto § Aliud.

23. Quapropter non probo regulam datam à Panormit. in cap. Quia in insulis, de Regular. n. 3, quòd legis dispositio ampliari debet, vel restringi ad limiles rationis expressæ, etiamsi verba non patiantur, nec sit alia necessitas præter applicationem ejusdem rationis. Unde infert textum illum, licet expressè loquatur de monasteriis insularum, quia pro ratione reddit, quòd ibi est dura congregatio, extendi ad omnem duram religionem ubicumque existentem. Quod

[ocr errors]

970

profectò mihi incredibile est, quia illo modo infinita esset extensio in legibus facienda, et quia regula illa nullâ ratione nititur, ut ostendi, et quia in ilio parti culari exemplo pontifex non consideravit quamcumque asperitatem religionis, sed illam quæ ex tali situ loci nascitur, et illa est propria et, ut ita dicam, identica ratio legis; durities verò aliunde proveniens alterius est considerationis. Unde magis est ibi similitudo rationis, quàm identitas, et procedunt omnia dicta in quidquam favent; nam ferè omnia in discursu capitis priori puncto. Nec jura, quæ Panormit. allegat illi longè aliter explicata sunt, et 1. Pater, § Fundum, ff. de Leg. 3, quam etiam adducit, potiùs probat oppositum; nam quia testator expressè dixit: Quoad vixerit, non extenditur dispositio ad successores hæredis, etiamsi ratio sumpta nudè id postulare videretur, ut Glossa etiam advertit.

CAPUT IV.

Expediuntur nonnulla dubia circa extensionem legis ob identitatem rationis, vel aliis modis.

1. Circa superiorem doctrinam nonnulla dubia supersunt, quæ breviter expedienda sunt. Primum est, in quibus legibus locum habeat prædicta extensio. Multi enim auctorcs dicunt hanc extensionem per identitatem rationis habere locum in lege favorabili, et maximè si cedat in salutem animæ. Quod tradit Joan. Andr. Hostiens., et omnes. Item Felinus et alii Panormit. in cap. Ex tenore, Qui fil. sint legit., et ibi in capite Translato, de Constitu., et in capit. ultimo de Præscript., Bart. Authent. Sacramenta puberum, Cod. Si advers. vendit., ubi in scholio multi alii referuntur, et alios refert Covar. in 4, p. 2, cap. 6, n. 12; Flamin. de Resignat. beneficior. lib. 11, q. 2, n. 17. Potest verò hoc intelligi, vel quando extensio fit ex vi solius rationis propter necessariam connexionem aliorum casuum cum illà, seu propter injustitiam aliquam, vel absurditatem legis vitandam, vel quando fit non ex necessitate, sed ex congruitate, quia verba facilè illam extensionem complectuntur. In priori sensu non est illud proprium legis favorabilis, sed ampliùs extenditur, ut jam dicam. Unde non est exclusivè id accipiendum, sed tanquàm magis certum et faciliùs admittendum. Idemque dicendum erit de lege favorabili a imæ comparatâ ad alias favorabiles. In posteriori autem sensu est hoc proprium legis favorabilis, quia generatim, et quasi per antononiasiam convenit ei quæ animæ favorem continet. Est autem intelligendum de extensione intra aliquam proprietatem verborum, ut jam declaratum est.

2. Unde infero, eo modo, quo lex recipit extensionem comprehensivam ex solâ identitate rationis, non solùm habere locum in lege favorabili, aut non pœauctoribus, præsertim Sylvest. et Angel. cum Imol. et nali, sed etiam in pœnali. Ita docent plures ex citatis Gemin. in dicto cap. 1 de Tempor. ordi., in 6, et in dieto cap. Si postquàm, Panormit. frequenter, cap. ult. de Rescrip. num. 10 et 11, et in cap. Nihil, de Elect. n. 9., ubi etiam de correctoriis loquitur, et in

Clement. 1 de Rescrip. n. 2, et in Clem. 1 de Elect. n. 8, quibus locis varia in utramque partem adducit, ipse autem non solùm est constans in illà sententiâ, sed etiam valdè illam extendit. Idem tenet alios referens Rochus Curt. de Consuet. sect. 4, n. 23. Item Navar. in cap. Pœnæ, de Pœnit. d. 1, ubi pluribus modis hoc extendit. Item Covarr. in cap. Alma, p. 2, § 4, num. 7; Anton. Gom. 1 Variar. cap. 5, num. 1, et cap. 11, num. 12; Gutier. lib. 1 Canonicar. Quæstión. cap. 10, n. 13. Debet autem hoc intelligi, non de extensione solius pœnæ; hæc enim nunquàm fieri potest, ut dixi, nec in illâ potest inveniri identitas rationis, cùm magis pendeat ex voluntate quoad determinationem, seu qualitatem pœnæ. Nec etiam debet intelligi de extensione quoad solam obligationem præcepti (ut aliqui ex dictis auctoribus sentire videntur), quia, si obligatio extenditur, consequenter extendetur pœna, quia absolutè ponitur contra legis transgressores, et quia est accessorium, quod sequitur suum principale, nisi ipsâ lege expressè restringatur ad certum peccandi modum. Tunc enim ex defectu illius poterit non incurri pœna, ut in materiâ de Censuris sæpè dictum est. Et ideò cum proportione intelligitur assertio de totâ lege etiam pœnali. Præterea debet intelligi quando talis comprehensio ex vi rationis necessaria est ut verè et integrè impleatur ratio legis, vel ut sit justa et rationabilis, ut explicatum est. Tune enim est evidens necessitas, quia non minùs efficax, et justa, ac rationabilis debet csse lex pœnalis, quàm quælibet alia.

3. Et hinc facilè solvuntur contraria, quæ objici possunt ex illis regulis, quòd pœnæ sunt restringendæ, et leniendæ, et benignè interpretanda. Hæc enim omnia de extensivâ interpretatione intelligi possunt, ut Gemin., Imol., Sylvest. et alii volunt. Sed non placet expositio, quia etiam in non pœnalibus illa interpretatio locum non habet, saltem quoad propriam legis obligationem, de quâ nos præcipuè tractamus. Dico ergo extensionem comprehensivam duplicem distingui, unam necessitatis, aliam congruitatis; sicut enim præsumptio duplex distinguitur à juristis, una necessaria, alia probabilis, seu voluntatis; ita etiam extensio comprehensiva ex vi rationis duplex esse potest, una omninò necessaria ad justitiam, vel rectitudinem, et in gratiam observantium leges, alia non necessaria, seu voluntaria, quia licet in uno sensu possit lex multa comprehendere justè, et sine inconveniente, alia minor comprehensio sufficit ad justitiam legis et proprietatem verborum cum ratione etiam legis servandam. Dico ergo generales illas regulas de non ampliandis legibus pœnalibus, intelligi de interpretatione (ut ita dicam) voluntariâ, id est, sine quâ potest conservari prudens dispositio et justitia legis, quia infra hanc latitudinem benignè semper est interpretanda lex pœnalis. Quando verò extensio est necessaria ad justitiam legis, secùs est, et ita intelligenda est Gloss. in Clement. 2, de Etat. et Qualit., verb. In his, ideòque dicunt multi ex dictis auctoribus, hanc comprehensivam non esse propriam extensionem, sed

adæquatam legis interpretationem, quæ in pœnalibus etiam servanda est. Propter quod etiam supra dicebamus, per se loquendo debere pœnalem legem ampliari ad omnia comprehensa sub aliquâ propriâ significatione verborum, licet amplectenda sit minùs ampla, dummodò propria sit.

4. Atque ex prædicto fundamento sequitur, idem esse dicendum etiam in lege correctorià, ut apertè dicunt Panormit., Rochus, et alii supra allegati, et Tiraquel. cum multis dicto § Libertis, n. 45, et sumitur ex Gloss. in Clem. 1 de Elect. verb., Eligatur. Imò idem sequitur, etiamsi simul pœnalis, sive odiosa et correctoria sit, ut ex eisdem sumitur, et ex aliis, quos refert Matienz. lib. 5 Recop. tit. 11, l. 19; Gloss. 2, n. 5; Gutier. de Juram. p. 3, cap. 2, n. 8. Et de lege exorbitante generaliter; idem tradit Bart. in l. Si constante, ff. Solut. Matrim. 44; Jason n. 73; Menoch. lib. 4, præsum. 89, n. 37; Tiraq. in dictà 1. Si unquàm, § Libertis, n. 44 et 61. Denique in quâcumque lege, quantùmvis gravis cogitetur, dummodò æquitatem legis retineat, ratio facta procedit, rectè applicatà et explicatâ rationis identitate, eritque semper multò facilior extensio, si verba in aliquâ significatione licet latissima, possint casum comprehendere, ut per varia exempla exponit Rochus dictâ sect. 4, n. 12.

5. Quidam autem hoc limitare videntur, dùm dicunt hanc extensionem in pœnalibus, correctoriis, et exorbitantibus habere locum, quando alioqui sunt favorabiles, ut dicit Tiraq. supra dicto n. 61, vel quando sunt propter utilitatem animæ, ut ait Felin. in cap. Translato, n. 13, de Constitut., vel in favorem Eeelesiæ, ut dixit Glossa in cap. Sciant cuneti, de Elect. in 6, vel in favorem boni publici, ut ait idem Felin. infra num. 14, et Navarr. in dicto cap. Pœnæ, et sentiunt alii, quos refert Rochus dictà sect. 4, n. 20. Hæc verò et similia vel dicta sunt de extensione non necessaria, vel non exclusivè, seu restrictivè intelligenda sunt, sed quasi per antonomasiam, et ob majorem certitudinem, sicut in simili paulò ante explicavi. Nam, si extensio est comprehensiva et necessaria ad justitiam, et plenam observantiam legis juxta vim rationis ejus, tunc generaliter servanda est regula in quacumque lege quomodocumque exorbitante, dummodò vera lex sit; si vera ratio non cogat similiter ad talem extensionem, tantamque comprehensionem, tunc licet in aliis pœnalibus vitanda sit extensio, in his privilegiatis (ut ita dicam) admitti potest, et interdùm debet, quia (ut supra dixi) licet lex pœnalis sit, vel odiosa ex uno capite, potest ex alio tantùm continere favorem, tantique momenti, ut in eâ servanda sint principia legis favorabilis, potiùs quàm odiose. Et juxta hæc possunt non difficilè varia dicta doctorum conciliari, quæ in specie verborum non solùm diversa, sed etiam contraria sæpè videbuntur, non tamen sunt, quia de diversâ extensione, et de diversâ rationis unitate, seu similitudine, aut identitate loquuntur, licet hæc omnia pauci distinguant.

6. Quærunt verò dicti auctores, an hæc intelligenda

973

CAP. IV. SOLVUNTUR NONNULLA DUBIA CIRCA EXTENSIONEM LEGIS, etc.

sint tantum de ratione expressà in lege, vel etiam de non expresså, sed ab interpretibus excogitatâ. Sæpè enim auctores videntur doctrinam datam restringere ad rationem in lege expressam. Ita Panormit., in cap. 1 'de Jurament. calum. n. 8, et in cap. Nihil de Electio. n. 9, et idem sentit Bart. in dictà Authent. Quas actiones, et alii ibi, præsertim ubi extensio fit in materia non favorabili, ut pœnali vel correctoriâ. Et ad hoc induci potest lex Præter, § Julius, ff. de Legat. 3, ibi: Cùm hoc nudum præceptum esset, et indicat ibi Glossa. Nihilominùs contrarium docent multi, videlicet, sufficere rationem subintellectam, licet expressa non sit, dummodò satis certò constet, illam et non aliam potuisse esse rationem legis. Ita sentit. Barth., in 1. Item quæretur, § Qui impleto, ff. Locati, n. 10, et Bald. in 1. Maximum, C. de lib. præter. n. 4, et Cyn. in 1. Non dubium, C. de Legib., et Panormit., in Clement. 1 de Rescriptis, cum Glossâ ibi; idem in cap. Fin.de Rescrip., Felin. in cap. Translato, de Constitut. ultimo notab., Angel. verb. Lex, num. 8; Sylvest. q. 18; Anton. Gom., Variar. cap. 11, n. 12. Fundamentum est, quia potest sufficienter constare de ratione legis, etiamsi scripta non sit; ergo idem operabitur. Probatur consequentia, quia non habet dictum effectum, quia scripta est, sed quia in se talis est. Nibilominùs tamen quia quando est scripta, pars est legis, ei de illâ certissimè constat, et per contextum constare elia potest, quomodò determinet alia verba legis ; ideò regulariter vix habet locum cum obligatione hæc extensio ex vi rationis, nisi scripta sit. Quando verò non est scripta, juxta legis qualitatem et materiam poterit extensio fieri cum majori vel minori certitudine præsumptionis, et interdùm poterit esse tam evidens, vel communiter recepta, ut ad obligationem legis sufficiat.

7. Ulteriùs inquiri potest, an præter dictos modos extensionis legis, alii dari possint; solent enim recenseri alii peculiares modi extendendi leges, etiam pœnales et onerosas, qui attinguntur à Navar., in dicto c. Pana, ex Franc. et Dominic. in c. 1, de Tempor. ordin. Sed si rectè spectentur, omnes ad superiores reducuntur, et juxta illos intelligi debent ut veri sint. Quod breviter declaro, attingendo præcipuos. Unus.est, ut fiat extensio legis ad correlativa ex Glossâ, Barth. et Bald. quos ibi citat Navarr. supra, et idem dicit in Sum. cap. 22, num. 72, et Rochus dictà sect. 4, n. 15 et 16, et Ripa, in 1. Ait prætor, § Si judex, ff. de Re judic., ubi alii. Intelligendum autem hoc est inprimis de correlativis, ut talia sunt, ut maritus et uxor, pater et filius, mensura et mensuratum, ut se respiciunt; nam si materialiter spectentur, non habent connexionem. Deinde necessarium est ut eadem ratio in eis vigeat, ita ut non possit in uno procedere, nisi attingat aliud, vel certè ut ratio justitiæ postulet, ut dispositum de uno habeat locum in alio; alioqui relatio parùm refert ad extensionem. Exempla varia in dictis auctoribus videri possunt.

8. Alius modus extensionis est per radicationem plurium casuuin in eodem principio, seu radice; nam

[ocr errors]

974

unâ etiam lege prohibentur, juxta illud Justiniani imperatoris, in l. ult., C. de Nuptiis : Cùm ex unâ radice vitium nascitur, consequens est, ut eâdem lege tollatur. Qui modus etiam debet intelligi quando ratio et radix' prohibitionis una eadem est in utroque casu, ut exposuit Glossa in cap. Fraternitatis, de Testib., verb. Noquo illam declaravimus. Erit autem res evidentior, vis. Item explicandus est de identitate rationis co modo si radix ipsa sit materia legis; nam, si lex excludat radicem, quidquid ex eâ oritur, videtur exclusum, ut dixit Bald., in dictà 1. Maximum, C. de Lib. præter. n. 4. Similis modus extensionis est inter ea quæ se consequuntur, seu connexa sunt, quem modum posuit Anton. de Butr. in c. ult. de Consuet., limitat. 4, et latè Rochus ibi sect. 4, n. 16, ct attingit Navar. dicto cap. Pœnæ, n. 11 et 12, ex Glossis, quas allegat. Et varia exempla adducunt, quæ majori indigebant examine, sed non possumus ad singula descendere. Existimo igitur, secundùm eadem principia posita esse de extensione judicandum, scilicet, ut connexio tanta sit, ut non possit., v. g., unum prudenter vel justè prohiberi, quin prohibeatur aliud, sicut de correlativis dictum est. Contingere etiam poterit ut unum sub alio continea · tur, tanquàm imperfectum sub perfecto ejusdem rationis, ut affinitas sub consanguinitate, vel tanquàm pars sub toto, vel commutatio sub dispensatione, et tunc procedit regula à minori, non è contrario, et sic in telligit Panormit. in cap. Dilecti filii, de Arbit., u. 4 et 5, et colligitur ex illo textu. Item potest fieri, ut ratione connexionis unum comprehendi censeatur sub alio secundùm communem usum, et tunc non fiet extensio ex vi solius rationis, sed etiam propter significationem verborum, in quâ plurimùm valet communis usus, ut latè Felin., Procem. Decret., n. 3 et sequentibus.

9. Alius præterea modus extensionis est per æquiparationem casuum per aliam legem priùs factam; nam tunc dispositum in uno per aliam legem consequenter censetur dispositum in aliâ, juxta Glossam et doctores, in l. Si quis servo, Cod. de Furtis, et Bart. et alios in 1. Ut tantùm, ff. de Serv. corru. et notat Abb. alia referens in c. De multâ, de Præbend. n. 18; Roch. dictâ sect. 4, n. 14; Jas. in l. Transigere, c. de Transact.; Navarr. dicto cap. Pœnæ, n. 14, et idem ferè num. 15. Ilic verò modus extensionis, si in solâ ratione legis fundatur, juxta prædicta moderandus est; si autem fundatur in dispositione alterius legis, tunc ponderanda sunt verba legis facientis æquiparationem, et in eo servanda est regula, in quo facta est æquiparatio, et non ultra, ut attingit Sylvest. verb. Pœnæ, q. 4, et ibi Angel., et latiùs Crottus in 1. Si constante, 2 lect., ff. Solut. matrim., et Bernar. Diaz, regul. 429. Et tunc propriè non fit extensio in eâdem lege, sed una extendit effectum alterius, et ideò solet hæc extensio vocari à juristis passiva, et non activa, ut videre licet in Bart. supra., et Rocho, n. 9

10. Alius item modus addi potest, quando lex loquitur in determinato casu gratiâ exempli; nam tunc extendenda est ad casus similes. Quem modum ponunt

Sylvest., verb. Lex, q. 20, verb. Quartò, et Angel. ibi, n. 7. Sed hic etiam modus locum habet juxta distinctionem datam de identitate, vel similitudine rationis; nam sola similitudo, nisi sit etiam in identitate specificâ, non sufficit, cum hâc verò identitate sufficit, ut patet ex multis decisionibus canonum; et in legibus quæ ferri possunt per sententiam principis in particulari casu, ut supra dictum est, et nihilominùs intelliguntur esse generales leges. Identitas autem illa optimè explicatur per motivum et rationem virtutis, sub quâ talis actus prohibetur vel præcipitur; nam, si fuerit lex lata in tali casu intuitu religionis observandæ, vel sacrilegii vitandi, ubi in simili casu eadem specifica ratio religionis vel sacrilegii intervenerit, lex extendetur, et idem est de ratione justitiæ. Et hoc declaratur benè ex 1. 1, ff. Uti poss., juncto § Nam interdictum prætoris, loquens de possessione domùs, extenditur ad possidentem agrum, vel quamcumque rem similem, quia nimirùm eadem est ratio justitiæ in illis omnibus, cujus intuitu interdictum latum est. Et ita ex materiâ, vel ex ratione legis, vel ex aliâ lege, vel ex naturali ratione, non erit difficile intelligere, quando lex loquatur in particulari casu, gratiâ exempli, vel per aliam occasionem. Et sic etiam procedit alia sequens regula, quòd lex loquens in speciali casu, quia frequentiùs accidit, extenditur etiam ad similes, licet rariores sint, dummodò ejusdem rationis sint, in ratione virtutis aut vitii, ad quam respexit lex. Quod notavit Glossa in 1, c. de his qui ad Eccles., verb. Judæi, et in l. unic., c. de Rapt. virg., verb. Sponsam. Idem Rebuff., in tract. Nominat., q. 5, num. 25; Ugol. de Excommun., tab. 2, cap. 23, § 6, n. 6. Et eâdem regulâ usus sum alibi explicando cap. Quoniam multos, 11, q. 3. Omnia verò fundantur in identitate rationis, quæ attentè et secundùm omnes circumstantias positas spectanda est, ut explicavi.

11. Ultimò inquiri potest, an hujusmodi extensio locum habeat non solùm in casibus seu actionibus, sed etiam in personis, locis ac temporibus, etc. Ad quod potest generaliter responderi affirmando, si ratio, aut verba legis, servatâ proportione talem extensionem vel ampliationem requirant. Addo tamen propriè et immediatè hanc extensionem fieri ad casus, seu actiones, quia illæ sunt proxima materia legum, et ideò de his præsertim locuti sumus; consequenter verò etiam fieri ad pœnas, quatenùs fieri potest ad maleficia, seu delicta. Addo etiam propriissimè fieri ad personas, tum quia etiam lex loquitur ad personas et illas obligat, tum etiam quia actiones per respectum ad personam variari possunt. Et ideò etiam de bâc ampliatione legis frequentissimè loquuntur auctores, et varia ejus exempla videri possunt in Rocho, supra dictà sect. 4, n. 12; Tiraq. in dicto § Libertis, n. 28 et sequentib.; Anton. Gabr., lib. 6, tit. de verbor. Significat., ferè per totum.

12. Ad loca verò potest quidem fieri extensio intra latam vocis significationem, quando saltem sub illâ potest nomen loci in lege positum extendi ad alia loca, vel quia nomen est ambiguum, et ex frequentiori usu,

vel ex materiâ aut ratione legis determinatur, vel quia per connexionem unus locus sub alio continetur, ut suburbia nomine populi, vel populi subjecti sub nomine civitatis, juxta 1. Qui ex vico, ff. Ad municip., et quæ insimul docent Barth., in 1. 2, c. Quæ si! longa consuet., q. 36; Roch. dictà sect. 4, n. 17. Seclusis autem omninò verbis, aut nunquàm aut rarissimè potest fieri talis extensio. Et ratio in generali reddi potest, quia si locus sit extra territorium legislatoris, clarum est, non posse ad illum fieri extensionem legis, quoad obligationem ejus, juxta regulam cap. 2, de Constitut. in 6. Sed ad summum per imitationem poterit ad unum locum applicari lex alterius per modumn exempli vel auctoritatis. Si autem extensio fiat ad alium locum contentum in territorio, non verò comprehensum ullo modo sub loco pro quo legislator cxpressè voluit legem ferre, non poterit esse extensio comprehensiva, cùm intentio legislatoris satis limitetur per definiti loci expressionem, ut supra attigi cap. 1 de Tempor. ordin. in 6; nam ratio ibi adducla videtur generaliter procedere, moraliter loquendo.

13. At verò extensio legis ad tempus fieri non potest, nisi ad præteritum vel futurum; nam de præsenti semper lex loquitur, ut constat, et non sunt plures temporis differentiæ. De extensione autem ad præteritum dictum est lib. 3, cap. 44, tractando, quomodò lex feratur circa præterita, declarando, non disponendo, et ideò talis extensio rectè fit per vim rationis in lege expressæ, quando ex illà colligi potest, legem esse declarativam, et non tantùm constitutivam; idemque erit, quoties ex quolibet alio verbo, vel ex materiâ id constare potuerit, nec aliter fit illa extensio. Respectu autem futuri temporis non est vera extensio; nam hæc est propria legis natura, ut ad futura feratur, juxta 1. Leges et constitutiones, c. de Legib., et ideò potiùs regula erit, legem de se comprehendere futurum tempus, nisi restringatur, quia lex semper loquitur, et ideò licet de præsenti loquatur, semper iv quolibet futuro tempore, quando est præsens, idem disponit. Addit verò Panormit., in cap. 2 de Constitut., n. 2, quòd si lex remittat delictum, tunc non extenditur ad futura, ne det materiam delinquendi. Plus verò dicitur, in 1. Cùm lex, ff. de Legib., videlicet, cùm lex in præteritum quid indulget, in futurum vetare, utique ex mente legis, etita ibi fit quædam extensio ad futura, quia indulgendo præterita, supponit illa esse mala vel prohibita, quam prohibitionem non revocat indulgendo præterita, sed potiùs tacite confirmat.

CAPUT V.

Quando et quomodò possit lex per interpretationem restringi.

1. Materia hujus capitis eadem ferè est, quæ præccdentis ; nam cùm restrictio opponatur extensioni, eamdem ferè doctrinam cum proportione admittit; sic enim oppositorum eadem solet esse ratio; nam quot modis unum dicitur, tot dicitur reliquum. Quia verò materia solet esse obscura et perplexa, ideò aliqua in particulari dicere necessarium visum est. Restricto

ergo, sicut extensio, accipi solet, vel per comparationem ad verba juxta varias eorum significationes supra positas, scilicet, aut propriam naturalem, aut propriam civilem, aut impropriam, vel per comparationem ad rationem legis; per comparationem autem ad mentem non potest dari restrictio, nimirùm, quæ aliquid eximat ab obligatione legis, quod fuerit comprehensum sub mente legislatoris ; id enim repugnantiam involvit, stando in vi interpretationis, nisi intercedat dispensatio, quæ superiorem potestatem requirit, ut infra dicetur. Nam mens legislatoris, seu voluntas est ipsa lex, seu unde habet lex vim obligandi ; ergo impossibile est per interpretationem aliquid eximere à lege, quod non eximatur à mente legislatoris. Igitur omnis restrictio legis eò tendit, ut mentem ipsam legislatoris ad pauciora coarctet, quàm verba, vel ratio tegis præ se ferre videantur. Ad majorem autem claritatem distinguere possumus, aliud esse non extendere legem, aliud restringere illam; nam inter extensionem et restrictionem potest medium intelligi, per adæquationem ad verba secundùm eorum proprietatem et rationem. Hæc autem non potest habere locum, ubi et verba legis non possunt nisi unam propriam significationem habere, naturalem, vel civilem; nam si utramque habeant, eo ipso, quòd sccundùm alteram tantùm intelliguntur, est restrictio, et si ad utramque amplientur, est extensio, et ideò rara est hæc adaquata interpretatio sine restrictione, vel ampliatione, ideòque nihil de illâ specialiter dicere oportet, quia in capitibus præcedentibus, explicando quomodò liceat extendere leges, simul declaravimus, intra quos terminos contineri debeat quælibet extensio, et consequenter declaravi, quæ extensio, seu ampliatio non liceat.

2. Atque hinc etiam facilè explicari potest quando restrictio legis non liceat. Dùm enim restrictio extensioni contraria sit, quoties ampliatio legis secundùm regulas datas necessariò facienda fuerit, tunc non licebit restringere legem, utique secundùm idem; nam si ampliatio fiat in uno, et restrictio in alio, non erunt contraria, et sic non repugnabit simul fieri circa eamdem legem diversis respectibus. Atque eâdem ratione quoties non licet extendere legem ultra verborum proprietatem, tunc licita est et necessaria restrictio, quando verba alia significata minùs propria habere possunt, quia tunc non extensio legis est illius restrictio. Nunc ergo pauca addenda supersunt in particulari ad majorem declarationem, quamvis magnâ ex parte per proportionem ad extensionem accipienda

sint.

3. Dico ergo primò : Restrictio legis fieri potest ac debet, ad vitandam injustițiam, seu iniquitatem, vel aliam absurditatem in ipsâ lege. Ita docent omnes, et est clarum ex eâdem ratione factâ in simili de extensione, quia ita debet lex intelligi, ut sit justa et honesta, et præsumi debet ex mente facta, quæ nullam absurditatem complectatur; ergo quantùm fieri possit, ita restringenda est ad vitanda similia incommoda, quando ad eum finem restrictio necessaria fuerit. Quod optimè probat ratio textus in cap. Suggestum,

de Appellat. ibi: Quia decretalem epistolam, quà tales muniri videntur, non ad deprimendam cujusque justitiam, sed removendum gravamen, nos fecisse cognosca s. Ubi Panormit., n. 2, advertit, legem posse restringi secundùm rationem naturalem, etiamsi non sit in lege expressa. Et idem repetit in cap. Proposuit, eodem num. 4. Unde rectè dixit Glossa in Authent. Ut sine prohibitione, etc., verb. Existimamus, ineptum esse dicere, non fallere regulam, ubi æquitas id suadet. Est autem hoc intelligendum de ratione naturali ostendente injustitiam vel absurditatem in lege, si absque restrictione intelligatur; nam si solùm ostendat esse æquam, vel rationi consonam restrictionem, posse tamen sine illâ legem esse justam et rationalem, talis ratio non erit sufficiens ad restringendam legem contra proprietatem verborum ejus, ex alio principio in superiorib. declarato, quòd legis obligatio cessat in particulari, licet ratio ejus negativè deficiat, si non deficit contrariè; nam eadem est ratio in præsenti. Dico autem hoc intelligi de restrictione contra proprietatem verborum; nam si in aliquo sensu proprio lex possit talem restrictionem admittere, tunc ratio ostendens in restrictione æquitatem, licet non ostendat præcisam necessitatem, poterit sufficere ad restrictionem faciendam, si alioqui materia juvet, et restrictio cedat in favorem et majorem benignitatem juxta 1. Semper, ff. de Regul. jur.

4. Atque ex hoc principio infertur, dispositionem legis indistinctè loquentis, ita esse restringendam, ut non cedat in præjudicium innocentis; nam inferre innocenti nocumentum, alienum esse præsumitur ab intentione legislatoris, quia injustitiam involvit, ut rectè probatur ex l. 2, c. de Noxalib., et favet cap. Super eo, de Offic. deleg. ubi : Non tamen est nostræ intentionis diœcesano præjudicium generare. Ubi sermo quidem est de delegatione, et Glossa ibi illud extendit ad omnia rescripta; tamen eadem ratio est in legibus, quia hæc restrictio in naturali justitia fundata est. Et ita docet Alb. in c. Causam quæ, de Rescrip. Et idem solet dici de consuetudine, quæ legi æquiparatur ; Felin., in cap. Auditis, de Præscrip., verb. Quinta declaratio; et Innoc., in cap. Dilecto, de Offic. Arch. num. 7.

5. Dico secundò : Quando ratio legis non est adæquata verbis legis, restringenda est ad terminos suxe rationis, et non est secundùm totam verborum generalitatem intelligenda. Hæc assertio satis communis est, ut constat ex allegatis in cap. 2 et 3; nam quoad hoc idem cum proportione sentiunt de extensione et restrictione, et specialiter docet Abb. in cap. Quia in insulis, de Regular., et in cap. Post translationem, de Renunt., et in cap. Suggestum, de Appell., et ibi Deci. notab. 1 et 2; Anton. de Butr. in cap. Post translationem, de Renuntiat. num. 34, et latissimè Tiraq. referens multos, in tract. Cessante causâ, p. 1, num. 144, ubi multa repetit ex his quæ etiam habet in dictâ 1. Si unquàm, § Libertis. Hæc autem regula necessario intelligi debet de ratione expressâ et scriptâ in lege, quia ubi lex non exprimit rationem, nemo potest prù

« VorigeDoorgaan »