Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

fictam; idemque est de contrahente exterius cum secunda sine consensu et voluntate, etiam quantum ex se. Idem ergo erit etiamsi cum intentione idem facit, si à parte rei intervenit alius defectus etiam ignoratus, quia tunc solùm ex conscientià erroneå intendit facere secundas nuptias, in re autem ipsâ eas verè non inten tat, quia intenta! nuptias alias nullas. Unde etiam fit, ut si religiosus contrahat matrimonium cum eå, quam ignorat esse consanguineam, animo contrahen-\ di quantùm ex se est, et in re illà non sit consanguinea, non incurrit pœnas latas contra religiosum ducentem uxorem, sed potiùs incurret pœnam legis prohibentis matrimonium cum consanguinea, quatenùs ignorantia talis impedimenti culpabilis fuit, quia matrimonium illud prout intentatum à religioso ex alio capite jam non erat verum, sed apparens. Et juxta hanc doctrinam intelligendam puto priorem partem regulæ generalis supra positæ, cùm supponit tales leges punire actum purum cum pravo affectu; intelligi enim debet de puro actu aliàs sufficiente de se ad effectum, si non intervenit impedimentum, propter quod solùm intendit talis lex punire talem actum ; et similiter intelligi debet de pravo affectu, cui in re subest talis actus, et non tantùm in cogitatione, vel erroncâ conscientiâ.

11. Declaratur et confirmatur; nam si quis scienter rebaptizaret in aquâ rosaceâ, sciens in illâ non posse perfici baptismum, non incurreret pœnas rebaptizantis; ergo, licet ex ignorantiâ putet sufficere, non incurret: nam conscientia erronea non sufficit ad pœnam humanæ legis, si in re non subest actus quem lex punire intendit. Atque hanc doctrinam sumo ex jurisperitis, qui dicunt, notarium facientem instrumentum falsum, non incurrere pœnam falsarii, si instrumentum illud ex alio capite falsum inveniatur, sed alio modo extraordinario esse puniendum. Quia licet lex illa puniat actum ratione falsitatis, quæ sufficit ad annullandum instrumentum, non tamen punit illum, nisi quatenùs aliàs validus esset, si falsitas non interveniret. Ita docuit Bald. in lib. 1, c. de Sepulcro violato in fine, licet contrarium sentiat in dicto cap. Ex tenore, num. 9, in principio, citans Barth. in 1. Si quis legatus, ff. Ad 1. Cornel. de Falsis. Qui non simpliciter id affirmat, sed cum variis distinctionibus, et nunquàm dicit illum notarium incurrere pœnam ordinariam falsi, sed esse puniendum propter atrocitatem delicti, quod potest intelligi de pœnâ extraordinaria, at dixit etiam Baldus. Simile est quod dixit idem Baldus in 1. 2, c. de Episcop. audiend., emphyteutam, qui inconsulto domino rem vendit, non cadere in commissum, si venditio aliàs fuit nulla ex defectu solemnitatis, vel ex quâcumque aliâ causâ extra illam, quòd inconsulto domino facta sit. Ut explicuit rectè Tiraquel. de utroque Retract. lib. 1, § 1, Gloss. 2, n. 6, cum Cardin. et multis aliis, quos refert, et latiùs idem prosequitur in legibus connub. Glos. 8, q. 24, à n. 205, ubi in n. 217, generalem constituit regulam, quando lex punit actum nullum, intelligendam esse de actu, qui non aliunde est nullus, nisi ex illo defectu quem lex punire intendit.

12. Dico tertio: Quando lex punit actum qui tempore talis legis validus erat, licet malè fieret, et postea fit nullus per legem posteriorem, pœna prioris legis non habebit locum in illo actu postea nulliter facto. Ratio sumenda est ex secundâ parte regulæ supra positæ quia tunc prior lex pœnam imponens, dirigebat suam intentionem ad actun validum, et solùm intendebat punire malitiam, quæ in aliquo modo faciendi talem actum adjungebatur; ergo postquàm annullatus est actus, deficit materia illius legis; nam postea actus, qui exteriùs fit, reverà non est ille de quo lex prior loquebatur, nec malitia ejus est eadem, sed longè alia; valdè enim diversum est, actum validum inordinatè facere, vel intentare facere actum nullum. Et licet interdùm fortassè hoc secundum sit gravius, tamen simpliciter est diversum, et ideò ad illud non extenditur pœna prioris legis, præsertim quia licet sit gravius, potest non esse itą nocivum, nec habere illa incommoda quæ prior lex considerabat. Et præterea ipsa irritatio est quædam incommoditas, quæ vicem pœnæ supplere potest in matrimonio clandestino, quod ante concilium Tridentinum validum erat, licet esset prohibitum sub aliquibus pœnis, nunc autem irritum est ex vi decreti dicti concilii, et ideò illud invalidè contrahentes non incurrunt antiquas poenas, ut aliqui moderni probabiliter opinantur, et latè tractat Sanci. lib. 3 de Matrim. disp. 2. Quibus favet concilium Tridentinum, quatenus præcipit, ut clandestinè et irritè contrahentes arbitrio ordinariorum puniantur; sentire enim in hoc videtur, illos non incurrere alias pœnas per leges, vel constitutiones præscriptas. Est auten: hoc valdè probabile, loquendo de pœnis, quatenùs per leges antiquiores concilio erant statuta; nam, si aliquæ sunt postea per noviores leges statutæ, vel renovatæ, in eis non procedet in rigore hæc conclusio, sed ex aliis principiis de illis erit judicandum.

13. Dico quartò: Quando lex prohibet actum, qui validè fieri potest, non obstante prohibitione, et adjicit pœnam, illa non incurritur regulariter, nisi per actum validum; ratio est quia tunc lex principaliter respicit actum secundùm substantiam suam, et effectum, et non tantùm secundùm externam apparentiam, ut, v. g., si lex prohibet venditionem, principaliter respicit ad alienationem, atque adeò ad venditionem validam; ergo illam etiam directè punit; ergo per venditionem invalidam non incurritur illa pœna. Idem ergo intelligendum est in similibus. Quod etiam confirmat vulgaris regula, quòd verba cum effectu sunt intelligenda, ut dicitur in cap. Relatum, de Cler. non refi., ubi Glossa multa refert, et habetur in 1. 4, ff. Quòd quisque juris, ubi etiam dicitur, non nocere conatum, si nullum habuit effectum, utique quando verba legis de se actum perfectum significant. Et plura refert Tiraquel. lib. 1, de Retract. § 1, Gloss. 2, n. 5 et 6, et Rebuff. in 1. Boves, de verb. Signif. limit. 2 et 3. Juvat etiam generalis regula, nomen simpliciter dictum significare veram rem, et non fictam, et con⚫ sequenter si actum significet, significare actum vali

đum, non nullum. Ut nomen sententiæ, significat sententiam validam, cap. ult., et Clem. ult. de Re judic., et condemnationis verbum illam significat, quæ rata est 1.4, § Condemnatum, ff. de Re judic. ; nomen exhæredatio illam indicat, quæ rectè fit 1. Non putavit, § Non quævis, ff. de bonor. Posses. contra tabulas. Et ratio est, quia actus validus et nullus non nisi analogicè tales sunt, et ideò simpliciter vox sumpta stat pro valido, de quo vide Rebuff. in d. 1. Boves, limit. 1, num. 9, et Ripa in dicto § Condemnatum, d. n. 4. Et augetur ratio: nam maximè hoc debet procedere in pœnis, quia restringendæ sunt, et ad verborum proprietatem et rigorem coarctandæ.

14. Sed objici potest: nam sequitur, sacerdotem excommunicatum ac denuntiatum ministrantem alicui sacramentum pœnitentiæ, non incurrere irregularitatem; consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia illud sacramentum est nullum ex defectu jurisdictionis, ergo per illum actum non incurritur irregu laritas, quæ est pœna sacerdotis excommunicati ministrantis sacramenta. Propter hanc et similes exceptiones dixi in assertione, accipiendam esse regulariter, non infallibiter. Illum ergo casum de sacerdote excom

municato absolutè tractavi in tom. 5, disp. fl, sect. 3, n. 13, et probabiliùs judicavi, non obstante nullitate absolutionis, incurri irregularitatem in eo casu, et idem nunc etiam videtur. Quia consideratà intentione canonum, sub illà prohibent excommunicato omnem usum potestatis ordinis, etiamsi fiat cum illo defectu, quem necessariò habere debet, prout fit ab excommunicato. Itaque lex, quæ fert talem pœnam, jam supponit defectum in tali actu facto ab excommunicato, et illum intendit punire, et ideò etiamsi nullus sit, dummodò illam nullitatem habeat ex vi excommunicationis, punit illum. Et hoc est maximè in legibus attendendum, reduciturque ad regulam in secundà assertione positam, quia si lex explicitè vel virtute supponit nullitatem in actu, vel defectum, unde illa solet oriri, licet non semper oriatur, censetur punire etiam actum illum qui nulliter fit ex vi censuræ, vel alterius similis defectus; quando autem nullitas provenit ex alio capite, cessat prædicta ratio, et procedit generalis regula, quòd lex loquens de actu, intelligitur de actu valido, quia solùm ille simpliciter talis existimatur.

Liber sextus.

DE INTERPRETATIONE,

CESSATIONE ET MUTATIONE HUMANARUM LEGUM.

Diximus in tribus libris proximè præcedentibus de omnibus quæ spectant ad rationem et efficaciam legis tam civilis quàm canonicæ, et ad quasdam earum generales species, quæ omnes mutationem admittunt, et ideò priusquàm de jure humano non scripto, vel de privato dicamus, de mutatione legis humanæ scriptæ dicendum est, simulque canonicam et civilem comprehendemus, quoniam utraque mutationem admittit, et doctrina quoad hanc partem communis est, ac ferè uniformis. Distinguendæ autem sunt variæ mutationes, quæ in humanâ lege fieri possunt; potest enim mutari interdùm quasi ab intrinseco, et de se, ali ando verò ab extrinseco agente, et utraque mutatio accidere potest, vel in parte solùm, vel in totâ lege. Dico autem legem mutari ex se et ab intrinseco, quando ex defectu materiæ, vel finis, aut rationis ejus obligatio cessat. Et quando hoc contingit tantùm in parte, seu in particulari occasione, dicitur legis interpretatio, seu æquitas, aut epiikia; quando verò integra mutatio accidit, cessatio dici potest, et ita à nobis appellatur. Ab extrinseco autem mutatur lex quando per contrariam actionem aufertur ejus obligatio, et si quidem id fiat ex parte, vocatur dispensatio, sub quâ commutationem comprehendo; si autem fiat in totâ lege, vo

catur abrogatio, seu irritatio, aut ablatio legis. Ex quibus quatuor membra consurgunt sigillatim pertractanda, interpretatio, cessatio, dispensatio et abrogatio legis. Quibus addi solet mutatio legis per additionem, ut constat ex D. Thomâ q. 97, art. 1. Verùmtamen, si additio legis fiat sine diminutione vel abrogatione præexistentium legum, magis pertinet ad introductionem novæ legis, quàm ad mutationem, de quâ tractamus, et ideò nihil de mutatione illà nobis dicendum superest. Si autem lex nova antiquioribus deroget, jam non est pura additio, sed mutatio, que sub abrogatione comprehenditur, et ita quatuor illa membra sufficiunt. Et quod ad primum spectat, licet sola interpretatio, per quam lex declaratur in speciali casu non obligare per epiikiam, ad legis mutationem pertinere videatur, nihilominùs, ut illa meliùs intelligatur, et propter materiæ complementum, operæ pretium erit aliquid de interpretatione humanarum legum generaliter præmittere.

CAPUT I.

De ratione rectâ interpretandi legem kumanam quoad legitimum sensum ejus.

1. Triplicem legis interpretationem distinguere

possumus ex Glosså in 1. Si de interpretatione, ff. de Legib., et Panormit. et Deci. in cap. 1, de Postul. Prælat., Sylvest. verb. Interpretatio, scilicet authenticam, usualem et doctrinalem. Authenticam voco, quæ fit auctoritate illius qui potest legem condere; usualem, que consuetudine et ipso usu fit, et doctrinalem, que fit per doctrinam, et auctoritate interpretum. Hic de hâc tertiâ præcipuè loquimur, et ideò breviter alias duas expediemus. Dicta verò Glossa aliud membrum addit, illius interpretationis, quæ fit per sententiam judicis. Sed hæc sub consuetudine includitur, ut patebit inferiùs loco suo.

2. Primò ergo certum est, dari posse interpretationem aliquam legis, quæ auctoritatem legis habeat, hanc verò fieri non posse, nisi vel ab ipsomet legislatore, vel successore, vel superiorem jurisdictionem habente (1). Tota assertio facilè probatur, quia interpretatio hæc sæpè est necessaria ad bonum commune, et non excedit potestatem legislatoris; potest ergo cum auctoritate legis ab eo fieri, non verò ab inferiori, qui legem ferendi non habet potestatem, vel non la lem, ut cadat in actum superioris. Et hoc est, quod dicitur in 1. ult. c. de Legib., omnem legis interpretationem ab imperatore datam, ratam et indubitatam habendam esse. Et reddit rationem, quia si leges condere soli imperatori concessum est, etiam leges interpretari, solo dignum imperio esse oportet. Quod necesse est intelligi de hâc interpretatione, quam authenticam vocamus, de quâ etiam dicitur in capit. Inter alia, de Sentent. excommunicationis. Ut unde jus prodiit, interpretatio quoque procedat. Estque optimum et novum exemplum in motibus propriis Sixti V, de illegitimis; nam per priorem de illis disposuit, per posteriorem verò priorem interpretatus est, et uterque eamdem legis auctoritatem habet. Est autem advertendum, non tantùm eamdem personam posse hoc modo legem suam interpretari, sed etiam eamdem sedem, ut ita dicam, seu successorem in câdem potestate, ut clarè probatur in dicto cap. Inter alia. Et ratio est, quia lex non procedit à personâ, nisi ut habente potestatem, et lex semper pendet ab eâdem potestate, in quâcumque personâ sit; ergo qui in eàdem potestate succedit, semper potest prædecessorum leges interpretari. Verum quidem est, eumdem hominem posse certiùs explicare suam mentem, et sensum, quem reverà habuit, quando legem condidit, quia solus ipse voluntatem suam certò cognoscit, successor verò solùm potest illam conjectare. Nihilominùs tamen potest successor interpretari sensum, in quo lex recipienda est et observanda, et hoc modo dicitur hæc authentica interpretatio. Unde etiam manifestum est, posse superiorem hoc modo legem infe

(1) Juxta legem editam 30 julii 1828, lex dubia vel obscura, quæ diversis sententiis tribunalium ansam præbuit, debet explicari per aliam legem, à rege cœlibus deliberantibus propositam. Quod huic principio consentaneum videtur: interpretationem scilicet legis authenticam, seu vim habentem subditos obligandi, dari non posse nisi ab auctoritate sufficiente ad legem ferendam.

rioris interpretari, quia non est necesse, ut attingere certò possit personalem, ut ita dicam,sensum et mentem ejus, quia hoc neque in successore est necessarium, sed satis est, ut possit definire, ac statuere, quomodò talis lex accipienda sit et custodienda, quod meliùs potest facere per jurisdictionem superiorem, quàm per æqualem, ut constat. Superiorem enim voco non tantùm in dignitate, vel extrinsecâ perfectione, sed in subordinatione, et prælatione. Quomodò jurisdictio regis est superior jurisdictione præfecti, aut proregis, et jurisdictio papæ jurisdictione episcopi ; non verò ita comparatur archiepiscopus ad episcopum, unde non potest sic interpretari legem ejus.

3. Unde etiam intelligitur, frequenter contingere, ut hæc interpretatio non sit nuda declaratio sensus prioris legis, sed mutatio etiam aliqua, vel addendo, vel minuendo, quia totum hoc cadit sub potestatem ejus, cujus auctoritate fit talis interpretatio, et potest esse ad commune bonum necessarium. Unde licet contingat, interpretationem non videri omninò adquatam proprietati verborum legis, non est dubitandum de auctoritate et efficaciâ interpretationis, quia cùm auctor ejus possit aliquam mutationem facere, sæpè cum interpretatione illam miscet sub eodem interpretationis nomine illam comprehendendo, fortasse per modestiam et comitatem, ut videre licet in cap. 1, de Juram. calum. et cap. unic. de Cleri. conjug. in 6, cum similibus. Denique observare oportet, hæc omnia intelligenda esse de lege, quæ directè fit ad interpretandum priorem. Sæpè enim unam legem per aliam interpretamur, licet neutra ad hunc finem condita sit, sed ex certo sensu unius veriorem alterius sensum colligimus, aut conjectamus, vel propter con sonantiam, vel propter verborum usum, vel propter similitudinem rationis, aut aliquid simile; tunc autem interpretatio non est authentica, sed sub doctrinali comprehenditur, quia non habet legis auctoritatem, ut per se constat. Ut ergo authentica sit interpretatio, oportet, ut habeat omnes legis humanæ conditiones, atque adeò ut sit justa, procedens à legitimâ potestate, sufficienter promulgata, etc. Unde consequenter fit, ut hæc ipsamet lex humana interpretativa alterius, exposita sit dubiis et obscuritatibus, ac subinde ut etiam propter illam aliæ interpretationes necessariæ sint. Ideòque observant doctores, quòd constitutio declarans aliam, in his, quæ non exprimit, recipit omnes interpretationes, quas constitutio declarata, ut sumitur ex Glosså in Clementin., Statum, verb. Consuetudo, de Election. et in cap. Is qui, verb. Vel electi, do Elect. in 6, et habetur expressè in Authent. de Filiis ante dotal. instrument. natis, in fine collation. 3, ubi id notant Gloss. et Barth. et alii, quos referunt Matienz. libro 5 Recop. titul. 4, 1. 2, Glcs. 9, num. 10; Burg. de Paz. 1. 1 Tauri, num. 288.

4. Secundò dicendum est, multùm valere interpretationem ex usu desumptam ad legis obligationem præscribendam, et interdùm talem esse posse, un authentica sit, et pro lege habenda. Hæc assertio communis doctorum est, ut sumitur ex c. Cùm dilectus,

de Consuetud., quatenùs in eo dicitur, consuctudinem esse optimam legum interpretem, quod etiam habetur in 1. Si de interpretatione, ff. de Legib. Pertinet autem ad materiam de consuetudine, et ideò illam prosequemur in capite 7 libri sequentis ad finem.

5 Tertiò dicendum est leges humanas etiam admittere doctrinalem interpretationem, quæ licet per se non inducat obligationem, quia non habet potestatem introducendi legem, habet tamen suum auctoritatis gradum, qui potest interdùm esse tam certus, ut inducat necessitatem. Hoc totum adeò notum est, ut probatione non indigeat: nam hæc est humana conditio, ut vix possit homo tam perspicuis verbis sensum suum explicare, quin ambiguitates et dubia nascantur, præsertim quia lex humana loquitur breviter, et in generali, et in applicatione ejus ad varios casus in particulari oriuntur frequenter dubia, propter quæ judicium prudentûm et declaratio doctrinalis necessaria est. Denique ex hâc necessitate orta est juris civilis peritia, cujus præcipuus finis est, verum sensum, veramque interpretationem legum humanarum tradere. Quod munus commendatur in 1. uni. c. d. Professor. qui Constantin. lib. 12, quatenùs honorari jubet eos qui illo munere probè utuntur.

6. De hâc igitur interpretatione certum est, non habere vim legis, quia non procedit à potestate jurisdictionis, sed à scientia et judicio prudentům, et ideo dicimus per se non inducere obligationem. Quia verò in omni arte judicium peritorum in illâ magnam inducit probabilitatem, ideò etiam in hâc legum humanarum interpretatione doctrinalis interpretatio magnum habet auctoritatis pondus. In quo varii gradus esse possunt; nam, si in alicujus legis intelligentià omnes interpretes conveniant, faciunt humanam certitudinem, et regulariter loquendo, etiam inducent obligationem servandi legem, et utendi illâ in praxi juxta talem interpretationem, tum quia tanta consensio doctorum indicat communem acceptationem, et observantiam legis in illo sensu, tum etiam quia vix potest accidere, ut contra communem omnium doctorum interpretationem, tam efficax ratio occurrat, ut in conscientiâ reddat securam contrariam intelligentiam. At verò, ubi variæ sunt doctorum interpretationes, juxta pondus rationum, et doctorum auctoritatem, judicandum est; occurrebat hic disputatio de electione opinionum, illa verè ad materiam de Conscientiâ spectat.

7. Sed circa hanc interpretationem interrogari potest, quibus principiis, seu regulis utendum sit ad verum sensum et obligationem legis colligendam. In quo puncto latissimè scribunt juris interpretes, quia propriè ad illos spectat; quia verò etiam theologis aliqua directio in legum ac canonum intelligentià necessaria est, eam breviter comprehendemus. Tria igitur capita observanda sunt quæ supra tractando de formâ legis distinximus, scilicet, verba legis quatenùs significativa sunt, mens legislatoris, et ratio, et de singulis aliquid est dicendum, quoniam ex his omnibus pendet vera interpretatio legis. Circa verba di

cendum est, in omni lege humanâ primùm omnium spectandam esse verborum proprietatem, id est, propriam significationem; nam ex illâ maximè sumenda est vera interpretatio legis, semperque est præferenda, nisi aliquid obstet: Sic cnim de testatore dicitur in l. Non aliter, ff. de Legat. 3: Non aliter à significatione verborum ejus recedi, quàm cùm manifestum est, aliud ipsum sensisse; ergo multò magis de verbis legislatoris idem asserendum est. Unde in 1. 1, § Si is, qui navem, ff. de exercitoriâ Action. dicitur, in dubiis non esse recedendum à verbis edicti; et in 1. Prospexit, ff. Qui et à quibus, verbis inhærendum esse, ctiamsi res gravis esse vidcatur; quod quidem, ait, perquàm durum est, sed ita lex scripta est. Hinc etiam in c. 2, § Sed neque, de Translat. episcop. concessà cessione episcopatus, non censetur concessa translatio. Et ratio redditur; nam si circa translationem idem fieri voluisset, quod de cessione dixerat, et de translatione poterat expressisse, significans, non esse recedendum à proprietate verborum, quoad fieri possit; similia habentur in cap. Ad audientiam, de Decim.

8. Ratio verò clara est, quia verba in communi sermone usurpantur in propriâ significatione; nam idcircò illam recipiunt ; ergo multò magis hoc intelligendum est servari in legibus, quia debent esse claræ, el non expositæ circumventionibus et falsis interpretationibus, ut supra diximus. Unde confirmatur ab incommodo, quia aliàs nihil esset certum in legibus, neque per illas possent regulari actiones hominum, quia unusquisque posset suo arbitrio ad improprios sensus illas derivare. Confirmatur secundò, quia propter hanc regulam docent Patres, verba Scripturæ in proprio sensu esse accipienda, nisi ex circumstantiis vel aliis locis aliud constet, quod maximè observandum est, ubi dogmata fidei aut morum traduntur; idem ergo est cum proportione in lege, quæ est regula morum. Denique etiam dialectici dicunt, analogum simpliciter sumptum accipi pro principali significato; verba autem, si præter sensum proprium habere possunt improprium, sunt quasi analoga, et in eis sensus proprius est quasi principale analogatum ; ergo absolutè posita in lege accipienda sunt in proprio ac principali statu. Atque hanc regulam tradunt jurisperiti communiter, ut latè refert Tiraquel. in 1. Si unquàm, § Libertis, n. 45 et sequentib., et attingit breviter Constanti. Reg. tractat. de Jur. interpret. q. 2, n. 20. Quando autem, vel quomodò hæc regula defi ciat, ex dicendis patebit.

9. Observandum est autem in hoc puncto in verbis juris, seu legum, duplicem proprietatem solere distingui, unam naturalem vocant, aliam civilem. Prier, non sic appellatur, quia significatio aliqua verborum legis sit à naturà (constat enim omnia verba huma-, narum legum ad placitum et ex impositione signifi-, care), sed quia quædam significatio est ex simplici et primævâ verborum impositione, et in eà solent significari res prout verè ac naturaliter sunt, sicut dictio, mors, significat naturalem mortem. Significatio autem civilis dicitur, quæ est per extensionem, parificationem,

vel fictionem juris, ut dictio, mors, significare solet civilem, qualis fit per religiosain professionem, et filius adoptatus dicitur filius, et sie de aliis. Quibus addi posset tertia significatio, quæ vocari potest usualis, quia est ab usu et consuetudine loquendi, quæ magnam vim habere solet in significatione vocum interpretandá, adeò ut in legum expositione proprietati ctiam verborum usus præferendus sit, ut jurisperiti cum Barth. docent in 1. Non dubium, Codice de Legib. in 1. Labeo, ff. de Supellectile legat., et in l. 1, ff. de suis et legitimis Hæred. Panormitan. in Procem. Decretalium, ubi latissimè Felinus plurima congerit. Ne verò tot membra multiplicemus, hanc significationem ad duas præcedentes revocamus: nam, si usus verbi sit communis totius populi in vulgari modo loquendi, jam illa significatio est facta magis propria magisque naturalis, quàm primæva, quia usus habet vim derogandi institutionem, et mutandi impositionem humanam. Si autem usus sit solius juris, talis significatio sub civili continetur.

10. Regula ergo proposita de priori proprietate est intelligenda, per se loquendo, et nisi circumstantia occurrentes, vel alia jura cogant extensionem vel imitationem facere, ut in sequentibus prosequemur. Atque ita sumitur ex lege u.timâ, Codice de His, qui vemam ætatis, et cætera, ubi perfecta vel legitima ætas simpliciter dicta accipi dicitur pro naturali, non pro iliâ quæ imperiali beneficio suppletur. Idem sumitur ex cap. Susceptum, de Præscript. in 6, ubi id notat G ossa verb. Non morte, citans alia jura, et latiùs Tiraquel. dictà 1. Si unquàm, verb. Susceperit, num. 17. Sed observandum circa hoc est, regulam hanc potissimùm habere locum in vocibus usualibus, nt sic dicam, quas leges, seu jura accipiunt ex communi lege hominum; sunt verò aliæ voces, quæ sunt propriæ ipsius juris, et ab ipso invente, sicut unaquæque ars propria habet vocabula, quibus utitur, ut in jure canonico tales sunt vox, censura, excommunicatio, et similes, et in jure civili usucapio, præscriptio, et similes; in his ergo vocibus significatio civilis, seu secundùm jus, est significatio naturalis illarum; nam est ex primævâ impositione, et res per talem vocem significata non habet aliam naturam, nisi quam habet ex institutione juris, et ideò secundùm eam significationem sunt tales voces in legibus accipienda, et proprietas illarum ex jure sumenda est.

11. Sed quid si vox habeat plures significationes proprias in naturali proprietate? Respondeo, tunc utendum esse regulâ, quæ in omnibus sermonibus ambiguis, seu æquivocis prudenter observari solet, videlicet, ut legis materia, aliæque circumstantiæ attentè ponderentur; nam ex illis determinabitur facilè verborum significatio. Maximè verò legis initium considerare, et cum illo sequentia conjungere necesse est, quia ad illud debent trahi sequentia, nisi aliquid obstet. Nam in proœmio constitutionis solet causa finalis et principaliter movens contineri, et idcò illud maximè spectandum est ad legis intelligentiam, ut communiter tradunt jurisperiti, quos latè refert Ti

raquel. in tractat. Cessante causâ, limitat. 1, num. 64 et 65, et Molin. libro 1 de Primog. c. 5, à num. 3, et Gutierr. in Practicis, libro 3, quæst. 17, num. 90. Unde etiam in contractibus initium et causa spectantur; 1. Si procuratorem, in principio, ff. Mandati; ergo multò magis in legibus observandum est initium, ut ad illud cætera accommodentur. Quin potiùs additur in leg. 24, ff. de Legib. incivile esse, nisi totâ lege perspectá, unâ aliquâ ejus particulâ propositâ judicare. Itaque ex antecedentibus et consequentibus cum materiâ et aliis circumstantiis determinanda est æquivoca verbi significatio. Quòd si verba legis adeò essent æquivoca, ut neque ex antecedentibus neque ex subsequentibus, nec ex materiâ, aut ratione legis constare posset definitus sensus ejus, illa non esset lex, quia non solùm non esset clara, verùm etiam neque mentem legislatoris satis significaret. Vix autem fieri potest, quin altera significatio sit rei de quà tractatur, magis accommodata, et illa ferenda est juxta regulam legis 68, ff. de Regulis juris : Quoties idem sermo duas sententias exprimit, ea potissimùm accipietur, quæ rei gerendæ aptior est. Idem à simili sumitur ex leg.Si servus plurium, § ultimo, ff. de Leg. 1.

12. Circa intentionem, seu mentem legislatoris considerandum est ab illâ potissimùm pendere tam substantiam, quàm efficaciam legis, quia, ut probatum est in lib. 3, mens legislatoris est anima legis, unde sicut in vivente substantia et operatio vitæ ab animâ maximè pendet, ita in lege à mente legislatoris. Illa est ergo vera interpretatio legis, per quam mentem et voluntatem legislatoris assequimur, et ideò, quâcumque ratione de mente legislatoris constare possit, secundùm illam maximè erit lex interpretanda. Quod potest confirmari ex principio generali quod ex Gregor. traditur in cap. Humanæ aures, 22, quæst. 5: Non debet aliquis verba considerare,utique nuda, sed intentionem et voluntatem, quia non debet intentio verbis deservire, sed verba intentioni. Quæ verba non inveniuntur in Gregorio, sed sunt Colestini, ut infra videbimus. Denique confirmatur ex usu jurium, considerantium utique mentes legislatorum cap. Si postquàm, de Elect. in 6, ibi: Ex sui mente exigit, etc. et in cap. Secundò requiris, de Appellat., ex intentione legislatoris verba extenduntur, quia verba intentioni deserviunt, ut ibi allegatur. Sic etiam in 1. Cùm mulier, ff. de Solut. matr. legis negatur marito propter lenocinium accusatio uxoris de adulterio. Idem probatur optimè ex l. Scire etiam, § Aliud, ff. de Excusat. tutorum, ibi: Sed etsi maximè verba legis hunc habeant intellectum, tamen mens legislatoris aliud vult. Simile etiam de testamentis dicitur in lege Non aliter, in princip. ff. de Legat. 3.

ex mente

13. Quæret verò aliquis qui possit fieri ut mens præter verba aliquid conferat ad legem interpretandam, quia homines non possunt mentem alterius hominis percipere, nisi ex verbis ejus; nam, ut Gregor. dicit 26 Moral., et infertur in dicto cap. Hu

« VorigeDoorgaan »