Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Celsi dicentis Jus est ars boni et æqui; nam hæc definitio non tam ipsi legi, quàm jurisprudentiæ convenire videtur, nisi ars latè sumatur pro quâcumque ratione, seu mensura operationis.

9. Duo tandem supersunt declaranda. Unum est, quomodò jus interdùm ab æquo et bono distinguatur, si nihil aliud est jus, quàm ipsum justum, quod est æquum et bonum, vel etiam si sumatur pro lege, est ratio ipsius boni et justi, ut diximus. Illa autem distinctio juris ab æquo et bono, constat ex multis quæ refert Ludovic. Viv. in Schol. ad August. lib. 2 de Civit. cap. 17. Sic enim dixit Quintil. lib. 4 : Judicis natura noscenda est, juri magis, an æquo sit opposita. Et lib. 6: Jure pugnandum, an æquo? Et Cicer. in Bruto: Crassus multa tum contra scriptum pro æquo et bono dixit. Hanc ergo dubitationem proponit Aristot. 5 Ethic. cap. 10, et in summâ respondet, æquitatem esse justi emendationem. Ad quod intelligendum, voces justi, et æqui, et justitiæ, ac æquitatis distinguendæ sunt. Duplex est enim justum: unum naturale, quod est rectum secundùm naturalem rationem, quod nunquàm deficit, si ratio non erret ; aliud est justum legale, id est, quod lege humanâ constituitur, et hoc, licet in universali justum sit, solet in particulari deficere: Nec propterea lex injusta est, quia necesse est universaliter ferri; defectus autem (ait Aristotel.) non ex lege, aut ex legislatore, sed ex materiâ ipsâ provenit. Et juxta hoc duplex justum, duplex cum proportione potest distingui justitia ; eodemque modo dupliciter solet accipi æquitas, uno modo pro æquitate naturali, quæ eadem est cum justitiâ naturali, et illi respondet æquum, prout idem est quod justum naturale, et in hoc sensu loquuntur sæpè civilia jura de æquitate naturali, ut in l. 1, § Si filius, ff. de suis et legitimis hæredibus: Naturali æquitate nepotes in filiorum locum suceedunt; et l. 1, ff. de requir. reis: æquitatis ratio non patitur inauditâ causâ quem condemnari. Et huic æquitati respondet equum generaliter dictum. Sicque dicitur in 1. Nam hoc, ff. de Condict. indebiti: Hoc naturâ æquum est, neminem cum alterius nocumento locupletari. Atque æquitas hoc modo sumpta non est emendatio iuris, sed potiùs origo, seu regula ipsius, juxta 1. 91, ff. de Regul. jur.: In omnibus, maximè tamer în jure, æquitas spectanda est.

10. Alio verò modo sumitur æquitas pro prudenti moderatione legis scriptæ præter rigorem verborum ejus, et sic dicitur opponi stricto juri in 1. 2, § Item, ff. de Aquâ pluvià arcen., sicque dixit Terentian. : Inter jus et æquitatem hoc interest; jus est quod omnia recta et inflexibilia exigit; æquitas est quæ de jure mul tùm remittit. Et ab æquitate sic sumptà dicitur etiam quasi per antonomasiam æquum et bonum, quod in se quidem tale est, licet à verbis legis discordare videatur. Et sic sumpsit Arist. æquitatem, cùm illam dixit esse emendationem justi, utique legalis, virtutemque à quâ procedit hic actus vocavit epiikiam, de quâ disputat etiam D. Thomas, 2-2, q. 120. Ad illam enim spectat contra verba legis humanæ agere in particuları, quando illam servare esset contra naturalem

æquitatem, tuncque judex dicitur non agere jure, utique materialiter, et ut sonat, sed agere æquo et bono, quod est jus ipsum juxta intentionem ejus ser.. vare, et contrarium agere esset jus violare, juxta illud Justin. C. de Legib.: Non dubium est, in legem committere eum, qui verba legis complexus, contra legis nititur voluntatem; et ideò fortasse jurisprudentia dicta est ars boni et æqui, quod in legibus interpretandis bonum et æquum semper intueri debet, etiamsi interdùm oporteat verborum rigorem temperare, ne ab æquo et bono naturali discedatur. Plura de hâc re vide in Covarr. in Reg. Possessor, part. 2, § 6, n. 3.

11. Alterum declarandum est, quid sit fas, et quomodò ad jus et legem comparetur. Ait enim Isidor. 5 Etymolog. cap. 2: Fas lex divina est, jus lex humana, et habetur etiam dist. 1, c. 1, ubi hoc exemplo explicatur: Transire per agrum alienum fas est, jus non est. Hæc autem videntur intelligenda juxta dicta in proximo puncto, ut ibi jus strictè sumatur pro lege scriptâ; fas autem pro æquitate, et quasi justà exceptione. Ut in dicto exemplo transire per alienum agrum dicitur non esse jus, quia nimirùm lex humana per se potiùs prohibet illum transitum; tamen si ex rationabili causâ absque detrimento fiat, fas est, seu licitum est. Atque ita explicuit Glossa ibi, et Henr. Quodlib. 9, q. 2. At verò D. Thom., 2-2, q. 57, art. 1, ad ult., aliter illa verba exponit. Vult enim, nomen juris secundùm quamdam specialem proprietatem magis convenire legibus, quæ ordinantur ad homines inter se, quàm legibus, quæ ordinant hominem ad Deum, quia Deo non possumus reddere æquale, et idcò, inquit, respectu Dei potiùs fas quàm jus appellatur lex. Sed quidquid sit de hâc proprietate, quæ non est ab usu Latinorum aliena, Isidor. non appellat fas legem divinam, cò quòd circa debitum Deo reddendum disponat; sed quia in naturali æquitate, atque adeò in ratione naturali, quæ lex divina est, nititur. Omissis autem metaphoricis significationibus et distinctionibus, quæ in præsenti instituto non deserviunt, nunc de jure in secundâ et propriâ significatione generaliter loquimur, sicque cum lege convertitur, prout nunc etiam de illà universaliter tra

clamus.

CAPUT II.

Quanta sit necessitas el varietas legum. 1. Explicatis nominibus juris et legis, antequàm inquiramus quid lex sit, oportet priùs ostendere illam esse. Quod optimè fiet, ejus necessitatem declarando, quia in rebus ad institutionem morum pertinentibus, nec aliquid superfluum admittendum est, neque id, quod necessarium est, deesse potest. Soletautem distingui duplex necessitas: una absoluta, secundùm quam dicitur res aliqua per se, et propter se simpliciter necessaria; quomodò Deus habet necessitatem essendi secundùm existentiam actualem, de quâ loquimur. Alia est necessitas respectiva in ordine ad aliquem finem, vel effectum, quæ duplex subdistinguitur : nam quædam est necessitas simpliciter, alia ad melius esse, que propriùs est utilitas.

2. Duo ergo in generali videntur certa. Primuni est, necessitatem absolutam legi non convenire, quatenùs lex est. Probatur, quia talis necessitas est propria Dei, qui solus est ens per se, et absolutè necessarium; lex autem omnis vel est aliquid creatum, vel certè supponit aliquam creaturam, propter quam feratur, Deus enim non est capax legis; ergo sicut creatura non est simpliciter necessaria, ita neque lex. Addo præterea loquendo de propriâ lege, de quâ nunc agimus, tantùm esse posse propter creaturam rationalem; nam lex non imponitur, nisi naturæ liberæ, nec habet pro materiâ nisi actus liberos, ut infra videbimus; ergo non potest esse magis necessaria lex, quàm sit rationalis vel intellectualis creatura; at creatura rationalis non habet absolutam necessitatem essendi; ergo nec lex habet hujusmodi necessitatem. Solùm poterat hîc oriri dubium de lege æternâ, quam nunc esse suppono; illa enim est Deus ipse, et ideò est tam immutabilis et æterna sicut ipse, ac subinde tam necessaria. Sed dico breviter rem illam, quæ est lex æterna, esse absolutè necessariam, ut probat argumentum; tamen sub ratione legis non habere absolutam necessitatem, quia includit respectum liberum, ut infra ostendam.

3. Dico secundò : Suppositâ creatione rationalium creaturarum, lex fuit necessaria necessitate finis, tam simpliciter, quàm ad melius esse. Hæc veritas est tanquàm principium per se notum in hâc materiâ, et quoad priorem partem de necessitate simpliciter declarari potest, quia intellectualis creatura, eo ipso quòd creatura est, superiorem habet, cujus providentia et ordini subjaceat, et quia intellectualis est, capax est gubernationis moralis, quæ fit per imperium; ergo connaturale est et necessarium tali creaturæ, ut subdatur alicui superiori, à quo per imperium seu legem regatur. Item talis creatura, co ipso quòd ex nihilo facla est, flecti potest ab bonum et malum, ut ex communi Patrum sententiâ nunc suppono; ergo non solùm est capax legis, quâ dirigatur ad bonum, et arceatur à malo, sed etiam aliqua talis lex est illi simpliciter necessaria, ut convenienter suæ naturæ vivere possit. Vel etiam à contrario possumus argumentari; nam qui caret lege, peccare non potest; rationalis autem creatura potestatem habet peccandi; ergo et legi necessariò subdita est. Nec refert quòd per gratiam vel gloriam possit hæc creatura fieri impeccabilis ; tum quia hîc de naturali necessitate loquimur, et hoc modo dicimus necessariam esse legcm, supposità conditione naturæ rationalis; tum etiam quia per donum, quo talis natura fit impeccabilis, non tollitur, quin sit subdita legi, quoad illos actus quos liberè exercere potest, sed fit ut indefectibiliter pareat legi. Altera verò pars de utilitate, ex priori clara est, quia necessitas in ordine ad finem, utilitatem necessariò includit. Item quia de legibus scriptum est illud: Lex Domini immaculata, convertens animas, etc., Psal. 18, et illud Proverb. 6: Mandatum lucerna est, et lex lux, et similia, quæ postea insinuabimus, et magnas ostendunt legis utilitates.

4. Verumtamen, quia utilitas hæc, vel necessitas, non est eadem in omnibus legibus, ad illam exactè declarandam operæ pretium erit, varia genera legum distinguere, et in singulis propriam necessitatem, vel utilitatem explicare; ita enim constabit, non solùm esse legem in genere, sed etiam in particulari quotuplex sit, quod etiam necessarium est, ut de toto objecto hujus tractatus quæstionem, an sit, plenè definiamus; ostendimus enim supra, objectum hoc omnes legum species complecti. Erit etiam hoc opportunum, ut intelligantur voces, quibus in discursu totius tractatus nobis utendum est.

5. Primò ergo supponere possumus divisionem legis in quatuor membra, quam posuit Plato in Timæo et Phædro, scilicet, in divinam, cœlestem, naturalem et humanam, ex quibus vocibus secunda non admittitur à theologis, quia vel superflua est, vel erroneam doctrinam continet. Per cœlestem enim legem, fatum, et necessitatem quamdam operandi, quæ ex ordinato motu et influxu cœlorum provenit, Plato intellexit. Unde, si intelligat legem illam talem esse, ut vel divinæ providentiæ non sit subjecta, vel rebus omnibus, etiam hominibus, quoad proprias animæ operationes necessitatem imponat, falsam et hæreticam sententiam continet, divinæ gubernationi et libertati arbitrii contrariam; si verò per cœlestem legem solùm intelligat, quod Arist. dixit, mundum hunc inferiorem conjunctum esse sphæris cœlestibus, ut inde gubernetur, per naturales scilicet influentias et vicissitudines, quæ à Deo semper pendeant, et corpora immutent, et non animas, sic non oportuit membrum illud distinguere, quia eo modo quo potest appellari lex, sub naturali comprehenditur, ut monstrabimus. Omissà ergo illà secundâ voce, alia tria sunt etiam in usu theologorum, sed in sensu aliquantulùm diverso.

6. Lex ergo divina apud Platonem est ratio gubernatrix universi in Dei mente existens, quam legem etiam theologi agnoscunt, sed legem æternam appel lant. Duobus enim modis dici potest lex divina, uno modo quia in ipso Deo est; alio modo, quia ab ipso Deo immediatè fertur, licet extra Deum ipsum sit. Priori modo legem divinam appellavit Plato, theologi verò cum Augustino, ut distinguant illam legem ab aliâ, quam Deus extra se fert, vocant illam æternam ; et ita etiam nos appellabimus. De ipsâ igitur re, quæ lex æterna vocatur, tam certum est esse in Deo, quàm est certum habere Deum universi providentiam, quia per hanc vocem nihil aliud significatur, quàm ratio hujus providentia in Deo existens, vel aliquid ejus. Quo modo autem recipiat nomen et proprietatem æternæ legis in principio libri sequentis explicabimus. Et hinc facilè intelligitur quæ sit necessitas et utilitas hujus egis; est enim eadem, quæ divinæ providentiæ ; nam, sicut absque divinâ providentiâ mundus non posset consistere, ita neque sine hâc divinâ et æternå lege, et omnis utilitas, et commoditas, quæ huic mundc provenit ex divinâ providentiâ, in hanc etiam divinam legem referenda est. Advertit autem D. Thomas 1-2, q. 91, art. 1, ad 3, utilitatem hujus legis non esse,

quia ipsa ordinatur ad finem, sed quia ipsa ordinat omnia alia ad suos fines per convenientia media; ipsa enim non potest ad finem ordinari, cùm sit ipse Deus, qui est ultimus finis omnium. Tandem ex hâc primâ lege divinâ, seu æternâ, colligi potest prima divisio legis in æternam et temporalem; supponimus enim nihil esse æternum extra Deum; constat autem plures esse leges extra Deum existentes; ergo præter legem æternam necesse est dari alias temporales, quæ consequenter differunt tanquàm creatum et increatum, quia quidquid est æternum increatum est, et quod est temporale est creatum. Hinc ergo constat dari legem divinam, id est, in Deo ipso existentem; quomodò autem detur lex divina à Deo proximè lata, patebit ex dicendis. Denique datur lex in Deo ipso existens; hæc enim omnia in idem recidunt.

7. Ex aliis igitur duobus membris legis à Platone positis secunda divisio legis colligitur, quæ est subdivisio legis creatæ in naturalem et positivam. Quam divisionem omnes etiam theologi agnoscunt, et est frequens apud Sanctos, sive sub nomine legis, sive sub nomine juris positivi et naturalis. Ut patet ex Isidoro lib. 2 et 3 Etymol., et habetur in Decret. d. 1 et sequentibus, et sumitur ex Augustino tractatu 6 in Joannem, et indicata est à Paulo ad Rom. 2 dicente: Gentes quæ legem non habent, naturaliler ea quæ legis sunt faciunt. Ut ibi Glossa ordinar. notavit. Eadem divisio repetitur in jure civili, Instit. de Jure natur. gentium, et civili, et 1. 1, ff. de Justitia et Jure. Et Cicero, libro 1 de Legibus, ex professo probat, dari jus naturale prius omni humano. De quo multa etiam habet lib. 2 de Legibus, et Aristot. 5 Ethicor. cap. 7, ubi in eodem sensu distinguit jus in naturale et legale.

Sed circa legem naturalem advertendum est, variis modis à philosophis, jurisperitis, vel theologis accipi. Plato enim, supra, legem naturalem videtur accipere pro omni inclinatione naturali indità rebus à suo Creatore, quâ singula ad proprios actus et fines tendunt. Sicut enim legem divinam esse dixit, rationem æternam in Deo existentem, quâ reguntur omnia, ita participationem illius rationis creaturis impressam, ut in destinatos fines suos tendant, naturalem legem appellavit. Imò etiam D. Thomas 1-2, q. 91, art. 2, dixit omnia, quæ divinâ providentià reguntur, participare aliqualiter legem æternam, in quantum ex efficaciâ ejus habent inclinationes in proprios actus et fines. At verò jurisperiti legem naturalem communem esse dicunt non solùm hominibus, sed etiam aliis animalibus; inanimata verò à participatione hujus legis excludere videntur, ut patet ex § 1 Instit. de Jure naturali, etc.; et lib. 1,ff. de Just. et Jure.

8. Verumtamer it in primo capite notavi, lex non attribuitur rebus insensibilibus secundùm proprietatem, sed secundùm metaphoram, et ideò de illà priori ac generalissima acceptione legis naturalis, nihil ampliùs hic dicere necesse est, præter ea quæ in cap. 1 diximus, et quæ infra dicemus de lege æternâ. Aniinalia etiam bruta non sunt capacia propriè legis, cùm

nec ratione, nec libertate utantur, et ideò non potest nisi per similem metaphoram illis attribui naturalis lex. Quamvis enim in hoc differant ab insensibilibus, quòd non solo pondere naturæ, sed etiam cognitione et instinctu naturali ducuntur, qui instinctus est illis quasi lex, et hâc ratione possit aliqualiter sustineri ila secunda acceptio jurisconsultorum, nihilominùs simpliciter est metaphorica et valdè analoga, et ideò etiam nunc illam omittimus; infra enim lib. 2, cap. 8, explicando jus gentium, sensum proprium illarum legum investigare conabimur.

9. Lex ergo naturalis propria, quæ ad moralem doctrinam et theologiam pertinet, est illa quæ humanæ menti insidet ad discernendum honestum à turpi, juxta illud Psal. 4: Quis ostendit nobis bona? signatum est super nos lumen vultûs tui, Domine, ut explicuit D. Thomas d. q. 91, art. 2, ubi concludit legem naturalem esse participationem legis æternæ in rationali creaturâ. Et in 4, d. 33, art. 1 : Quia homo (inquit) inter cætera animantia rationem finis cognoscit, et proportionem operis ad finem, ideò naturalis conceptio ei indita, quæ dirigitur ad operandum convenienter, lex naturalis, seu jus naturale dicitur; in cæteris autem naturalis æstimatio vocatur. Et hoc etiam apertè sentit Cicero lib. 2 de Legib. Nam post verba supra citata de lege æterna subdit: Ex quâ illa lex, quam Dii humano generi dederunt, rectè est laudata: est enim ratio, mensque sapientis ad jubendum et ad deterrendum idonea. Ita ergo hæc lex naturalis dicitur, non solùm prout naturale à supernaturali distinguitur, sed etiam prout distinguitur à libero. Non quia ejus executio naturalis sit, seu ex necessitate fiat, sicut executio naturalis inclinationis est in brutis vel rebus inanimis sed quia lex illa est veluti proprietas quædam naturæ, et quia Deus ipse illam naturæ inseruit. Et ex hâc parte etiam est divina hæc lex, tanquàm à Deo immediatè lata, ut sentit D. Thom. dictà quest. 91, et quæst. 94, art. 6, ubi adducit D. August. 2 Confessionum c. 4, dicentem ad Deum: Lex tua scripta est in cordibus hominum; quod dictum est propter legem naturalem; unde dixit in lib. 2 de Sermone Domini in mont. cap. 9, nullam esse animam, in cujus conscientià non loquatur Deus. Quis enim scribit in cordibus hominum naturalem legem, nisi Deus? Expressiùsque hanc legem divinam appellat Isidor. lib. 5 Etymol. cap. 2. Atque ex his tandem constat quàm sit necessaria et utilis hæc lex, cùm in eâ posita sit discretio inter honestum et turpe in rationali naturâ. Verumtamen hæc omnia longam requirunt declarationem, sed ne ordinem invertamus et confundamus omnia, in librum sequentem illam reser

vamus.

:

10. Superest dicendum de quâdam subdivisione legis naturalis; priùs autem oportet aliquid dicere do quartâ lege à Platone positâ, quam humanam appellavit, et pertinet ad jus illud quod Arist. vocavit, jus legale, quod ipse ita descripsit: Est jus, quod à principio nihil refert; postquàm autem positum est, multùm refert. Quod ex parte materiæ talis juris intelligendum est,

quia versatur circa actiones, quæ secluso tali jure non essent sub obligatione, per illud autem efficiuntur necessariæ. Denique, ad hoc membrum spectant illæ leges, quas Cicero lib. 2 de Legib. à lege æternâ et naturali distinguit, et populares vocat. Nos autem more theologorum legem creatam seu temporalem in naturalem et positivam divisimus, quia positiva latiùs patet quàm humana. Est enim advertendum philosophos non agnovisse supernaturalem hominum finem, sed solùm de hujus vitæ aliquali felicitate, vel potiùs convenienti statu, ad illam in pace et justitiâ transigendam, tractâsse, et in ordine ad hunc finem de legibus considerâsse, et ita naturalem legem solùm ab humanâ, quam nos civilem appellare possumus, distinxisse, de quâ statim aliquid dicemus. At verò cùm fides doceat bomines ad finem supernaturalem vitæ futuræ per convenientia media in hâc vitâ exequenda ordinari, rectè sacra theologia infert longè aliter esse necessariam hanc legem naturalem, et pluribus legibus positivis hominem indigere, quàm iidem philosophi fuerint assecuti.

11. Circa legem ergo naturalem docet theologia hominem secundùm duplicem naturam, et duplex rationis lumen considerari posse. Primò secundùm puram naturam, seu substantiam animæ rationalis, et consequenter secundùm rationis lumen illi connaturale : secundò juxta naturam gratiæ desuper homini infusæ, et secundùm divinum ac supern. lumen fidei; per quod pro statu vitæ regitur et gubernatur.Et juxta hæc duo principia distinguit duplicem legem naturalem, aliam simpliciter naturalem respectu hominis;aliam,quæ licet supernaturalis sit respectu hominis (quia totus ordo gratiæ illi supernaturalis est),nihilominùs naturalis dici potest respectu gratiæ,quia etiam gratia habet suam propriam essentiam et naturam, cui connaturale est lumen infusum, cui etiam connaturale est non solùm dirigere homines ad rectam et honestam, ac debitam operationem supernaturalem, sed etiam depellere tenebras et errores circa ipsammet legem purè naturalem, et sub altiori ratione præcipere ipsiusmet legis naturalis observationem. Sic ergo lex naturalis duplex distingui potest, una purè naturalis, alia simpliciter supernaturalis; naturalis autem respectivè, per comparationem ad gratiam. Unde cùm lex naturalis etiam pura divina sit, quia à Deo manat, multò magis lex naturalis divini ordinis divina est. Nam prior est à Deo mediante naturâ à quâ manat, tanquàm proprietas ejus; posterior autem est à Deo per se infundente gratiam, et ipsum supernaturale lumen, ac actualiter etiam dirigente homines ad dictamina illius legis perficienda per auxilia gratiæ excitantis et adjuvantis.

12. Denique, utraque lex dici potest connaturalis generi humano, eo modo quo naturale quodam modo dicitur quod cum naturâ concreatum est, semperque in illa perseveravit. Ita enim lex etiam connaturalis gratie semper in humano genere fuit, quia nunquàm in hominibus universis, seu in totâ Ecclesià lumen fidei defuit; neque homines caruerunt unquàm lege divinâ supernaturali, sine quâ non potuissent in supernaturalem beatitudinem tendere. Unde quando distingui solent

status hominum per leges, scilicet in statum legis naturalis scriptæ, vel gratiæ : in primo statu per legem naturalem intelligenda est tam lex solius naturæ quàm lex connaturalis gratiæ, seu lex fidei; non potuit enim mundus unquàm carere omninò hâc lege secundùm ordinariam providentiam, cùm factores legis semper potuerint cum divino auxilio justificari, ut sumitur ex Paulo ad Romanos c. 2 et 3. Atque ita etiam patet quæ fuerit necessitas et utilitas legis naturalis in boc posteriori sensu declaratæ, nimirùm quia gratia, et fides semper fuit necessaria, et hæc lex est illis connaturalis. Item ut haberet homo legem, per cujus observantiam posset consequi remissionem peccatorum ac vitam æternam cum divino auxilio.

13. Circa alterum membrum de lege positivâ, sciendum est illam legem vocari positivam, quæ non est innata cum naturâ, vel gratiâ, sed ultra illas ab aliquo principio intrinseco habente potestatem posita est; inde enim positiva dicta est, quasi addita naturali legi, non ex illâ necessariò manans. Unde ab aliquibus jus positum vocatur, ut videri potest in Conim. lib. 1 Commentar. jur. civil. c. 8. Et in legem positivam sic sumptam convenit, quod Arist. 1 Ethic. c. 9, dixit legem esse sermonem ab aliquâ prudentià et mente profectum, quæ vim habeat ad cogendum. Nam licet ille de lege humanâ tantùm loquatur, tamen verba ejus de se generaliora sunt, et ita etiam lex positiva latiùs patet quàm humana.

14. Atque hinc traditur à theologis tertia divisio legis positiva in divinam et humanam. Lex positiva divina dicitur, quæ ab ipso Deo immediatè lata est, et toti legi naturali addita; de humanâ statim dicemus. Præter has verò non potest esse alia positiva lex respectu hominum, quia non sunt plures legislatores; Angeli enim non habent hanc potestatem in homines, quia nec naturalis illis est, nec à Deo est illis concessa; nulli enim id revelatum scimus, unde nec divinare illud possumus. Lex itaque divina in præsenti non dicitur lex in Deo existens, sed à Deo manans speciali quodam modo; non enim significat legem conceptam, sed exhibitam, et in hoc inter alia differt à lege divinâ prout illam posuit Plato. Deinde differt hæc lex à naturali sumptâ cum omni perfectione supra declaratâ, quia lex naturalis non additur à Deo specialiter ipsi naturæ vel gratis; hæc autem lex specialiter ponitur et additur ultra illam. Unde lex naturalis non confertur per se primò, ut speciale donum legis, sed censetur idem donum, vel cum ipsâ naturâ, vel cum ipsâ fide et gratiâ : nam qui dat formam, dat consequentia ad formam. Hæc autem lex per se primò datur tanquàm donum additum et naturæ et gratiæ. Et hinc factum est ut hæc soleat appellari simpliciter lex, ut patet ex totâ Epistolà ad Roman. et ex aliis Scripturæ locis quæ statim insinuabimus. Atque ideò lex divina simpliciter dicta solet de hâc positivâ intelligi, et ita etiam nos frequentiùs loquemur.

15. Ex quo etiam facilè constat quæ fuerit hujus divinæ legis necessitas. In quo animadvertendum est (ne propter ambiguitatem vocis decipi contingat), D.

Thomam in quæst. 1, art. 4, quatuor afferre rationes ob quas fuit necessaria lex divina, quas si aliquis attentè consideret, inveniet solùm probare de lege divinâ vel naturali, vel supernaturali prout connaturalis est gratiæ, non verò de lege supernaturali positivà, prout nunc loquimur. Prima ratio est, ut dirigat hominem ad supernaturalem finem; secunda, ut juvet hominem etiam in naturalibus, ne erret; tertia, ut etiam de interioribus actibus possit præcipere et ordinare; quarta, ut omne malum prohiberet, quod lex humana non potest. Et ad has quatuor proprietates accommodat illud Psal. 18: Lex Domini immaculata convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. Nam in hoc ultimo verbo continetur prima ratio, quia per sapientiam ordinatur homo ad supernaturalem finem. In tertiâ autem seu penultimâ proprietate continetur ultima ratio: nam quia hæc lex nititur in veritate Dei, non potest subesse erroribus; imò errores naturæ potest emendare et cohibere. Præterea in secundà proprietate insinuatur ratio tertia; nam quia lex divina interiores actus dirigit, meritò convertere animas dicitur. Ac denique immaculata dicitur, quia nullum malum permittit. At verò hæ omnes rationes maximè probant de lege divinâ connaturali gratiæ, præsertim ratio prima et secunda, ut supra etiam tetigi. Nam ratio tertia et quarta etiam in purâ lege naturali locum habent, quia illa præcipit etiam internos actus bonos et malos prohibet; nullumque actum pravum reverà permittit. Imò lex divina positiva, prout nunc de illà loquimur, ordinariè versatur circa actus exteriores, ut videre licet in lege veteri et in novâ, quatenùs est de sacramentis et de hierarchiâ ecclesiasticâ. Item per legem positivam non prohibet Deus omnia mala, sed hoc spectat ad divinam legem naturalem utriusque ordinis, ut supra explicata est.

16. Unde colligimus necessitatem legis divinæ positivæ non fuisse necessitatem absolutam in ordine ad finem supernaturalem, sed fuisse necessitatem ex suppositione institutionis Synagogæ, vel Ecclesiæ, respectu cujus censeri potest necessitas simpliciter, licet respectu ipsius finis sit potiùs ad melius esse, et ad majorem hominum instructionem, vel propter eorum nimiam cæcitatem, et depravatos mores, ad cohibendos illos, vel propter majorem perfectionem et lumen, ad perfectionem virtutis et sanctitatis assequendam. Ratio est, quia licet aliqua lex supernaturalis, sicut et supernaturalis cognitio, fuerit necessaria, sufficere poterat illa quæ est connaturalis ipsi gratiae; necessitas ergo addendi alteram legem positivam orta est ex peculiari institutione corporis mystici spiritualis (ut sic dicam). Quâ institutione supposità, possunt optimè applicari cum proportione rationes D. Thomæ ad hanc legem divinam positivam. Quæ ulteriùs subdividi solet in veterem et novam, quam partitionem in lib. 9 et 10 latè sumus explicaturi.

17. Superest dicendum de lege positivâ humanâ, quæ ita denominatur à proximo principio, unde manat. Non enim dicitur lex humana, quia hominibus imposita sit, nec quia in illis sit, ut in his qui per illam gu

bernandi sunt; quia licet hoc reverà conveniat huic legi, non est proprium ejus, sed commune est omni legi, de quâ tractamus, sive divina, sive naturalis sit. Unde secundùm illam denominationem distingueretur potiùs lex humana ab angelicâ, id est, à lege Angelis impositâ, de quâ non tractamus. Item non dicitur lex humana ex materià, quia videlicet de rebus humanis et non divinis feratur: nam licet fortassé hæc denominatio cadere possit in legem quam philosophi bumanam nominârunt, reverà non est ab eis intenta, nec est adæquata, quia lex humana latiùs patet, ut videbimus. Dicitur ergo humana lex, quia proximè ab hominibus inventa et posita est. Dico autem proximè, quia primordialiter omnis lex humana derivatur aliquo modo à lege æternâ, juxta illud: Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt, Proverb. 8; et quoad vim obligandi manat à potestate Deo datâ, quia non est potestas, nisi à Deo, Rom. 13. Nihilominùs tamen lex ipsa, quæ humana dicitur, actus est hominis, et ita ab illo proximè fertur, et inde humana vocatur. Sic dixit Plutarch. in Comment. in principe requiri doctrinam : Justitia legis est finis; lex autem principis opus; princeps verò Dei simulacrum administrantis universa. Et August. lib. de verâ Relig. cap. 31: Conditor, inquit, legum temporalium, si vir bonus est, et sapiens, legem æternam consulit, ut secundùm ejus immutabiles regulas, quid sit pro tempore jubendum, vetandumque discernat. Et tract. 6 in Joan. dicit Deum per imperatores distribuisse humano generi jura humana. Est ergo lex humana opus hominis, ab ejus potestate et prudentiâ proximè manans, et tanquàm regula et mensura operationum subditis posita.

18. Unde etiam facilè constat quæ sit necessitas vel utilitas hujus legis. Ut enim notavit D. Thomas quæst. 91, art. 3, necessitas manat ex eo quòd lex naturalis vel divina generalis est, et solùm complectitur quædam principia morum per se nota, et ad summum extenditur ad ea quæ necessarià et evidenti illatione ex illis principiis consequuntur, præter illa verò multa alia sunt necessaria in republicâ humanà ad ejus rectom gubernationem et conservationem, et ideò necessariura fuit ut per humanam rationem aliqua magis in particulari determinarentur circa ea quæ per solam rationem naturalem definiri non possunt, et hoc fit per legem humanam, et ideò fuit valdè necessaria. Unde Plato lib. 9 de Legib. non longè à fine : Necesse est (inquit) leges hominibus ponere, ut secundùm leges vivant : nam si absque his vixerint, nihil à feris atrocissimis discrepârint. Et simili modo dixit Arist. lib. 1 Polit. cap. 2: Ut perfectione susceptâ, optimum omnium animalium est homo, ita si alienus fiat à lege et à judiciis, pessimum est omnium animalium.

19. Et ex utroque licet ampliùs rationem explicare. Nam in hoc fundatur quòd homo est animal sociabile, naturâ suâ postulans vitam civilem et communicationem cum aliis hominibus, et ideò necesse est ut rectè vivat, non solùm ut privata persona est, sed etiam ut est pars communitatis; quod ex legibus uniuscujusque communitatis maxi pendet. Deinde oportet ut unus

« VorigeDoorgaan »