Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tiones legum. Et hec videntur supponere auctores prioris sententiæ, et ideò dixerunt ex vi talis censuræ non satis colligi legem obligare per se sub mortali, utique regulariter loquendo, et nisi lex. ipsa declaret ut excommunicatio feratur, nullâ aliâ admonitione præ

misså.

7. Ex his constat, quid dicendum sit de aliis duabus censuris, suspensione et interdicto. Castro enim et Medin. absolutè negant has duas censuras esse signum sufficiens transgressionis, et consequenter nec obligationis legis. Contrarium verò censent Angel., Sylv., Armil. et alii. Ego verò in materiâ de suspensione distinxi suspensionem in majorem et minorem, instar excommunicationis. Si ergo suspensio sit major, id est, totalis, vel partialis à gravi aliquo munere, scu officio, signum est gravis obligationis, et sub mortali, quia tam gravis pœna non imponeretur justè propter levem culpam; si autem suspensio sit minor, potest interdùm incurri propter levem culpam, et ita non potest esse sufficiens signum obligationis sub mortali. Idemque cum proportione dicendum est de interdicto; nam in illo etiam habet locum similis distinctio, ut ex propriâ materiâ suppono. Loquor autem de interdicto prout habet veram rationem pœnæ respectu ejus qui dedit causam interdicto; sic enim non imponitur sine gravi culpâ ejus qui personaliter et specialiter interdicitur. Etiamsi universale interdictum soleat innocentes comprehendere, quia non est propria pœna respectu illorum, sed illius qui dedit causam, et per quamdam redundantiam et moralem unionem redundat in alios; inde tamen evidentiùs concluditur, non posse tale interdictum imponi, nisi propter gravem culpam alicujus. Denique circa irregularitatem non habet locum propriè hæc doctrina, quia irregularitas non est censura; nihilominùs tamen, quia est gravissima, et suo modo spiritualis, signum esse censeo gravis obligationis, quando pœnalis est. Neque in illà habet locum illa distinctio de majori aut minori; omnis enim irregularitas simpliciter talis, gravis est, et grave affert nocumentum, ideòque si sit pœna, gravis est pœna, et consequenter est indicium gravis obligationis legis, gravisque transgressionis ejus, quando propter illam imponitur per eamdem legem. Dixit autem: Si sit pœna, quia illa irregularitas, quæ est indecentia tantùm, requirit causam, non verò culpam, et ideò illa in præsenti non consideratur.

CAPUT XIX.

Quas personas obligent ecclesiasticæ leges.

1. Hanc materiam latè tractavimus de lege civili in præcedenti lib. à cap. 25, et omnia ibi dicta generalia ferè sunt legi humanæ, et ita in ecclesiasticam etiam conveniunt. Qualia sunt obligare omnes, et solos subditos, ad quos loquuntur, et hanc obligationem, extendi ad eos qui in territorio versantur, etiamsi permanenter et quasi in habitu subditi non sint; è converso autem non extendi ad existentes extra territo

rium, etiamsi aliàs in habitu subditi sint, quas quæstiones in speciali de legibus ecclesiasticis tractavi etiam in 1 tom. de Relig. tractando de diebus festis et in 5 tomo de Censur. disputatione 5, sect. 4 et 5. Qua stio etiam illa, an princeps obligetur legibus, communis est prælatis ac legislatoribus ecclesiasticis, etiam summo pontifici. Solùm ergo supersunt adnotanda pauca circa personas inferiores, quæ legibus obligari solent, quæ propria sunt ecclesiasticarum legum.

2. Primò ergo dicimus, proprium esse legum ecclesiasticarum, ut tantùm homines baptizatos obligent; non verò infideles non baptizatos, etiamsi inter Christianos habitent, et principibus christianis subditi sint. Ratio est, quia infideles non sunt Ecclesiæ membra, neque sunt de communitate ecclesiasticâ, et idcò licet possint obligari legibus civilibus, vel suorum principum infidelium in suis regnis, vel principum christianorum, quatenùs possunt esse membra civitatis politice, et temporaliter subjecti principibus christianis, legibus tamen Ecclesiæ non obligantur, quia nec sunt membra Ecclesiæ, ut Ecclesia est, nec habent fundamentum subjectionis ad ecclesiasticam jurisdictionem. Dices: Ergo neque hæretici obligabantur his legibus, quia illi etiam non sunt membra Ecclesiæ, neque habent fundamentum fidei, sine quo præcepta ecclesiastica, quæ ad salutem animæ et cultum Dei ordinantur, nec fructuosè, nec verè observari possunt. Respondeo negando consequentiam: supponimus enim sermonem esse de hæreticis baptizatis, qui generaliùs apostatæ dici possunt, sive ad judaismum, sive ad paganismum, sive ad propriam hæresim translati sint. De his ergo omnibus negatur consequentia, quia sunt verè subjecti ecclesiasticæ jurisdictioni; nam retinent characterem baptismalem, quod est fundamentum hujus subjectionis. Et licet secundùm præsentem statum non sint absolutè membra, tamen aliquando fuerunt membra, et contra jus Ecclesiæ acquisitum, deliquerunt, se ab illâ separando, semperque ad illam redire cegi possunt, quia signum ecclesiasticæ jurisdictionis semper in se retinent, et ratione illius veluti inchoationem quamdam habent membrorum Ecclesiæ. Unde fit ut ejus præceptis obligentur, et contra illa peccent, illa non servando. Neque refert quòd non habeant fidem, sine quâ illa præcepta servari non possunt, quia fidem habere possunt, et per illos stal quominùs non habeant, et ideò ex eo capite non excusantur. Sicut peccator carens gratià non excusatur ab obligatione præcepti communicandi, quia potest se ad gratiam præparare. Præterquàm quòd multa præcepta ecclesiastica possunt quoåd substantiam servari ab hæretico in eo statu permanente; potest enim jejunare, solvere decimas, et similia.

3. Secundò dicendum est, leges pontificias de se obligare Christianos omnes adultos, ubique terrarum degentes, et cujuscumque statûs seu conditionis existant. In hoc etiam est magna differentia inter leges ecclesiasticas et civiles; nam civiles nullæ sunt, quæ universum obligent, ut superiori libro probatum est.

nec etiam obligent omnes status hominum, quia clericos obligare non possunt, nisi quatenùs per canones permittuntur, et saltem summum pontificem nullo modo obligare possunt; leges autem canonicæ ex suo genere utriusque effectûs sunt capaces. Probatur ergo prior pars, quia potestas pontificis universalissima est supra totam Ecclesiam; sed Ecclesia per universum orbem de se diffunditur; ergo et potestas pontificis ; ergo et leges ab eâ procedentes. Unde constat, hoc esse proprium legum pontificum, quia universalis potestas propria est illius. Sub his tamen comprehendimus canones conciliorum generalium, quia illi etiam à pontificibus approbantur, et eâ potissimùm ratione vim habent obligandi, et eâdem ratione comprehendi possunt canones conciliorum provincialium, si à pontificibus ita sunt approbati, ut in corpore Decretalium sint inserti, vel aliquo modo pro universâ Ecclesiâ acceptati, eique sufficienter propositi. Et ideò dixi, has leges pontificias de se obligare ubique, quia possunt etiam pontifices leges ferre pro certis provinciis vel regnis, et tunc ex intentione illorum limitabitur obligatio juxta tenorem legis.

4. Et eodem modo probatur facilè pars secunda, quia leges ecclesiasticæ obligare possunt clericos et laicos, et non solùm inferiores homines, sed etiam principes, nec solùm seculares, sed etiam rcligiosos; ergo maximè habent hanc universalitatem leges pontificiæ cum eâdem limitatione, scilicet, de se, et nisi ab ipso pontifice limitentur. Quia potestas universalis est, nullusque hominum baptizatorum invenitur ab illà exemptus. Hoc autem semper intelligitur juxta materiæ exigentiam. Quia non singulæ leges ecclesiasticæ, seu pontificia obligant omnes fideles; imò pancæ tales sunt, illæ videlicet, quæ respiciunt generalem statum Christianorum et viatorum, quos dirigunt ad vitam æternam. Aliæ verò sunt accommodatæ diversis statibus Christianorum, et ita leges pontificia, ut sic, ad omnes spectant, non tamen singulæ ad omnes, sed partitione accommodâ. Intelligendum etiam illud est de statibus ecclesiasticis, seu aliquo modo spiritualibus ex materiâ et fine. Nam si christiani homines sumantur politicè, et ut cives sunt, sic non subduntur ecclesiasticis legibus per se loquendo, ut supra tractatum est. Unde, licet verè dicamus homines cujuscumque status obligari ecclesiasticis legibus, nihilominùs verè etiam dicimus, leges ecclesiasticas non posse de omnibus omninò statibus hominum disponere, ut patet in his quæ ad statum merè temporalem et civilem pertinent.

5. Tertiò dicendum est leges episcoporum, seu synodales, licet ubique non obligent, tamen intra territorium obligare possunt de se homines cujuscumque status. Prima pars clara est, quia extra territorium jus dicenti non paretur impunè, 1. ultimâ, Digest. de Juris. omnium jud. et c. Ut animarum, de Constit. in 6. Secunda item pars est certa, quia episcopus est generalis pastor in suâ diœcesi, et omnes homines cujuscumque statûs illi subditi sunt; omnes ergo potest suis legibus obligare in materia unicuiquc

proportionata, et suæ potestati subjectà, ut dictum est. Item in his omnibus, quæ non sunt propria pontificis summi, possunt episcopi in suis diœcesibus quidquid potest pontifex in universâ Ecclesià; ergo sicut leges pontificia de se obligant in totâ Ecclesià homines cujuscumque status, ita leges synodales obligant omnes intra proprium territorium. Ubi statim occurrebat quæstio, an hoc intelligendum sit de omnibus aliàs subditis, seu habentibus ibi domicilium, vel etiam de exteris brevi tempore commorantibus. Sed hæc quæstio satis tractata est in locis in principio capitis citatis.

6. Sub legibus autem episcoporum comprehendimus leges etiam conciliorum provincialium servatâ proportione ad territorium, seu ad totam provinciam, ad quam concilium pertinet; est enim eadem ratio, ut constat. Imò cum proportione applicari potest conclusio ad omnes prælatos et communitates ecclesiasticas habentes potestatem legislativam respectivè, et cum proportione. Nam uniuscujusque superioris leges obligant de se intra suam sphæram omnes intra illam contentos, quia omnes illi subditi sunt. Sed in hoc est observanda differentia inter pontificem et inferiores, quòd à jurisdictione pontificfs nemo potest esse exemptus; à potestate autem cujuscumque inferioris possunt plures eximi per ipsum pontificem, et ratione exemptionis poterunt non obligari legibus episcoporum. Et ita subintelligi debet in assertione, leges synodales obligare omnes, nisi per superiorem impediantur. Sicut enim regula illa, quòd episcopus potest in suo episcopatu quidquid potest pontifex in universâ Ecclesià, habet subintellectam conditionem, Nisi prohibeatur, ita in præsenti similis conditio subintelligenda est.

CAPUT XX.

An leges synodales personas religiosas exemptas
obligent.

1. Aliqui absolutè negant; citatur Paludan. in 4. dist. 16, q. 4, artic. 3. Sed ille loquitur de consuetudine; videtur tamen eadem ratio, quia tanta est, vis consuetudinis, quanta legis, ut infra dicetur, et ita idem sequitur Antonin. p. 2, tit. 6, cap. 2, § primo. Citatur etiam Ledesma, 2 p. 4, quæst. 17, art. 3, § Tertiò dico. Hi autem auctores non videntur fundari in exemptione religiosorum, sed in diversitate status, et quia religiosi habent sua propria onera, ut jejunia, etc., et non debent gravari communibus legibus synodalibus: sicut è converso leges seu statuta religiosorum non obligant seculares. Alii sentiunt, religiosos teneri ad leges episcoporum servandas, quia non sunt exempti à lege jurisdictionis episcoporum. Ita sentiunt Glossæ et doctores statim citandi, qui supponunt distinctionem quamdam de duplici lege episcoporum; una dicitur lex jurisdictionis, alia diœcesana strictè sumpta. Solet enim interdùm lex diœcesana largè sumi pro toto jure episcopali, ut in cap. Audistis, de Præscriptionibus, et tunc comprehendit legem jurisdictionis. Alio verò modo sumitur strictè,

et sic distinguitur à lege jurisdictionis, ut in cap. Dilectus, de Offic. ordin. et 10, q. 1, in Summâ, et cap. 1, ubi dicitur, religiosos esse exemptos à lege diœcesanâ, et supponitur non esse exemptos à lege jurisdictionis. Cùm ergo præcipere pertineat ad legem jurisdictionis; concluditur religiosos non esse exemptos à præceptis episcoporum.

2. Ut autem hæc sententia intelligatur, oportet de illa distinctione pauca præmittere; quid enim per illas voces significetur, non invenitur in jure satis declaratum. Glossæ igitur supra citata jura, ita illas explicant, ut lex jurisdictionis sit illa quæ consistit in agendo, gubernando, seu ministrando; lex autem diocesana, ea quæ consistit in recipiendo, id est, quæ statuit de his quæ sunt conferenda episcopo, et ab ipso sunt recipienda. Quod his exemplis declarant; nam ad legem jurisdictionis pertinent omnia quæ circa judicia aguntur, ut sunt citatio, causæ examinatio, decisio, punitio, vel absolutio, ut ex illo textu colligitur. Unde omnia etiam quæ pertinent ad gubernationem diocesis, ad hanc legem spectabunt; et consequenter etiam statuta condere et leges, ad eamdem legem pertinet. Addit etiam illa Glossa, Sacramentorum collationem, consecrationem Ecclesiarum, et confectionem Chrismatis, ac similia, etiam pertinere ad legem jurisdictionis. Quod Panormitano ibi videtur difficile, quia si hæc essent jurisdictionis, possent delegari non habenti ordinem episcopalem. Sed hæc non dicuntur esse jurisdictionis, quia non requirunt potestatem ordinis episcopalis, sed quia requirunt jurisdictionem, ut debitè ministrentur. Et sic episcopus ratione suæ jurisdictionis potest illa omnia auctoritate suâ in suâ diœcesi, et suis subditis ministrare, et non aliis, et è converso subditi tenentur hæc recipere à suo episcopo, et non ab alio sine licentiâ illius, quæ subjectio debetur episcopo propter legem jurisdictionis, et ideò etiam in hoc religiosi subjiciuntur episcopis, cap. Interdicimus, 16, q. 1.

3. Ad legem autem diocesanam, ait illa Gloss. pertinere cathedraticum, quartam decimationem, et mortuariorum, synodum, visitationem annuam, de quibus in c. Conquerente, de Officio ordin. Et videtur fundari in hoc, quòd ab hujusmodi juribus et oneribus eximuntur monasteria in jure, cap. Inter alia, 10, q. 3, cum aliis quæ ibi à Glossâ citantur. Objici verò potest, quia licet quædam ex his consistant in recipiendo, non tamen omnia; et præterea nullo jure probatur, legem diœcesanam consistere semper in recipiendo. Primum patet, quia synodi congregatio non consistit in recipiendo, nam vocare ad synodum, agere est, et propriissimus actus jurisdictionis, et similiter illi præsidere; visitatio etiam annua jurisdictionis est, et in agendo consistit. Altera pars non aliter probatur, nisi quia Glos. nullum textum ad id probandum adducit. Nihilominùs explicatio Glossæ potest probabili suaderi conjecturâ ; quoad episcopi jus, duo spectant: unum est regere et pascere, et omnia quæ ad hoc munus spectant, dicuntur esse de lege jurisdictionis; aliud est pasci, seu debitum stipendium accipere, et

ita omnia servitia et subsidia temporalia, quæ debentur episcopis ratione sui muncris, dicuntur pertinere ad legem diocesanam, sic stricte sumptam.

4. Admisså verò hâc declaratione in illo sensu, exempla debent cum debità proportione assignari, ideòque congregatio synodi, et visitatio annua ad legem jurisdictionis pertinebunt, ut probat ratio facta, licet jus recipiendi synodaticum (ut appellant) et procurationem, pertineat ad legem diocesanam. Neque in jure est aliquid, quod repugnet, quia in jure non invenitur declaratum, qui actus ad hanc vel illam legem pertincant. Tunc autem difficile erit defendere duas illas generales regulas, quòd religiosi sunt exempti à lege diocesanâ, non verò à lege jurisdictionis, ut ex his quæ Panormit. latè prosequitur, facilè intelligi potest. Posset autem responderi, utramque verificari cum exceptione, nisi in casibus à jure expressis, ita ut sensus sit, religiosos esse exemptos à lege diœcesanà, id est, à solvendo subsidio, vel quasi tributo episcopis, nisi in casibus à jure expressis, non tamen esse exemptos ab obedientiâ et lege jurisdictionis, nisi in aliquo casu speciali in jure expresso.

5. Aliter verò Panormitan. declarat illas voces, supponitque religiosos jure communi esse exemptos ab episcopis in quibusdam rebus, et non in aliis. Dicit igitur illa omnia, quæ in jure inveniuntur expressa, in quibus religiosi sunt exempti ab episcopali jure, appellari de lege diocesanâ; reliqua verò omnia esse de lege jurisdictionis. Neque aliam adducit probationem vel rationem nominum, sed dicit fuisse potiùs magistralem applicationem, quàm juris impositionem, vel usum. Unde (quod ad rem spectat) sentit religiosos non esse exemptos, nisi in his quæ sunt in jure expressa, quæ sunt decem, vel undecim, quæ ibi sigillatim enumerat, et plura in tribuendo, aliqua verò in agendo consistunt. In eis tamen non continentur leges episcopales, nec subjectio illis debita, et ita etiam hoc modo concluditur, leges episcoporum obligare religiosos, quia in hoc non inveniuntur jure exempti, et ita pertinet ad legem jurisdictionis.

6. Hi tamen doctores canonista loquuntur de religiosis stando in jure communi, ut ex doctrinâ eorum constat, et quia sæpè excipiunt specialem exemptionem. Et hoc sensu eorum sententia videtur manifesta, saltem stando in jure antiquo, quia nullo jure inveniuntur exempti quoad synodales leges; ergo nisi aliàs specialiter sint exempti, tenentur illis parere. Patet consequentia, quia sunt subjecti ex vi ordinariæ jurisdictionis episcopalis. Item hâc ratione jura antiqua præcipiunt, ut monachi episcopis pareant, et ab eis corripiantur, cap. Monasteria, et cap. Cognovimus, 18, q. 2, et D. Thom. in 2, et dist. 44, in ult. dub. litter. ad 2, ait monachum teneri ad obediendum abbati plus quàm episcopo in illis quæ ad statum regulæ pertinent; in his autem quæ ad disciplinam ecclesiasticam pertinent, magis teneri episcopo, quia in his episcopus est superior abbatis. Ergo, si leges episcopales et synodales non sint contra statum regulæ religiosa, licet sint diversa, et aliquid ei addant, tenentur religiosi

eis obedire ex vi religiosi statûs, si aliàs exempti non

sunt.

7. Nec contra hoc obstat motivum prioris sententiæ. Dico enim religiosos, non obstante statu, priùs obligari ad servanda mandata Dei et Ecclesiæ, quàm sua statuta. Unde, licet per talia statuta special onera suscipiant, propter illa non excusantur à generalibus legibus, sed illa voluntariè suscipiunt ultra communia onera Christianorum. Inter hæc autem generalia onera Christianorum computantur ea quæ per leges episcopales aut synodales omnibus imponuntur, et in quocumque statu servari possunt, ut sunt jejunia, festivitates, etc. Et ideò ab his excusari non possunt propter specialia onera sui status. Neque comparatio ibi facta valet, quia statuta religiosorum non sunt generalia pro totâ diœcesi, sed sunt specialia talis communitatis et professionis ; ideò non possunt obligare seculares, sive clericos, sive laicos; leges autem episcopi generales sunt pro toto territorio, in quo morantur religiosi, et ideò illis obligantur, si exempti non sint.

8. De exemptis verò est speciale dubium, an obligentur ad obediendum legibus episcoporum. Videtur autem dicendum in rigore et ex vi legis non obligari. Primò, quia sunt simpliciter exempti à jurisdictione, tam episcoporum, quàm synodorum episcopalium; ergo maximè sunt exempti à primo actu jurisdictionis qui est legem ferre. Secundò, quia sunt extra territorium, argumento cap. 1 de Privileg. in 6, et juxta id quod supra diximus, existentem in loco exempto esse extra territorium quoad effectum jurisdictionis. Tertiò, quia hi religiosi exempti non tenentur parere episcopis, nisi in casibus à jure expressis, ut colligitur ex dicto c. 1 de Privilegiis in 6, ibi: Salvis casibus aliis, in quibus episcoporum jurisdictioni subesse canonica præcipiunt instituta: nullum autem est decretum canonicum, quod præcipiat exemptos parere legibus episcoporum ; quinimò in cap. Nimis, de Excessib. prælator., inter alia quæ prohibentur episcopis, ponitur, quòd suis constitutionibus subjicere cogunt religiosos. Et licet ibi nominentur specialiter Prædicatores et Minores, tamen id est gratiâ exempli; sermo tamen generalis est de omnibus similibus, ut patet ex illis verbis: Cùm quidam viri religiosi, ut puta fratres Prædicatores et Minores, etc. Accedit quòd Tridentin. concilium sess. 25, c. 12 de Regul. specialiter præcipit, ut religiosi exempti obediant episcopis in censurarum et festorum observatione ab eis præceptis. In quo videtur supponere, antea non fuisse ad hoc obligatos, sed per illam legem eorum exemptioni derogatum iri. Et præterea inde sumitur argumentum ab speciali, quòd in aliis legibus episcopalibus, ut jejuniorum, verbi gratiâ, religiosi exempti obedire non tenentur. Denique hæc exemptio pleno jure concessa est, ut ex privilegiis talium religiosorum constat, et notat Felin. in cap. Dilectus, de Offic. ordin. in fine ex Panorm. et Cardinal. quos allegat; ergo tales religiosi prorsùs sunt exempti à jurisdictione episcoporum, ut in simili dicitur in cap. Ex ore, de Privilegiis; ergo et à legibus eorum in his omnibus quæ per sacros canones non sunt excepta.

9. Sed licet hoc verum sit ex vi præcepti et jurisdictionis, nihilominùs aliqui sentiunt, religiosos tencri ex vi juris naturalis ad servandas has leges synodales, seu episcopales, quando non derogant statui religioso, et spectant ad communem observantiam et devotionem totius populi, aut cleri. Ratio est, quia licet religiosi sint exempti, nihilominùs sunt pars istius communitatis, et ideò propter uniformitatem tenentur conformari in his legibus et moribus, quia turpis est pars quæ à toto discordat; ergo ex hoc principio lex naturalis obligat religiosos ad hanc uniformitatem, et consequenter ad observationem talium legum, saltem quoad vim directivam, seu in foro 'conscientiæ, quamvis non quoad vim coactivam, quia propter exemptionem cogi non poterunt per episcopos ad eas servandas, nec incurrunt censuras etiamsi per eas latæ sint.

10. Existimo tamen, solùm teneri religiosos exemptos ad vitandum scandalum circa usum vel observantiam talium legum; illo autem secluso non peccare, illas non servando, nisi ubi usu et consuetudine illas acceptaverint, et suo juri cesserint. Et hoc apertè sentiunt Palud. et Anton., ubi supra. Ratio verò est, quia consideratio illa uniformitatis non sufficit ad hujusmodi obligationem. Et inprimis quòd non sufficiat ad obligationem sub mortali, ostendimus supra, et dicemus infra in terminis fortioribus, tractando de dispensatione harum legum. Quòd verò hîc nulla sit talis obligatio, patet ex diversitate statûs religiosi à reliquis secularibus; nam ex suâ naturâ, ut sic dicam, includit quamdam difformitatem; ergo non est cur requirat talem uniformitatem. Declaratur excmplo philosophico; nam in corpore heterogeneo non est necessaria uniformitas membrorum; hoc autem corpus civitatis constat ex laicis, clericis et religiosis tanquàm ex membris heterogeneis; ergo non postulat uniformi tatem inter eos in his quæ propria sunt, sed tantùm in his quæ habent communia, ut sunt Christiani vel membra Ecclesiæ: hæ autem leges synodales per so dantur pro secularibus, vel pro his qui subduntur episcopis ; non ergo oportet religiosos eis conformari, Declarari etiam potest exemplo morali de Novitiis religionum, qui licet communem vitam agant cum cæteris religiosis, nihilominùs non tenentur in vi præcepti ad servanda statuta religionum, etiamsi talia sint, quæ alios religiosos obligent in conscientiâ, quia per se non tenentur, quia religiosi non sunt; et ita deest in illis fundamentum illius obligationis, quod est vinculum professionis et voti obedientiæ; nec tenentur ratione uniformitatis, quia ad hanc non tenentur ex vi status; sunt enim ibi ut probentur, non ut aliis in omnibus conformentur, sed secundùm modum suum. Multò ergo minùs tenentur religiosi conformari laicis, ctiam in operibus bonis et observantiis specialibus corum. Tandem accedit, quòd ideò hi religiosi eximuntur, quia habent propria onera, et ne cogantur alia sustinere, nisi quæ pontifices, vel eorum prælati eis imposuerint; ergo hæc ipsa exemptio declarat, non esse necessariam illam uniformitatem. Nihilominus ex decentià quâdam rectè facient religiosi, has leges ser

vando, ubi sine magno onere potuerint. Et ubi fuerit consuetudo illas servandi tanquàm necessarias, obligabuntur ex vi consuetudinis, non verò ex aliis capitibus. Et hæc dixisse sufficiat de lege canonicâ ; nam

cætera, quæ desiderari possunt, communia sunt legi humanæ, quatenùs talis est, ideòque ex libro præcedenti petenda sunt, et ob eamdem causam de varià illius mutatione in lib. 8 dicemus.

Liber quintus.

DE VARIETATE LEGUM HUMANARUM,

ET PRÆSERTIM DE ODIOSIS.

1

Diximus hactenùs de lege humanâ et genere, tam civili, quàm canonicâ ; quia verò in utroque ordine aliquæ sunt, quæ secundùm suas peculiares rationes vel proprietates, speciali etiam declaratione indigent, quia proprias habent difficultates, idcircò operæ pretium duxi in hoc libro et duobus sequentibus de illis in particulari dicere. Doctrina tamen illorum communis erit civilibus et canonicis legibus, quia in his rationibus ferè uniformiter conveniunt; quòd si aliquid peculiare interdùm occurrit in aliquo ordine utriusque legis, facilè poterit per occasionem adnotari. Quoniam verò tam leges civiles, quàm canonicæ in plura membra solent dividi, quæ majori ex parte solo nomine, vel ad summum accidentali et materiali differentiâ, quæ ad doctrinam moralem nihil confert, distinguuntur, idcircò in hoc initio partitiones illas et varias appellationes legum utriusque ordinis præ oculis ponere institui, et ex eis illas eligere, de quibus in hoc, et duobus sequentibus libris dicendum est.

CAPUT I.

De varietate humanarum legum.

1. Tradunt varias legum humanarum distinctiones, seu potiùs denominationes, utriusque juris auctores et expositores, ut in jure canonico Gratian. d. 1, 2 et 3, per totas, ex Isidoro libro 5 Etymol. c. 1 et sequent., et ibi expositores, et in Rubr. de Constitut. In jure autem civili Papinian. in 1. Jus civile. ff. de Justit. et Jur., et Pompon. in 1. 2 ff. de Orig. jur., et Julian. in 1. Neque leges, ff. de Legibus, et Ulpian. in 1. Diuturno, eod., et Justinian. imperator Instit. de Justit. et Jur. et de Jur. natur. gent. et civili, per plures textus et interpretes eisdem locis. Et ex theologis tractat latè Anton. p. 1, tit. 17, 18 et 19: breviùs D. Thom. 1-2, quæst. 95, art. 4, cujus methodum sequendo clariùs et expeditiùs nonnullis partitionibus omnia comprehendemus et elucidabimus.

2. Primò ergo D. Thomas dividit legem humanam in jus gentium et civile, seu humanum strictiùs sumptum. Nos autem in superioribus de jure gentium diximus, et ita illam divisionem omittimus, supponimusque sermonem esse de lege positivâ humanâ proprie sumptâ, ut esse solet distincta, et in diversis

gentibus, provinciis, seu civitatibus, aut congregationibus unicuique propria. Hæc igitur lex primò dividi potest in scriptam et non scriptam. Prior intelligi solet nomine legis, quia licet utraque sit vera lex, nihilominùs nomen legis humanæ simpliciter prolatum pro lege scriptâ accipi solet. Unde Isidor. ait: Lex est constitutio scripta: altera verò consuetudo appellatur, quæ quoad substantiam et obligationem, veram legis rationem habet; quia verò habet peculiarem modum generationis, ut sic dicam, seu introductionis et efficacia, idcircò de illà in particulari dicemus in libro 7, nunc verò de lege scriptâ tractamus. Quæ interdùm denominari solet à materiâ vel modo quo scripta est; sic enim solemnes fuerunt apud Romanos leges duodecim Tabularum, quæ à decem, quæ fuerant apud Græcos, duxerunt originem, quibus Romani duas addiderunt, ut habetur in 1. 1, ff. de Orig. jur. Decalogus etiam in duabus tabulis scriptus fuit; licet inde nomen non acceperit. Est ergo illa denominatio accidentaria, et ad rationem legis parùm confert.

3. Secundò dividi possunt leges humanæ, per habitudinem ad principia, à quibus procedunt; sic enim distinguuntur leges canonica à civilibus, et in utrisque invenitur eadem distinctio, vel subdivisio, quæ aliquando materialiter tantùm, ut sic dicam, datur, aliquando verò potest formaliter dari. Materialiter voco quando in auctoribus legum solùm consideratur diversitas personarum; formaliter autem voco respectu munerum, quando spectatur distinctio regiminum ac potestatum, quamvis totum hoc tandem materiale ferè sit respectu obligationis ipsarum legum. Priori modo distingui solent in legibus civilibus, leges Trismegisti, Lycurgi, Solonis, Rhadamanthi, Minois, Cereris, et aliorum apud Isidorum supra, et Platon. in Dialog. Minos, et Plin. lib. 7 Histor. c. 35, et Aristot. sæpè in libris Ethic. Imò interdùm denominantur hæ leges non solùm ab auctoribus, sed etiam à collectoribus, ut sumitur de jure Papyriano et Flavian. ex. 1. 2, ft. de Orig. jur. Sic etiam denominatur lex Hortensia, Papia, aut Juliana, et sic sunt varii tituli, ff. ad 1. Falcidiam et similes. Posteriori autem modo distinguuntur leges secandùm varias rationes gubernandi civitates, vel simplices, vel mixtas, et sic in legibus Romano

« VorigeDoorgaan »