Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ratione suå fertur in invitum, et ideò ferri non potest, nisi ab habente superiorem potestatem in alium tanquàm sibi subditum; ergo non potest imponi à legislatore respectu suîipsius, sed tantùm respectu subdi

torum.

16. Ut autem hæc sententia, quæ vera est, et ratio cjus ampliùs explicetur, objicitur, quia illâ ratione ad summum colligitur, non habere legislatorem, qui in ipso pœnam exequatur, non verò non esse obnoxium pœnæ, quantùm est ex vi legis; hæc autem duo valdè diversa sunt, ut per se constat; nam unum pertinet ad jus, alterum ad factum; ut autem lex verè obliget quoad vim coactivam, satis est, quòd quantùm est ex se reddat transgressorem obnoxium suæ pœnæ, etiamsi contingat tunc non posse executioni mandari. Ut interdùm supremus prælatus in aliquo ordine, verbi gratiâ, generalis alicujus religionis, licet transgrediatur leges, tunc non punitur, quia non habet superiorem, postea verò finito officio solet puniri, quia tunc jam habet superiorem; ergo signum est, antea fuisse de se subjectum legi, etiam quoad vim coactivam.

17. Respondetur negando primum assumptum. Nam legislator ita est exemptus à vi coactivâ suæ legis, ut non tencatur sustinere pœnam in illâ statutam, quia licet simpliciter sit reus pœnæ, saltem apud Deum (quia hic reatus necessariò sequitur ex culpâ ), tamen illud erit respectu pœnæ statutæ à Deo, non verò de pœnâ posità ab ipsomet legislatore. Quod patet, quia ipse non intendit seipsum ad pœnam obligare, neque etiam obligatur à republicâ per modum alicujus contractûs, seu in virtute ejus, tum propter supra dicta, tum maximè quia quoad hanc partem nullum est indicium talis conventionis, nec per aliquem usum, nec per judicium sapientum. Denique neque à Deo ipso, neque à lege naturæ obligatur, ut probat idem commune judicium sapientûm. Et ratio etiam differentia est optima, quia vis directiva ordinatur ad bonos mores, et ideò comprehendit etiam ipsum legislatorem; pœna verò solùm per accidens intenta, aut necessaria est, et cùm aliàs ex se postulet violentiam, non fuit conveniens illi subdi legislatorem; esset etiam superflua illa obligatio, cùm moraliter non posset ad executionem perduci. Declaratur denique quia vel legislator habet in terris superiorem, qui possit illum punire pro delictis suis, vel non habet; si non habet, nulli hominum tenetur parere in executione talis pœnæ circa seipsum; ergo neque est obnoxius ex vi suæ legis tali pœnæ, quia nihil aliud est esse obnoxium, quàm teneri ad parendum in sustinendå tali pœnâ, si infligatur ab homine habente potestatem. Nam si infligatur à Deo, jam oritur obligatio ex altiori principio. Si verò legislator habet superiorem, ut est, verbi gratiâ, episcopus, poterit puniri à pontifice, etiam propter indebitam transgressionem suæ propriæ legis ; tamen non erit necessarium, illi imponere pœnam in suâ lege statutam, sed hoc arbitrarium erit pontifici, quia non tenetur judicare secundùm legem inferioris; ergo signum est, pœnam illam ex vi legis non comprehendere ipsum legislatorem, sicut in simili dicebamus in capite

præcedenti de clericis respectu pœnarum civilium legum.

18. Sed instabit aliquis: nam licet hoc verum sit de pœnâ per judicem imponendâ, non tamen de illà, quæ ipso jure per legem imponitur; ergo saltem illa lex habebit effectum virtutis coactivæ etiam in ipso legislatore. Antecedens patet, quia illa pœna non requirit alterius hominis executionem, sed ipsiusmet rei; ergo etiam ex hâc parte ab ipso legislatore poterit executioni mandari, ut si pœna sit, v. g., pecuniaria, vel de aliquo actu virtutis, eleemosynæ, jejunii, etc. Aliunde verò, quatenùs talis lex obligat in conscientiâ ad talem pœnam absque aliâ condemnatione, videtur ex vi directivâ virtutis obligare ad pœnam illam, quia obligatio in conscientiâ pertinet ad virtutem directivam. Unde videtur esse eadem ratio de obligatione in conscientiâ ad hanc pœnam, et ad primam observantiam legis. Propter quod dixerunt aliqui, non repugnare simpliciter, legislatorem suldi legi quoad vim coactivam, sed tantùm quando ex parte pœnæ est aliqua repugnantia, vel indecentia, ut esset planè in pœnis corporalibus; tum quia esset indecens principem, aut legislatorem pœnâ corporali affici; tum etiam quia in his poenis nemo potest obligari ad exequendam pœnam in seipsum, ut infra dicetur, et ab alio cogi non potest princeps, ut probatum est. Idem etiam certum est de aliquibus spiritualibus pœnis; omnes enim fatentur non posse legislatorem incurrere censuram à se impositam, ut est communis sententia, de quâ in propriâ materiâ. Ratio autem non videtur sufficienter sumi ex indecentiâ, quia censuræ in episcopis non sunt indecentes; sæpè enim contrahunt illas, et in pontifice ipso voluntaria quædam suspensio, et separatio à divinis in vindictam sui criminis publici non esset magna indecentia; meliùs ergo dici potest, in his pœnis esse specialem rationem, quia essentialiter requirunt contumaciam, et inobcdientiam respectu prælati ecclesiastici, et ideò non possunt contrahi ab eo, qui illas imponit, quia non potest sibiipsi esse inobediens. At verò in pœnis pecuniariis, vel quæ consistunt in operibus pictatis et virtutis, non est indecentia, nec repugnantia, et ideò quantùm ad has non videtur impossibile, legem obligare principem.

19. Sed nihilominùs de quâcumque pœnâ et de quocumque modo imponendi illam, vera est dicta resolutio, et communis. Ratio verò generalis est, quia omnis pœna, quomodocumque imponatur, pertinet ad vim coactivam, ut superiori capite explicatum est, et coactio ex suo genere et ratione petit distinctionem inter agens inferens coactionem, et qui illam patitur, et secundùm hanc generalem rationem judicandum est de virtute legis circa legislatorem etiamsi in particulari in executione alicujus pœnæ illa ratio cessare videatur. Deinde addi potest alia ratio, quia in lege ferente pœnam ipso facto, distinguenda est ratio legis, et ratio sententiæ, quam virtute includit. Nam ad actum directè præceptum, vel prohibitum obligat, ut lex, et ita comprehendit legislatorem; ad pœnam verò co

git ut sententia, quæ formaliter à judice ferri debet, et ideò non comprehendit nisi eum, qui possit esse judex in tali causâ, ut indicavit Glossa in cap. Licet canon. verb. Executione, de Elect. in 6. Nullus autem esse potest judex in suà causâ, cap. Inter querelas, cum Gloss. ibi 23, q. 4, nec ligatur aliquis nisi à proprio judice, c. At si Clerici, de Judiciis, et ideò legislator ad talem pœnam non ligatur. Accedit tandem congruentia supra tacta, quia pœna non est per se intenta, neque per se necessaria ad honestatem morum, et ideò obligatio ad illam, etiamsi in conscientià oriatur respectu aliorum, non est tam universalis, sient obligatio ad materiam per se intentam in lege.

20. Tertiò instari potest, quia vis directiva, sive coactiva est valdè infirma, et inefficax, propter quod nonnulli censent, non posse separari, quia est contra naturam legis; alii verò censent, quando separantur adeò esse infirmam puram virtutem directivam, ut non sufficiat ad obligationem sub mortali. Unde Cajet. tom. 2 opusc. tract. 23, q. 2, quem sequitur Sotus lib. 10 de Justitiâ, q. 5, art. ult., in fine, dicunt religiosum factum episcopum non peccare mortaliter transgrediendo præcepta religionis distincta à tribus votis, licet talia sint, ut ante episcopatum obligent sub mortali, et rationem reddunt, quia episcopus jam non obligatur illis præceptis quoad vim coactivam, sed tantùm quoad directivam; ergo idem dicendum esset in præsenti, quod esset valdè absurdum.

21. Respondeo vim directivam legis esse separabilem à vi coactivâ legis, respectu aliquarum personarum, ut capite præcedenti dictum est de legibus civilibus respectu clericorum; et de statu innocentiæ universaliter, et probabiliter aliqui sentiunt, quòd licet. in eo (si durâsset) futura fuissent præcepta humana obligantia, non tamen cogentia per pœnas, sicut nunc etiam sæpè lex præcipit, et verè obligat, licet nullam imponat pœnam. Denique illi actus sunt, ut sic dicam, realiter distincti, et non habent inter se essentialem connexionem; potest ergo unus sine alio fieri. Ad efficaciam igitur legis humanæ satis est, ut regulariter utramque vini exerceat, ubi specialis ratio exceptionis non intervenit; hæc autem ratio in præsenti manifesta est, quia cùm legislator, vel simpliciter, vel ut exercet illud munus, non sit subjectus sibi, non potest convenienter subdi legi suæ quoad vim coactivam ; satis ergo est, quòd apud Deum possit, et debeat timere pœnam. Nihilominùs addendum est, vim directivam separatam etiam à coactivà posse inducere gravem obligationem, ut ex dictis in capite præcedenti constat. Et ratio est, quia obligatio proveniens ex vi directiva legis non ideò gravis est, quia habet conjunctam coactionem; nam hæc posterior est, et potiùs coactio gravis supponit obligationem gravem, quia ex materiâ, et ex fine legis præcipuè nascitur; ergo, si lex quoad vim coactivam ex parte materia et finis habet sufficiens fundamentum gravis obligationis, illam inducet, etiamsi separetur à coactione. Exemplum autem illud de religioso episcopo quoad veritatem rei incertum est; apud illos autem auctores, qui ita sen

tiunt, ibi vis directiva non propriè sumitur pro legis obligatione, sed solùm pro quâdam decentiâ, et hônestate morali. Sed de illo puncto alibi latiùs.

22. Ultima objectio fieri potest, quia princeps obligatur civiliter; ergo potest etiam civiliter cogi, nam hæc est efficacia obligationis civilis, ergo etiam poterit ad pœnam cogi. Antecedens patet ex priori assertione; nam princeps obligatur suis legibus civilibus; obligatio autem civilis est, quæ provenit ex lege civili, § 1, Instit. de Exceptionib. Circa hanc difficultatem jurisperiti inter se contendunt, an princeps obligetur civiliter ratione suæ legis. Decius enim in dict. cap. Sanè, et alii propter argumentum factum id negant, atque ita facilè expediunt objectionem. Felin. autem ibi num. 3, et in cap. Ecclesia, de Constit.,cum Baldo et aliis affirmat; qui consequenter negavit ad civilem obligationem sequi necessariò coactionem; nam ipsamet civilis obligatio potest esse tantùm directiva. Et hæc sententia mihi placet simpliciter, quamvis possit esse æquivocatio in verbis. Ad quam tollendam adverto, quòd obligatio in conscientià vocari potest interdùm civilis, quia non oritur ex solà lege naturali, sed ex lege civili adjunctâ, ut, verbi gratiâ, si ex contractu cum minori facto non acquiritur dominium ratione legis civilis, tenetur quis in conscientia rem restituere; illa verò obligatio non est ex solå naturâ rei, sed ex civili lege, et ideò civilis dici potest; idem videre licet in præscriptionibus, et similibus. Alio modo dici potest obligatio civilis, ex quà oritur actio in civili judicio, ut debitor cogatur solvere obligationem, quomodò sæpè dicunt jurista, ex aliquibus stipulationibus, vel aliis contractibus, oriri obligationem naturalem, et non civilem.

23. Priori ergo modo sine dubio princeps obligatur civiliter, quia tenetur in conscientiâ stare contractui habenti vires, et valorem ex adminiculo juris civilis, unde non potest ab alio auferre rem legitimė præscriptam contra ipsummet juxta jus civile, etiamsi antea fuisset ipsiusmet principis. Et ratio est, quie totum hoc nascitur ex vi directivâ legis, quæ in ipsum principem cadit, ut dictum est. At verò loquendo posteriori modo, subdistinguendum mihi videtur; nam si actio in judicio tendat ad cogendum verè debitorem, sic dari non potest adversùs principem, et sic dici potest non obligari civiliter. Si verò tendat solùm, at per judicis sententiam declaretur jus creditionis adversùs principem, ut juridicè constet ipsum teneri ad servandum illud, nec possit sine injustitiâ illud negare, sic dari etiam potest actio contra principem, ita ut in conscientiâ teneatur illam permittere, seu admittere. Atque in hoc etiam sensu civiliter obligatur sine coactione, per quod objectioni satisfactum

est.

24. Superest expediendum tertium punctum de alio effectu legis, qui est irritare contractus, seu actiones. Et ratio dubii esse potest, quia hic effectus videtur pœnalis, et ita sæpè inter pœnas computatur à juris interpretibus; ergo sicut pœna non comprehendit principem, ita neque hic effectus. Confirmatur ey L.

Ex imperfecto, C. de Testam., ubi dicitur, imperatorem jure imperii esse exemptum à solemnitatibus juris, id est (ut exponit Glossa), quia licet in actibus suis non observet solemnia juris, nemo sit, qui ea possit infirmare. Aliunde autem videtur oppositum colligi ex eâdem 1. Ex imperfecto, ubi etiam de imperatore dicitur, non consequi hæreditatem ex imperfecto testamento, quia scilicet jure civili irritum est; ergo ille effectus fit à lege, etiam respectu principis. Idem sumi potest ex cap. In causis, de Sent. et re judic., quatenùs pontifex dicit, etiam in suis judiciis servandam esse judiciorum formam à canonibus statutam. Ratio denique est, quia hic effectus magis pertinet ad vim directivam, et est per se intentus in lege, et maximè refert ad bonum commune, ut princeps etiam in illo concordet cum toto corpore, ut, verbi gratiâ, quòd sacerdos sit inhabilis ad matrimonium, effectus est legis ecclesiasticæ irritantis; maximè autem expedit, ut illum habeat, etiam circa personam summi pontificis.

25. Breviter distinctione utendum censeo. Nam hic effectus aliquando est purè et propriè pœnalis, quia solùm in pœnam fit, ut quandò simoniacus per suum contractum nihil operatur, vel quandò beneficiatus non facit fructus suos, quia non recitavit horas; aliquando verò, et sæpiùs hic effectus est per se intentus propter honestatem morum reipublicæ, ut solemnitas testamenti requiritur ad valorem ejus, ut securiùs servetur justitia. Priores ergo leges non comprehendunt principem propter primam rationem factam. Posteriores autem leges, per se loquendo, et nisi expressè derogentur, vel dispensentur, principem comprehendunt. Et hoc probant posteriora motiva. Nihilominùs tamen quando princeps ipse facit scienter actum sine solemnitatibus juris, censetur secum ipse dispensare, et actum facere validum, juxta dictam legem Ex imperfecto, quod secùs est de actu seu testamento ab alio facto, etiam respectu imperatoris, quia tunc non est ulla ratio dispensationis, et ideò actus est invalidus. Et ita conciliat illas duas partes Glossa ibi, et consonat optimè § ult. Institut., Quibus modis testamenta infirmentur. Quid autem necessarium sit, ut derogatio, vel dispensatio quoad hunc effectum sit valida respectu principis infra dicemus; nam idem in hoc censendum est, quod de dispensatione in obligatione legis quoad eumdem principem, de quà dispensatione in octavo libro dicturi sumus.

26. Ad rationem ergo dubitandi in principio positam ex dictis patet solutio; jam enim declaratum est posse legislatorem suâ lege obligari, quia fert legem ut minister Dei, cujus auctoritas in illâ obligatione intervenit. Et quamvis non possit princeps obligari lege su tanquàm præcepto directè sibi imposito, potest nihilominùs obligari præcepto à se lato pro totâ communitate, cujus ipse est pars, quia per tale præceptum constituitur certa regula virtutis, quam ipse ex vi rationis naturalis sequi tenetur, quia ita præscriptum est ab auctore talis potestatis, ut declaratum est. Unde alii dicunt, quòd licet idem non possit sibi ipsi imperare, tamen idem ut minister Dei potest se ut hominem

obligare lege à se latâ, quia operatur per jurisdictionem aliquo modo divinam, id est, à Deo acceptam, quæ potest habere hanc efficaciam in ipsum habentem, quatenùs innititur divinæ potestati, à quâ manat; quod in idem redit, nam eodem modo, et ex eisdem principiis explicandum est.

27. Ad legem, Princeps, quidam moderni respondent, ibi non dici principem esse solutum omnibus legibus, sed indefinitè legibus, et intelligendum esse juxta rubricam legis, quæ sic habet: Idem Ulpianus in lib. 14, ad legem Juliam et Papiam. Cùm ergo ibi dicitur princeps solutus legibus, intelligendum solùm est de lege Juliâ et Papià quæ dicitur fuisse de caducis legatis, à quà solutus erat princeps, idque non jure suo, sed beneficio senatus. Hanc ego interpretationem non improbo quoad omnia quæ assumit, quia non mihi constat esse falsa omnia; ipsam verò in se non probo, tum quia nova est, et contra communem interpretationem, tum quia est parùm consentanea et verbis illius legis, et aliis legibus. Probatur primò, quia illa indefinita in rigore doctrinali æquivalet universali, et conjuncta cum verb. solutus est, habet majorem viun, quia verbum illud solutus est, includit negationem, scilicet, non est subjectus legibus; et in virtute est ille terminus distributus; tum etiam quia licet illa lex fuerit sumpta ex libro Ulpiani ad legem Juliam et Papiam, non ideò sequitur, in illâ sententiâ et verbis illius legis locutum fuisse de illà solà lege; potuit enim illud principium generale afferri occasione alterius legis, de quâ tractabat. Quod declaratur accommodatissimo exemplo sumpto ex § ult. Instit. Quibus modis testamentum infirmetur, ubi cùm dictum fuisset imperatorem non admissurum aliquid sibi relictum per testamentum non legitimum, etc., subditur: Secundùm hoc divi Severus et Antoninus sæpissimè scripserunt; licet enim (inquit) legibus soluti simus, attamen legibus vivimus; ubi non possunt illa verba limitari ad sola testamenta imperfecta, vel similia legata, quorum occasione ibi afferuntur, cùm referantur tanquàm sæpissimè in rescriptis imperatorum repetita: ita ergo potuit contingere in Ulpiani libro. Item inde colligo, sententiam illam tanquàm universalem, et non limitatam ad certam quamdam legem receptam fuisse, quandoquidem ab imperatoribus sæpissimè repetebantur quâcumque oblatà occasione. Deinde colligo imperatorem intellexisse se esse solutum legibus, non privilegio, aut beneficio senatus, sed uno jure, et ex vi suprema potestatis suæ, aut subinde sententiam illam Ulpiani intelligendam esse de supremo principe qui ex se et sine privilegio solutus legibus esse dicitur, quod in alterâ parte ejusdem legis significatur, dùm dicitur: Augustam, licet legibus soluta non sit, utique ex vi suæ dignitatis, nihilominùs beneficio principis esse solutam. Denique hoc maximè confirmant verba legis, Ex imperfecto, C. de Testamentis, licet lex imperii (id est, dignitas, et suprema potestas) solemnibus juris imperatorem solvit, nihil tamen tam proprium imperatori est, quàm legibus vivere.

28. Vera ergo est communis interpretatio, quæ le

ges has intelligit de excmptione principis à vi legum coactivâ, à quâ non est exempta regina, seu augusta, quia simpliciter est inferior, et potest per principem cogi et puniri, tamen gaudet iHo privilegio, beneficio principis, propter singularem dignitatem et conjunctionem cum principe. Cùm autem in proximè citatis juribus imperatores addunt: Attamen legi bus vivimus, recognoscunt directivam obligationem legum, et ideò eas se servare profitentur. Unde in 1. Ex

imperfecto, ff. de Leg. 3, sic dicitur: Ex imperfecto testamento legata, vel fideicommissa imperatorem vindicare verecundum est, decet enim tantæ majestati ejus scr→ vare leges, quibus ipse solutus esse videtur. Et ita intellexerunt illam legem non solùm D. Thom. et theologi, sed etiam jurisperiti in principio allegati. Supererat hoc loco dicendum de mutatione legis civilis. Sed hoc commodiùs tractabitur infra, libro 8, generaliter de omni lege humanâ.

Liber quartus.

DE LEGE POSITIVA

CANONICA.

Diximus de lege civili in particulari, et quatenùs inter Christianos vim suam habere potest; reliquum est ut de canonicâ lege disseramus. De quâ supponimus omnia, quæ illi cum civili lege communia esse possunt, et in libro 3 tractata sunt, ad quem illa remittemus, quandocumque occurrerint, solùmque explicabimus ea, quæ legi canonicæ sunt propria, et in quibus à civili distinguitur. Quoniam verò tota ratio hujus legis, ejusque cognitio maximè pendet ex potestate, à quâ procedit, idcò priùs de ipsâ potestate dicemus; tum absolutè, tum comparando illam ad potestatem civilem; postea verò de actu, seu lege ipsà, de conditionibus illi propriis disseremus.

CAPUT I.

An sit in Ecclesià spiritualis potestas ad canonicas leges ferendas.

1. Vetus fuit error negans esse in Ecclesiæ pastoribus hanc potestatem; potestque tribui Ario quatenùs dixit jejunia Ecclesiæ non esse servanda, ne sub lege esse videamur, ut sumitur ex Epiphan. Hares. 75, August. in 55. Solet etiam tribui Marsil. Paduan., ut indicat Albert. Pighi. libro 5 de ecclesiast. Hierar. Verùmtamen neque Alvarus Pelag. libro 1 de Planctu Eccles. cap. 68, neque Castro, neque Prateol., referendo Marsilii errores, hujus meminerunt. Ille enim abstulit quidem fundamentum hujus potestatis, negando potestatem papæ et vicarii Christi in terris, negavit etiam habere episcopos majorem potestatem, quàm habeant presbyteri; inde tamen non necessariò sequitur, quòd negaverit esse in clero potestatem ad leges ferendas. Refert tamen Anton. p. 4 Theol., tit. 11, cap. 7,55, extravagantem Joan. XXII, quæ incipit: Dudum ad audientiam, quæ in corpore juris non habetur, in quâ Petrus de Corbariâ et alii damnantur propter dictos errores, quibus addebant, omnem jurisdictionem, quam quidem prælati habent majorem

quàm alii, essc ab imperatore, et nullam habere à Christo, quod est negare ecclesiasticam potestatem ad leges ferendas. Fuit autem Marsilius Paduan. eodem tempore, et fautor illius Petri, qui fuit Antipapa, et ita sine dubio ille fuit principalis auctor illius erroris. Eumdem secuti sunt Waldenses, aliàs dicti pauperes de Lugduno, quorum meminit Anton. p. 4, tit. 11, cap. 7, § 2, licet hunc errorem non referat; cum tamen refert Prateol. verb. Pauperes de Lugduno, num. 8 et 22, ex Ænea Sylvio de Origin. Bohemor. c. 33. Idem secuti sunt Wiclef. et Joan. Hus, ut constat ex concilio Constan., sess. 8 et 15, ubi istorum errores re feruntur. Idem postea Luther. quem secuti sunt Melanchthon, Calv., Joan. Westphalus, et alii de quibus apud Prateol. et Bellarmin. lib. 4 de sum. Pontifi. cap. 13.

2. Fundamenta hujus erroris partim sumuntur ex his testimoniis Scripturæ, quæ libro 3, cap. 1, adduximus ad suadendum, homines præsertim christianos non debere subjici hominibus: nam illa possunt etiam ad prælatos ecclesiasticos applicari, cùm ipsi homines sint; sed ad illa eisdem locis satis responsum est. Præterea hic maximè accumulant hæretici illa testimonia, quæ sunt de libertate christianâ, cx quibus, quæ ad justorum exemptionem à lege pertinent, in primo libro, cap. 16, tractata sunt; alia verò, quæ pertinent ad libertatem legis gratiæ, inferiùs de illa tractando expendentur. Illis ergo omissis, possumus in favorem hujus erroris argumentari primò, quia in lege veteri non erat licitum addere humana præcepta divinis, quia Dominus fuerat illius populi proprius legislator, ut dicitur Isaiæ 33; ergo neq. in novà lege licet. Consequentia supponitur, quia major est dignitas et libertas præsentis status quàm veteris. Antecedens autem probatur, quia Deut. 4 et 12, æquè prohibet Deus aliquid addere legi, sicut et minuere. Unde Isai. 29, conqueritur Deus de Judæis, quòd co

lerent ipsum secundùm mandata hominum. Et 4 Reg. 21, reprehendit Manassem, quòd novas aras in templo Dei sine ejus mandato addidisset. Et similiter 4 Reg. 16. reprehenditur Achaz qui altare in templo addidit. Secundò Christus abstulit à suâ Ecclesià jugum legis veteris; nam saltem de hâc libertate legis gratiæ non est inter Catholicos et novos hæreticos controversia; ergo multò magis abstulit jugum legum ecclesiasticarum; non ergo dedit potestatem ad illas condendas. Probatur prima consequentia, quia onus tot legum canonicarum non minùs repugnat libertati christianæ, nec minùs onerosum reddit jugum Christi, quod ipse suave esse dixit, quàm id faceret onus veteris legis. Unde August. Epist. 119, dicit voluisse Christum religionem, quàm paucissimis sacramentis esse liberam, et subdit, hanc libertatem premi humanis observantiis, et cætera, quæ ibi videri possunt. Tertiò possumus argumentari, quia vel hæc potestas dirigit homines ad naturalem finem, vel ad supernaturalem; ad primum necessaria non est, suflicit enim potestas politica; ad secundum autem impossibilis est, excedit enim humanam capacitatem, quia nemo potest efficaciter movere hominem ad finem supernaturalem, nisi solus Deus; ergo nec leges condere, quæ ad illum finem perducant; nam ejusdem est ferre leges ordinatas ad aliquem finem, cujus est efficaciter movere in eumdem finem.

3. Dicendum verò est primò, esse in Ecclesià peculiarem potestatem ad regendam et gubernandam illam. Hæc assertio est de fide, quæ probatur præcipuè ex verbis Christi dictis Petro Matth. 16: Tibi do claves, et quodcumque ligaveris, ele., et Joan. 21: Pasce oves mcas; quæ verba inferiùs latiùs expendemus. Deinde probatur ex verbis, quæ generatim dixit Apostolis Luce 10: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Quæ verba non solùm quantùm ad doctrinam, sed etiam quantùm ad præcepta intelligenda esse præter expositores ibi, declaravit optimè Cyprianus Epist. 69, et Basil. in Constit. Monast. cap. 22 et 23, et sumitur ex aliis verbis ejusdem Christi Joan. 20: Sicut misit me vivens Pater, et ego mitto vos; missus est autem Christus non solùm ut doctor, sed etiam ut legislator, et gubernator, juxta illud Psal. 2 : Dabo tibi gentes hæreditatem tuam; reges eos in virgâ ferreâ. Et latiùs,n lib. 10 videbimus; ergo etiam misit suos Apostolos cum sufficienti participatione illius potestatis. Regnum enim, et regimen Christi in Ecclesià militante non erat finiendum cum vità mortali ejus, aut cum præsentia visibili et corporali in terris, sed perpetuò erat duraturum, juxta illud: Dabit illi Dominus sedem David Patris ejus, et regnabit in æternum, Luc. 1 ; ergo necessarium fuit, ut relinqueret in terris potestatem vicem ejus tenentem, per quam hoc regimen spirituale perpetuò duraret.

4. Secundò, principaliter hoc probatur ex usu hujus potestatis. Nam primus actus hujus potestatis, qui in Scripturâ legitur, videtur fuisse decretum Apostolicum, Actor. 15: Visum est Spiritui sancto, et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris, quàm

hæc necessaria, ut abstineatis. Ubi duo continentur humana præcepta canonica: unum imponens illud onus ut necessarium, quæ duo verba clarè indicant prohibitionem sub præcepto; aliud verò fuit vel declarativum, vel constitutivum, ut ex tunc nihil aliud cæremoniale legis Moysi observaretur ut necessarium onus. Et in fine capitis dicitur de Paulo : Perambulabat præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum. Fuerunt ergo illa vera præcepta humana, de quibus plura dicemus infra, tractando de cessatione legalium. Unde constabit, illud priùs non obligássé tunc ex vi legis veteris; constat autem non obligâsse ex propria prohibitione Christi; fuit ergo pro illo tempore mandatum Apostolicum. Deinde Paulus in suis Epistolis sæpè commemorat potestatem quam ait sibi dedisse Dominum in ædificationem, non in destru ctionem, 2 ad Corinth. 13, et 1 ad Corinth. 4, interrogat: Vullis ut in virgâ veniam ad vos? Virga autem significat potestatem gubernativam, quæ quatenùs directiva est, dicitur virga directionis, Psal. 44; quatenùs verò est coactiva, dicitur virga ferrea, Psal. 2, ex August. exponente utrumque locum. Nam in priori ait : Directionis virga est, quæ dirigit homines, et infra: Accede ad istam virgam, sit tibi rex Christus; regat le ipsâ virgâ, ne frangat te. Virga enim est illà inflexibilis. Et in posteriori loco exposuerat, virgam ferream esse inflexibilem justitiam. Unde in priori addit: Alios regit, alios conterit; regit spirituales, conterit carnales. Talis ergo erat virga Pauli à Christo participata; unde statim cap. 5, virgâ illâ ut ferreå utens, ait : Jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est, tradere hujusmodi Satana, ut expendit Augustin. libro 3 contra Epistolam Parm. cap. 1; de virgâ autem directionis ait idem Paulus loquens de episcopis Actorum 20: Quos Spiritus sanctus posuit regere Ecclesiam Dei ; et ad subditos fideles ait llebr. 13: Obedite præpositis vestris, et subjacete illis. Denique 1 ad Timoth 5, sic ait: Adversùs presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. In quibus verbis supponit esse in Ecclesia judicium proprium et tribunal, ex quo etiam potestas legislativa colligi facilè potest. Verba etiam illa, quatenùs constituunt talem formam servandam in judicio presbyteri, legem à Paulo latam continent. Item quod in eâdem Epistol. cap. 3, dicit: Oportet episcopum esse unius uxoris virum, legem Apostolicam continet de irregularitate bigamix, ut est constans apud omnes.

5. Tertiò constat hæc veritas ex Ecclesiæ traditione et consuetudine, quam ex conciliis et pontificibus statim ostendam. Ex Patribus videri potest: Clemens Rom. Epist. 1 ad Jacobum fratrem Domini ad finem; B. Ignatius Epistol. 6 ad Magnesian. circa initium, et in Epistol. ad Trallian.; Hieronymus Epist. ad Rusticum monachum; Origenes hom. 20 in Lucam; Cyprian. lib. 1, Epistol. 3, et lib. 3, Epistol. 1, aliàs Epistol. 55 et 58; Epiphan. Hæres. 21; Leo serm. 2 de Jejun.; Chrysost. Hom. 83 in Matth. et Epist. 1 ad Innocent. et fiomil. 70 ad populum; Augustin. serm. 42 et 46 de Verbis Domini, et Epistol. 76 ad Casulanum, Ber

« VorigeDoorgaan »