Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quid, sicut divus Themas dixit, peccatum veniale non esse contra præceptum simpliciter, sed secundùm quid, et innuit sæpè Cajetan. 2-2, quæstion. 104, artic. 2, quæstion. 186, artic. 9, tom. 1 opusc. tractat. 25, quæstion. 1. Sic ergo, licet materia sit capax præcepti simpliciter, potest legislator pro suâ libertate velle imponere præceptum secundùm quid, et non simpliciter ; et sicut illa voluntas efficax est quoad objectum negativum, sicut est ostensum, ita etiam quoad affirmativum, quia nulla est repugnantia, nec rationes prioris sententiæ illam ostendunt, ut ex dictis patet. Et confirmatur; nam per sese videtur satis credibile, quòd sicut Ecclesia præcipit jejunium vel missam sub mortali, potuit etiam præcipere sub solo veniali si expedire judicaret. Quia jejunare et audire missam de se est opus honestum et grave, et nihilominùs non est sub necessitate salutis ante præceptum, sed voluntas prælati imponit necessitatem; ergo potest non omnem necessitatem imponere, cujus opus est capax, sed minorem, ita ut non simpliciter ad salutem, sed ad cavendam omnem culpam, etiam levem sit necessarium, sive ponendo solum præceptum obedientiæ in eo gradu, sive intra latitudinem religionis vel temperantiæ faciendo talem determinationem, sive circumstantiam temporis sub levi obligatione imponendo, utendo illo medio ad finem talis virtutis, non ut gravi ac necessario, sed ut levi dispositione ad graviora præcepta, juxta doctrinam D. Thomæ, dictâ quæst. 108, art. 7 et 9.

14. Addidi tandem, talem voluntatem, talemque præcipiendi modum, non semper esse irrationabilem, aut habere malitiam aliquam. Id enim etiam persuadet consuetudo religionum, et ratio, quia in tali modo præcipiendi, nulla intrinseca indecentia ostendi potest nec transgressio alicujus obligationis, quia superior non tenetur præcipere semper quantum potest, neque etiam tenetur abstinere à præcipiendo leviori modo, quandò non vult toto rigore præcipere. Ubi enim est talis prohibitio, aut in quo fundari potest? Alioqui verò potest habere finem et causam rationabilem ad non præcipiendum cum rigore, neque omittendum omninò præceptum, quia imponere aliquam moderatam obligationem, sine periculo gravis lapsùs, potest esse utile ad spiritualem directionem subditi. Nihil ergo obstat quin modus hic præcipiendi, etiam in materià gravi, possit esse validus et prudens. Confirmatur, quia eadem materia gravis prudenter potest esse aliquando sub consilio, vel simplici ordinatione ad nihil obligantis, aliquandò sub lege tantùm pœnali, aliquandò sub gravi præcepto, obligante quantùm potest sub mortali ; cur ergo esse etiam non poterit sub levi obligatione, quæ timoratam conscientiam pungat, et in discrimen gravis lapsus non adducat? Neque contra hoc video rationem urgentem. Solet autem fieri argumentum, et comparatio sumpta ex obligatione voti et juramenti. Sed de his in libris de Religione, tract. 6, diclum est.

CAPUT XXVIII.

Utrùm lex humana et civilis obliget sub mortali, ut ex contemptu non violetur etiam in minimis.

1. Quamvis hæc quæstio tractari possit, non solùm de lege humanâ, sed etiam de naturali, nihilominùs, quia præcepta humana faciliùs contemni possunt, et ita modus peccandi ex contemptu frequentiùs in eis committi potest, ideò de illis solet hæc quæstio specialiter tractari. Et præsertim sumptà occasione ex opinione asserente, transgressionem legis humanæ per se levem esse, factam verò ex contemptu esse mortalem; nam hujus opinionis auctores supponunt apertè, contemptum esse talem circumstantiam transgressionis legis, ut de veniali faciat mortalem. In quo alii auctores eis non contradicunt, etiamsi in priori parte dissentiant, dicentes, contemptum non esse necessarium, ut transgressio præcepti humani sit peccatum mortale, si materia sit gravis.

2. Itaque omnes in hoc conveniunt quòd transgressio legis humanæ ex contemptu facta est peccatum mortale, etiam in materiâ minimâ ; imò idem sentiunt de transgressione regule aliàs non obligantis ad aliquam culpam, vel etiam de consiliorum contemptu. Ita docet D. Thomas 2-2, quæst. 186, art. 9, ad 3; Bonavent. in Pharet. divin. amor. lib. 2, cap. 44; Gerson Alphab. 34, litter. M, et tertiâ parte, tractat. de Vitâ spiritual. lect. 5; Adrian. quodlib. 6, artic. 2; Panormitan. in cap. Nam concupiscentiam, de Constitut. num. 5, et in capit. Relatum, Ne cler. vel Monach. num. 6; Felin. in capit. Cùm quidam, de Jurejur. num. 7; Archid. in cap. 1, d. 27, quæst. 1, et in capit. Quicumque, distinct. 18, et Domin. in cap. Nullus, distinct. 55; Navarr. in Sum. cap. 23, num. 41 et 42; Dried. libr. 2 de Libertat. christian. cap. 1; Covarr. in capit. Alma mater, part. 1, § 7, nu6, et in Regulå Peccatum, part. 2, § 5, numer. 3, in fine; Cajetan. et Castro locis infra citandis, et plura congerit Henric. tractat. de Synod. post p. 3, artic. 1, conclus. 16, n. 257. Fuitque aperta sententia D. Bernardi libr. de Præcep. et dispens. c. 11, 12 et seq., ubi de levioribus præceptis inprimis ait : Non contemni sine crimine. Deinde subdit: Porrò contemptus in omni specie mandatorum pari pondere gravis, et communiter damnabilis est. Et iterùm dicit de contemptu : Convertit in crimen gravis rebellionis culpam levis transgressionis.

mer.

3. Sed licet hæc doctrina vera et communis sit, nihilominùs difficultate non caret, quia ex eâ sequitur, contemptum ipsum semper esse peccatum mortale, quod non videtur admittendum. Sequela patet, quia propter quod unumquodque tale, et illud magis; si ergo transgressio præcepti lèvis, seu in materià levi sit semper mortalis ratione contemptus, multò magis ipse contemptus erit semper mortale crimen. Minor autem, seu falsitas consequentis probatur, quia contemptus non est majus peccatum quàni inobedientia, vel sacrilegium et similia, sed hæc non sunt semper peccata mortalia; ergo nec contemptus. Declaratur præterea exemplis: nam si quis proximo dicat leve convicium ex contemptu ejus, non ideò statim peccat mortaliter, quia tota illa actio cum illa formalitate contemptûs non transcendit rationem injuriæ, quæ in illà

materià levis est. Item si quis nolit obedire prælato in re minimâ, solùm ut ostendat, se parvi pendere illum, non videtur peccare mortaliter, quia tota illa potest esse levis injuria; item si quis mendacium proferat ex contemptu quodam, quia pro nihilo reputat illam deordinationem, non ideò videtur peccare mortaliter, quia in illo contemptu non apparet tam gravis deordinatio.

4. Ad solvendam hanc difficultatem, et intelligendum sensum, ct rationem communis sententiæ, primùm generatim explicandum est quid sit transgredi legem ex contemptu, deinde quid et quotuplex sit contemptus, ac denique quandò ad peccatum mortale sufficiat. Circa primum quidam dixerunt, peccare ex contemptu, esse peccare ex certâ scientià, et sine passione vel causâ, cui opinioni videtur favere Cajetan. in Summâ verb. Contemptus, condistinguens peccatum ex contemptu contra peccatum ex ignorantià, et ex passione. Unde videtur sentire esse peccatum, quod vocatur ex malitià; nam hoc communiter contra illa duo membra distinguitur, et dicitur esse ex certà scientià. Favet etiam Glossa in cap. Metropolitanum, 2, quæst. 7: quatenùs ait, non parere ex contemptu, idem esse quod non parere sine causâ ; divus Thomas etiam in 2, dist. 24, q. 5, art. 5, argum. 2, cum solutione videtur supponere, peccare ex contemptu, esse peccare ex deliberatione perfectà. Indicat etiam Bernard. supra dicens, aliud esse non obedire, aliud velle non obedire, et hoc posterius dicit esse contemnere, et significat semper esse peccatum mortale: vocat enim, blasphemiam et repugnantiam non ferendam.

5. Sed hæc explicatio contemptùs non potest præsenti instituto accommodari, et in eo sensu falsa esset, et contra omnes auctores citatos et referendos. Quamvis enim, ut statim dicam, contemptus in latiori quâdam significatione ita interdùm sumatur, tamen in præsenti non potest in eo sensu accipi, quia etiam peccatum veniale potest fieri ex certà scientiâ et perfectâ deliberatione; neque inde fit mortale, etiamsi passio non intercedat, sed mera libertas. Nam carentia passionis non dat per se novam speciem malitiæ, ut per se notum est, nec potest infinitè augere malitiam ex suo genere vel ex aliis circumstantiis levem, imò ipsa per se non auget, sed solùm non minuit culpam; et quamvis major libertas, quæ inde relinquitur, augere possit peccatum, non tamen adeò, ut faciat esse mortale, quod aliàs tale non esset, cùm plena libertas possit etiam in levi pcccato reperiri. Ergo ratione hujus circumstantiæ non potest esse peccatum mortale, quod ex proprio objecto et materià tale non esset. Et idem argumentum fieri potest de circumstantià scientiæ perfecta; solùm enim ex se excludit ignorantiam, et idcò ex se non auget speciem malitiæ; quantitatem verò peccati auget, solùm quatenùs auget libertatem : hoc autem augmentum nunquàm excedit capacitatem materiæ et objecti per se loquendo; ergo nunquàm ex illo capite præcisè sumpto peccatum fit mortale, quod aliàs esset de se veniale.

6. Quod etiam inductione patet in mendacio levi, vel parvo furto quantumcumque enim scientiâ et voluntate fiant, si in eorum objectis et materiâ sistatur, non addendo circumstantiam mutantem speciem, nunquàm erunt peccata mortalia; ergo hic modus peccandi non est peccare ex contemptu proprio et rigoroso, de quo tractamus. Et hoc potiùs docuit D. Thom. loco proximè citato, quatenùs concedit, peccatum veniale ex genere non fieri mortale, licet fiat ex perfectâ deliberatione, neque id satis esse ad contemptum, et ideò quæst. 15 de Verit. artic. 5, ad 2, dixit per peccatum veniale non contemni Deum, etiamsi ex perfectà scientiâ fiat. De sensu autem Bernardi infra dicetur. Ad Glossam autem respondet Navar. in cap. Non inferenda, num. 15, quandò peccatur contra legem sine causâ, præsumi contemptum, non tamen esse, etiamsi ex causâ iniquà peccetur, ut ex voluptate, ut sumitur ex Glossâ in cap. Cum illorum, de sententiâ excommunic. verb. In contemptu.

7. Secundò dixerunt alii, transgredi legem ex consuetudine esse illam contemnere, ac subinde peccatum ex consuetudine esse peccatum ex contemptu. Unde inferunt transgressionem legis, de se venialem, fieri mortalem ex consuetudine. Hæc autem opinio dupliciter intelligi potest. Primò, ut adequata causa contemptûs sit consuetudo. Et hoc à nemine asseritur et est planè falsum, quia contemptus potest aliunde oriri quàm ex consuetudine, nimirùm ex superbià vel indignatione, gut alio simili vitio. Item quia contemptus est simplex actus, ut statim explicabimus, et ita potest concipi per aliquem primum actum ante consuetudinem, ut superbia, et alia simili vitia. Secundò intelligi potest, quòd licet consuetudo non sit necessaria ad contemptum, nihilominùs illa sit unus modus peccandi ex contemptu, et hoc modo indicat hanc sententiam Glossa in cap. Unum orarium, § Nunc autem, verb. Criminale, dist. 25, et Ang. verb., Inobedientia, ubi hunc vocat contemptum interpretativum cum Richard. quodlib. 1, q. 19, et citatur pro hâc sententiâ Collectar. in cap. 1 de Const. Favet etiam Panormit. in cap. Nam concupiscentiam, de Constit. in fine, dùm ait nullum esse veniale peccatum, quod consuetudine non fiat mortale; nam hoc verum esse non potest, nisi ratione contemptûs. Denique Bernard. dicto lib. de Præcep. et dispens. cap. 14, dicit quædam esse venialia peccata, excepto, cùm per contemptum vertuntur in usum et consuetudinem.

8. Sed hæc sententia falsa est, ut meritò docuit D. Thom. et cum eo Cajetan. 2-2, quæst. 186, artic. 9 ad 3, et sequitur Angel. verb. Contemptus, et benè Navar. in capit. Tres sunt, de Poenit. distinctione primâ, num. 13, et Archid. in capit. Quicumque, 81 distinctione, et ratio est, quia consuetudo non est contemptus; ergo peccare ex consuetudine, non est peccare ex contemptu, formaliter, ac per se loquendo. Quod ideò addo quia consuetudo potest disponere ad contemptum, et illum paulatim generare, ut divus Thomas supra dixit, ex illo Proverb. 18: Impius, cùm

in profundum venerit peccatorum, contemnit. Propter quod solent juristæ dicere, ut notat Navar. supra, ex consuetudine indici præsumptionem contemptus, licet ipsa contemptus non sit. Probatur ergo antecedens, quia contemptus per se consistit in uno actu; consuetudo autem solùm dicit, vel multiplicationem talium actuum, vel habitum inde genitum; constat autem habitum non esse contemptum, nec etiam multitudinem actuum; nam illi actus per se loquendo sunt similes, unde sicut primus non est contemptus legis, licet sit transgressio legis, ita nec secundus, nec tertius, nec designari potest, in quo actu incipiat contemptus ex vi consuetudinis. Præterea peccatum ex consuetudine ad summum augetur quoad pronitatem, vel facilitatem, aut affectum peccandi, non verò quoad malitiam diversæ rationis, vel speciei; contemptus autem addit malitiam specie distinctam, ut ostendemus; ergo consuetudo per se non sufficit ad contemptum.

9. Unde infertur falsum omninò esse quod Panormitan. ait nullum esse peccatum veniale, quod per consuetudinem non fiat mortale. Aliàs omnis consuetudo peccandi venialiter, constitueret homines in statu peccati mortalis, et ita consuetudo mentiendi leviter, vel loquendi otiosè, et similes, constituerent homines in morali periculo peccandi mortaliter, quia peccatum illud ratione consuetudinis esset peccatum mortale. Et cùm designari non possit numerus actuum, in quo tale peccatum incipiat esse mortale ratione frequentiæ seu consuetudinis, sequitur peccari mortaliter ex vi talis consuetudinis, et periculi perveniendi ad numerum actuum, in quo peccatur mortaliter. Consequens autem est absurdissimum, et contra sensum totius Ecclesiae, et omnium piorum, et contra omnes doctores qui etiam in materiâ de juramento dicunt consuctudinem jurandi, verum leviter et sine causâ, non constituere homincm in statu peccati mortalis, et idem dicunt de ludo superfluo, non tamen pernicioso, et aliis similibus. Ratio verò à priori est quia consuetudo peccandi venialiter per se solùm auget extensive numerum peccatorum venialium et voluntarium in posterioribus peccatis ; ex neutro autem argumento potest colligi peccatum mortale, quia multa peccata venialia non faciunt unum mortale, ut ex primâ secundæ suppono, nec major voluntas sufficit ad peccatum mortale, si materia, objectum et aliæ circumstantiæ peccati eadem sunt, ut in præsenti supponimus. Consuetudo ergo non transfert actum de veniali in mortale. Et ita inde etiam concluditur peccare ex consuetudine, non esse peccare ex contemptu. Neque Bernard. id dixit, sed potiùs dixit contemptum solere esse causam consuetudinis, et tunc verum est, actum de se venialem posse fieri mortalem, non ratione solius consuetudinis, sed ratione contemptùs à quo procedit.

10. Dices Consuetudo furandi, etiamsi singula furta levia sint, constituit peccatum mortale, ut omnes fatentur. Idemque est si contra legem positivam taxentem pretium aliquis frequenter delinquat leviter,

aliquid parvum ultra justum pretium accipiendo. Item consuetudo communicandi civiliter cum excommunicato est peccatum mortale, licet singuli actus communicandi per se sumpti sint peccata venialia; ergo idem erit in omnibus. Respondeo, si in his et similibus casibus tandem committitur peccatum mortale, non est ratione contemptûs, ut constat ex dictis, et ratione, quia possunt singuli actus ex eodem motivo, seu affectu, aut passione fieri, ut experientiâ constare potest in parvis furtis; multiplicantur enim ex eâdem cupiditate sine contemptu, sed potiùs ex quâdam vi passionis, et interdùm cum quâdam imperfectà displicentia et simplici affectu, seu velleitate servandi legem. Item si per illam consuetudinem pervenitur ad peccatum mortale, non est præcisè ac formaliter ratione consuetudinis; alioqui in omni consuetudine idem esset, quod planè falsum est, ut ostendi.

41. In primo ergo casu de furtis levibus ideò est, quia materia præcedentium furtorum retinetur semper contra eamdem legem, et semper augetur per sequentia furta, et ita tandem pervenitur ad aliquod, in quo licet materia præsens sola sit levis, conjuncta præcedentibus constituit unam materiam gravem, et ita est illud peccatum mortale, quantùm est ex parte materiæ. Unde etiam oportet ut ex parte peccantis voluntas feratur aliquo modo in illam materiam, ut graven et congregatam ex multis levibus, et tunc peccabit mortaliter ratione materiæ gravis. Quandò autem materiæ leves non ita copulantur, multiplicatio venialium non efficit unum peccatum mortale, ut latè declaravimus in lib. 5 de Voto, capit. 5, ubi de consuetudine committendi leves transgressiones voti locuti sumus diximusque eamdem esse rationem de lege. Neque refert, quòd tunc videatur finis legis ac voti frustrari magis ac magis, ac subinde graviter lædi per plures illos actus; ex illo enim augmento non consurgit unum peccatum mortale, sed multitudo venialium, ut multis exemplis et rationibus ibi ostensum est. De alio verò exemplo de communicatione civili cum excommunicato, dixi in tom. 5 de Censur. disp. 15, sect. 2, n. 11, ibi esse specialem rationem, quia communicatio humana, licet successu temporis, et per varios actus fiat,tamen per excommunicationem prchibetur per modum unius actùs, seu materiæ gravis, et ideò si quis ita frequentet actus leves, ut animo et voluntate expressâ, vel virtuali in perseverantem communicationem feratur,violat legem in materiâ gravi, et illi actus leves non spectantur tunc ut distincti, sed ut partes unius materia gravis per illos intenta, et ut sic censentur graviter prohibiti, et per legem ex suo genere obligantem sub mortali. Et ita nunquàm ratione solius consuetudinis veniale peccatum efficitur mortale.

12. Dicendum ergo est, tunc committi contra legem humanam ex contemptu, quandò ipsa transgressio exterior legis oritur ex imperio contemptùs interioris, ita ut illa exterior transgressio ex vi talis imperii fiat quidam contem; tus exterior. Ita Cajetanus in Sum.

verb. Contemptus, et 2-2, loco proximè citato, ubi divus Thom. idem indicat, et attigit Bernard. in dicto cap. 14, dicens: Tunc non peccati species, sed peccantis intentio pensatur. Ratio verò generalis est, quia actus exterior accipit malitiam formalem, et præsertim extrinsecam et accidentalem ab actu interiori; sed transgressio legis in re minimâ, neque in actu exteriori neque in voluntate, quæ illum respicit ut objectum, habet de se malitiam mortalem; ergo si ex contemptu illam recipit, ideò est, quia imperatur ab aliquo interiori actu habente malitiam mortalem, qui actus contemptus appellatur, et ideò transgressio illa dicitur esse ex contemptu.

13. Sed tunc restat inquirendum quod secundo loco propositum est, quisnam sit hic actus interior, qui contemptus appellatur, et cur tam grave malum reputetur, ut reddat mortale peccatum, quod leve erat, vel etiam quod de se nullum erat. Circa hoc D. Bernard. supra capit. 12, indicat hunc contemptum esse actum superbiæ, dicens: Contemptus tumor superbiæ est. Sumi etiam potest ex divo Thomâ citato loco 2-2, quæst. 186, artic. 9, ad 3, dùm ait, contemnere esse nolle subjici legi, et peccare ex contemptu, esse peccare ex voluntate non se subjiciendi alteri. Docet autem idem D. Thom. 2-2, quæstion. 161, art. 2, ad 3, officium humilitatis præcipuum esse subjici Deo quod repetit art. 3, q. 162, art. 5 et in 6, inde colligit superbiæ gravitatem; ergo si contemptus est voluntas non se subjiciendi formaliter, id est, solùm propter fugiendam subjectionem, est planè actus superbiæ. Et hanc interpretationem sequuntur ferè canonistæ in principio citati, et Adrian. ac Gerson dictà lect. 5 de Vità spir.; Angel., Sylvest. et alii summista verb. Contemptus. At verò Cajetan. 2-2, q. 104, artic. 2, et q. 105, artic. 5, ad 2, hanc D. Thomae sententiam videtur interpretari de formali inobedientiâ, quæ consistit in voluntate non servandi legem, propter non obediendum, et hanc voluntatem significat esse contemptum. Quod et aliqui moderni sequuntur, et favet D. Thom. dictâ quæst. 105, artic. 1, ad 1. Ex hoc verò sequi videtur contemptum non posse versari circa consilia, quod est contra omnes, et planè falsum. Probatur autem sequela, quia obedientia tantùm est circa præcepta; ergo ctiam in obedientiâ.

14. Potest ergo esse alius dicendi modus, contemptum esse injustitiam quamdam, quia contemptus est æstimatio minùs justo, ut definit Altisiod. lib 2 Sum. tract. 20, cap. 2, q. 1. Diminuere autem æstimationem alterius, contra justitiam est. Unde de contemptu proximi ita sentit Cajet. in Sum, verb. Contemptus ; videtur autem esse eadem ratio de contemptu legis, vel legislatoris. Et ita Navar. supra, et in Sum. cap. 23, num. 42, ait peccare ex contemptu esse, moveri ad peccandum, cò quòd legem vel legislatorem aliquis parvi faciat; hoc autem ad injustitiam pertinere videtur. Ex his ergo incertum manet quodnam vitium sit contemptus, quia superbia, formalis inobedientia, et injustitia vitia sunt specie distincta. Quòd si contemplus in omnibus illis speciebus esse potest, et ideò vOL

æquivoca est, ut Altisiodor. supra sentit, ambiguum manet quomodò sumenda sit, cùm dicitur esse peccatum mortale, transgredi legem ex contemptu.

15. Ad hoc ergo explicandum adverto, contemptum partim esse posse in intellectu, partim in affectu interno, partim in opere externo, sub opere omissionem includendo, quod ferè notavit Altisiodor. supra. Primus ergo contemptus dici potest intellectualis, et consistit in judicio quo res aliqua vel persona in minori æstimatione habetur, quàm par sit, ac dignitati ejus debeatur. Quamvis enim minùs æstimare unam rem, quàm aliam, soleat generaliter vocari contemptus illius; si tamen æstimatio sit prudens, non erit contemptus vitiosus, de quo solo tractamus; tunc ergo est inordinatus contemptas, quandò respectu ipsiusmet rei aut persone, consideratâ ejus qualitate et dignitate, inordinata est talis æstimatio. Nam si una res sit vilior alià, illam contemnere præ aliâ non est vitium, sed virtus, ut contemnere divitias vel honores, propter virtutem. In affectu autem contemptus est, aut velle habere hanc vilem æstimationem de alio, aut certè velle illam verbo aut opere ostendere, et in aliis generare; in opere autem contemptus erit quidquid exteriùs fit intentione despiciendi alium, ut ab aliis parvi æstimetur, vel ut operans ostendat se pro uihilo illum æstimare. Quæ omnia non aliter probantur, quàm ex ipsius vocis proprietate, et communi sensu, et conceptione, ac interpretatione doctorum, præsertim Altisiod. et Cajetani supra.

16. Ulteriùs autem adverto contemptum posse referri vel ad personam, id est, ad Deum, aut proximum, vel ad res alias, ut divitias et honores, actiones, etc. Si sumatur hoc posteriori modo, non videtur habere certam speciem vitii. Imò, ut dixi, si debitam proportionem servet ad rem quæ contemnitur, potest esse actus laudabilis modo explicato si verò sit ultra proportionem debitam tali materiæ, vel objecto, pertinebit ad vitium contrarium illi virtuti, quæ inclinat ad servandum medium, et moderandum affectum circa talem materiam. Ut, v. g., nimius contemptus honoris vel famæ potest esse vitiosus, et contra illud: Curam habe de bono nomine; habebit ergo ille contemplus malitiam contrariam magnanimitati vel humilitati, quæ constituunt medium in affectu honoris. Sic etiam contemnere plus justo divitias necessarias vitæ humanæ esse poterit contra liberalitatem, et in prodigalitatem declinare, et sic de aliis. Hic autem modus contemptus non est propriè qui ad rem præsentem spectat, ut statim dicam. Contemptus autem personæ videtur mihi formaliter, et propriè pertinere ad injusti tiam cum proportione sumptam.Quod ideò addo, quia contemptus Dei erit formaliter contra religionem, nam illa est justitia ad Deum, qualis in nobis esse potest; si verò sit contemptus parentis, erit contra pietatem; si prælati, contra observantiam, et reverentiam illi debitam; si contra alios proximos, contra communem justitiam, et hoc ultimum docuit Cajetan. supra; ex illo autem sequuntur cætera cum proportione. Et ratio est, quia per talem contemptum agitur con

tra jus alterius, et quantùm est ex parte contemnentis, infertur illi injuria, vel etiam nocumentum. Quia unushabet jus, ut in æstimatione debitâ habeatur, quisque ut convenienter ad illam tractetur; nam hoc ad honorem vel cultum unicuique debitum necessarium est, et inter homines habere potest magnam utilitatem, ideòque hujusmodi contemptus non parva injuria reputatur, ac subinde peccatum mortale est ex genere

suo.

17. Est tamen animadvertendum tertiò, hujusmodi contemptum dupliciter committi posse, scilicet, materialiter, vel formaliter; cùm enim de facto aliquid fit, quo aliqua persona aliis postponitur, licet hoc directè non intendatur, materialiter contemnitur; si verò id etiam intendatur, tunc est contemptus formalis. Priori modo committitur contemptus contra Deum per omnia peccata mortalia, ut notavit D. Thom. in 4, dist. 9, quæstiunc. 3, et eodem modo transgressio humani præcepti voluntaria, etiamsi ex passione fiat, solet interdùm vocari contemptus, ut loquitur Gregor. in cap. Honoratus, 74 distinc. Et fortassè hoc sensu dixit Augustin. 14 de Civitate, cap. ult., amorem suî usque ad contemptum Dei ædificare civitatem Babylonis; sic etiam lib. de Natur. et Grat., cap. 29, refert idem August. ex quâdam objectione Pelagianorum, sententiam dicentem, omne peccatum esse contemptum Dei, quam ipse non reprobat, sed declarat non omne peccatum esse formalem, seu propriam superbiam, aut contemptum superbiæ. Atque in eodem sensu videtur dixisse Isidor. lib. 2 de Differentiis spirit.,cap. ult., unum genus superbiæ esse eorum, qui per transgressionem culpæ, contemptui habent divina præcepta. Idemque habet latiùs lib. 2 Sent.,cap. 38. Denique hoc modo transgressores præceptorum divinorum dicuntur contemptores in sacrâ Scripturá, Levit. 26, et sæpè aliàs. Sic etiam contra proximum peccatur hoc modo per omnia peccata que diminuunt æstimationem ejus, etiamsi id non intendatur, ut per detractionem, quamcumque inhonorationem, etc.

18. Formaliter autem committitur hoc vitium, quandò ex directâ intentione ad hoc aliquid fit, ut alter despiciatur, aut despici credatur, seu ostendatur; nam intentio est, quæ dat præcipuan formalitatem actibus moralibus. Quapropter quandò hoc vitium tribuitur superbiæ, intelligitur causaliter, quia loquendo moraliter ac regulariter, contemptus, præsertim formalis, ex superbia nascitur, et ità numeratur ab Isidoro inter filias superbiæ, ut refert Altisiodor. et sumitur ex lib. de Conflict. vitiorum et virtut.,cap. de Superbiâ. At verò è converso dicitur aliquandò contemptus formalis inobedientia, quia hæc nascitur ex contemptu, et est quasi medium quo subditus iniquus utitur ad contemnendum prælatum suum; directè enim vult non obedire, ut per hoc ostendat, nihili se æstimare prælatum. Atque hoc modo accipiendum videtur, quod Bernard. suprà dixit, nolle obedire esse intolerabilem blasphemiam; id enim maximè habet locum in inobedientiâ formali. Quia tamen nemo intendens ad malum operatur et in inobedientiâ, ut sic, nulla apparet ratio

boni per se appetibilis, semper illa formalis inobedientia nascitur, aut ex superbià et appetitu excellentia:, aut ex indignatione et abjectâ æstimatione prælati, quam subditus habet, et ratione illius præceptum ejus contemnit, et propterea illi non vult parere. Atque ità satis explicatum est, quotuplex sit contemptus, et quomodò ex illo legis transgressio nascatur.

19. Superest tamen explicandum, quod tertiò loco proposuimus, an transgressio legis humanæ ex contemptu semper, et in quâcumque materià minima sit peccatum mortale. Et ratio dubitandi est, quam in principio posuimus. Propter quam Cajetan. in Sum. verb. Contemptus, in fine, apertè concedit, dari contemptum præcepti, et transgressionem præcepti ex contemptu, quæ sit tantùm veniale peccatum ex levitate materiæ, et ex levi modo contemnendi, ut sic dicam, quia scilicet, non contemnit simpliciter præceptum, sed hoc præceptum in re minimâ. Et ideò distinguit contemptum, etiam proprium et formalem, in contemptum simpliciter, et secundum quid, et priorem dicit esse peccatum mortale; posteriorem autem esse tantùm veniale peccatum. Eamdemque sententiam sequitur Bart. de Medin. 1-2, q. 88, art. 4, in fine.

20. Huic autem sententiæ obstat, quia videtur repugnare communi sententiæ, quam suprà retulimus. Nam omnes auctores ibi citati indistinctè damnant peccati mortalis inobedientiam præcepti ex contemplu, etiam in minimis, et Bernard. expressè dixit, contemptum in omni specie peccatorum pari pondere gravem esse; et loquitur de minimis præceptis, ut suprà explicuimus. Responderi tamen potest ex mente Cajetani, Bernardum, et alios auctores intelligendos esse de contemptu simpliciter, non secundum quid. Et ità si contemptus sit simpliciter talis, id est, contemptus obedientiæ, vel præcepti, vel superioris absolutè, sic transgressionem semper, et in quocumque mandato, etiam minimo,esse peccatum mortale, et ità procedere dictum Bernardi, et aliorum sine ullà limitatione vel exceptione. Si verò contemptus sit secundum quid, tunc illum esse posse tantùm veniale peccatum, et consequenter etiam transgressionem levis mandati ex intentione seu imperio illius. Sed hoc non videtur satisfacere, tum quia nec Bernardus, nec alii auctores cognoscunt medium inter hæc duo, scilicet, transgredi ex contemptu, vel sine illo, quomodò dixit Glossa in cap. Quis autem, distinct.10: Aliud est contemnere, aliud non parere, et primum absolutè damnatur peccati mortalis; ergò indistinctè id accipiendum est; tum etiani quia eodem modo dicere possumus, transgredi legem humanam, per se, et secluso contemptu, esse semper peccatum mortale, quia dicemus intelligendum esse de transgressione simpliciter; nam transgressio in levi materiâ, sen secundum quid, imò præceptum in levi materiâ non est præceptum simpliciter, sed secundum quid; sic enim divus Thomas dixit peccatum veniale non esse contra præceptum, utique simpliciter. Nullum ergò erit discrimen inter nudam transgressionem praecepti, et transgressionem ex contemptu, quod est contra communem doctrinam.

« VorigeDoorgaan »