Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

legislatorem habentem talem jurisdictionem, æquè spectat interpretari suam legem, ac condere, et potest per sententiam illam interpretari, sicut potest imperator; vel ferendo sententiam potest per illam legem condere, si velit, et id declaret; quis enim, aut quid prohibet?

21. Denique talis esse potest princeps, qui fert sententiam, ut, licet possit legem ferre, superiorem nihilominùs habcat, cujus commune jus servare tenetur, et solùm ex concessione ejus possit aliquas leges condere, non contrarias juri communi. Et de hujusmodi sententiâ iterùm distinguendum est: nam si illa contineat interpretationem juris communis supremi principis, non poterit inducere legem, etiam pro particulari territorio inferioris principis. Quia non spectat ad illum interpretari legem superioris, etiam pro suâ provincia; tum quia esset in præjudicium superioris, tum etiam quia lex unica est pro toto regno superioris, ideòque unum universalem debet habere sensum, quem non potest dare inferior cum auctoritate : aliàs possent plures ex similibus inferioribus variis et contrariis modis interprctari legem pro suis provinciis. Unde constat, multò minùs posse talem sententiam, si sit contra jus superioris, habere vim legis privatæ, seu municipalis; tum quia non est concessum illi inferiori legislatori contra jus commune regni præcipere, ut supra ostensum est; tum etiam quia nec talis sententia justa esset, utpote juri contraria. Et in hoc sensu videntur locuti auctores ponentes discrimen inter supremum vel inferiorem. Quod etiam significavit Gregorius Lopez in 1. 9, tit. 18, part. 3, n. 9, ubi ait quòd, licet in supremo senatu fuerit judicatum contra jus commune regni, non est curandum, quia magistratus non potest inducere stylum in derogationem juris communis, et sumitur ex 1. Nemo, C. de sentent. et interlocution. omnium judicum. At verò si talis sententia esset juri communi regni conformis, et aliquid adderet ad juvandum, vel magis confirmandum illud jus, quoad id posset legem particularem inducere, quia in hoc potest inferior legem ferre circa camdem materiam cum lege superioris, ut supra cum communi sententiâ dictum est. Et eâdem ratione, si sententia talis principis inferioris versetur in materiâ circa quam nulla est lex superioris, in eâ locum habebit doctrina data, nec oportet distinctionem facere inter hunc inferiorem et supremum, quia in hujusmodi sententiâ se gerit ut supremus, et quia potest uti suâ potestate legislativå in tali materiâ, et per sententiam potest satis explicare se velle illâ uti, et stylum se regulam inducere.

22. Tandem dubitari hîc potest an quod dictum est de sententiâ, locum habeat in rescripto seu epistola principis, quòd nimirùm vim habeat legis, quod maxiè locum habet, quando per tale responsum interpretatur aliquam legem, vel suam vel naturalem, idemque erit, si rescribat, statuendo quid servandum sit in aliquo negotio, vel dubio. In hoc enim Barth. in 1. 2, C. de Legib., negat rescriptum principis constituere generalem legem, et in hoc differentiam quamdam

constituit inter epistolas pontificias et regales, sed de pontificiis postea suo loco dicemus. Sequitur Decius in Rubr. de Rescrip. in princip. et Paul. de Castro in l. 1, ff. de Constitut. princip. Fundantur in dictà 1. 2, C. de Legib. ibi, vel consultatione. Verius tamen est idem esse dicendum de Epist. vel rescripto interpretante dubium, quod de sententiâ. Quod docent Jason, Angel, Felin. et alii supra citati, et videri potest Burgos de Paz in Proœm. ad leges Taur. n. 450, et sumitur ex dictâ lege ult. C. de legib. in secundâ parte ejus, et est expressum in dictâ l. 1, ff. de Constit. princ. ibi : Quodcumque imperator per epistolam et subscriptionem statuit, vel edicto præcipit, legem esse constat. Hoc autem intelligendum et declarandum est modo dicto de sententia: nam est eadem ratio de quolibet responso principis, quod directè decidit aliquod dubium, constituens illud responsum tanquàm regulam operandi ; oportet autem ut non sit concessum in peculiarem favorem, vel privilegium alicujus personæ, vel ob particularem circumstantiam occurrentem, et ita eodem modo conciliantur jura civilia, ut dictum est.

CAPUT XVI.

Quæ promulgatio necessaria sit ad perfectam constitutionem legis civilis.

1. Superest dicendum de tertiâ solemnitate legis, quam subsequentein appellavimus, comparatione factà ad voluntatem principis, et exteriùs scriptam vel declaratam aliquo signo sensibili, exteriùs indicante illam, et circa quam suppono inprimis, non esse satis privatam principis locutionem seu expressionem, ut lex jam lata censeatur, donec voluntas et jussio principis solemni ritu edita, et subditis proposita sit: hoc enim et utroque jure humano est constitutum, ut supra libr. 1, cap. 11, ostensum est, et ipsa legis natura postulat. Tum quia est regula operationis, ad quam tota communitas se debet conformare : non potest autem habere talem rationem communis regulæ, nisi publicè sit edita, ita ut à totâ communitate observari possit. Tum etiam quia lex est signum voluntatis principis, quâ vult totam communitatem movere et obligare; ergo oportet ut tale signum publicum sit. Unde fit conditionem hanc ita esse necessariam et intrinsecam legi humanæ, ut non possit princeps, etiamsi velit, legem condere sine aliquâ publicatione communitati accommodatâ, et de se sufficiente, quamvis modum ejus variare possit. Quia illud prius, generatim et absolutè sumptum, est jure naturali necessarium, ut ostensum est. Estque communis sententia omnium quos referemus. Solùm inveni apud Selvam, de Benef. q. 22, n. 14, quòd sine scripturâ, sine publicatione valet lex, et ligat statim, si conditor vell:, et citat Glossam in Clement. 2 de Hæreticis. At verò illa Glossa in verb. Ex tunc, non dicit sine publicatione, sed statim à promulgatione, quod longè diversum est, ut infra declarabo. Neque aliter loquuntur doctores in Rubr. de Constit., quos etiam Selva refert. Unde etiam ille fortè in eodem sensu locutus est, per publicatio nem intelligens illam quae longo tempore, vel certa

solemnitate fit: hæc enim potest per príncipem immutari, ut dicemus. Explicandum verò est quæ et qualis debeat esse hæc solemnitas, seu publica propositio, quæ solet communiter promulgatio vocari.

2. In quo Panormit. in cap. 1 de Postulat. Prælat. n. 10, distinguit inter solemnem editionem, et publicam promulgationem, et priorem putat sufficere ad substantiam et obligationem legis, sine secundâ, quia in illo textu dicitur sub disjunctione: Solemniter editur, aut publicè promulgatur. Unde ait constitutionem obligare statim ac solemniter in publico consilio editur, antequàm sit publicè promulgata, ac subinde promulgationem publicam solùm requiri, quando lex sine solemnitate edita est. Meliùs tamen dicitur illa duo verba æquipollentia esse, et particulam, aut, positam esse pro, seu, ut frequenter fit. Unde fieri non potest ut lex humana incipiat esse lex, et vim obligandi habeat priùs quàm sit aliquo modo promulgata publicè. Nam si dicatur dicta solemniter, solùm quia in publico consilio regis aut senatorum reipublicæ conscripta vel definita est, hoc non est satis ut sit lex, vel ut obligare incipiat etiam præsentes et scientes, quia solemnitas requisita ad legem, non tantùm est ex parte conditorum, sed etiam in ordine ad communitatem; et ideò non est lex, donec respectu communitatis habeat statum legis, nec incipit obligare singulos, donec possit communitatem obligare. Quod optimè explicatur in legibus editis in generali concilio nulla enim potest esse solemnior editio ante promulgationem, et nihilominùs non sufficit, nisi sequatur promulgatio. Quamvis ergo lex sit edita in regio consilio, et ibi omnium ore prolata, vel eorum auctoritate scripta, et imò licet sit typis mandata, nondùm est lex, donec aliquo alio modo publico sit communitati proposita, et hanc vocamus promulgationem. Si verò solemnis editio legis sit in conspectu totius populi, ut Panormitan. loqui videtur, tunc solemnis editio includit promulgationem, immeritòque distinguuntur. Nunquàm ergo editio legis habet solemnitatem requisitam sine promulgatione; neque è converso promulgatio esse potest sine solemni editione, quia vel cum illà fit, vel certè additur editioni legis priùs factæ, et solemnizat illam (ut sic dicam). Et ideò ubi illa duo distinguuntur, et diversis actionibus ac temporibus fiunt, necesse est ut utrumque concurrat. Et ita sentit Innocent. dicto cap. 1, num. 6; et Hostiens. num. 21 et 22, et alii qui copulativè intelligunt textum illum; nos autem utrumque sub nomine promulgationis vel solemnis editionis comprehendimus.

3. Ut autem explicem clariùs (1) qualis promulgatio

(1) In Gallia legis promulgatio fit per illius insertionem in tabulas legum (Bulletin des lois ); hæc autem promulgatio publica censenda est, nempe, in præfecturâ in quâ rex suam sedem habet, unâ tantùm die postquàm ex regiå typographiâ delatæ sunt tabulæ legum ad ministrum pro justitiâ, qui diem receptionis scripto consignari curat. In cæteris verò præfecturis, promulgatio est publica post idem temporis spatium, cui addideris totidem dies quot sunt dena myriametra, seu 20 leucæ circiter, inter præfcctura cujusque urbem principalem et locum ubi pro

sufficiat, ac necessaria sit, distinguo inter promulgationem et divulgationem legis. Promulgationem appello illam publicam propositionem seu denuntiationem legis, quæ fit aut voce præconis, aut affigendo legem scriptam in publico loco, aut alio simili modo. Divulgationem autem appello applicationem illius primæ promulgationis ad notitiam, vel aures subditoru!n absentium, qui aut legere, aut audire primam illam promulgationem non potuerunt. Utrumque ergo explicandum est; nam re verâ utrumque potest esse aliquo modo necessarium, et in utroque oportet aliquos dicendi modos extremè contrarios cavere.

4. Dico igitur primò: Ex naturâ rei non est positive determinata certa solemnitas, vel promulgatio publica, sed hæc in legibus civilibus ex ipsomet jure civili, vel ex receptâ consuetudine, vel ex voluntate expressâ legislatoris determinanda est. Prima pars per se nota videtur, quia ex jure naturæ solùm habemus quod hactenus diximus, legem humanam debere esse communitati sufficienter propositam; modus autem hujus sufficientiæ non est ex naturâ rei definitus ; ergo determinatio ejus non potest ex solâ ratione naturali determinari. Addidi autem non posse positivè determinari, quia negativè aliquid designari potest in particulari, quod ad promulgationem legis necessarium non sit, ut, v. g., quod singulis subditis in particulari intimetur, necessarium non est, ut expressè dicitur in c. 1, de Postul. Prælat., ubi omnes id notant, non tanquàm in jure tantùm positivo præscriptum, sed ut ex naturâ rei consequens; tum quia lex per se respicit communitatem, et ideò respectu illius postulatur necessaria promulgatio, non respectu singulorum ; tum etiam quia illa legis intimatio particularis ad singulas personas est moraliter impossibilis, et ex accidenti potest in multis impediri; lex autem considerat ea quæ sunt per se, et quæ moraliter sufficiunt, et ideò licet particularis notitia vel ignorantia legis possit requiri ad accusationem vel excusationem uniuscujusque persona, nihilominùs sufficiens promulgatio legis ex his circumstantiis non pendet. Sic ergo quoad aliquam negationem habet determinationem hæc promulgatio legis, scilicet, ut generalis sit, et modo publico fiat absque intimatione privatâ: quoad illum autem modum publicum non habet positivam determinationem hæc promulgatio ex solâ rei naturâ.

5. Unde facilè colliguntur aliæ partes, quia de facto semper necessarium est, ut hæc promulgatio determinato modo fiat, qui ad legem constituendam et requiratur et sufficiat; aliàs nunquàm posset subditis constare, quando lex sit sufficienter constituta, ita ut obliget ergo, cùm hoc non sit ex naturâ rei deter

:

mulgatio legis primùm facta fuerit. Vide art. 1 Cod. civ., et art. 1, 2, 3, Decreti regii 27 septembris 1806. Attamen, si regi, in certis rerum circumstantiis, vel in certis locis, promulgationem magis accelerandam esse visum fuerit, tunc præfecti, statim post receptam legem, seu edictum regium, illam typis mandari decreto statuunt, et locis publicis affigi; ex quâ quidem publicatione lex executionem suam sortitur. Art. 1 et 2 decreti regii 11 januarii 1807.

minatum, oportet per hominem potestatem habentem constitui; ergo quoad leges civiles maximè id fieri potest per jus civile, juxta quod fieri debent hujusmodi leges, vel per consuetudinem quæ ad legem introducendum sufficit, ut infra dicimus, vel per voluntatem legislatoris : nam sicut potest legem ferre, ita et modum ejus determinare, ut statim dicemus.

6. Declarandum ergo superest quæ certa solemnitas promulgationis nunc sufficiat, vel necessaria sit pro legibus civilibus, et quo jure sit determinata. Et in particulari solet dubitari, an sufficiat unica promulgatio in curia principis, vel in metropoli totius regni, vel plures requirantur, et quot. Ut autem ad hoc clarè respondeamus, operæ pretium erit distinguere duplices leges. Quædam sunt inferiorum communitatum, seu minùs universalium, aliæ amplissimarum communitatum. Sub priori membro comprehenduntur municipales leges civitatum particularium; item leges unius provinciæ, vel etiam unius parvi regni, in quo una tantum est principalis civitas, seu metropolis, quæ est veluti caput omnium aliorum populorum. Sub alio capite continentur leges quæ feruntur à supremo principe habente sub se latissimam ditionem. Quod dupliciter contingit, uno modo per unionem plurium provinciarum in uno regno, ita ut singulæ provincia per se componant aliquo modo unum corpus, et unaquæque habeat suam civitatem præcipuam, et quasi metropolitanam, licet ex illis omnibus provinciis unum regnum coalescat, quod iisdem legibus gubernatur, et moraliter est quasi unum, et per se indivisibile. Quando autem provinciæ ejusdem regni censeri debeant esse ita distinctæ, et habere distincta capita provinciarum, ex usu et moribus populorum, et consueto regimine, et æstimatione illarum, credimus esse accipiendum. Alio modo contingit ditionem regiam non solùm ex multis provinciis, sed etiam ex multis regnis constare, quæ non habent inter se moralem unitatem per se, sed solùm per accidens in unâ personâ ejusdem regis, ad quem vel per successionem, vel alio titulo per accidens devenerunt exempla omnium istorum membrorum inveniri possunt in imperio Hispaniæ, in quo sub uno principe sunt plura regna inter se distinctissima, quæ aliam unionem non habent, nisi in unâ personâ regis. Ex his autem regnis quædam sunt particularia, quorum singula unam habent metropolitanam civitatem, ut videtur esse Neapolitanum, regnum Aragonia, Valencia, etc.; aliqua verò sunt ampliora, ut Castellæ regnum, quod provincias valdè distinctas, et quasi metropolitanas complectitur, et hujusmodi etiam videtur esse regnum Galliæ, et similia.

7. De legibus ergo prioris ordinis omnes conveniunt sufficienter promulgari unicå solemni publicatione factâ in curiâ, vel præcipuâ civitate, vel in loco secundùm morem patriæ consueto. Ratio est, quia illa sufficit ut lex dicatur publicè, ac solemniter edita, et ut moraliter valeat per totum territorium, seu districtum evulgari; ergo ex naturâ rei non potest cum fundamento aliquid ampliùs postulari: nec etiam jure

positivo aliud præscriptum invenitur; ergo hoc sufficit. Et confirmatur, quia aliàs oporteret in singulis civitatibus vel populis promulgari, quia si una promulgatio non sufficit in capite, non est major ratio, cur exigatur in quibusdam quàm in omnibus aliis populis. Consequens autem est planè falsum, ut constat, tum ex usu, tum quia lex per se respicit communitatem, et ita satis est, quòd toti communitati semel publicè proponatur. Et quâ ratione dicebamus supra non requiri privatam intimationem respectu personaruni, vel familiarum, eâdem ferè ostendi potest non esse necessariam respectu singulorum populorum unius privatæ ditionis, sive civitatis, sive provinciæ particularis regni. Hoc autem intelligitur per se, et nisi in ipsâmet lege aliud præscribatur: nam interdùm id poterit expedire, et non est dubium quin fieri possit, et sæpè fiat, ut ex dicendis constabit, tam in præsenti quàm in legibus canonicis.

8. De legibus autem secundi ordinis sunt variæ opiniones. Prima affirmat in illis legibus necessarias esse plures promulgationes, quæ fiant in capitibus regnorum vel provinciarum, et factam in unâquâque metropoli solùm pro suâ provincià sufficere, vel si fiat in curiâ regis, solùm sufficere pro illâ provinciâ cujus est caput, vel in quâ existit. Ita tenet Glossa in authenticâ, Ut factæ novæ constitut. collat. 5, verb. Hujusmodi lex, et sequitur ibi Bartholus, et Baldus in lege Leges Sacratissima, Codice de Legib. Joannes Andreas Data sexti, Panormitanus capite secundo, de Constitut. numero septimo, et ibi Felinus num. 7, et alii ibi, et Navarrus consil. 1 de Constit. quæstione quartâ, num. 19 et 20; Soto lib. 1 de Justitià, quæstione primâ, artic. quarto; Angel. verbo Lex, quæstione sexta, numero primo; Armilla numer. 11; Rosell. numero octavo; Ludovicus Gomez in Promio ad Regulas Cancell. quæstione secundà, qui aliter sentiunt de legibus canonicis, de quibus sequenti libro dicimus. Fundata est hæc sententia in Authenticâ, Ut factæ novæ constitutiones, et cæter., quam omnes ita intelligunt; imò Navar. ait, hanc sententiam potissimùm fundari in jure scripto.

9. Difficultas verò contra hanc sententiam est, quia lex illa non est universalis pro omnibus legibus, sed solùm pro legibus disponentibus circa testamenta, quomodò condenda sint, et cæt., ut patet ex cap. 1 ejusdem authenticæ ibi: Sancimus igitur ex illo nostras constitutiones, quæ pro testamentis fiunt, valere, ex quo in communi facta sunt manifestæ ; in provinciis autem, ex quo directè per metropolitas palam factæ sunt. Ex quibus satis constat, ex vi verborum constitutionem esse restrictam ad talem materiam. Nec verò eam licet extendere propter similitudinem rationis; tum quia fortè non est similitudo rationis, quia testamentorum causæ sunt magis piæ, et in eis poterat esse magis nociva ignorantia legis obligantis, vel irritantis testamentum, et plures lites ob illam causam oriri poterant in illâ materiâ quàm in aliis; tum etiam quia imperator ibidem semper reddit rationem ex peculiari causâ ultimarum voluntatum : Non enim volumus (ait) deßi

cientium infringi voluntatem; tum denique quia illa extensio per similitudinem rationis rarò aut nunquàm in legibus admittenda est, ut infra dicemus. Unde propter hanc objectionem Vasquez 12, Disput. 156, cap. 2, dicit frustra jurisperitos extendisse Authenticam illam ad omnes leges imperatorum, cùm de solis testamentorum legibus disponat, solùmque per argumentum à simili extendisse legem illam sine sufficiente funda

mento.

10. Verùmtamen jurisperiti non tantùm similitudinem rationis, sed etiam verba Rubricæ illius authenticæ considerârunt, ut apertè constat ex Glossâ ibi, quia verba Rubricæ generalia sunt, scilicet: Ut factæ novæ constitutiones post insinuationes earum, post duos menses valeant. Quæ rubrica, ut ex ipsius verbis constat, est ex illis quæ à juristis dicuntur perfectum sensum reddere, de quibus est apud illos dogma receptum, habere textûs auctoritatem in his, In quibus nigro non repugnat, ut ipsi loquuntur, id est, in his quæ non sunt contraria legibus sub rubro contentis. Unde concludunt, etiamsi lex strictiùs loquatur, extendendam esse juxta generalitatem Rubricæ, quando non est repugnantia, nec absurdum aliquod sequitur. Hæc regula sumitur ex Glossâ. 1 et doctoribus in dictà authenticâ, et in leg, 1 c. de Capitat. civium, et cæt. lib. 11, et in leg. 1, c. Ne fidejussores, vel mandat. dot. dentur, ubi Glossa Magist. circa finem, et ex Anton. de Butrio in Proœmio Decret. Jason, et Decio in lege primâ, ff. si certum petatur, et aliis, quos refert et sequitur Albertus Brunus tractat. de Stat. exclud. fem. articul. 8, num. 93; et Joannes Bonius tractatu de Statutariâ urbis præscriptione, Glosså 19, num.61 et sequentibus, et Rolandus à Valle in Quaestionibus de Lucr. dotis, quæstione nonâ. Ubi addit generalitatem Rubricæ sufficere ad decisionem causæ non obstante locutione legis magis restrictâ, quia Rubrica potest pro textu allegari, juxta notata per supra dictos doctores.

11. Hi verò doctores omnes nullam aliam probationem afferunt præter communem ipsorum consensum, et quasi traditionem, quæ in interpretatione jurium magnam sine dubio habet auctoritatem: nam si consuetudo est optima legum interpres, ergo et hæc tot et tantorum doctorum testificatio, quæ consuetudinem necessariò habet adjunctam, sive illam induxerit, sive de illâ testificetur. Videntur autem dicti auctores supponere rubricas juris civilis esse eorumdem imperatorum, seu jureconsultorum, quorum sunt leges, quod fundari potest in l. 1, ff. si certum det; et fortasse in aliis. Unde dicere solent iidem doctores, Rubricas Decreti non habere auctoritatem, quia non sunt ab auctoribus canonum, sed à Gratiano vel aliis; ita notant Joannes Andr. et Anton. in Proœm. Decret. Ex hoc autem principio, valdè probabili illatione colligitur rubricam reddentem sensum perfectum habere legis auctoritatem, et non limitari per textum regulariter loquendo, nisi necessitas cogat, ne credatur talis tituli auctor frustra generalem illam propositionem protulisse; sed potiùs leges specialiùs

loquentes esse veluti membra illius generalitatis, vel quasi materialia exempla, in quibus cernitur, quod in Rubricâ generaliùs continetur.

12. Hoc ergo principium negari non potest à theologis cum probabilitate, quia in his quæ rationi contraria non sunt, nec legibus repugnant, multùm habet ponderis communis consensus peritorum in suâ propriâ scientià; præsertim cùm sit illud principium per se verisimile et consentaneum rationi. Ex illo autem optimè infertur in præsenti, dictam authenticam extendendam esse ad omnes leges civiles, quia titulus Rubricæ generalis est, et sensum reddit perfectum, et ita habet textus auctoritatem, et per illam explicanda est authentica, sicut unum jus per aliud explicatur. Ubi etiam considerari potest, quod notat Bald. Perusi, tract. de Statut. verb. Rubrica, quoties Rubrica incipit per ut, aut per ne, decidere et habere vim textûs, quia completum sensum reddit; ergo tunc per illam rectè textus explicatur. Confirmatur hoc primò, quia in materiâ hujus authenticæ hæc extensio favorabilis est si autem considerentur allegati auctores, etiam in materiis odiosis et stricti juris illam doctrinam admittunt; ergo à fortiori est ad hanc authenticam applicanda. Confirmatur hoc secundò, quia alia pars illius constitutionis, quæ est de dilatione duorum mensium, generaliter intelligitur, ut infra videbimus; et sumitur ex quâdam Bullà Pii IV, super declaratione temporis observationis concilii Tridentini, ibi: Jure communi sancitum est, ut constitutiones novæ nor nisi post certum tempus obtineant; nullibi enim invenitur sancitum, nisi in illà authenticâ; ergo intellexit pontifex illam legem absolutè de novis constitutionibus, et non tantùm de pertinentibus ad testamenta. Denique non repugnant verba authentice, quia licet occasione testamentorum sit facta, et ideò de illis. legibus in particulari loquatur, non est id tamen materialiter intelligendum, sed quasi gratià exempli, et formaliter sumendum est quod lex intendit, juxta Rubricam, quam auctor ejus proposuit. Cui intentioni consonant nonnulla verba, quæ rationem generalem indicant, ut sunt illa: Cur enim culpabimus eos qur positas nostras ignoraverint constitutiones, si (ut infra dicit) eò quòd non fuerunt sufficienter propositæ ignorantur?

13. Dicendum ergo est vi juris communis imperialis, seu civilis necessariam esse promulgationem legis in civitatibus provinciarum, aut regnorum, ut in singulis provinciis lex obliget, nec sufficere unam publicatio-nem factam in curià principis. Ratio est, quia ita statutum est jure imperiali modo declarato, juvante etiam consuetudine imperii. Congruentia verò magna profectò est, ut hoc modo meliùs possit lex innotescere, et vitentur magna incommoda, et jurgia, seu lites, quæ ex ignoratione legis propter distantissimam promulgationem possunt provenire. Addunt jurista congruentiam, quia imperator non habet curiam sta bilem et immobilem, sed facilè hùc atque illùc trans→ fertur, et ideò non potest esse tam certa et universalis promulgatio, quæ in illà fit, præsertim pro reguis

vel provinciis distantibus, quæ et magnam morum dissimilitudinem, et parvam communicationem inter se habere solent. Atque hinc fit ut omnes inferiores principes temporales, qui subduntur imperio et legibus ejus, juxta hanc regulam et conditionem leges suas particulares ferre teneantur, quia non possunt statuere contra jus commune, nisi consuetudine vel speciali jure sibi concesso excmpti sint, ut supra est declaratum. Unde etiam fit, ut, licet hoc jus sit ordinarium, in aliquibus casibus possit sufficere alius modus promulgationis, ut quando lex fertur per sententiam vel epistolam principis, quia secundùm aliud commune jus sufficit illam publicari successu temporis per publicam notitiam et famam, vel per incorporationem in communi omnibus satis notam, vel alio simili modo, qui vel consuetudine, vel aliquâ lege approbatus sit.

14. Tandem ex dictis colligitur hæc non habere locum in his regibus qui non subduntur legibus imperii, quia eos non obligat dicta authent.; oportet ergo consulere proprium regem, vel consuctudinem. Nam jure civili regio statui potest, ut una promulgatio in curiâ vel in loco à rege designato sufficiat, quia (ut dixi) hoc non est contra jus naturale, non solùm quoad diversas provincias unius regni, sed etiam quoad varia regna, quæ tantùm ex accidenti sub uno rege militant. Regulariter autem credimus non ita fieri, quia rarò etiam, vel nunquàm una eademque lex simul pro omnibus regnis hujusmodi fertur. Quamvis ferri non repugnet, si alioqui pro omnibus justa sit. Nam de potestate absolutâ regis posset unâ publicatione pro omnibus regnis in curiâ regiâ publicari, quia non est intrinsecè injustum, nec contra naturam legis. Interdùm verò esse potest contra specialem institutionem, et forum alicujus regni, quod rex servare tenetur, quia sub eâ conditione videtur potestatem accepisse. Et generatim loquendo, convenientius est ut promulgatio suavi modo fiat in unoquoque regno. Intra idem autem regnum faciliùs potest una promulgatio sufficere pro omnibus provinciis, quia major est convenientia et communicatio inter illas. Unde in rigore id sufficit, nisi aliud sit consuetudine introductum. Quid autem de legibus canonicis censendum sit, lib. sequenti dicemus.

CAPUT XVII.

Quando et quomodò incipiat obligare ex naturâ suâ lex

civilis, postquàm est sufficienter promulgata.

1. Quamvis lex in aliquo loco promulgata, consequenter sit in suo esse sufficienter constituta, et habeat vim ad obligandum, non inde statim constat, posse subitò totam regionem, pro quâ fertur obligare. Nam licet agens sit in se perfectè constitutum cun plenâ virtute agendi, non semper potest statim ac subitò operari in propinquis et remotis partibus sphæræ suæ. Ob hanc ergo causam de lege jam sufficienter constitutâ inquirimus, an statim obliget in totâ suâ sphæra, vel quâ successione suam obligationem quasi diffundat. Suppono autem in præsenti solùm esse ser

monem de lege præcipiente ut sic, quantùm ad effectum obligandi vel cogendi, quia de aliis effectibus irritandi actus, inhabilitandi personas, et revocandi priores leges, dandi vel auferendi privilegia, sunt peculiares difficultates, quæ infra suis locis tractandæ sunt. Potest autem quæstio hæc tractari vel ex solà rei naturâ, et secluso omni jure positivo, omnique speciali voluntate legislatoris, vel adjunctâ hâc voluntate, aut communi jure positivo.

2. Primò igitur, loquendo ex naturà rei, est opinio multorum, legem humanam statim ac publicè promulgatam in loco competente, obligare in toto territorio, in quo potest obligare juxta potestatem et jurisdictionem legislatoris, nisi per ipsum legislatorem suspendatur vel differatur obligatio. Hoc videntur supponere communiter doctores statim citandi, qui temporis dilationem in hac obligatione juxta voluntatem legislatoris vel jus positivum putant esse regulandam; nam inde inferri videtur, seclusâ hujusmodi quasi suspensione positivå, legem de se statim ubique obligare. Et ratio esse potest, quia lex sufficienter promulgata est perfecta lex, et habet omnia requisita ad obligandum, et est quasi agens naturale, quod statim agit, quantùm potest. Atque hinc à fortiori sequitur, si legislator expressè declaret, se velle statim obligare sine ullâ morà à promulgationę, statim obligare illo modo; quia si taciturnitas, vel negatio suspensionis sufficit, ut lex obliget propter indefinitam et absolutam, ut sic dicam, voluntatem legislatoris, multò magis sufficiet illa voluntas ita expressa. Et è contrario etiam fit optimum argumentum ; nam legislator potest hoc modo obligare, si id expressè velit et declaret; ergo ille modus obligandi non est contra rationem naturalem; ergo eo ipso quòd lex per voluntatem humanam non limitetur nec impediatur, absolutè lata et promulgata ita obligavit. Atque hoc modo possunt etiam pro hâc sententiâ citari auctores contendentes leges positivas expressè dicentes, ex nunc, vel ex tunc, aut aliquid æquivalens, post promulgationem statim obligare omnes, seu in toto territorio. Quod tenet Gloss. in Clement. 2 de Hæretic. verb. ex tunc, quam ibi sequuntur doctores et Panormitanus in cap. 2 de Constit. n. 7, et ibi Felin. n. 7, limitat. 5; Decius, Imola, et alii, et Navar. consil. 1 de Constit. quæst. 4, num. 15, et in Summâ cap. 23, n. 44. 3. Hæc sententia sic intellecta, ut explicata est, milu semper difficilis visa est, quia planè videtur excedere potestatem legislatoris, et esse supra conditionem legis humanæ, quòd statim obliget ab instanti promulgationis pro toto territorio, seu principatu legislatoris; ergo ex naturâ rei non potest ita obligare; ergo non solùm absolutè lata non ita obligabit, verum etiam si legislator id velit et declaret, non id efticiet, quia excedit potestatem; imò idem est cum proportione, etiamsi concedatur dilatio temporis, si illa sufficiens non sit. Declaratur antecedens, quia ad actualem obligationem ⚫legis per se est necessaria notitia ejus; ergo ut possit obligare, necessarium saltem est ut per se loquendo possit ad notitiam devenire: nam ubi non est potestas

« VorigeDoorgaan »