Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

temporalibus non recognoscere. Et licet glossa ibi dicat intelligendum id esse de facto, repugnare videtur textui: nam inde infert Pontifex, sine juris alterius læsione, potuisse se subdere alteri, quàm imperatori, quod non ita esset, si esset jure imperatori subjectus. Et ita Glossam illam meritò contemnit Tiraquel de Jure Primog. q. 7, opin. 4, n. 20 et 21. Idem est certum de rege Hispaniæ, ut ostendit Covar. in Regulâ Peccatum, 2, §9, n. 9, ex triplici titulo, scilicet, jure belli contra Saracenos gesti, jure præscriptionis et consuetudinis, et ibi refert plures alios auctores. Idemque ferè habet Castald. tractat. de Imper. q. 53, n. 6, 13 et 14. Et Cabed. tom. 1, decis. 211,n. 3, dicens reges Hispaniæ habere jura imperii. Idem alii docent de rege Angliæ, et significatur in cap. Causam, 2, Qui filii sint legitim. et in cap. Novit, de Judic. Respublica etiam Veneta eodem jure uti dicitur, et fortassè alia regna; ergo manifestum est non habere imperatorem supremam jurisdictionem temporalem ad ferendas leges civiles, obligantes universam Ecclesiam.

10. Quartò est ratio à priori, quia imperator etiam Romanus non habet directam jurisdictionem temporalem à Pontifice; ergo multò minùs potest illam habere in universam Ecclesiam. Consequentia est clara ; quia aliunde illam non habet,ut ostensum est. Antecedens autem patet ex dictis, quia Pontifex non habet à Christo jurisdictionem temporalem nec in universum or bem, nec in universam Ecclesiam, neque in aliquam partem ejus ex vi juris divini : nam regnum temporale, quod nunc habet, jure humano obtinuit, ut constat; ergo non potuit talem jurisdictionem directam imperatori conferre per pontificiam potestatem, sed solùm potuit illud imperium, quod antea erat, ab unâ personâ in aliam transferre. Unde hoc sensu verissimum est, regiam potestatem etiam in Ecclesià non ducere originem à sacerdotali, ut latè et benè confirmat Wald. lib. 2 Doctr. fidei, cap. 78.

11. Neque jura canonica in contrarium adducta aliquid probant: nam in cap. Solite quando fit comparatio ad solem et lunam, non est sermo de imperatore, scd de regiâ potestate: sic enim dicitur ibi: Ad firmamentum universalis Ecclesiæ fecit Deus duo magna luminaria, id est, duas instituit dignitates, quæ sunt pontificialis auctoritas, et regalis potestas. Quod potest rectè intelligi de regali potestate secundùm se, sive sit in unâ personâ respectu totius Ecclesiæ. Unde paulò antea loquendo de imperatore solùm dicitur : Præcelli in temporalibus eos, qui ab eo suscipiunt temporalia. Similiter etiam in cap. Duo sunt, sermo est de regiâ potestate, non de imperatore. Unde statim in plurali de regibus dicitur, esse subditos sacerdotibus, qui pro illis sunt rationem reddituri. Denique cap. In apibus, solùm probat, in unoquoque regno debere esse unum principem supremum, sive ille sit imperator, sive rex. Ad leges civiles respondeo in d. L. 2 de veter. Jur. enucl., imperatorem loqui de mundo, et partibus ejus per synecdochen: nam ex aliis legibus ejusdem imperatoris constat, non habuisse sub potestate suå omnes Ecclesiæ provincias, quæ jam erant in mundo, et

partibus ejus, ut supra allegatum est. Ut autem imperialis fortuna tunc diceretur super alias eminere, satis superque erat, quòd amplissimam et supremam jurisdictionem exerceba! in majorem partem mundi omnibus cognitam. Et ob eamdem potentiam et protectionem specialem Ecclesiæ, quæ ad illum semper pertinuit, dicitur etiam requiescere orbis christiani regularitas, id est, pax et defensio, ac debitus ordo.

12. Ad tertium in summâ negatur minor, quatenùs dicit, per translationem imperii auctoritate Pontificià factam, imperatorem esse constitutum supra omnes reges christianos, proprià superioritate jurisdictionis, præsertim ordinariæ et legislativæ, sed ad summum obtinuisse specialem gradum honoris et dignitatis, ex speciali conjunctione ad Apostolicam Sedem ejusque concessionem. Itaque imperator Occidentis, postquàm facta est translatio et divisio imperii, non cœpit habere majorem jurisdictionem temporalem ac directam, quàm habebant imperatores orientales in Occidentis provincias, quia nec Pontifex illam majorem jurisdictionem temporalem contulit, nec conferre poterat, Primùm patet ex juribus allegatis, et ex historiis quæ solùm asserunt Papam Leonem III transtulisse imperium, et in illo primum constituisse Carolum Magnum; transferre autem solùm est dominium, quod Irene, v. g., habebat in terris imperii occidentalis, ablatum ab eâ fuis. se, et collatum Carolo, ut perpetuò in occidentali imperatore eligendo juxta modum à Pontificibus ordinandum, permaneret; ergo ex vi illius translationis non est actum illud imperium quoad jurisdictionem temporalem, et directam in eas provincias Ecclesiæ, in quas antea illam non habeat. Secundum autem, scilice!, hoc aliter fieri non potuisse, patet, quia Pontifex non potest pro suo arbitrio mutare regna, vel subjicere temporaliter ea quæ libera sunt, sed solùm quando ratio spiritualis boni id postulet per supremam potestatem spiritualem, quæ hoc modo ad temporalia extenditur. Tunc autem nulla erat ratio mutandi ordinem jurisdictionum temporalium regnorum, nec subjiciendi imperatori regna libera, si quæ erant; ergo non est verosimile potuisse tunc Pontificem tantam mutatio nem facere, multòque minùs credibile est id fecisse. 13. Imò existimo, ex vi illius translationis non fui se additam immobilitatem (ut sic dicam) dominio temporali, seu jurisdictioni imperatoris; ac subinde ficri etiam potuisse, ut post illa tempora regna aliqua, quæ tunc non erant omninò libera, fuerint libera effecta, vel per jus belli, vel per legitimam præscriptionem, vel certè per ipsorum Pontificum concessionem ex justâ et rationabili causâ factam. Quia temporalis imperii jurisdictio de se subjecta est his mutationibus, et per solam translationem non est immobilior facta, quia in jurisdictione vel in dominio non est aucta, nec in se variata, sed solùm in applicatione ad talem personam et ad talem modum successionis. Accessisse autem videtur imperatori quidam honoris et dignitatis gradus, qui licet simpliciter temporalis sit, indirectè participat excellentiam spiritualis ordinis per habitudinem ad pontificiam dignitatem. Quia specialiter or linatus est,

ut sit protector et defensor Ecclesiæ, et pontificia dignitatis, et ideò specialiter conjungitur Pontifici, et ab co conjungitur, consecratur et coronatur. Et fortasse in ordine ad finem defendendi Ecclesiam, aliquam auctoritatem habet convocandi, vel movendi principes catholicos, vel etiam similem auctoritatem habet ad componendas et dirimendas dissensiones inter illos, ubi ad vitanda bella, et damna Ecclesiæ necessarium fuerit. Sed si quid habet hujusmodi, à Pontifice id participat, pertinetque ad indirectam potestatem quasi ministerialem et vicariam Pontificis, non ad directam temporalem jurisdictionem : et ita in usu talis auctoritatis semper à Pontifice pendet; imò sine interventu Pontificis credo esse valdè inefficacem, et vix posse obligationem inducere: in quà re usui et consuetudini standum erit. Hæc verò auctoritas quidquid de illâ sit, non sufficit ad propriam jurisdictionem temporalem directam, nec ad leges civiles ferendas, quod nunc tractamus. CAPUT VIII.

[ocr errors]

Corollaria ex præcedenti doctrinâ, quibus potestas imperatoris, et legum civilium juris communis magis explicatur.

1. Ex dictis concluditur primò, imperatorem quidem posse leges civiles condere; non tamen posse per illas obligare totam Ecclesiam, sed tantùm provincias imperio Romano subjectas. Prior pars certa est apud omnes, quia imperator in suis terris est princeps supremus quoad jurisdictionem temporalem directam; ergo maximè ferre potest leges civiles. Et hoc constat ex jure communi Cæsareo, quod auctoritate imperatorum institutum est: eamdem enim auctoritatem habet nunc imperator in terris sibi subjectis, quam olim habebant imperatores in suo latiori imperio: imperator autem non solùm hanc potestatem habuit, sed etiam illi Deus leges subjecit, eumque legem animatam constituit, ut dicit Justinian. in Authenticâ de Consulibus, circa finem. Imò in 1. 2, C. de veter. Jure enucle. Soli imperiali auctoritati (ait) leges condere et interpretari esse concessum. Et idem ferè habet in 1. 1 et ult. C. de Legib. Loquitur tamen in ordine ad populos sibi subjectos (ut sæpissimè aliis locis declarat); nam in suo imperio se tantùm agnoscebat in temporalibus supremum; eadem ergò potestas nunc est in imperatore cum eadem proportione. Unde facilè etiam patet altera pars ex dictis : nam ostensum est, non habere imperatorem Romanum propriam jurisdictionem temporalem in universam Ecclesiam ; ergo non potest totam illam suis legibus obligare, sed tantùm provincias sibi subjectas.

2. Quòd si quis quærat, quænam sint hæ provinciæ nunc subject imperio, respondeo, in duplici esse posse differentiâ : quædam sunt in quibus ipse immediatè dominatur, ita ut nullum alium recognoscant proximum principem, sive sub nomine regis, sive ducis, vel alio simili, sed immediatè soli imperatori pareant tanquàm supremo principi. Et in his terris non solùm obligant imperiales leges; verùm etiam nullæ alia habere vim possunt, nisi ab ipso imperatore confirmatæ sint, quia ibi solus ipse habet summam po

testatem, quæ ad ferendas leges civiles necessaria est,
ut in capite sequenti ampliùs explicabimus. Ali sunt
provinciæ, seu terræ imperatori quidem subjectæ tan-
quàm supremo principi, non tamen tanquàm imme-
diato domino; cujusmodi esse dicuntur multi ducatus,
marchionatus, comitatus, vel quolibet alio nomine
nuncupentur, Germaniæ et Italiæ. Nam sunt quidem
proprii domini, et principes cum potestate quodam-
modo regiâ. Nam leges proprias ferre possunt, mo-
netam cudere, et interdùm etiam bellum indicere; et
nihilominùs imperatorem recognoscunt ut supremum
Dominum, vel jure feudi, vel alio simili : quia vel ab
imperatore sub illà conditione principatum accepe-
runt, vel consuetudine introducti sunt cum illà reco-
gnitione et subjectione. Et in his provinciis obligant
etiam leges imperatorum, quamvis non sole, quia
etiam possunt habere proprias leges à suis propriis
principibus latas, quia supponimus habere potestatem
gubernativam suo modo supremam, quoad immedia-
tum regimen suarum terrarum, et ita quoad hoc æqui-
parantur regibus juxta dicenda capite sequenti. An
verò isti principes subjecti imperio, possint suis legi-
bus derogare imperatoriis legibus, ex modo donatio-
nis, vel ex consuetudine colligendum est. Utroque
enim modo potuerunt hujusmodi principatus concedi
ab imperatoribus vel consuetudine, et quasi præscri-
ptione introduci, scilicet, vel cum obligatione parendi
legibus imperatorum, ita ut proprias condere possint
per modum additionis, non per modum derogationis,
vel certè cum potestate derogandi illis, solùmque cum
obligatione illas servandi, quamdiù per proprias dero-
gatæ non fuerint. Qualis autem fuerit concessionis mo-
dus, usu ipso maximè constare posse videtur.

3. Atque hinc obiter intelligitur, in quibus provinciis, seu terris Ecclesiae obligent leges civiles, que juris communis dicuntur, et in corpore juris civilis continentur solamque imperatoriam auctoritatem habent. Dicendum est enim per se, et ex vi talium legum tantùm obligare in terris imperii, altero ex duobus modis declaratis. In regnis autem supremis, quæ proprios habent principes supremos, non recognoscentes superiorem in temporalibus per se, et ex vi suâ non obligant propter rationem factam; quia jurisdictio imperatorum ibi non obligat, et extra territorium jus dicenti impunè non paretur. Et ita in paucis provinciis Christianorum servatur jus civile, ut latè refert Gigas tractat. de Crim. læs majestatis lib. 3, quæst. 23, n. 17 et sequentib. Poterant autem tales leges obligare, quantùm per leges talium regnorum acceptatæ fuerunt. Sic enim in terris subjectis Pontifici in temporalibus jus civile servatur, ubi canonicum defuerit, non vi suà, sed quia Pontifices ita voluerunt, cap. 1 de Novi oper. nunc. Qui textus non de causis temporalibus, sed de ecclesiasticis loquitur, et quoad hoc servari debet in totâ Ecclesià, quia in his causis ubique subjecta est juri canonico, et ita etiam uti debet civili, quatenùs ibi est canonizatum, et favet cap. Si adjutorium, dist. 10. In causis autem merè temporaliter subjectis Ecclesiæ. Sic etiam in hoc regno Lu

sitaniæ, quod eisdem titulis supremum est, quibus regnum Hispaniæ, jus civile per se non obligat, eique per leges regni derogari potest, ac sapè derogatur: ubi autem deest lex regni, servatur civile, non vi suâ, sed ex ordinatione propriâ ejusdem regni, ut habetur lib. 3 Ordin. tit.. 64.

4. At verò in regno Galliæ aliter servatur, quia non solùm jus proprium præfertur civili, sed absolutè leges civiles non sunt in usu (1), ut testatur Honor. III, in cap. Super specula, de Privil. dicens: In Franciâ, et nonnullis provinciis laici Romanorum imperatorum legibus non utuntur ; et tradit Bald. cap. ult. de Constit. circa finem. Idemque in Hispaniâ expressè cautum est legibus regni, part. 1, tit. 1, 1. 15; et clariùs part. 3, tit. 4, 1. 6, ibi, Por las leys deste libro, e non por otras, quibus locis id notat Greg. Lop. et refert Palacium Rubi dicentem, Hispanos olim constituisse, ut qui leges imperatorum allegaret, capite plecteretur. Quod etiam Oldra. cons. 69, Joann. Andr. et alii referunt Gigas. supra, et Vargas, et Salced. infra citandi. Item in 1. 1 Tauri refertur antiqua lex regis Alphonsi, quæ ibi confirmatur et renovatur, in quâ declaratur, quo ordine et modo judicandum sit per proprias leges Hispanice, nullaque ratio habetur juris civilis in ratione legis ac juris. Additur verò ibidem, permitti nihilominùs in Hispaniâ, leges civiles in publicis academiis doceri et interpretari propter earum eruditionem et sapientiam, non quia per illas judicandum sit. Et in 1.2 Tauri adduntur illa verba, per leges regni, et non per alias judicandum esse, et omnia hæc novissimè confirmantur in novà Recopilatione 1. 1, ante librum 1, et lib. 2, l. 1 ct 2. Ex quibus legibus manifestum est, leges civiles in Hispanià non habere vim legum, quatenùs leges positivæ sunt. Et ita si irritant contractum, qui per leges Hispaniæ non est irritus, talis contractus in Hispanià non erit irritus, vel si pro delicto imponunt pœnam, quam non imponunt leges Hispaniæ, non tenebitur judex ex rigore legis illam pœnam imponere, sed uti poterit prudenti arbitrio, idemque est in aliis dispositionibus, quæ pendent ex potestate jurisdictionis, et voluntate principis. Quatenùs verò illæ leges in multis continent et declarant ipsam natura

(1) Olim in Galliâ, ante promulgationem Codicis civilis et leges constitutionales, distinguebantur duæ species legum civilium: alia generales, ad quas tenebantur omnes subditi; alia peculiares quibusdam provinciis. Ad generales referebantur statuta, edicta et declarationes regis, quæ sine restrictione edebantur : ad leges specialis generis pertinebant consuetudines diversarum provinciarum, usu primùm innixæ, postca scripto mandate et à regibus approbatæ. Jus romanum per se in Galliâ nullam auctoritatem habebat, sed consuetudine introductum observabatur in quibusdam provinciis, in iis quæ contraria non erant dispositionibus juris gallici et statutis regum. Hodiernis diebus, ab anno 1804, omnes Galliarum provinciæ vel præfecturæ eodem jure, scilicet præscriptionibus Codicis civilis, reguntur. Leges romana, omnes consuetudines generales vel particulares, edicta seu statuta regum omnem auctoritatem legalem amiserunt in iis omnibus quæ definivit Codex civilis. Attamen, cùm agitur de quæstionibus in Codice prætermissis, possunt revocari ut ratio scripta, cui stabunt judices prout ipsis visum fuerit.

lem legem, servandæ erunt in vi legis naturalis, non in vi legis humanæ, ut rectè notavit Gregor. Lopez supra ex Panormit. In cap. Ecclesiæ Sanctæ Mariæ, de Constit. Item quamvis non contineant naturalem obli gationem, nec etiam per se obligent, deservire possunt per modum exemplarium ad imitandam prudentiam et æquitatem, quam frequentiùs continent, sive in taxandis pœnis, sive in interpretandis testamentis, in conjecturandâ mente defuncti, et similibus.

5. Addunt verò aliqui, consuetudine receptum esse in Hispaniâ, ut jus civile servetur, ubi leges regni desunt. Ita tenet Burgos de Paz in 1. 1 Tauri, n. 520, ubi etiam Anton. Gom., n. 10, sentit, leges civiles habere vim legis in Hispanià, deficiente lege regni; non tamen affert jus in quo id fundetur, nec consuetudinis mentionem facit, sed tantùm ait esse communem opinionem. Re tamen verâ non habet sufficiens fundamentum : nam constat ex dictis, illas leges ex vi sux originis non habere vim in Hispaniâ. Constat etiam non accepisse illam ex vi alicujus legis Hispania, imò per illas exclusas esse, ut allegatum est. De consuetudine autem sufficiente, quæ, consentientibus regibus, vel scientibus et tacentibus, introducta sit, non constat. Præsertim cùm novissimè per Philippum II renovatæ in hâc parte sint superiores leges. Nec sufficit, quòd judices in similibus casibus frequentiùs judicent per leges civiles: nam credendum est id facere imita tione, non obligatione. Non credo tamen esse consuetudinem puniendi aliquem propter transgressionem talium legum, si actus non sit, vel contra legem naturalem, vel contra leges regni. Et câdem ratione non debent, nec possunt judices irritare contractum aliquem, eò quòd sit contra jus civile, si non sit irritus per leges regni, vel jure naturæ, aut mereatur irritari. Et ita sensit Gregor. Lopez supra, et Francisc. Varg. tractat. de Potestate Pontific, axiom. 7, n. 10; Bernard. Diaz in Pract. q. 144, circa finem, ubi Salsed. litt. C. alios allegat.

6. Ex quibus tandem potest definiri dubium, quod in fine capitis præcedentis hùc remisimus, an in regnis non subjectis temporaliter Papæ, nec imperio, sequendum sit jus Pontificium in materiâ merè civili, seu temporali; vel imperiale, in casibus, qui per proprium jus regni decidi non possunt. Et per utrumque illud jus diverso modo deciduntur. Tunc enim jus Pontificium sequendum esse tenuit Joann. Lupus in Repetit. cap. Per vestras, de Donat. inter virum et uxor. in Rubr. seu introductione, quem refert, et sequitur Gregor. Lop. in 1. 8, tit. 14, partit. 5, n. 2; et Salsed, supra referens plures alios hispanos scriptores. Verumtamen hoc intelligendum videtur per modum consilii et æquitatis. Nam ratio obligationis aut necessitatis, nulla potest assignari. Quia sicut in eo casu absolutè non obligant in hoc regno leges imperiales, ita neque etiam Pontificia merè temporales, ut capite superiori dictum est, et ex hîc dictis cum proportione patet ; ergo etiamsi utrumque jus pontificium et imperiale concurrant in eo casu, poterit utrumque oniitti, et tertium arbitrium sumi; quia neutrum obligat: ergo etiam crit

liberum judici eligere quod voluerit, si alterum illorum imitari velit. Quin potiùs in legibus hujus regni Lusitaniæ cautum est, ut in tali casu judicium feratur juxta imperiales leges, licet Pontificia contrarium disponant. lib. 3 Ordinat. tit. 64. Imò additur ibi, § 3, quòd si in aliquo casu jus regni et imperiale nihil disponit, et per jus canonicum disponitur uno modo, per Glossas autem, et interpretes legum civilium alio modo, non sunt canonica jura præferenda; sed rex ipse consulendus. Igitur in his eventibus, vel id servandum est, quod jura regni disponunt, vel si nihil disponitur, liberum erit eligere, quod juxta occurrentes circumstantias, rationi et æquitati magis consentaneum judicabitur.

CAPUT IX.

Apud quos sit potestas condendi leges civiles inter fideles. 1. Hæc quæstio expedienda ferè est ex principiis positis in cap. 2 et 3, quia hæc potestas, prout est intra Ecclesiam, eisdem modis et titulis obtinetur, quibus ex naturâ rei haberi potest : nihil enim in hoc legimus fuisse à Christo Domino directè, et per se immutatum, licet indirectè, et per quamdam consecutionem aliquid speciale interdùm in Ecclesià fieri possit, ut ex dictis in duobus capitibus proximè præcedentibus facilè intelligi potest.

2. Primò ergò constat ex dictis, hanc potestatem esse in omnibus regibus supremis cum partitione accommodå, id est, in unoquoque pro suo regno (1). Ita D. Thom. 1-2, q. 90, art. 3, 22, q. 51, art. 2; canoniste in cap. Ecclesia, de Constitut.; Barth. et alii in 1. ult. C. de Legib. Bald. in cap. 1 de Constitut.; Navarr. in cap. Norit, not. 2, n. 110. Unde D. Thomas 2-2, q. 30, dixit principalem actum regis esse leges condere, et ideò (ut advertit in discursu illius articuli) eamdem prudentiam, quam Aristot. 6 Ethic. cap. 8, legislativam appellavit, vocâsse propriam prudentiam principis, id est, regnativam, lib. 3 Polit. c. 3. Præterea hoc sensit August. tract. 6 in Joan. cùm dixit : Divinum jus in Scripturis habemus, humanum jus in legibus regum. Et infra: Quia ipsa jura humana per imperatores et reges seculi Deus distribuit generi humano. Et refertur in cap. 1, dist. 8. Denique colligitur hæc veritas etiam ex modo loquendi Scripturæ, in quà sæpè cum regià dignitate potestas legislativa conjungitur. Proverb. 8, Isai. 33, et sumitur ex 1 Petr. 2, sive regi tanquàm præcellenti. Ratio à priori est, quia potestas regia et suprema translata est à totâ communitate perfectâ in personam regis, ut tota potestas regendi communitatem quæ in ipsâ erat, in regem transmissa fuerit; sed potestas legislativa per se primò, et ex natura rei erat in communitate, ut supra ostensum est; ergo potestas regia legislativa est. Et confirmatur, quia in republicâ, que monarchicè regitur, neces

(1) Juxta constitutionem politicam nunc in Galliis vigentem, potestatem legislativam collectivè exercent rex, cœtus Parium (la chambre des Pairs), conventus Delegatorum à Præfecturis (la chambre des Députés des Départements), secundùm eum quem præscribit modum Charta Constitutionalis à Ludovico XVIII primùm edita, et anno 1830 emendata. Vide ab art. 15 usque ad art. 42 inclusive.

saria est hæc potestas; ergo maximè esse debet in supremo principe et capite, ut argumentatur Justinianus in d. 1. ult. C. de Legib.

3. Unde fit, hanc conclusionem non solùm habere locum in illis principibus supremis qui reges nominantur, sed etiam in omnibus qui non recognoscunt superiorem, quoad subordinationem temporalis jurisdictionis, sive duces, sive comites, aut quolibet alio nomine vocentur, quia hæc potestas in jurisdictione consistit, et nulla major requiri potest, quàm suprema. De principibus autem imperatori subditis jam diximus capite præcedenti, habere posse hanc potestatem, si jurisdictio in eo gradu perfectionis illis data sit et consuetudine, aut alio sufficienti modo id constet. Idemque cum proportione applicari potest ad principes (si qui sunt) habentes aliquo modo supremam potestatem in aliquibus rebus, ut sunt, judicia ferre ac terminare sine ullâ appellatione vel supplicatione ad superius tribunal temporale, monetam cudere, etc., etiamsi in aliis regem aliquem recognoscunt, ut superiorem ac dominum, quia ab illo fortassè sub eà conditione principatum habuerunt. Nam hi etiam juxta modum et conditionem potestatis acceptæ, vel poterunt leges ferre, vel in hoc pendere à superiori rege.

4. Atque hunc sequitur secundò, etiam in principe supremo esse hanc potestatem eo modo, et sub ea conditione, sub quà data est, et translata per communitatem. Ratio est clara ex superiùs dictis, quia hæc est veluti conventio quædam inter communitatem et principem, et ideò potestas recepta non excedit,modum donationis vel conventionis. Quis autem ille modus fuerit, si scriptum non sit, ex consuetudine maximè colligendum est: nam ipsamet consuetudo solet esse sufficiens ad dandam jurisdictionem ; ergo multò magis sufficiet ad modum illius declarandum. Et juxta hoc etiam definiendum est, an requiratur consensus populi ad ferendas hujusmodi leges, quando scilicet, populus per reges gubernatur. Nam per se loquendo, et jure communi potestas legislativa propriè est in solo supremo principe, ut constat ex juribus et rationibus adductis : juxta consuetudinem autem requiri poterit consensus populi saltem quoad acceptationem, de quo infra videbimus.

5. Tertiò ex his intelligi potest, quid dicendum sit, de principibus non supremis, et magistratibus, seu gubernatoribus, qui à regibus constituuntur. Quamvis enim ex jure civili colligi videatur, omnes, qui sunt principales magistratus habentes regimen provinciarum, posse etiam condere leges civiles, quæ prætoriæ, seu jus prætorium appellari solent, de quo extant plures tituli in jure civili: nihilominùs de facto nou possumus aliam regulam assignare, nisi concessionem vel permissionem principis supremi. Tantam enim potestatem ad hunc actum habent inferiores, quantam eis concedit supremus princeps, quia in illo est independenter; in aliis verò cum dependentiâ ab ipso. Cùm autem hæc potestas jurisdictio sit, sicut jurisdictio haberi potest vel ordinaria, vel delegata, ita etiam hæc potestas: nam eadem est ratio : nihil enim ob

[ocr errors]
[ocr errors]

stat, quominùs hæc potestas delegabilis sit. Quando autem uno, vel alio modo concedatur ex institutione officii vel muneris, juxta leges uniuscujusque regni, vel ex consuetudine, ut dixi, vel ex privilegio aut speciali voluntate, et concessione principis accipiendum est. Unde constat in Hispaniâ non posse duces, marchiones, comites, et similes dynastas leges ferre, quia soli regi hæc potestas reservata est. Nam in l. 12, tit. 1, partit. 2, expressè dicitur, principes regni subditos regi, non posse leges ferre. Estque consentaneum legi naturali, et juri gentium, ut rectè deducit divus Thomas q. 90, art. 3, et ibi cæteri theologi. Et usus etiam hujus regni id servat. De quo videri potest Azeb. in leges Hispan. lib. 2, cap. 1; Gregor. autem Lopez conatur aliter illam legem interpretari, vel li. mitare; sed non necessaria alia limitatio, præter eam quam ponit lex ipsa, scilicet, nisi eis fuerit per leges specialiter concessum, ut dicemus etiam in ultimo dubio hujus capitis: nam quoad hoc eadem est ratio de his potestatibus, quæ de civitatibus regui, de quibus ibi dicemus.

6. Quartò concluditur ex dictis, potestatem hanc legislativam etiam esse in illis communitatibus perfectis, quæ per seipsas, et non per reges gubernantur sive aristocraticè, sive populariter regantur, illud intelligendo cum proportione et partitione accommodà. Ita sumitur ex 1. Omnes populi, ff. de Justit. et jur. et bi docent omnes. Et ratio est etiam manifesta, quia hæ communitates in se retinent supremam potestatem gubernativam, cùm non transtulerint illam in aliquem principem; ergo per illam possunt sibi leges condere. Unde fit, idem dicendum esse cum proportione de illis rebuspublicis, quae supremam in se potestatem retinent, ut Veneta, Genuensis, et similes : quæ licet sibi unum ducem vel principem eligant, non tamen in eum transferunt omnem potestatem; et ideò in illis regimen esse mixtum, et suprema potestas neque est in principe solo, neque in solâ communitate, ut ab illo distinguitur, sed in toto corpore cum capite. Atque codem modo in toto ipso residet potestas leges ferendi, ita ut nec communitas sine principe, nec princeps sine comm. illas ferre valeat. Posset tamen resp. eligere principem cum tali potestate,et tunc quoad actum fercndi legem habebit regimen monarchicum, et ita princeps solus tunc posset leges validas condere.

7. Duo verò hic supersunt dubia explicanda, unum circa singulares personas, aliud circa cominunitates. Primum ergo est, an hæc potestas legislativa civilis possit esse in feminâ seu reginâ hærede regni. Quando cuim solùm habet illud nomen, et dignitatem propter matrimonium cum rege, certum est non habere ex vi illius potestatem ferendi leges, quia illa non est dignitas jurisdictionis, sed tantùm honoris. Unde non solùm non habet potestatem legislativam, verùm etiam nec aliquam propriam gubernationem, nisi ei specialiter concedatur. Difficultas ergo manet quando mulier est hæres, et per se, ac ratione propriæ successionis regina effecta est. Videri enim potest nihilominùs actum ferendi legem excedere facultatem et capacitatem

feminei sexûs. Dicit enim Paul. 1 Timoth. 2: Docere mulieri non permillo, nec dominari viro; sed sub illius esse potestate, ut additur 1 Corinth. 11; ergo multò minùs potest leges ferre, et hunc actum, qui supremi dominii est, in totam virorum communitatem exercere. Et confirmatur: nam in 1. Feminæ, ff. de Regul. jur. dicitur, feminas ab omnibus officiis civilibus vel publicis remotas esse, et ideò nec judices esse possunt, nec magistratus gerere: multò ergo minùs possunt imperare, ut infert August. lib. Quæstion. novi et veteris Testamenti q. 45, et refertur in cap. Mulierem, 33, q. 5.

8. Nihilominùs certum est, reginam dominam regni posse leges condere perinde ac regem. In duplici autem statu potest hæc regina considerari, primò in statu libero à matrimonii vinculo, vel quia nondùm nupsit, licet regnum possideat et gubernet, vel quia vidua est. Secundò, potest considerari in statu matrimonii. De priori statu est res manifesta, et extra controversiam. Quia supponimus esse verè dominam regni; ergo habet in se potestatem regiam, quae legislativa est, et tunc in usu ejus à nullo superiore pendet, quia ex se nullum habet in temporalibus, ut supponitur, nec per matrimonium illum assumpsit, ut etiam ponitur; ergo potest liberè uti illâ potestate, et leges ferre. Item aliàs contra rationem esset, et contra legalem justitiam, jus regni et dominium feminæ conferre, quia contra rationem est, ei potestatem dare qui non potest ejus actum potissimum exercere. Tandem femina capax est jurisdictionis etiam regiæ, ut supponitur in cap. Ex parte, 2 de Privil. et sumitur in cap. Dilecti, de Arbitr. ubi id notat Innoc. et Abb. n. 4 et 3; inde infert feminam habentem regnum posse, si velit, per se causam cognoscere, et ferre sententiam, et jurisdictionem in subditos exercere. Et idem tradit Anton. Corset. tractat. de Potestate regis p. ult. q. 98, n. 58; ergo quando femina habet jurisdictionem supremam, poterit illâ uti ad leges ferendas, quia est eadem ratio, nec est aliquid, quod specialiter impediat. Nam defectus scientiæ et prudentiæ per sapien. tùm consilium suppleri potest, ut notant dicti auctores: et ita quoad hoc eadem est ratio de cæteris actibus jurisdictionis.

9. Neque contra hoc obstant citata verba Pauli: nam ille loquitur de doctrinâ fidei, et de modo publicè illam tradendi et concionandi in Ecclesià: de hoc enim ibi tractat, et magis declarat, 1 Corinth. 14, dicitque, id feminæ non permitti; non tam propter incapacitatem (hæc enim posset sæpiùs non deesse) quàm propter honestatem et decentiam. Quæ ratio non habet locum in actu ferendi leges; potest enim ex parte ferentis leges secretè, et cum summâ decentiâ fieri, etiamsi lex ipsa publicè postea promulganda sit. Alia autem verba Pauli propriè intelliguntur de feminå matrimonio conjunctâ respectu mariti, de quâ statim dicemus. Nec valet argumentum à simili, quòd sicut mulier non potest dominari marito, ita nec possit dominari suæ reipublicæ, quia in ordine ad usum matrimonii et regimen familiæ, mulier est naturaliter infe

« VorigeDoorgaan »