Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

assero de prohibitione conjugiorum cum alienigenis in religione: nam reverà ubi est talis prohibitio, non respicit generalem communicationem et societatem generis humani, sed propriam utilitatem illius communitatis, in quâ fit talis prohibitio: etsi in hâc prohibitione est magna similitudo inter nationes (quod mihi satis incertum est),ex ratione poterit illa referri ad jus gentium. Ex his ergo satis declarata et probata manet nostra sententia.

CAPUT XX.

ratur in ordine ad particulares, et quasi materiales circumstantias: atque ita est determinatio magis in circumstantiis quàm in substantiâ. At verò in jure gentium præcepta sunt magis generalia, quia in eis consideratur utilitas totius naturæ, et conformitas ad prima et universalia principia naturæ, ideòque vocantur conclusiones ex illis elicitæ, quia ex vi naturalis discursus statim apparet convenientia, et moralis utilitas talium præceptorum, quæ homines induxit ad tales mores introducendos, magis necessitate exigeute,

Corollaria ex superiori doctrinâ, et quomodò jus gentium quàm voluntate, ut Justinian. imperator dixit.

et justum sit et mutabile.

1. Ex dictis facile est definire cætera, quæ de jure gentium desiderari possunt. Et primò intelligitur facilè, quomodò possit jus hoc esse commune omnibus gentibus, licet naturale non sit, et solvitur difficultas quædam in superiori capite relicta. Nam si sermo sit de proprio jure gentium priori modo declaratum, facilè constat, potuisse ipso usu et traditione in universo introduci paulatim, et per successionem, propagationem et imitationem mutuam populorum sine speciali conventu, vel consensu omnium populorum, uno tempore facto: est enim hoc jus tam propinquum ruræ, et tam conveniens omnibus nationibus et societati earum, ut ferè naturaliter propagatum fuerit cum humano genere, et ideò scriptum non est, quia à nullo legislatore est dictatum, sed usu convaluit. De alio verò modo juris gentium facilè explicari potest, unde orta in illo sit magna similitudo inter gentes, licet per alias per se civile sit. Ratio enim est, tum quia hæc similitudo non semper est perfecta, sed tantùm in aliquâ ratione generali et communi, ut explicavi : tum etiam quia licet hujusmodi ratio communis non sit simpliciter de jure naturæ, est tamen adeò propinqua, et adeò consentanea, vel commoda naturæ, ut facilè potuerit singulas nationes ad talia jura inclinare; tum denique quia potuit in hoc etiam intervenire traditio et mutua imitatio inchoata à principio generis humani, et cum illo aucta et dilatata.

2. Secundò intelligitur quo sensu accipiendum sit, quod D. Thomas, dictâ q. 95, art. 4, dicit, præcepta juris gentium esse conclusiones deductas ex principiis juris naturalis, et differre à jure civili, quia ejus leges non sunt conclusiones, sed determinationes juris naturalis. Quæ doctrina præcipuè traditur de proprio jure gentium communi et generali priori modo declarato, et licet à Conrado intelligatur esse data juxta modum loquendi juristarum, meliùs cum Soto et aliis intelligimus, præcepta juris gentium vocari conclusiones juris naturalis non absolutè, et per necessariam illationem, sed comparatione factâ ad determinationem juris civilis et privati. Nam in jure civili seu privato fit determinatio vel merè arbitraria, de quà dictum est: Quod principi placuit, habet legis vigorem, non quia sela voluntas pro ratione sufficiat, sed quia determinatio illa diversis modis facta esset rationabilis, et sæpè nulla est ratio, ob quam potiùs hoc modo quàm illo fiat, et ita dicitur tieri voluntate potiùs quàm ratione. Vel certè ubi aliqua specialis ratio intercedit, conside

3. Tertiò ex dictis infero, in præceptis juris gentium servandam esse æquitatem et justitiam; hoc enim est de ratione omnis legis, quæ sit vera lex, ut supra ostensum est; leges autem ad jus gentium pertinentes veræ leges sunt, ut explicatum manet, et propinquiores sunt legi naturali, quàm leges civiles, ideòque impossibile est, esse contrarias æquitati naturali, ut benè notavit Covarruvias libro 2 Variar. cap. 3, num. 2. Addo verò esse differentiam inter jus gentium, et naturale rigorosum, quòd jus naturale, non solùm præcipit bona, sed etiam ita prohibet omnia mala, ut nullum permittat. Jus autem gentium aliqua mala permittere potest, ut notavit Mattienz. libro 5 Recopil. titul. 11, legib. 1, Glossâ 1, numero 3. Quod maximè videtur habere locum in illo jure gentium, quod reverà civile est, per similitudinem autem et convenientiam nationum vocatur gentium. Sic enim sicut in jure civili permittuntur aliqua mala, ita etiam possunt permitti jure gentium, quia ipsa permissio potest esse tam necessaria juxta fragilitatem et conditionem hominum, vel negotiorum, ut in eâ servandâ omnes ferè nationes concordent; talis esse videtur permissio meretricum, et permissio deceptionis in contractu, quæ non sit enormis, et similia.

4. Objici verò potest 1. In causâ, §Idem Pomponius, ff. de Minor. adjunctâ Glossâ : nam dicitur in textu : Naturaliter licere contrahentibus se circumvenire in pretio emptionis et venditionis, ubi Glossa exponit, Naturaliter, id est, de jure gentium. Quod etiam habetur in 1. Item si pretio, § Quemadmodum, ff. locati. Ad hoc respondet Mattienzo supra (sustinendo interpretationem Glossæ quoad adverbium, naturaliter) verbum licere, non debere intelligi cum proprietate, ut dicitur de re licitâ et honestà: sic enim repugnat esse licitum se circumvenire tam in pretio emptionis aut venditionis, quàm in quolibet alio negotio; nam Paul. 2 Thessal. 4, inter præcepta à se tradita ponit: Ut nem o circumveniat fratrem suum, et subdit : Quoniam vindex est Deus de his omnibus. Debet ergo verbum, licere, latè sumi, et in ordine ad humanum judicium, prout licere dicitur quod impunè fit, et quod usu toleratur, quod perinde est ac permitti. Vel dici etiam potest, el ferè in idem redit, naturaliter, id est, jure gentium, id licere, id est, non prohiberi, non quia jus naturale rigorosum id non prohibeat, sed quia jus gentium, prout humanum est, non addit specialem prohibitionem: imò statuit, ut id non puniatur, neque tanquàm delictum in humanâ republicâ, seu foro habeatur. Et juxta hunc

sensum illa jura confirmant potiùs doctrinam traditam.

5. At verò Covarr. non probat illam Glossæ interpretationem in verbo, naturaliter, neque illam improprietatem in verbo, licere, præsertim cùm lex, Item si pretio, dicat: Naturaliter concessum est, etc. Et ideò exponit verbum, circumvenire, ut non sumatur rigorosè, prout significat deceptionem per dolum et fraudem, sed ut significat humanam solertiam et artem, quia emens procurat minuere rei æstimationem quantùm potest, et vendens augere non cum fraude et dolo, sed intra limites justi pretii, et recta rationis. Quam circumventionem videtur descripsisse Sapiens Proverb. 20, dicens: Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cùm recesserit, gloriatur. Unde quod dicitur in dicto § Quemadmodùm, naturaliter concessum esse, quod pluris est, minoris emere, et quod minoris est pluris vendere, intelligendum erit (juxta hanc sententiam) intra latitudinem justi pretii; quia emens procurat emere minimo pretio justo; vendens summo vendere. Et juxta hunc etiam sensum nihil obstant illa jura, licet ad rem præsentem non faciat, et ideò in illo examinando non immoror.

6. Quartò ex dictis colligitur jus gentium esse mutabile, quatenùs ex hominum consensu pendet, in quo etiam differt jus gentium à naturali, ut ex supra dictis constat. Imò dicunt aliqui, posse mutari privatâ auctoritate, quatenùs aliquis potest cedere juri suo, etiamsi à jure gentium manet; sic enim religiosus cedit dominio temporalium honorum, imò et capacitati cjus. Sed hoc non est proprium juris gentium, neque in eo differt à naturali, si præcisè quatenùs concessivum est, spectetur, quod alii negativum vocant. Sic enim etiam renuntiat religiosus juri ducendi uxorem, quod à naturâ habet, et potest quis se tradere in servum se privando naturali libertate. Sicut etiam in privilegiis jure civili vel canonico privatim concessis, potest quis renuntiare juri suo. Igitur corollarium intelligendum est de jure gentium, ut prohibitionem seu præcepta continet. Nam hæc de se mutabilia sunt. Ratio autem est quia res prohibitæ jure gentium simpliciter non sunt male de se et intrinsecè; tum quia illa præcepta non inferuntur per necessariam et evidentem illationem ex principiis naturalibus; tum quia obligatio juris gentium non oritur ex solà ratione sine aliquo modo obligationis humanæ saltem per generaJem consuetudinem introducta; ergo ex parte materia talis juris non repugnat simpliciter mutationem in illo fieri, dummodò sufficienti auctoritate fiat.

7. In quo etiam adverto, talem mutationem aliter posse contingere in jure gentium, quod solum est commune propter convenientiam plurium rationum in tali vel tali lege; aliter verò in illo, quod est commone ex usu et more gentium, quatenùs inter se habent societatem aliquam, seu communicationem. Nam prius jus potest immutari à particulari regno, vel republicà quantùm ad ipsam, quia ut est in illà, reverà est tantùm civile intrinsecè (ut sic dicam) solùmque appellatur jus gentium; vel per relationem et concomitantiam aliorum, vel quia est tam propinquum

juri naturali, ut inde oriatur illa universalitas talis juris in omnibus, vel ferè in omnibus gentibus. Per sa autem ut est in unaquâque republicâ, pendet ex peculiari determinatione et potestate, vel consuetudine illius reipublicæ in se ipsà, et sine respectu ad alias; ergo potest ab unâ ia se mutari, licet aliæ non consentiant, quia non tenentur singulæ aliis conformari, ut, verbi gratiâ, posset aliqua respublica statuere, ntintra illam non permittantur meretrices, vel ut rescin dantur omnes venditiones injustæ in quocumque excessu, vel ut non utantur pecuniâ, sed de aliis generibus commutationum. Quamvis enim de facto hæc non fiant, quia non subest causa, nec commoditas, tamen ex vi honestatis et potestatis id non repugnat.

8. In alio autem jure gentium longè difficilior est mutatio, quia respicit jus commune omnium nationum, et omnium auctoritate videtur introductum, et ideò non sine oninium concessione tolli potest. Nihilominùs tamen non repugnat mutatio ex vi materiæ, si nationes consentirent, vel si paulatim introduceretur consuetudo contraria, et prævaleret; sed hoc licet cogitari possit ut non repugnans, moraliter non videtur possibile. Alio verò modo potest aliqua communitas præcipere ut inter partes et membra sua tale jus gentium non servetur, et hic modus est pessibilis et moralis. Sic enim jus gentium de servitute captivorum in bello justo in Ecclesiâ mutatum est, et inter Christianos id non servatur, ex antiquâ Ecclesiæ consuetudine, quæ est veluti speciale jus gentis fidelis, et omninò servandum, ut notavit Barthol, in 1. Hostis, ff. de Captivis, n. 16, et Covar. plures alios referens in Regulà, Peccatum, part. 2, § 11, num. 6. 9. Atque hinc intelligitur alia differentia, quæ in hoc constitui solet inter jus gentium et civile: nam civile dicitur esse mutabile in totum, jus autem gentium non in toto, sed in parte. Est enim intelligenda differentia non de absolutà potestate (ut sic dicam) seu mutabilitate ex parte istorum jurium: nam hoc modo utrumque de se mutabile est, ut probant rationes supra factæ. Sed intelligenda est secundùm moralem potestatem, et usum hominum. Item intelligenda est non de totà collectione præceptorum utriusque juris : sic enim neutrum est moraliter mutabile in totum, quia neutrum. potest à toto humano genere absolutè tolli, ut ex dictis satis per se est clarum. Igitur, quoad singula præcepta dicuntur civilia jura facilè in totum abrogari et mutari. Ea verò quæ sunt gentium, tantùm in unà, vel alterâ parte diminui.

10. Denique satis ex dictis declaratum videtur quid et quale sit jus gentium in re ipsâ, et secuudùm propriam rationem spectatum, et solutæ sunt difficultates omnes factæ in superioribus capitibus, que maximè niti videbantur vel in modis loquendi jurium, et gravium auctorum, vel in exemplis variis quæ adducunt. Sed in hoc non est facienda vis, tum quia potuerunt uti voce illà in diverso sensu, tun etiam quia jus gentium est veluti medium inter jus naturale et civile: nam cum primo convenit aliquo modo in communitate

et in universalitate; et facili illatione ex principiis naturalibus, icet non per absolutam necessitatem vel evidentiam, in quo convenit cum humano jure : el deò interdum aliqua præcepta naturalia, quæ per solum discursum habentur, et illo indigent, juris gen

tium appellata sunt; et similiter interdùm ponuntur exempla juris gentium permixta cum naturalibus. Tamen in rigore loquendo, et propriè distinguendo rationes jurium, exempla etiam et præcepta distinguenda sunt.

Liber tertius.

DE LEGE POSITIVA

HUMANA SECUNDUM SE,

Et prout in purâ hominis naturâ spectari potest, quæ lex etiam civilis dicitur.

1. Distinximus in primo libro temporalem legem in naturalem et positivam, et ideò postquàm de æternå lege et temporali naturali dictum est, dicendum sequitur de positivâ. Hanc verò ibidem subdistinximus .n divinam et humanam, inter quas divina quidem nobilior est et dignior; tamen humana est nobis notior et propinquior naturæ, quia ejusdem ordinis est: et ita sicut natura gratiæ supponitur, ita ex suo genere lex humana veluti generationis ordine prior est quàm divina, quia hæc supernaturalis est, et ad ordinem gratiæ spectat. Ideòque priùs de lege humanâ quàm de divinâ tractamus. De ratione autem communi positivæ legis, ut à divinâ et humanâ abstrahit, nihil dicere est, quia præter modum originis, qui per hanc negationem explicatur, quòd præcepta utriusque juris divini et humani positivi non habent per se intrinsecam necessitatem, sed ex voluntate extrinsecâ præter hoc (inquam) et præter ea quæ de lege in communi in primo libro sunt dicta, ferè nihil superest dicendum in communi, quod ad moralem doctrinam utile sit; imò nec ad speculationem alicujus momenti. Et explicato utroque membro, omnia quæ de illorum convenientiâ aut differentiâ desiderari possunt, explicata relinquentur.

2. Lex autem humana juxta mentem Justiniani in § Jus autem Instit. de Jure natur. dividi potest in legem quæ est juris communis, et quæ est juris proprii; prior ad jus gentium spectat, et hoc nomine significatur, et de illà jam satis dictum est. Hic ergo tractamus de jure humano proprio, cui nomen legis humanæ positivæ accommodatum est; dicitur autem proprium alicujus civitatis, reipublicæ, aut similis perfectæ congregationis. Unde hujusmodi etiam lex humana in civilem et canonicam distinguitur: nam licet canonica de se possit esse communis universo orbi, sicut Ecclesia catholica universalis est, tamen de facto est propria hujus communitatis, quæ est Ecclesiæ Christi, et non est communis omnibus gentibus, quia non omnes sunt de Ecclesià. Præterquàm quòd in modo,

quo fertur, est propriè lex positiva humana, et longè diversæ rationis à jure gentium, et in multis similitudinem servat ad jus civile. Conveniunt enim hæ duæ leges in communi ratione legis positivæ humanæ. Inter eas verò notari potest differentia, quòd lex civilis est merè naturalis ordinis quoad suam originem et potestatem: nam licet non feratur immediatè à naturâ, fertur tamen per potestatem homini connaturalem. At verò lex canonica propriè est illa quæ ab hominibus fertur per potestatem supernaturalem. Et hâc ratione ordine doctrinæ à facilioribus incipiendo, priùs de civili lege quàm de canonicâ dicendum videtur. De communi autem ratione legis humanæ posititive simul cum lege civili disseremus: sic enim facilior erit doctrina, facilèque poterit ad legem canonicam accommodari, ea tantùm addendo quæ ratione supernaturalis potestatis illi conveniunt, quod in libro sequenti præstabimus. Et hinc etiam est ut in ipsâ lege civili duo status distingui possint, unus secundùm se, ac purè prout fuit in gentibus, et nunc est in infidelibus; alius prout est conjunctus cum fide, et inter fideles in Ecclesià Christi in usu esse polest: qui status accidentaliter tantùm differunt, et ideò simpliciter de lege civili dicemus; ubi autem aliquid proprium explicandum occurrerit, id non prætermittemus, sed doctrinam universam ad præsentem Ecclesiæ statum accommodabimus.

CAPUT PRIMUM.

Utrùm sit in hominibus potestas ad leges ferendas.

1. Loquimur (ut dixi) de naturâ hominis, ejusque potestate legislativâ secundùm se spectatâ, non considerando nunc an per legem divinam aliquid illi additum, vel subtractum sit : hoc enim postea videbimus. Itaque quæstio est, an homines, ex solâ rei naturâ loquendo, possint imperare hominibus, per proprias leges cos obligando. Ratio autem dubitandi esse potest, quia homo naturâ suâ liber est, et nulli subjectus, nisi creatori tantùm; ergo principatus humanus

contra naturæ ordinem est, et tyrannidem includit. Confirmatur experimento: nam ita de facto introductus est: nam de Nemrod dicitur Genes. 10: Ipse cœpit esse potens in terra: fuit autem principium regni ejus Babylon, utique per vim et potentiam. Et similiter de Alexandro dixit Lucan. fuisse felicem terrarum prædonem, quod etiam significavit Augustin. libro 4 de Civit. c. 4. Unde est illud Osex 8: Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes extiterunt, et non cognovi eos. Confirmatur secundò ex August., qui lib. 19 de Civit. c. 15, expendit, dixisse Deum Gen. 1: Faciamus' hominem, etc., ut præsit piscibus maris, volatilibus cœli, bestis terræ, non dixisse autem, ut præsit hominibus, significans hunc dominatum non esse naturalem homini :Et ideò (inquit) priores justi non reges, sed pastores ovium fuerunt, et appellati sunt. Ita etiam Greg. 21 Moralium, c. 10, aliàs 11; et in Pastorali p. 2, c. 6, indicat hujusmodi potestatem per peccatum esse introductam et usurpatam. Tertiò confirmari hoc potest nonnullis Scripturæ testimoniis, in quibus significatur solum Deum esse hominum regem, legislatorem et dominum, Isai. 33: Dominus judex noster, Deus Rex noster, Dominus legifer noster; et Jacob. 4: Unus es! enim legislator et judex, etc. Tandem confirmatur, quia non est vera lex, nisi quæ obligat in conscientiâ; sed unus homo non potest alium in conscientiâ obligare, quia hoc videtur maximè proprium Dei, qui potest salvare ac perdere ; ergo.

2. In hoc puncto referri possent varii hæreticorum errores, sed illos attingemus meliùs in sequentibus, et ideò illis omissis, dicendum est primò, magistratum civilem cum potestate temporali ad regendos homines justum esse, et humanæ naturæ valdè consentaneum. Conclusio est certa de fide, quæ satis probari potest exemplo ipsius Dei constituentis in populo Judaico hujusmodi regimen, priùs per judices, postea per reges, qui sine dubio habeant principatum et potestatem temporalium, et in tantâ veneratione habeantur, ut dii etiam vocarentur, juxta illud Psalmi 81: Deus stetit in synagogâ deorum; in medio autem Deus dijudicat. Nec refert, si quis dicat illos habuisse potestatem ab ipso Deo, quia nihilominùs illa potestas in se non excedebat naturæ limites, etiamsi modus habendi illam fuerit extraordinarius, et per specialem providentiam; ergo hoc non impedit, quominùs illa potestas aliter posset justè haberi. Imò indè sumitur argumentum, talem modum potestatis esse consentaneum ipsi naturæ, quatenùs ad conveniens regimen humanæ communitatis necessaria est. Et hoc ampliùs confirmat hominum consuetudo: nam multò ante illa tempora fuerunt reges etiam sancti et laudati in Scripturâ, ut Melchisedech, Genes. 14, et ad Hebræos 7; et Abraham etiam creditur fuisse rex, vel supremus princeps; item Job, et cæt. Ac denique generaliter dicitur Proverb. 8: Per me reges regnant. Apud sanctos Patres res est manifesta, quos in discursu attingam.

3. Ratio sumenda est ex Philosopho lib. 1 Politic. eamque explicuit D. Thomas Opusc. 20 de Regimine

principum lib. 1, c. 1; et elegantissimè D. Chrys. Hom. 34 in 1 ad Corinth., nititurque duobus principiis. Primum est, hominem esse animal sociale, et natu raliter rectèque appetere in communitate vivere. Circa quod principium recolendum est quod supra diximus, duplicem esse communitatem hominum, imperfectam seu familiarem, et perfectam seu politicam. Inter quas prior est maximè naturalis, et quasi fundamentalis, quia inchoatur ex societate maris et feminæ, sine quâ non posset genus humanum propagari, aut conservari; quâ ratione scriptum est : Non est bonum hominem esse solum, et ex conjunctione hâc proximė sequitur societas filiorum cum parentibus, quia prior conjunctio ad filiorum educationem ordinatur; filii autem saltem in principio, et per multum tempus æta tis indigent conjunctione et societate parentum, quia aliàs nec vivere, nec convenienter educari, nec rectè instrui possent. His autem statim accedit conjunctio aliqua servitutis seu famulatûs et dominii, quia mo. raliter loquendo, indigent homines adjutorio et ministerio aliorum hominum. Ex his autem tribus conjunctionibus cousurgit prima communitas hominum, quæ imperfecta dicitur respectu politiæ; est autem in se familia perfecta in ordine ad domesticam, seu ceconomicam gubernationem. Hæc autem communitas, ut supra etiam tetigi, non est sibi sufficiens, et ideò ex naturâ rei necessaria ulteriùs est in genere humano communitas politica, quæ civitatem saltem constituat, et ex pluribus familiis coalescat; quia nulla familia potest in se habere omnia ministeria, et omnes artes necessarias ad vitam humanam, et multò minùs potest sufficere ad assequendam omnium rerum necessariarum cognitionem. Item quia si singulæ familiæ essent inter se divisæ, vix posset pax inter homines conservari, neque injuriæ possent ordinatè propulsari aut vindicari, et ideò dixit Cicero in libro de Amicitiâ : Nihil principi Deo in rebus humanis esse gratius quàm homines habere inter se societatem ordinatam et perfectam, quæ civitas, inquit, dicitur. Hæc autem communitas ulteriùs augeri potest in regnum vel principatum per societatem plurium civitatum, quæ etiam est valdè conveniens humano generi, saltem ad melius esse propter easdem rationes cum proportione applicatas, quamvis necessitas non sit omninò æqualis.

4. Secundum principium est, in communitate perfectâ necessariam esse potestatem, ad quam spectet gubernatio communitatis, quod etiam ex terminis videtur per se notum. Nam, ut ait Sapiens Proverb. 11: Ubi non est gubernator, corruet populus: natura autem non deficit in necessariis; ergo, sicut communitas perfecta est rationi et naturali juri consentanea, ita et potestas gubernandi illam, sine quâ esset summa confusio in tali communitate. Confirmatur ex proportione ad omnem aliam societatem humanam : nam quia conjunctio viri et feminæ naturalis est, ideò in eâ caput invenitur, quod est vir, juxta illud Gen. 3: Sub viri potestate eris. Propter quod ait Paul. ad Titum 2: Mulieres subdita sint viris suis. Ubi addit Ilier., com

muni lege naturæ. Similiter in alià conjunctione parentum et filiorum, pater habet à naturà potestatem in filium: et in tertià, quæ est servorum ad dominum, constat etiam potestatem gubernandi esse apud dominum, ut in eodem loco Paulus tradit, et Ephes. 6, cl ad Colos. 3, dicens servos debere dominis obedire, ut Deo. Quia licet conjunctio servitutis non sit omninò à naturâ, sed per voluntatem humanam; tamen illà suppositâ, subordinatio et subjectio legi naturæ debita est titulo justitiæ. Subjectio autem filiorum etiam ipsum vinculum et fundamentum naturale habet, scilicet, originem naturalem, unde ct perfectior est ex titulo pietatis, et maximè in quarto præcepto Decalogi declaratur. Unde fit tandem ut in domesticâ, seu familiari communitate etiam sit ex naturâ rei potestas proportionata ad regendam illam, quæ principaliter in patrefamilias residet. Idemque invenire necesse est in quâcumque communitate unius tantùm domûs, licet non fundetur in vinculo matrimonii, sed in alio genere societatis humanæ; ergo simili modo in communitate perfectâ necessaria est potestas gubernativa illi proportionata.

5. Ratio denique à priori est, quam D. Thom. tctigit in dicto Opusc., quia nullum corpus potest conservari nisi sit aliquod principium, ad quod pertineat procurare et intendere commune bonum ejus, ut in corpore naturali constat, et in politico idem docet experientia. Ft ratio clara est, quia singula privata membra privatis commodis consulunt, quæ sæpè contraria sunt bono communi, et interdùm multa sunt necessaria communi bono quæ ad singulos non ita pertisent, et quamvis interdùm pertineant, non procurantur eò quòd communia, sed quòd propria sunt; ergo in communitate perfectà necessaria est publica potestas ad quam ex officio pertineat commune bonum intendere ac procurare. Ex his ergo evidenter concluditur honestas et necessitas magistratùs civilis, quia hoc nomine ninil aliud significatur, nisi homo, vel hominum multitudo, apud quam est prædicta potestas regendi communitatem perfectam; constat enim talem potestatem in hominibus esse debere, quia homines naturaliter non gubernantur politicè per angelos, neque immediatè per Deum ipsum, qui lege ordinariâ operatur per causas secundas proportionatas; ergo necessarium ac naturale pariter est ut homines gubernentur.

5. Dico secundò: Magistratus humanus, si in suo ordine supremus sit, habet potestatem ferendi leges sibi proportionatas, scilicet civiles, seu humanas, quas ex vi juris naturalis et validè et justè condere potest, servatis aliis conditionibus ad legem necessariis. Conclusic est certa, quam etiam philosophi tradiderunt, Aristot. 1 Politic. per totum, et 10 Ethic. cap. ult.; Plato in Dialogis de Legib. et de Repub. ; Cicer. libro 1 de Invent. et in libris de Legib. Conveniunt etiam theologi et alii doctores, quos supra lib. 1, capite 8, retuli, et multa videri possunt in Covarr. capite A Practic, questione et in regulà l'eccatum, p. 2, § 9, n. 6. Ratio autem est, quia magistratus civilis

necessarius est in republicâ ad regendam et moderandam illam, ut in superioribus ostensum est; sed unus ex actibus magis necessariis est legis conditio, ut constat ex lib. 1; ergo in politico magistratu existit hæc potestas. Nam qui aliquod munus recipit, omnem potestatem necessariam ad illud convenienter exercendum recipit; ut est principium juris per se manifestum.

7. Atque hinc sequitur, etiam converti hanc potestatem condendi leges humanas cum humano magistratu qui jurisdictionem superiorem in republicà habeat. Hoc constat ex dictis supra libro 1, cap. 8, ubi ostendimus hanc potestatem pertinere ad perfectam jurisdictionem, quæ omnia hic sunt accommodanda. Et universaliter procedunt, quia solùm apud principem seu magistratum est potestas publica quæ ad actum publicum ordinetur, et circa totam communitatem versetur, et habeat efficaciam obligandi et cogendi; sed hæc duo sunt necessaria ad legem, juxta Aristotelem 10 Ethic. capite ult., et sumitur ex 1. Legis virtus, ff. de Legib., et in superioribus etiam ostensum est; ergo solus magistratus habens potestatem superiorem in republicà, habet etiam potestatem condendi legem humanam seu civilem. Denique hæc potestas superior est species cujusdam dominii : non est autem tale dominium hoc, ut ei respondeat propria servitus despotica, sed subjectio civilis; ergo est dominium jurisdictionis, quale est in principe seu rege.

8. Quidam autem jurisperiti hoc limitant, ut verum habeat in legibus juris communis, seu regni, non verò in legibus municipalibus, seu statutis particularium populorum, ut videre licet per Felinum, et quos ipse refert in capite Cùm omnes, de Constit. numero 9 et 10, in fine. Fundantur, quia multæ communitates habent potestatem condendi statuta, quæ non habent jurisdictionem. Confirmari potest, quia jura civilia sæpè distinguunt jurisdictionem ab imperio, id est, à potestate imperandi, ut videri potest in 1. Ea quæ, ff. Ad municipalem, et in 1. Imperium, ff. de Jurisdict. omni judic.; lex autem propriè pertinet ad potestatem imperandi, ut facilè intelligi potest ex dictis supra de essentià legis; ergo potestas per se necessaria ad legem non est jurisdictio.

9. Respondetur nihilominùs, non esse necessariam limitationem, nisi fortasse in terminis sit equivocatio: rationes enim factæ universaliter, et sine restrictione probant. Et declaratur ex divo Thomà in 2-2, quæst. 67, art. 1, ubi probat, ad ferendam sententiam esse necessariam jurisdictionem, ex eo quòd ad legem est necessaria, quia sententia et est lex particularis, et vim habet coercitivam; ergo à fortiori quælibet lex, quantumvis particularis videatur, jurisdictionem requirit. Quia nunquàm est tam particularis, quantùm est sententia, et semper habet, vel habere debet adjunctam coercitionem, ut constat ex Aristotele supra, et ex dictis juribus, quia vis directiva sine coercitivâ invalida est. Quòd autem ad sententiam ferendam requiratur jurisdictio, nullus unquàm dubitavit. Unde

« VorigeDoorgaan »