Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

sequentia, quia quod non potest se non malum, nunquàm non est malum; ergo nunquàm non est prohibitum ; ergo non potest verè declarari non prohibitum lege naturali pro aliquo temporo, vel occasione, quod ad epiikiam pertinet. Quòd si mutatio fiat in objecto vel circumstantiis intrinsecis, et ratione ejus mutationis actus desinat esse malus, jam illa non est epiikia, quia non versatur circa materiam sub tali lege naturali comprehensam, sed est cognitio, seu interpretatio materiæ legis et finium ejus. Ut quando interpretamur per legem non furandi non prohiberi accipere ab alio necessaria ad vitam in extremâ necessitate, illa no est epiikia, sed propria declaratio illius legis, quæ non prohibet nisi furtum, id est, acceptionem rei alienæ, domino rationabiliter invito, seu acceptionem rei alienæ quoad proprietatem et usum ; acceptio autem rei alienæ in extremâ necessitate nec est de re omninò alienâ, quia pro illo articulo omnia sunt communia, nec est invito domino rationabiliter. Sic etiam in illo exemplo de deposito, si intelligatur præceptum illud tanquàm negativum, sicut præceptum restituendi, id est, non retinendi depositum alienum, non est ita indefinitum præceptum, sed non retinendi irrationabiliter, seu sine causâ cogente. Ita ergo in præceptis negativis naturalibus intelligi non potest propria epiikia.

12. Dices: Ergo eâdem ratione etiam in præceptis positivis nunquàm intelligetur epiikia. Patet quia vel manet actus semper cum eisdem circumstantiis, et tunc impossibile est, ut præceptum negativum prohibens actum, nunc obliget, et postea non obliget: vel circumstantiæ actûs mutantur, et tunc etiam non erit epiikia. Et idem cum proportione dici poterit in affirmativis. Respondetur, negando consequentiam : sunt enim duæ differentiæ notandæ inter jus positivum et naturale, quæ maximè declarant hanc materiam. Prior est, quòd in lege positivå, manente totâ materiâ actûs, cum omnibus circumstantiis intrinsecis ejus, potest per interpretationem æquam cessare obligatio, quamvis necesse sit ut aliqua circumstantia extrinseca occurrat, quæ cogat ad talem interpretationem faciendam, et illa est propriissima epiikia. Patet in exemplo communi de prohibitione ferendi arma noctu; nam si sit evidens necessitas, et ita urgens ut non possit à superiori licentia postulari, justè interpretamur tunc præceptum non obligare, non quia non sit illa materia talis præcepti, sed quia licet sit eadem, ab câ est separabilis malitia, ablatâ prohibitione, et tunc non est verisimile intentionem legislatoris ad illum casum extendi. At verò in lege naturali fieri non potest ut, stante integrâ materiâ cum eisdem circumstantiis intrinsecis propter solas extrinsecas occasiones, interpretemur legem prohibentem non obligare, quia impossibile est à tali materiâ suis intrinsecis conditionibus affectâ separari malitiam, et consequenter nec naturalem prohibitionem, etiamsi extrinsecus finis, vel circumstantiæ varientur. Hoc declarat egregiè exemplum de mendacio, de quo suppono ita esse intrinsecè malum, ut propter nullam occasionem, vel necessita

tem extrinsecam licere possit, si manet mendacium, juxta doctrinam Augustini in libro de Mendacio et contra Mendac. et in Epist. 8 ad Hieron. et sequentibus, quæ fuit etiam Basilii, regulà 76 ex brevior., et Hieronym. Apolog. contra Ruffi., et Epist. 65, et est recepta ab omnibus theologis cum Magistro in 3, d. 58, et divo Thom., 2-2, quæst. 110, art. 3, et habet magnum fundamentum in verbis Christi Joan. 8, ubi de dæmone ait : Mendax est, et pater mendacii, quia mendacium non potest esse ex Deo, sed dæmone, et ideò vocatur pater, id est, inventor ejus, et ideò de Deo potiùs scriptum est: Perdes omnes qui loquuntur mendacium, Psalm. 5. Unde in cap. Super eo, de Usur. dicitur Scripturam sacram prohibere pro alterius vitâ mentiri, et ideò contrarium in Cassiano collatio. 17, tanquàm error damnatur, de quo latiùs alibi, et videri potest Castro contra hæres. verb. Mendacium. Nulla enim alia ratio hujus verissimi dogmatis reddi potest, nisi quia extrinsecus finis, vel necessitas extrinseca non mutat objectum, nec intrinsecas conditiones ad mendacium requisitas, à quo objecto præcisè spectato habet mendacium suam intrinsecam deformitatem, ct ideò nec dispensatio, nec epiikia in eo locum habet, ut possit licere propter intrinsecas occasiones, necessitates, aut fines. Quoties ergo præceptum aliquod naturale videtur non obligare in aliquâ opportunitate, necesse est mutari materiam talis actûs quæ illi dabat malitiam, propter quam prohibetur lege naturali. Et ita differt multùm talis mutatio ab illâ quæ fit in lege positivå, quando intervenit epiikia, quia hic sola prohibitio cessat circa eamdem materiam; ibi autem minimè, sed materia subtrahitur, et per illius mutationem tollitur malitia.

13. Alia differentia est, quòd in lege positivå, quando interpretatio fit per epiikiam, non fit circa actum prohibitum per legem, nec circa obscuritatem verborum ejus, sed potiùs supponitur illum esse actum prohibitum secundùm speciem suam, et comprehendi sub verbis legis spectatis in suâ proprietate: tota verò interpretatio, et conjectura fit circa intentionem legislatoris quòd non fuerit mens ejus comprehendere talem casum, seu actum illum pro tali opportunitate. Et hæc est propria epiikia, quæ dicitur emendatio legis; utique secundùm speciem verborum, justificando illa (ut sic dicam) per intentionem, et æquitatem præsumptam legislatoris. Hoc verò non habet locum in lege naturali, quia non fundatur primò in voluntate prohibente, sed in naturâ ipsius actûs per se mali; et ideò interpretatio ibi solùm habet bonum circa materiam, quando actus abstractè sumptus non habet intrinsecam malitiam, sed solùm ut versatur circa talem hateriam, tali vel tali modo; ut in occisione hominis, acceptione rei alienæ, retentione depositi, et aliis similibus explicuimus. Et ideò in hujusmodi lege non fit interpretatio per emendationem legis; nam hæc semper coaptatur materiæ, sed fit per solam explicationem rei, et malitiæ, quam secundùm se habet : nam secundùm illam tantùm fit prohibitio, vel fertur lex, sive intelligatur ut indicativa malitiae, sivc ut pro

hibitiva. Lt tunc nunquàm potest per epiikiam interpretatio fieri, quòd ille actus, ut versatur tali modo circa talem materiam, possit licere propter solam intentionem legislatoris conjecturatam per extrinsecam occasionem, necessitatem, aut finem ; et ita non rectè fit comparatio inter naturalem legem et positivam.

14. Sed instari adhuc potest, quia nonnulla sunt naturalia præcepta, quæ propriissimam interpretationem epiikiæ recipiunt: nam circa cosdem actus, et cum, omnibus circumstantiis intrinsecis, quæ ordinariè sufficiunt ad naturalem prohibitionem, propter extrinsecam necessitatem, seu finem extrinsecum interpretamur, non obligare in aliquo casu. Hujusmodi est præceptum prohibens matrimonium cum sorore, quod in casu extrema necessitatis non obligat propter conservationem speciei. Idem est de præcepto non contrahendi cum secundâ vivente primâ, maximè si primum matrimonium fuit consummatum ; nam in eâdem necessitate generis humani, si prima esset sterilis, liceret accipere secundam; et in præceptis pertinentibus ad impedimenta, quæ jure naturæ irritant matrimonium, invenientur multa similia.

15. Respondetur nihilominùs generalem regulam datam veram esse, nimirùm, stante eâdem materiâ præcepti negativi naturalis fieri non posse, ut per epiikiam judicetur licitus actus prohibitus propter solam extrinsecam causam, seu finem, aut necessitatem: hoc cnim convincunt rationes et exempla adducta. Quòd si in aliquo præcepto id accidere videtur pro aliquo casu, vel tale præceptum simpliciter naturale non est, sed naturali proximum, et consuetudine hominum receptum et approbatum, ac proinde absolutè solius juris gentium et ideò mutabile, vel alterabile pro aliquo casu ; vel si præceptum est naturale simpliciter, materia ejus non erit actus simpliciter, et abstractè sumptus, sed cum aliquâ circumstantiâ intrinsecâ, quâ sublatâ possit obligatio cessare; non tamen per epiikiam, sed per defectum propriæ materiæ. Applicare autem hanc regulam ad singula præcepta non est præsentis instituti, sed ad varias materias spectat. De illis ergo præceptis matrimonii qualia sint, disputant doctores, et non eodem modo sentiunt. Nunc autem supponendo illa esse verè præcepta naturalia respondetur per illa non prohiberi simpliciter matrimonium, verbi gratiâ, inter fratres, vel cum secundâ, sed prohiberi tale matrimonium quatenùs noxium humanæ naturæ, et ita contrarium naturali honestati secundùm rectam rationem : in casu verò illius necessitatis cessat hæc ratio, et incipit esse matrimonium maximè commodum naturæ, et subinde honestum, quia propter solam conservationem necessariam suscipitur, qui finis non est extrinsecùs, sed intrinsecùs tali actui; atque hoc modo in alià occasione mutatur materia præcepti negativi. Declaratur à simili: nam mutilatio proprii corporis sine necessitate ad conservationem vitæ intrinsecè mala est, tamen in casu necessitatis propter conservandum corpus licet, quia illa mutilatio non prohibetur nec est per se mala, nisi ut noxia vitæ;

tunc autem non est noxia, sed necessaria. Sic etiam verbum prolatum sine fine honesto, vel convenienti naturæ malum est, et jure naturæ prohibitum : idem autem verbum propter convenientem finem non prohibetur, quia non erat per se malum ut tale verbum, sed ut otiosum et inutile, que deformitas tollitur ex relatione ad talem finem. Sic ergo attentè est consideranda qualitas, et conditio materiæ : nam juxta capacitatem ejus mutatur moraliter ejus conditio ex fine, vel necessitate occurrente, quia actio talis est ut naturâ suâ petat ordinem ad talem finem, tali vel tali modo, et tunc necessitas occurrens redundat in materiam præcepti, et mutat illam, et inde fit, ut cesset obligatio præcepti naturalis, non quia præceptum in suâ materiâ non obliget semper, et pro semper, sine exceptione, sed quia mutatà materià, jam non habet in illâ locum tale præceptum, ut naturale est.

16. Dico igitur tertiò. Si præcepta naturalia spectentur, ut per legem positivam constituta sunt, tunc recipiunt exceptionem epiikiæ, præsertim in ordine ad intentionem legislatoris humani, licet secundùm se et ut naturalia sunt, illam propriè non admittant. Juxta hanc assertionem possunt exponi frequentes locutiones aliorum auctorum. Et præsertim Cajet. expressè loquitur de his præceptis, ut constitutis per leges humanas, et alii etiam loquuntur de illis, ut latis per generalia verba, sine moderatione, quam postea adhibet epiikia, quod non habet locum in his præceptis ut naturalia sunt, quia ut sic non feruntur per aliincluin quo quod generale verbum, nisi in eo sensu, dat omnia necessaria ad intrinsecam malitiam, et ita nullam possit admittere exceptionem, sicut dicebamus de prohibitione furti, ut furtum est, vel homicidii, ut per se mali. Et inde patet ratio assertionis. Nam leges humanæ sæpè hoc non attendunt, sed simpliciter præcipiunt actum. Verbi gratiâ, reddere depositum, vel solvere promissum, in quibus legibus, ut sic propositis potest habere locum epiikia. Dico autem hoc intelligi in ordine ad intentionem legislatoris humani, quia sæpè contingere potest, ut legislator humanus nihil de tali exceptione cogitaverit, nec illam expressè intenderit, sed potiùs absolutè, et sine limitatione legem tulerit sub verbis de se comprehendentibus casum illum : et nihilominùs interpretamur non comprehendisse illum. Quæ interpretatio respectu voluntatis legislatoris humani est epiikia, quia est quasi emen · datio ejus; in se verò, et respectu legis naturalis est tantùm explicatio mutationis facta in materiâ, ratione cujus actus cum talibus circumstantiis non habet per se malitiam, nec comprehenditur sub lege naturali, et ita facilis est tota assertio posita. Crediderim etiam plures ex dictis auctoribus latè et impropriè interdùm loqui de interpretatione legis naturalis, vocantes epiikiam, vel exceptionem à lege, solam declarationem materiæ, et veri sensus legis; sed non est de nomine contendendum, quando de re constat; quamvis ad explicandam vim legis, et ad constanter loquendum de interpretatione ejus, doctrina data necessaria

videatur.

CAPUT XVII.

Utrùm jus naturale distinguatur à jure gentium, quia hoc solis hominibus convenit, illud etiam brutis com

mune est.

1. Explicato naturali jure, priusquàm ad positivum transeamus, operæ pretium erit in fine hujus libri jus gentium quatenùs ad rationem legis spectat, de clarare, tum quia magnam habet cum jure naturalt affinitatem, ita ut à multis cum illo confundatur, vel pars quædam ejus esse censeatur, tum etiam quia eo modo quo ab illo distinguitur, est illi propinquissimum, et quasi medium inter naturale jus, et humanum, et priori extremo vicinius, et ideò per illud convenienter transitum faciemus ad proprium jus positivum exponendum. Quòd ergo aliquod sit jus gentium, vel ex ipsius vocis usu frequentissimo, omnes tanquàm certum supponunt: nam hujus juris frequens mentio est in jure civili, ff. de Justitiâ et jure et Instit. de Jure naturali gentium et civili, et in Decret. distinct. 1 et sequentib. ex Isidoro 5 Etymolog. capite 2, et in utriusque juris doctoribus illis locis, et passim, et in divo Thomâ, ac theologis, 2-2, q. 57, art. 3.

2. Quia verò hæc vox æquivoca est, oportet illam distinguere, ut significationem tantùm ad nos pertinentem usurpemus. Jus enim interdùm significat mo-ralem facultatem ad rem aliquam, vel in re, sive sit verum dominium, sive aliqua participatio ejus, quod est proprium objectum justitiæ, vt constat ex divo Thomå d. quæstione 57, artic. 1. Aliquando verò jus significat legem, quæ est regula honeste operandi, et in rebus quamdam æquitatem constituit, et est ratio ipsius juris priori modo sumpti, ut dixit ibidem divus Thomas dicto artic. 1 ad 2, quæ ratio est ipsa lex, ut ibi dicit; et ita jus coincidit cum lege, ut præcedenti libro capite 2 notavimus. Unde ut habeamus brevia nomina, quibus uti possimus, primum vocare possumus jus utile, secundum honestum; vel primum jus reale, secundum legale. Utrumque ergo jus potest dividi in naturale, gentium, et civile. Nam jus utile naturale dicitur, quando ab ipsâ naturâ datur, seu cum illâ provenit, quomodò libertas dici potest ex jure naturali. Civile dicitur, quod jus civile introduxit, ut jus præscriptionis; gentium, quod ex communi usu gentium habetur, ut est jus transeundi per vias publicas, vel jus servitutis bello introductum. Atque in hoc sensu pertinet hæc divisio ad objectum justitiæ, et fortè ita traditur à D. Thomâ dicto artic. 3. In præsenti verò non ita loquimur de jure gentium, sed ut est quædam species legis. Nam etiam jus legale per tria ila membra dividi solet: nam in libro 1, § Hujus studii, ff. de Justit. et jure, expressè dicitur jus collectum esse ex præceptis naturalibus, aut gentium, aut civili. Et eodem modo sumitur divisio illa in titulo de Jure naturali gentium, et civili. Quam divisionem ex communi usu et sententiâ bonam esse supponimus, et quia duo extrema membra satis nota sunt ex dictis in lib. 1, capite ultim., oportet nunc explicare secundum membrum, quod in hunc locum remisimus,

quia pendet ex comparatione ejus cur. jure naturali, unde etiam constabit ratio, et verus sensus totius divisionis.

3. In hoc itaque jure gentium explicando, varia sunt sententiæ, quarum primam in hoc capite pertra ctabimus, deinde cæteras persequemur. Jurisperiti ergo communiter distinguunt jus naturale à jure gentium in hoc, quòd jus naturale est commune brutis etiam animantibus; jus autem gentium est proprium hominum. Unde in lib. 1, § Hujus studii, et in § 1 et 2 Instit. de Jure natur. gentium, et civili, sic dicitur : Jus naturale est, quod natura omnia animalia docuit : nam jus istud non solàm humani generis proprium est, sed omnium animalium, quæ in terrâ marique nascuntur, avium quoque commune est. Et adhibentur exempla, ut maris et feminæ conjunctio, filiorum procreatio et educatio. De jure autem gentium additur: Gentium est, quo gentes humanæ utuntur, et dicitur à naturali recedere, quia solis hominibus inter se commune est. Additur verò inferiùs in lege 9, jus gentium vocari, quod naturalis ratio inter omnes homines constituit, et apud omnes peræquè custoditur. Unde constat jus gentium censeri etiam naturale, sed speciali modo, et proprio hominum; et hoc etiam declarant exempla, quæ adhibentur in lege 2, 3 et 4, scilicet, religio in Deum, obedientia ad parentes et patriam, vim atque injuriam propulsare. Unde ibidem significatur, hominem homini insidiari contra jus gentium esse. Adduntur præterea Manumissiones et servitutes; item bella, regnorum, dominiorum, rerumque divisio, commercia, aliique contractus venditionum, et similiter in § 4 Institution. de Jure natural. eadem exempla adhibentur, præter religionem, et pietatem ad parentes, et patriam.

4. Quocirca juxta hanc sententiam divisio illa juris, seu legis in naturalem, gentium, et civilem, ita debet ad duas bimembres reduci, ut priùs lex dividatur in naturalem et civilem; deinde verò lex naturalis generatim subdistinguatur in naturalem communem omnibus animantibus, quæ absolutam appellationem juris naturalis retinuit, secundùm quamdam acceptionem, et legem naturalem propriam hominum, quæ juris gentium appellata est. Et ratio talis subdivisionis esse potest, quia illæ duæ rationes verè sunt distinctæ in re, et possunt habere diversas considerationes et effectus morales, et ideò congruum fuit illas distinguere, et illis nomina propria imponere et accommodare. Nec videtur posse meliùs illa nomina explicari. Et solvitur facilè difficultas tacta, quia jam constat, quomodò divisio illa adæquata sit; sumpto tamen nomine juris naturalis in generaliori significato. Nee videtur ab hâc sententiâ recedere divus Thomas 1-2, quæst. 95, artic. 4, ad primum, et latiùs 2-2, quæst. 7, artic. 3, ubi hos duos modos juris naturalis agnoscit, eisque illas voces accommodat. Atque ita illum interpretatur Conrad. dictâ quæst. 95, articulo secundo et quarto, ubi ita exponit juristarum opinionem, et dicit divum Thomam locutum fuisse more illorum, licet philosophi aliter loquantur.

dictat de conjunctione maris et feminæ, multò aliter quàm instinctus naturalis brutorum, ut constat de matrimonio, et idem cum proportione est de educatione filiorum, et de conservatione propriæ vitæ, et similibus. Tum etiam, quia in eodem opere materialiter commun brutis multa prohibet lex naturalis in homine, à quibus bruta non arcentur per naturalem in

5. Ilanc verò interpretationem jurisconsultorum reprehendit Laurentius Valla, lib. 4 Elegantiar. cap. 48; Conan. etiam in commentar. jur. civil. libro 1, capite 6, illam subdivisionem juris naturalis rejicit, et consequenter putat non distingui jus gentium à jure naturali, ideòque nec Aristotelem, nec alios antiquos philosophos illud distinxisse aut cognovisse. Soto etiam libro 3 de Justitiâ, quæst. 1, artic. 3, exposi-stinctum, ut prohibet lex naturalis vagum concubitum, tionem jurisconsultorum rejicit. Et primò fundatur, quia nullum est jus naturale commune hominibus, et aliis animalibus, quia bruta animalia non sunt capacia propriæ obedientiæ, aut justitiæ, vel injuriæ. Ad hoc verò respondent Albertus libro 5 Ethicorum cap. 7; Turrecremata, et Covarrus, locis infra citandis, jus naturale dici commune brutis non formaliter quoad rationem juris et legis, sed materialiter quoad opera, quæ sub tale jus cadunt: nam illa communia sunt hominibus cum brutis, ut patet in exemplis positis in jure de conjunctione maris et feminæ, procreatione filiorum, etc. Sed contra hoc est, quia illa communitas cum brutis in materiali opere nihil refert ad distinctionem juris, vel legis; ergo est impertinens, et sine arte illa divisio in illo sensu, et propter illam solam causam. Sed respondere possunt illam materialem convenientiam deservire ad explicandam in homine diversam rationem naturalitatis juris (ut sic dicam). Nam lex naturalis generatim sumpta in dictamine rationis naturalis consistit : hoc autem dictamen interdùm est ex inclinatione generis, seu naturæ sensitivæ ut sic interdùm verò ex propriâ inclinatione naturæ rationalis, ut talis est, et secundùm has duas rationes distinguitur jus naturale tanquàm commune brutis, ex parte scilicet inclinationis, in quâ fundatur.

6. Verumtamen etiam hoc modo non satisfit difficultati. Primò, quia juxta hanc declarationem, vim vi repellere non sub jure gentium, sed sub jure naturali constituendum esset, quod in illis legibus non fit. Probatur sequela, quia illa actio communis est brutis animalibus, et ex generali inclinatione ad propriam conservationem provenit. Nam sicut generatio provenit ex inclinatione naturali ad conservandam speciem, ita propria defensio est ex innatâ inclinatione ad conservandam propriam vitam et proprium esse: utraque autem inclinatio communis est homini cum aliis animalibus; ergo immeritò ponatur hæc actio sub jure gentium. Secundò falsum esse videtur jus naturale, ut habet propriam rationem legis, fundari in ratione naturæ sensitivæ, ut communis est bratis animalibus: nam semper considerari debet, ut elevata ad superiorem gradum per differentiam rationalem. Quia lex naturalis non regulatur per convenientiam ad naturam sensitivam, sed ad rationalem; sensitivam autem respicit solùm ut contractam, et speciali modo perfectam per differentiam rationalem; ergo illa convenientia generica impertinens est ad distinguendam legem naturæ. Consequentia videtur clara, et antecedens probatur, tum quia quando lex naturæ aliquid præcipit in ordine ad conservandam naturam sensitivam, semper involvit modum rationalem, et ita

[ocr errors]

seu fornicationem simplicem, et conjunctionem cum matre, vel sorore, quæ privationes non sunt communes brutis. Unde etiam novum, seu tertium argumentum insurgit: nam sequitur ex illâ sententiâ, hæc præcepta negativa esse juris gentium, et non naturalia, quod valdè absurdum est. Et patet sequela, quia sunt ita propria hominum, ut non possint dici brutis communia: nam licet illud opus sit suo modo commune brutis, tamen omissio operis non est communis, et hæc est propria materia talis legis. Hoc verò argumentum evidentiùs ostenditur in præceptis colendi Deum, honorandi parentes et proximum. Nam absurdum est negare hæc esse simpliciter de jure naturali, sed tantùm de jure gentium; idemque est de præcepto restituendi alienum, vel reddendi depositum, vel servandi fidelitatem, dicendi veritatem, et similibus, quæ sunt propria hominum, et non communia cum brutis etiam materialiter, et tamen ad naturale jus maximè pertinent.

7. Ad hæc verò responderi potest juxta civilia jura, jus gentium reverà esse jus naturale, et ita sæpè in jure civili vocari, ut patet in leg. Bona fides, ff. Denositi, et § Et quidem, § Singulorum, Instit. de rerum divisione, et § penult. Instit. de Jur. natur. Quapropter non erit absurdum in hoc sensu vocare præcepta commemorata, imò et omnia Decalogi de jure gentium, quia per hoc non negatur esse de proprio, ct scricto jure naturali, sed indicatur peculiaris modus, et quasi proprietas talis juris respectu humanæ naturæ, et ita contentio tota versabitur circa solum usum vocis, vel necessitatem aut utilitatem illius distinctionis in illo sensu. Sed licet hoc aliquâ ex parte ita sit, nihilominùs secunda ratio facta retinet suam vim, et ostendit impropriè valdè dici dare jus naturale commune brutis. Et præterea (ne contentio sit de vocabulo ) simpliciter dicendum erit juxta illam sententiam, jus gentium esse intrinsecè, et essentialiter jus naturale, seu partem ejus. Hoc autem ad omnia, quæ de jure gentium adducuntur, accommodari non potest, quia quædam continent materiam non solùm necessariam, sed etiam communem brutis, ut monstrant argumenta facta; alia non solùm versantur in materiâ propriâ hominum, sed etiam non continent intrinsecam necessitatem ut ex sequentibus constabit.

8. Quapropter etiam non placet modus loquendi aliquorum theologorum, qui sentiunt jus gentium habere intrinsecam necessitatem in suis præceptis, solùmque differre à naturali, quia jus naturale sine discursu, vel facillimo discursu, innotescit, jus autem gentium per plures illationes et difficiliores colligitur. Quod potest sumi ex Soto lib. 1, quæst. 5, artic. 4, et indicant ali

qui moderni Thomista, ita intelligentes D. Thomam, quem infra interpretabimur. Nobis igitur hæc etiam sententia non placet, primò, quia multa dicuntur esse de jure gentium, quæ non habent illam intrinsecam necessitatem, ut divisio rerum, servitus, et alia, quæ infra videbimus. Secundò ac præcipuè, quia jus gentium nec circa prima principia moralia, nec circa conclusiones, quæ ex illis necessariò inferuntur, versari potest, quia omnia illa sub proprio jure naturali comprehenduntur, ut cap. 7 probatum est. Et confirmatur: nam omnia præcepta quæ à Deo sunt in cordibus hominum scripta, pertinent ad jus naturale, ut sumitur ex Paulo ad Roman. 2, sed omnia illa, quæ evidenti ratione deducuntur ex principiis naturæ, sunt scripta in cordibus; ergo omnia pertinent ad jus naturæ. Et è converso præcepta juris gentium ab hominibus introducta sunt per arbitrium, et consensum illorum, sive in totâ hominum communitate, sive in majori parte; ergo non possunt dici scripta in cordibus hominum ab auctore naturæ ; ergo sunt juris humani, et non naturalis. Quòd si de aliquibus præceptis juris gentium hoc necessariò fatendum est, ut osten demus, non oportet jus gentium cum naturali confundere, nec propter solas illationes etiam plures ita vocare jus illud, quod simpliciter naturale est: nam discursus non excludit veram et naturalem necessitatem præcepti sic cogniti, et quòd discursus sit per plures vel pauciores illationes, magis vel minùs notas, valdè accidentarium est.

9. Dicunt verò aliqui jus naturale comprehendere conclusiones ita necessarias ut nullâ factâ suppositione societatis humanæ, vel dependentis à voluntate humanâ, sequatur ex principiis naturæ evidenter, et has non spectare ad jus gentium: esse verò alias conclusiones, quæ sequuntur etiam ex principiis naturæ necessariò, tamen non absolutè, sed suppositâ humanâ societate, et consideratis aliquibus circumstantiis necessariis ad ipsius conservationem, et præcepta, quæ circa hujusmodi conclusiones versantur, constituere jus gentium. Quod videtur posse sumi ex divo Thomâ in 2-2, loco allegato. Sed per hoc ctiam non explicatur vera et propria ratio, et distinctio juris gentium à naturali. Nam multa sunt de jure naturali quæ non obligant, nec locum habent, nisi aliquâ suppositione factâ, ut præceptum non furandi non habet locum, nisi factâ divisione bonorum et dominiorum. Præceptum item parendi dominis non habet locum, nisi suppositâ servitute; justitia etiam contractuum non habet locum, nisi ex suppositione commercii humani. Et ita sunt plura alia quæ manifestè pertinent ad jus naturale: nam ita sunt per se honesta, ut conraria prohibeantur, quia mala, et non è contrario. Ratio etiam reddi potest, quia quòd conclusio sequatur ex principiis naturæ ex suppositione talis vel talis materiæ, aut status hominum, non variat modum legis, quæ subsistit ex intrinsecâ rei naturâ, et non, ex voluntate humanâ, sed denotat solùm distinctam materiam legis; verbi gratiâ, lex reddendi promissum, et servandi fidelitatem Deo, vel homini, naturalis est;

et tamen non habet locum, nisi ex suppositione promissionis; sic etiam in materiâ de sinonià, dicitur vendere rem consecratam ab hominibus, contra jus naturale esse, licet supponat consecrationem humano jure introductam. Ergo licet conclusio sequatur ex suppositione, se tenente tantùm ex parte materia præcepti, si illatio est evidens ex principiis per se notis, talis conclusio ad jus naturæ pertinet, non ad jus gentium. Ergo ut jus gentium à naturali distinguatur, necesse est ut etiam suppositâ tali materia non sequatur per evidentem consequentiam, sed per aliquam minùs certam, ita ut arbitrium humanum, et moralis commoditas, potiùs quàm necessitas intercedat. Concludendum igitur censeo, jus gentium non præcipere aliquid tanquàm ex se necessarium ad honestatem, nec prohibere aliquid quod per se, et intrinsecè malum est, vel absolutè, vel supposito tali statu, et conditione rerum, sed hæc omnia pertinere ad jus naturale, ac subinde in hoc sensu jus gentium non comprehendi sub jure naturali; nec etiam ab illo differre, quia sit proprium hominum, nam hoc etiam juri naturali convenit, vel majori ex parte, vel etiam omninò, si de jure, et lege propriè loquendum est.

CAPUT XVIII.

An jus gentium aliquid præcipiat vel prohibeat, aut potiùs solùm concedat vel permittal.

1. Propter ea quæ superiori capite tractata sunt, Conan. lib. 1 Comment. Jur. civil. cap. 6, n. 5, quem refert et sequitur Vasquez disp. 157, c. 3, existimavit, jus gentium prout à naturali distinguitur, non continere sub se præcepta aut promissiones, sed solùm concessiones quasdam seu facultates, aut promissiones aliquid agendi, vel non agendi, non tantùm impunè, sed etiam justè et honestè; ita tamen ut contrarium non sit turpe, vel injustum. Adduntque ulteriùs auctores hujus sententiæ, ad jus gentium necessarium esse ut conveniat humana naturæ non absolutè spectatæ, sed ut constitutæ in civili communitate, quia multa sunt utilia hominibus, ut in communitate viventibus, quæ absolutè non pertinent ad commodum naturæ secundùm se. Illa ergo quæ conceduntur hominibus in communitate viventibus propter communem utilitatem, tanquàm honesta, et non tanquàm necessaria ad honestatem, nec tanquàm præcepta dicunt esse de jure gentium. Nam si præcipiantur, erunt vel de jure naturali, si ex vi rationis præcipiantur; vel de jure civili, si præcipiantur ex humanâ voluntate polestatem habente, ut probant discursus facti capite superiori; ergo ut jus gentium possit esse distinctum, sportet ut sit concessivum, non præceptivum. Confirmatur hæc sententia auctoritate saltem negativâ D. Isidori ct divi Thomæ. Nam Isidorus 5 Etymolog. cap. 4 et 6, dicit jus naturale esse illud quod est commune omnibus nationibus; jus autem gentium non definit, sed explicat tantùm per quædam exempla, quæ concessionem tantùm continent, non præcepta, ut postea videbimus. Divus etiam Thomas solùm dixit jus gentium positum esse ab hominibus in societate viventi

« VorigeDoorgaan »