Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

t. fl, t. 6, 1. 6 de Voto, c. 12, potest. dispensandi esse majorem, quàm commutandi, et virtute illam includere, et ita concesså potestate dispensandi, intelligi concessam potestatem commutandi, quod saltem in potestate ordinariâ omnes admittunt; ergo ita est in præsenti dicendum. Respondent, licet ita sit in voto, secùs esse in lege. Nam in voto, quando commutatur, non aufertur obligatio voti, nec aliqua de novo imponitur, sed fit tantùm mutatio in materià, et ideò minùs fit, quàm cùm per dispensationem aufertur tota obligatio, ideoque major est potestas dispensandi. At verò in præsenti major est potestas commutandi, quàm potestas pure dispensandi; nam prior est potestas auferendi unam obligationem legis, et imponendi aliam alterius rationis; potestas autem purè dispensandi solùm est ad auferendam obligationem. Sed hoc non rectè dicitur, quia etiam in voto aufertur per commutationem una obligatio, et ponitur alia: non enim possunt esse una numero, mutatâ materià et promissione, licet fortassè ibi sint ejusdem speciei, et in commutatione legis mutetur species virtutis, quod parùm refert ad intentam differentiam. Et deinde potestas dispensandi non dicitur major respectu plurium effectuum, sed respectu relaxationis obligationis, et sic negari non potest, quin sit major ablatio obligationis simpliciter, illa quæ fit per puram relaxationem, quàm quæ fit per recompensationem. Et hoc modo dicimus, legislatorem qui committit absolutam dispensationem, à fortiori committere commutationem, et hanc in illà includi, quia respectu legis et legislatoris minor relaxatio est. Denique, sicut in commutatione voti, obligatio, quæ relinquitur, non inducitur sine consensu dispensati, et per modum cujusdam pacti, et ideò non excedit potestatem dispensantis, ita in præsenti commutatio illa non fit sine consensu dispensati acceptantis unam obligationem loco alterius, et ideò non excedit potestatem dispensantis, sive obligatio acceptata sit ejusdem, sive alterius rationis. Declaratur exemplo patrisfamiliâs committentis œconomo potestatem remittendi debitoribus, si oportuerit; nam à fortiori censetur dare potestatem componendi vel commutandi debitum, etiamsi species debiti vel obligationis mutetur, semper enim domini negotium meliùs agitur. Et licet fines servandi sint, melior causa mandantis fieri potest,ut in l. Diligent., ff. Mandati; ergo et in præsenti.

8. Ex dictis ergo satis responsum est ad fundamentum contrariæ sententiæ; solùmque superest neganda sequela, quæ in primâ confirmatione fit, nimirùm, posse episcopum sine causâ mutare obligationem legis, et aliud opus loco illius imponere, sicut in votis fieri potest. Negatur ergo sequela, et inprimis si sermo sit de opere minori, vel etiam æquali, etiam in votis id non est verum, ut in lib. 6 de Voto, cap. 19, probavi. Si verò sit sermo de opere evidenter meliori, sic est diversa ratio in voto, et in lege. Nam votum etiam propria auctoritate voventis potest commutari in opus evidenter melius, ut ibidem, cap. 18, probavi, quod de lege dici non potest. Et ratio differentiæ est, quia voti obligatio oritur ex voluntariâ promissione factå

Deo, qui semper intelligitur acceptare in solutione quidquid melius est; at verò legis obligatio est necessaria, ut ab alio imposita, et ideò præcisè est ad solvendum in tali specie. Nec inferiori committitur potestas mutandi hanc obligationem quomodocumque, sed per modum relaxationis, quando fuerit necessaria, vel maximè conveniens, et ideò, quando nulla est necessitas, nulla est etiam potestas mutandi obligationem, etiam in opus melius. Neque est ulla ratio præsumendi hoc esse magis gratum legislatori, quia licet opus fortassè sit melius, magis per se loquendo expedit communi bono, ut lex, quæ communis est regula, immutabiliter et uniformiter observetur. Unde fortassè neque ipse legislator potest prudenter talem commutationem facere sine justâ causâ, erit tamen sufficiens si intelligat fore utiliorem subdito, præsertim ad bonum animæ, et sine ullâ offensione aliorum posse observari.

9. Ultimò tamen temperanda est dicta resolutio, ut locum habeat in legibus per quas subditi obligantur ad aliqua onera, à quibus per dispensationem eximuntur, non verò in illis legibus quæ non feruntur per se ad imponenda onera subditis, sed propter alios justos fines pertinentes ad commune bonum propter servandum debitum ordinem, vel vitanda aliqua incommoda. In prioribus enim legibus optimè cadit dispensatio mixta commutationi, quia onus cuni onere servat proportionem ad compensationem faciendam, ut si lex imponat talem pœnam, et subsit causa non imponendi illam in specie, vel tollendi illam jam incursam, justissima esse poterit commutatio, et in hoc casu canones sæpè docent esse faciendam, vel præmittendam, ut sumitur ex dicto cap. At si clerici, § De adulteriis, et ex Tridentino, sess. 24, cap. 6, cum similibus, et interdùm poterit juste dispensationi misceri pecuniaria compensatio. Sic ergo in legibus, quæ præcipiunt aliqua onera virtutis, vel religionis, poterit justa dispensatio fieri cum commutatione in aliud opus facilius, et cui non obstet causa dispensationis, et sic procedunt omnia dicta. At verò sunt aliquæ leges, quæ per se non imponuntur propter opus exhibendum à subdito, sed præcisè propter utilitatem ad aliquem finem particularem; et in his non videtur, per se loquendo, justa recompensatio, nisi fiat in aliquid quod ad finem per legem intentum conferat.

10. Talis mihi videtur lex præcipiens denuntiationem publicè fieri ante matrimonium; ille enim actus non postulatur propter se, sed propter vitanda pericula, et ideò, si causa subest justa ad dispensandum, ut matrimonium fiat omissis denuntiationibus, impertinens est commutatio per impositionem mulctæ pecuniariæ, etiam in opus pietatis, quia hoc nihil deservit ad finem talis legis, et ideò in illo casu probabilissima mihi videtur opinio Soti et Sancii, quòd tunc injusta sit talis impositio. Secùs verò esset, si loco denuntiationum imponeretur onus abstinendi à copulâ post matrimonium factum, donec denuntiatio, vel alia æquivalens diligentia fiat, etiamsi oporteat aliquibus expensis fieri; nam tunc justissima esset compensatio. Simile exemplum est in dispensatione circa interstitia

ordinum; nam propter illam imponere pecuniarium onus, etiam sub specie eleemosynæ, vel religionis, planè videtur omninò improportionatum, atque adeò injustum, quia nihil deservit intentioni talis legis, nec subest rationabilis titulus illud imponendi; secùs verò esset, si ob talem dispensationem imponeretur onus serviendi aliquo tempore in priori ordine, qui est onus proportionatum legi, et non iniquum. Idem dico de licentia, et quasi dispensatione concedendi dimissorias ad ordinem suscipiendum ab alio episcopo; nam pro illå imponere onus pecuniarium pro fabricâ Ecclesiæ, esset profectò absurdum, et non parùm redolens simoniam. Et de his legibus, et in hoc sensu censeo locutos esse Sotum, Navar., Tabien. et alios, ut etiam in dicto cap. 20 significavi. Si quis tamen rectè advertat, hæc omnia æquè procedunt in episcopis respectu suarum legum, et aliorum sacrorum canonum, quia ratio injustitiæ vel species simoniæ eadem est, et ideò in illis nullam inter hæc differentiam constituo. Pontifex verò interdùm potest hæc onera imponere, non tantùm per modum commutationis, sed etiam modum per oneris, vel tributi propter alias superiores rationes, et propter supremam potestatem illi peculiarem, ut eodem capite dixi, et ideò non sunt hæc, quæ specialia sunt, ad inferiores extendenda.

CAPUT XVII.

De potestate delegata ad dispensandum in legibus humanis

1. Ex dictis in duobus præcedentibus capitibus duo ut clara supponimus. Unum est, potestatem dispensandi in legibus humanis posse per delegationem committi, quia dispensatio ex genere suo est actus jurisdictionis satis communis, et frequenter necessarius, et nihil habet speciale, quod illius delegationem impediat. Unde in votis etiam delegatur; ergo à fortiori in legibus. Alterum est, hanc delegationem non fieri per legem, sed per hominem, quia commissio jurisdictionis per legem facta non est propria delegatio, sed transit in institutionem ordinariæ jurisdictionis, quia perpetua de se est, sicut et lex est perpetua; ergo delegatio hujus potestatis semper est ab homine. Unde fit, ex parte delegantis supponendam esse potestatem ordinariam; nam ab illâ, per se loquendo, procedit delegatio, 1. More, ff. de jurisdict. omni judi. Sub ordinariâ autem comprehendimus æquivalentem ordinariæ, ut solet esse commissio universalis causarum, juxta 1. 1, § Ab eo, ff. Quis, et à quo; comprehenditur etiam potestas delegati habentis specialitatem in subdelegando, ut est in delegato pape, seu principis, juxta cap. ult. de Offic. deleg., vel habentis specialem extensionem suæ delegationis ad subdelegandum, juxta sententiam communiter receptam, et 1. Non distinguemus, § ult. ff. de Recept. arb. Præter potestatem autem necessaria est voluntas ejusdem superioris, ut delegatio in actu fiat, quæ voluntas signo aliquo externo manifestari debet, ut constat, et ordinariè fit per rescriptum principis. Quod moraliter necessarium est in ordine ad forum

externum, ut possit de delegatione et de qualitate ejus constare, de quo videri potest Panorm., in cap. 2 de Schismat., n. 2, et Gloss. 1, in cap. Si quis, d. 81. Simpliciter autem, et in foro conscientiæ non est necessaria scriptura, quia nullo jure præscribitur, et secluso speciali jure, quidquid fit per scriptum potest fieri verbo, sicut infra tractando de Privilegio latiùs di

cemus.

2. Hinc ergo præcipuum dubium circa hanc potestatem delegatam ad dispensandum est, an scriptum, seu verba per quæ illa conceditur, sint stricti juris, vel favorabilis. Et ratio dubitandi est, quia hæc potestas duplici titulo odiosa est, et ideò restringenda. Primò, ratione generis, quia delegata est; nam co ipso derogat ordinariæ; ergo consequenter est odiosa, juxta Gloss., in c. 1 de Rescrip. in 6, verb. Processus, et in cap. Solet, de Sententiâ excommunicationis in 6, verb. Per superiorem, quæ dicit potestatem delegatam esse stricti juris. Quam sequitur Gemini., in cap. Præsentium, de Testibus, et Angel., Sylvest. et plures summistæ, verb. Delegatus. Secundò, ratione differentiae, seu speciei, quia dispensatio est stricti juris, ut diximus; ergo et potestas data ad dispensandum, quia talis est potestas, qualis est actus, cùm ab illâ speciem sumat, et quia si actus est odiosus, non potest potestas non esse odiosa, quia virtute continet actum, et quia ampliatâ potentiâ, necesse est, actum ampliari, quia ad plura vel plures actus extendetur. Et ita sentit Anton. de Rosel. tract. de Legitimat. lib. 2, § De causâ materiali, num. 10. In contrarium verò est, quia potestas delegata ad dispensandum non est juri contraria; et cst beneficium principis ; ergo est favorabilis; ergo non est stricti juris, sed extendenda.

3. In hoc puncto eadem ferè doctrina, quæ in dispensatione votorum data est lib. 6 de Voto cap. 16, in dispensatione legum locum habet, et infra de Privilegiis ferè in simili ex professo tractanda est, et ideò brevissimè est hoc loco expedienda. Duplex ergo distinctio præmittenda est circa hujusmodi delegationem et varios modos quibus fieri potest. Una est, quia interdùm immediatè datur directa jurisdictio ipsi delegato; aliquando verò datur facultas ei qui dispensandus est, ut eligat personam à quâ possit dispensari, ut in delegatione jurisdictionis pro sacramento confessionis, et dispensatione votorum diximus; eadem enim est ratio in præsenti, ut per se constat, et frequens usus confirmat. Nam hoc modo conceduntur quotidiè dispensationes irregularitatum, impedimentorum matrimonii, et similes. Non enim ordinariè papa ipse dispensat, sed dispensationem committit, et quando tantùm conceditur in foro conscientiæ, solet ordinariè indifferenter committi persona bujus, vel illius qualitatis, quam dispensandus elegerit. Unde inter hæc duo genera delegationum hæc est differentia, quòd illa quæ fit ex parte supplicantis, dando illi facultatem eligendi, est favor illius, non persona delegatæ. At verò quando commissio fit immediatè ipsi delegato, non semper est favor dispensati, sed distinctione opus est.

4. Unde est secunda distinctio. Nam hæc delegatio aliquando fit ad dispensandum in hâc, vel illà lege cum determinatâ personâ; interdùm verò absolutè delegatur facultas dispensandi in tali lege, nullâ nominatâ personâ, cum quâ possit dispensari, sed indifferenter; et prior modus regulariter fit ad petitionem partis, posterior verò minimè, sed vel ad petitionem commissarii, vel motu proprio delegantis. Et ideò quando priori modo conceditur delegatio, non censetur favor delegati, sed ejus propter quem delegatio fit, et cui concedenda est dispensatio, tum quia ad petitionem ejus censetur concedi, tum quia ad illum dirigitur principalis intentio, quæ in his rescriptis inprimis consideranda est, juxta supra dicta de interpretatione legum, et infra dicenda de interpretatione privilegiorum. At verò delegatio facta posteriori modo, censetur favor ejus, cui fit delegatio, ut religiosis conceduntur similes facultates in eorum favorem. Hoc autem limitandum est, nisi ex indulto constet, intentionem delegantis dirigi principaliter ad favorem eorum qui dispensandi sunt; nam tunc illorum principaliter censetur esse gratia; etiamsi in particulari non determinentur, ut patet in bullis Cruciatæ, et in Jubilæis similes gratias continentibus.

5. Dicendum ergo est primò, delegationem dispensationis, quæ fit mediâ facultate datâ alicui supplicanti ad eligendam personam quæ secum dispenset, esse odiosam, ac subinde strictè interpretandam. flanc assertionem posui in dicto lib. 6 de Voto cap. 16, et eam à fortiori tenent auctores omnes citandi in assertione sequenti. Ratio assertionis est, quia illa facultas, quantùm est ex parte pontificis, seu principis, est concessio dispensationis; sed dispensatio est stricti juris, et odiosa, ut supra ostensum est, et de privilegiis dicetur; ergo. Dices: Reverà illa facultas non est dispensatio; hæc enim postea concedenda est à commissario postquàm clectus fuerit, et ideò actus antea factus non erit licitus aut validus, si ejus valor ex dispensatione pendeat, ut si dispensatio sit futura in impedimento irritante; ergo non est, cur restringatur illa facultas, seu mandatum, sicut dispensatio. Antecedens certum est ut rectè admonet Navar. in Sum., cap. 12, n. 79, § Duodecimo, et additio ad Rotam, tit. de Fil. presbyt., decis. 2, in novis, et latiùs Covar., in 4, p. 2, cap. 6, § 9, in fine, ubi refert Præpositum contrarium sentientem in cap. Qui circa, de Consanguin., num. 20.- Respondeo concedendo assumptum, quod adeò est certum, ut Navar. supra dixerit, solùm aliquos simplices in eo esse errore. Præpositus autem solum dixit, mandatum illud habere vim dispensationis, utique quantùm est ex parte pontificis. Unde videtur dici posse quasi conditionata dispensatio, quæ suspensa quidem est, et non habet effectum, donec conditio impleatur, ac subinde donec commissarius dispenset, quia illa fuit conditio in mandato posita. Et quidquid sit de sensu præpositi, et de modo loquendi, in re verum est quòd illa concessio pontificis est quasi dispensatio in fieri; jam enim ab illo procedit tanquàm approbata in se, et in causâ pro

[merged small][ocr errors]

exami

posità; si tamen causa vera est, quod alt、 nandum committit. Et juxta hoc respondetur ad objзctionem negando consequentiam, quia licet illa non sit consummata dispensatio, et formalis, est inchoata, et virtualis, ut sic dicam, ideòque æquè odiosa censetur, ac propria dispensatio.

6. Sed instabis: nam licet hoc sit valdè apparens et probabile in commissione, quæ fit per mandatum, non tamen in illâ quæ tantùm per modum facultatis datur. Nam in priori procedunt omnia dicta, et ideò illa dici solet dispensatio necessaria, quia ita est à pontifice concessa sub illâ conditione: Si preces veritate nitantur, ut post exploratam et inventam veritatem non possit dispensatio negari, et ideò non immeritò de tali modo concessionis et mandati, perinde ac de dispensatione judicatur quoad restrictionem, vel odium. At verò in posteriori fit commissio libera, ita ut simpliciter relinquatur dispensatio in arbitrio commissarii, propter quod talis dispensatio voluntaria appellari solet. Illa ergo non est, cur æquiparetur dispensationi, quia nec absoluta dispensatio est, nec conditionata, nec ex necessitate dispensationem infert, etiam verificatâ narratione; non est ergo cur æquiparetur dispensationi, sed tanquàm sola potestas dispensandi judicanda est, juxta communem doctrinam distinguentem in hoc inter dispensationem et potestatem dispensandi. Respondeo, argumentum convincere, non esse tam certam assertionem in hoc secundo membro, sicut in priori. Dico tamen inprimis, moraliter ac regulariter loquendo, dispensationem concessam ad postulationem supplicantis nunquàm dari per modum liberæ facultatis respectu commissarii, sed per modum necessarii mandati, sive commissio fiat determinatæ personæ sub proprio nomine, sive nomine alicujus dignitatis, vel officii; sive optio personæ ipsi supplicanti conceditur, ut ex usu constat, et ita eodem modo procedit conclusio, et moraliter verificatur juxta prius membrum declaratum. Si autem contingat, secundo modo fieri concessionem ad petitionem supplicantis, etiam censeo assertionem in illâ esse veram; ratio verò ejus aliter urgenda est juxta dicenda in puncto sequenti.

7. Dico ergo secundò : Quoties conceditur facultas ad dispensandum cum aliquo in particulari, sive fiat delegatio ad petitionem partis, sive ad petitionem delegati, et sive fiat determinatæ personæ, sive electio personæ committatur dispensando, stricti juris est concessio, seu delegatio, aut dispensatio. Hæc videtur esse communis sententia doctorum, in cap. At si clerici, § De adulteriis, de Judic., et in cap. ultim., de Simon. aiunt enim, potestatem dispensandi cum. certis personis expressis esse strictè interpretandam. Idem Angel., verb. Dispensatio, n. 9, Sylvest. q. 5, n. 9, et idem sensit Gambara, de auctorit. legat., lib. 10, num. 200; Franc. in cap. Is qui, de Filiis presbyter. in 6, dicens, quando potestas dispensandi derivatur in aliquem, utique in particulari, non esse latè interpretandam. Quod etiam sequitur Tabien. verb. Beneficium, 2, num. 16, et Sayrus tom. 1 Thesauri,

cap. 11, num. 8, in fine. Et solet probari hæc assertio ex cap. Si cui nulla, de Præbend. in 6, quia ibi dicitur, gratiam concessam ad providendum de beneficiis, nullâ factâ personarum expressione, non expi rare per mortem concedentis, etiam re integrâ, facultatem autem gratiosè concessam alicui super provisione certæ personæ faciendà, expirare per mortem concedentis, si res sit integra. Hinc ergo colligitur communiter, hanc facultatem ad dispensandum datam pro certâ personâ, vel personis, non esse favorabilem, sed stricti juris, quo argumento in materiâ de Voto usus sum. Unde quia in illo textu non absolutè, sed cum limitatione id dicitur, scilicet: Si non ob suum, id est, ejus cui facultas datur, sed ejus cui provideri mandatur, gratiam vel favorem, ideò etiam solet limitari assertio nostra, ut procedat, quando commissio dispensationis facta est in gratiam personæ dispensandæ ; secùs verò esse, si in gratiam personæ dispensantis seu dispensaturæ, quia in dicto textu hic casus non excipitur, sed potiùs per argumentum à contrario conceditur, ut etiam tum gratia non expiret, vel etiam quia exceptio particularis firmat regulam in contrarium. Ergo etiam in præsenti, licet in facultate dispensandi exprimatur persona, cui danda est dispensatio; si tamen data est in favorem ejus cui conceditur, erit favor ampliandus. Atque ita referendo aliquos tenet Sanci., dicto lib. 8, disp. 2, num. 6. Ceasetur autem dari facultas in gratiam dispensaturi, quando non obtinetur ad petitionem dispensandi, sed ipsiusmet commissarii, vel quando ex aliis verbis concessionis id sufficienter colligitur. Alioqui in casu dubio quoties facultas datur pro personis nominatis, præsumitur favor carum, et ideò restringendus.

8. Sed, ut verum fateatur, non satis capio rationem hujus distinctionis. Cur enim eadem facultas dispensandi data in favorem dispensaturi favorabilis est et amplianda, et data in favorem ejus cui concedenda est dispensatio non est favorabilis, sed odiosa et restringenda? Nam i!la facultas in se eadem est, et semper habet illos duos respectus, et fieri potest, ut persona indigens dispensatione non sit minùs digna illo favore, quàm persona volens dispensare. Imò petitio illius facultatis ex parte personæ indigentis dispensatione, videtur magis favorabilis, quia est personæ indigentis, et sub eâ ratione miserabilis, et humiliantis se, ac confitentis fortassè defectum suum. Petitio verò activæ dispensationis facta ab ipso, qui dispensaturus est, videtur magis ambitiosa, nisi principaliter fiat in gratiam ejus cui subvenire desiderat, et tunc etiam censeri potesi gratia principaliter facta illi cum quo dispensandum est. Vel certè licet fiat ipsi delegato, non apparet cur sit magis favorabilis quàm factâ indigenti dispensatione, præsertim quando utroque modo facultas conceditur ad usum voluntarium ipsi commissario. Nam tunc talis facultas data ex in tentione conferentis propter commodum dispensandi, non magis continet virtualem dispensationem quamdam in favorem dispensantis; ergo vel utroque modo restringenda est, si reputatur virtualis dispensatio,

TU. XII.

vel utroque modo est amplianda, si talis non existimetur, sed solummodò potestas dispensandi.

9. Secundò, dictum cap. Sic cui nulla non videtur rectè in contrarium induci, quia longè aliud est gratiam esse mansuram, vel non esse mansuram mortuo concedente, re integrå; aliud verò esse favorabilem, aut restringendam in aliis quæ ad durationem non pertinent; à diversis autem non rectè fit illatio, maximè quando neque sunt necessariò connexa, neque ex eisdem principiis oriuntur. Talia autem sunt illa duo; nam mandatum dispensandi cum tali supplicante dispensatione necessariâ, ut vocant, permanet mortuo mandante, etiam re integrâ, ut probabilior opinio fert, quam latè defendit Sanc. dict. lib. 8, disput. 28, num. 72, et nihilominùs stricti juris est, ut in primâ assertione ostendi, et fatetur idem Sanc., supra, cum aliis; ergo illæ duæ proprietates, scilicet, indultum durabile esse post mortem concedentis, et esse favorabile, vel è contrario expirare per mortem, et esse restringendum, non sunt connexæ, per se loquendo; ergo, licet facultas dispensandi cum personâ expressâ data in gratiam delegati sit permansura, non sequitur esse latè interpretandum, et è contrario, licet cadem facultas data in gratiam ejus, cum quo est dispensandum, non sit permansura, non sequitur ex vi illius proprietatis esse restringendam. Et ratio est, quia illa duo possunt oriri ex diversis principiis ; nam gratia habet, quod non expiret, ex co quòd est plenè facta ante mortem concedentis, unde sive sit favorabilis, sive exorbitans, permanebit, si plenè fuit concessa; è contrario verò, quando gratia est in fieri, et non plenè facta ante mortem concedentis, censetur expirare, si re integrà concedens moriatur, quod etiam habebit, etiamsi favorabilis sit, ut constat de mandato conferendi alicui, et in favorem ejus beneficium, vel gratiam quantumvis favorabilem ex parte materiæ, et aliarum circumstantiarum; nihilominùs tamen expirabit per mortem coneedentis, re integrà, juxta dictum cap. Cui nulla. Ergo, licet ex illo textu colligatur mandatum providendi tali personæ, vel dispensandi cum illâ, factum in favorem executoris,non expirare, non sequitur esse latè interpretandum in aliis, et è contrario licet factum in gratiam providendi expiret in dicto casu, non sequitur esse restringendum in aliis, nec in se odiosum esse nisi aliundè id ostendatur.

10. Ratio ergo, ob quam facultas dispensandi cum persona in particulari expressâ stricti juris censetur, non est quia facultas illa datur in gratiam indigentis dispensatione, vel in favorem delegati, sed quia moraliter perinde reputatur, ac ipsa dispensatio; nam quod est ex parte superioris jam fit dispensatio, licet executio et modus alteri committatur; quòd autem hæc commissio fiat in favorem commissarii, vel alterius, non mutat naturam actûs, nec moralem illam æquivafentiam, seu æstimationem. Nec etiam multùm refert quòd illa commissio fiat cum mandato dispensandi, vel cum liberà facultate, quia respectu legis iden odium continet talis commissio; nam eodem modo ili

31

derogatur, licet intercedente mandato rigoroso ex parte superioris, efficaciùs fieri videatur. Atque ita Felinus, dicto capite ult. de Simon., n. 8, limitat. 3, generaliter docens esse dispositionem odiosam, quoties persona, cum quâ dispensandum, nominatur, rationem reddit, quia tunc non est una simplex facultas dispensandi, sed quasi dispensatio in esse producta, solam executionem spectans. Et hæc ratio ex dicendis in sequenti assertione magis declarabitur.

LIB. VI. DE INTERPRETATIONE, ETC., LEGUM HUMANARUM.
cidit cum simili de privilegiis, et ideò, lib. 8, ex pro-
fesso tractabitur. Nunc solùm dico in hâc ultimâ asser-
tione extensionem potissimùm faciendam esse contra
delegantem; nam, si contingat delegatlonem esse in
præjudicium tertii, aut minuere aliquo modo jurisdi-
ctionem ordinarii prælati, quando delegatio fit à su-
periori et remoto, tunc ex hâc parte poterit restringi
concessio. Et ita docent auctores omnes citati. In reli-
quis verò constat, verborum proprietatem retinen-
dam esse, et intra illam tantùm esse ampliationem
faciendam,juxta principia posita in cap. 2 et 5, que in
præsenti etiam applicari possunt. Tandem, in usu
hujus potestatis, servanda est forma rescripti, ut, si
persona sit eligenda, habeat omnes qualitates que
in rescripto postulantur; si verò jam est electa,
vel in rescripto est determinata, ipsa servet in dis-
pensando formam in rescripto traditam; nam si
excedat fines mandati, nihil faciet, juxta dicta supra
in lib. 5, quæ latiùs ad materiam de Privilegiis, in
lib. 8, applicabimus. Et multa etiam dixi in tom. 11,
tract. 6, lib. 6, de Voto,
cap. 16.

11. Dico tertiò: Delegatio potestatis dispensandi in aliquâ lege generaliter facta quoad personas sine illarum expressione, favorabilis est, et latè interpretanda. Hæc est communis sententia juris canonici interpretum in eisdem locis, scilicet, dicto § De adulteriis, et dicto cap. ult. de Simon., et doctorum juris civilis in leg. Gallus, § Et quid si tantùm, ff. de Lib. et post., et in leg. 2, ff. de verbor. Obligat., et alia referunt Covarr. in 4, part. 2, cap. 8, § 8, n. 6 et sequentibus, et Sanci., lib. 8, disp. 2, n. 1. Solet etiam hæc assertio probari ex cap. ult. de Sim. ct cap. Per venerabilem, Qui filii sint legit.; sed in his locis non videtur esse sermo de potestate delegatâ, sed de potestate ordinariâ, maximè in cap. Per venerabilem; nam de alio potest esse controversia, quam omitto, quia hæc assertio magis nititur ratione et communi sensu doctorum prudenter judicantium, hanc potestatem sic concessam esse favorabilem. Possumus verò ex illis textibus sic argumentari, quia potestas ordinaria ad dispensandum in lege non censetur odiosa, sed favorabilis et amplianda; ergo etiam potestas concessa dignitati ex privilegio, vel per legem juris communis,est favorabilis, quia jam est ordinaria, ut supra dixi; ergo etiam potestas delegata generaliter ad dispensandum est favorabilis. Probatur consequentia, primò quia modus concessionis per delegationem, vel per legem, aut viam ordinariam non variat rationem potestatis, sed solùm pluribus conceditur, et pluribus modis; hoc autem non facit illam odiosam, si secundùm se favorabilis est. Secundò, quia ideò illa potestas ordinaria favorabilis est, quia non est contra jus, sed potiùs sccundùm jus, nec per se potest censeri odiosa aut nociva, cùm sit simpliciter necessaria ad communę regimen, et ad convenientem usum legum; sed potestas etiam delegata generaliter non est contra jus, nec alicui nocet, sed ad commune etiam commodum ordinatur; ergo similiter est favorabilis. Tertiò, per hanc potestatem sic concessam per se primò solùm intenditur favor communitatis et illius cui talis potestas communicatur, quod totum est beneficium principis; ergo est latè interpretandum. Et hinc etiam intelligitur differentia inter potestatem generatim concessam, vel per respectum ad expressam personam; nam prior non respicit bonum privatum, sed commune; posterior verò necessariò respicit privatum commodum cum exceptione à communi jure, et ideò hæc posterior ex se est invidiosa, et restringenda, prior verò minimè. 12. Jam verò occurrebat hic explicandum, quomodò hæc restrictio, vel extensio, facienda sit in rescriptis has delegationes continentibus. Sed hæc materia coin

CAPUT XVIII.

Utrùm ad justam dispensationem causa justa necessaria sit.

1. Incipimus dicere de finali causâ dispensationis; à fine enim maximè sumitur justa dispensationis causa. Hace autem causa postulari potest vel ad honestatem actûs dispensandi, scilicet, ut licitè petatur ex parte subditi, et justè etiam, ac licitè ex parte superioris concedatur, vel etiam ad valorem dispensationis et usus ejus. Nunc ergo solùm de justitià, seu honestate agimus; in sequenti verò capite de valore dicemus. Intelligitur autem quæstio præcipuè de ipsomet legislatore dispensante in lege suâ; inde enim à fortiori constabit resolutio de inferioribus dispensantibus in legibus superiorum per potestates sibi commissas; nam si superiori non licet talis dispensatio, multò minùs licebit inferiori, ut à fortiori ex sequenti capite patebit.

2. Ratio ergo dubitandi generalis esse potest, quia si justa causa esset semper necessaria ad dispensandum, non esset necessaria auctoritas superioris dispensantis. Probatur consequentia, quia justa causa per se est sufficiens ad excusandum ab obligatione legis humanæ, de quâ tractamus. Vel certè ad summum esset necessarius actus superioris per modum interpretationis authenticæ, ut constet, talem causanı esse justam et sufficientem ad excusandum à lege, ipse verò superior non tolleret obligationem, et consequenter non dispensaret. Secundò, est specialis ratio dubitandi in ipso legislatore, quia lex sola illius voluntate posita est; ergo per eamdem auferri potest licitè absque aliâ causâ. Probatur consequentia, tum quia superior est dominus suæ voluntatis, tum etiam quia non subditur legi, tum denique, quia potest suâ voluntate totam legem auferre; ergo etiam ex parte. Tertiò, quia dispensare sine causâ in lege non est intrinsecè malum, nec est malum quia prohibitum respecta legislatoris; ergo nullo modo. Major patet, tum ex usu,

« VorigeDoorgaan »