Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

quisque non tantùm sibi, sed etiam aliis consulat, pacem et justitiam servando, quod sine convenientibus legibus fieri non potest. Item necesse est ut ea quæ ad commune bonum hominum seu reipublicæ spectant, præcipuè custodiantur et observentur: singuli autem homines, et difficilè cognoscunt id quod expedit ad commune bonum, et rarò illud per se intendunt; et ideò necessariæ fuerunt leges humanæ, quæ communi bono consulerent, ostendendo quid agendum sit propter tale bonum, et cogendo ut fiat. Unde Arist. lib. 10, cap. 9: Publicas (inquit) diligentias atque curas per leges fieri constat, bonas autem per studiosos. Propter quod ait Cyril. lib. 3 contra Jul. non longè ab initio : Neque dubium est quin leges dirigant ad bonum, et à deterioribus recedere cogant, unde nemo, qui mente præditus est, redarguerit vel leges, vel legislatores. Fuerunt ergo leges positivæ et utiles, et necessariæ. Unde olim quando leges inanimatæ condita non fuerant, principes erant quasi animatæ leges, quorum arbitrio populi regebantur, ut ex Justino refert D. August. lib. 4 de Civit. cap. 6. 20. Tandem verò hæc positiva lex in civilem et ecclesiasticam distinguitur, quam divisionem philosophi non agnoverunt, quia supernaturalem finem et specialem potestatem ignorârunt. Et ideò apud illos idem est lex humana quæ civilis, quam temporalem solet August. appellare. Est enim illa quæ ad civitatis politicam gubernationem, et ad temporalia jura tuenda, et in pace ac justitiâ rempublicam conservandam ordinatur. Unde leges civiles circa hæc temporalia bona seu corporalia versantur. Præter has autem christiana religio recognoscit leges ecclesiasticas seu canonicas, quæ in sacris canonibus et decretis pontificum continentur, quas aliqui non humanas, sed divinas vocant, eò quòd ab speciali potestate à Deo specialiter latâ deriventur, et ad supernaturalem finem, et divinum cultum, ac salutem animarum potissimè referantur. Re tamen verâ humanæ sunt, ut benè docuit Joan. Andr.

quem refert et sequitur Panorm. in cap. 1 de Jura. calumn. n. 7, et sumitur apertè ex cap. Non debet, de Consanguin. et affin.; et ratio est, quia per voluntatem humanam proximè constituuntur, licet a civilibus differant in potestate, à quâ proximè manant, et in fine et materià, ut postea videbimus. Ratio autern, seu necessitas talium legum eâdem cum proportione fuit. Quia Deus (ut supponimus) specialem congregationem fidelium, quæ esset unum corpus, quod Ecclesiam nunc vocamus, instituit : et per legem à se latam non disposuit in particulari de omnibus quæ ad spirituale regimen Ecclesiæ convenientia esse poterant, sed solùm quædam substantialia fundamenta hujus spiritualis reipublicæ instituit: reliqua verò per suos ministros et Ecclesiæ pastores disponenda reliquit; tum ut suaviter, et modo hominibus accommodato omnia ordinarentur, tum quia non poterant omnia in particulari ita determinari, ut essent immutabilia. Hæc ergo determinatio fit per leges canonicas, et ideò tam fuerunt necessariæ in spirituali republicà Ecclesiæ, sicut civiles in temporali.

21. Ex his igitur satis constat varietas legum et ne

cessitas, multiplexque divisio. Quibus addi solent aliæ quæ vel incertæ sunt, vel quasi materiales, et ideò circa illas immorari nunc non est necesse : nam suis locis meliùs attingentur. Hujusmodi est divisio legis in ostendentem et præcipientem, de quâ dicemus in libro sequenti, et fortassè necessaria non est. Item est alia generalis divisio legis in affirmativam et negativam, quia illa præcipit quod agendum est; hæc vetat et prohibet quod cavendum est, quæ duo præstant omnes leges numeratæ, quia solùm differunt in materiâ præceptâ, quæ, est agere, vel non agere : et inde habent aliquam differentiam in modo obligandi, quam capite 13 commodiùs trademus. Addi denique possunt divisiones legis humanæ in pœnalem et non pœnalem, prohibentem tantùm, vel etiam irritantem, quæ voces satis notæ sunt; de rebus autem ipsis in sequentibus erunt speciales disputationes instituendæ. Denique, in dictis divisionibus omissum videri potest jus gentium, sed quomodò illud ad prædicta revocetur, in lib. seq., cap. 8, explicabimus.

CAPUT IV.

Qui actus sint necessarii in mente legislatoris ad legem ferendam.

1. Quæ hactenùs tractavimus solùm pertinent ad definiendam quæstionem, an sit lex; ostendimus autem non solùm esse, sed etiam necessariam esse, non unam tantùm, sed varia genera, seu species illarum, quorum nomina et rationes eorum exposuimus, ut in discursu materiæ clarè et expeditè loqui possimus. Jam sequitur videndum quid sit lex, quod abstractè et in communi explicabimus, et difficultates insurgentes ex particularibus legibus in propria loca remittemus; semperque loquemur more humano, et juxta nostrum. concipiendi modum erunt tamen locutiones applicandæ ad divinam legem seu mentem, remotis imperfectionibus. In hoc ergo et sequenti capite dicemus de genere, sub quo lex constituitur, postea differentiam inquiremus.

2. Primùm ergo supponimus legem esse aliquid pertinens ad naturam intellectualem, quatenùs talis est, atque adeò ad mentem ejus: sub mente intellectum et voluntatem comprehendendo (ita enim nunc loquor). Hoc per se satis notum est, quia lex dicit moralem ordinem ad aliquid agendum; nulla autem natura est capax hujus ordinationis, nisi intellectualis. Item propriè loquendo non reguntur legibus, nec sunt capaces talis gubernationis, nisi quæ intellectu et ratione utuntur ergo multò magis requiritur mens in eo qui per leges debet gubernare. Est ergo lex aliquid ad mentem pertinens. Imò si in ordine ad naturalia vel irrationalia dicitur Deus per extensionem quamdam legem concipere, id solùm est quatenùs ea quæ intellectu carent, indigent superiori mente gubernante, ut opus naturæ sit opus intelligentiæ, omnibus ergo modis lex ad mentem referenda est. Et hic fuit conceptus legis in omnibus sapientibus, etiam philosophis, ut ex Platone, Arist. et Cicer. in locis allegatis constat.

3. Suppono secundò, legem propriè loquendo, præ

sertim quatenùs est in legislatore, in aliquo actu secundo, non in habitu vel potestate positam esse : patet, quia lex dicitur, quæ habet vim proximam movendi et obligandi subditos; hæc autem non est in potentiâ vel habitu, nisi radicaliter et remotè; est ergo in aliquo actu. Item imperare, ordinare, et similia dicunt actum; illa autem fiunt per legem, vel formaliter, vel quasi activè moraliter: consistit ergo lex in actu. Ut autem explicemus quisnam hic actus sit, oportet priùs numerare omnes actus qui ad legem concurrere possunt, et eorum seriem seu ordinem describere: possunt enim hi actus esse, vel interiores et eliciti ab indellectu vel voluntate; aut exteriores et imperati : et omnes necessarii sunt, ut lex tandem suum effectum consequatur.

4. Ad hoc autem explicandum adverto tertiò, legem in triplici statu vel subjecto posse considerari: primò in ipso legislatore, quomodò supra dicebamus, legem esse conceptam in mente Dei ex æternitate; secundò in subditis, quibus lex imponitur, quomodò dici solet lex naturæ indita in mentibus hominum; tertiò in aliquo alio signo, seu aliâ materia exteriori, ut in scripto, vel etiam in voce manifestante voluntatem superioris. De lege in duobus ultimis statibus consideratâ nulla potest esse difficultas: nam lex tertio modo spectata formaliter consistit in aliquo exteriori actu quo, legislator mentem suam manifestat, qualis est inter homines locutio vel scriptura, quomodò dixit Aristot. 10 Ethic. capite 9, legem esse sermonem ab aliquâ mente seu prudentiâ profectum. Sic etiam Gabr. in 3, d. 37, definit legem esse signum, principis voluntatem vel mentem sufficienter manifestans. Dixi autem hoc sigum esse actionem vel actum, sub illo comprehendendo terminum ejus, quando et permanens est, perfectam rationem sigui continet: sic enim lex scripta, lex dicitur, non solùm quando scribitur, sed quatenùs est terminus scriptionis permanens, semperque mentem principis indicans. Et eâdem proportione, si lex solo verbo tradatur, quamvis sensibile verbum transeat, quatenùs verò manet in memoriis hominum,

et

lex sufficienter durare dicitur: sic enim interdùm lex non scripta per traditionem conservatur. Et eodem modo consuetudo potest aliquando obtinere vim legis, ut infra videbimus. Neque in hoc membro alia occurrit difficultas, præter illam quæ ad promulgationem legis spectat, de quâ infra dicemus.

5. Præterea de lege, prout esse potest in homine legi subjecto, certum est consistere in actu mentis, et per se solùm requirere judicium intellectûs, et non actum voluntatis hic enim necessarius est ad observationem seu executionem legis, non ad existentiam ejus. Nam lex prævenit voluntatem subditi, et illam obligat; actus verò intellectûs necessarius est ut proponat et proximè applicet voluntati legem ipsam, et idcò necessariò requirit judicium rationis. Atque hoc modo lex naturalis communiter dicitur esse naturale judicium rationis humane, scilicet quatenùs illa lex est in homine, tanquàm in eo qui illi legi subjicitur. Atque hoc etiam modo dixit Damasc. lib. 4 de Fide

c. 5: Adveniens lex Dei, mentem nostram incendens eam ad se pertrahit, conscientiamque nostram vellicat, quæ et ipsa lex mentis nostræ dicitur. Idemque proportionaliter est in legibus positivis: nam postquàm latæ sunt, per judicium rationis unicuique applicantur, quatenùs ex vi legis judicatur necessarium, quod per se non erat, et ita illud judicium jam est quasi lex existens in ipso subdito. Hic vero occurrebat quæstio an in his legibus positivis aliquando requiratur ex parte subditorum actus voluntatis acceptantis legem, sed de hâc re dicendum est cirea leges humanas, quibus hoc proprium est. Nunc certum sit hoc non requiri ad rationem legis, ut sic, neque fortassè ad ullam legem, nisi ex defectu potestatis in legislatore. De hoc ergo statu legis nihil ampliùs in communi dicere necesse est. Peculiaris enim difficultas, quæ in hoc potest occurrere circa legem naturalem, in lib. seq. meliùs tractabitur.

6. Superest ergo quæstio de lege, quatenùs est in ipso legislatore. In quo certum inprimis est ad ferendam legem, intellectum et voluntatem intervenire. Explicandum verò est quos actus circa illam habeat. Et inprimis quia lex, quatenùs exteriùs imponitur subditis, medium quoddam est ad bonum eorum, et ad pacem, seu felicitatem comparandam; ideò primum omnium intelligi potest in voluntate legislatoris intentio boni communis, seu benè gubernandi subditos, ex quâ statim sequitur in intellectu consultatio de hâc vel illâ lege, quæ sit justa vel conveniens reipublicæ; quæ duo in homine intelliguntur cum successione et discursu, in Deo verò sine imperfectione per simplicem actum cum ordine rationis. Hi verò actus remote concurrunt ad ferendam legem, et ideò clarum videtur non esse in eis positam substantiam legis. Post illos ergo ex parte intellectus videtur proximė concurrere judicium illud quo legislator statuit et decernit rem talem esse convenientem reipublicæ, et expedire, ut ab omnibus servetur. Hoc manifestum est, quia sine tali judicio non potest lex prudenter et rationabiliter ferri; est autem de ratione legis ut sit justa, et consequenter ut sit prudens : nam prudentia præceptiva est, ut tradit D. Thom., 2-2, quest. 47, art. 8, ex Arist. 6 Ethic. cap. 10 et sequentibus. Unde sicut in unaquâque privatà persons requiritur prudentia ad rectè præcipienduin singulas actiones, vel sibi, vel alteri; ita in principe requiritur prudentia politica seu architectonica ad leges ferendas, juxta illud quod Proverb. 8 ait Sapientia: Per me reyes regnant, et legum conditores justa decernunt. Et tradit optimè D. Thom., 2-2, quæst. 50, art. 1, cum Arist. lib. 3 Polit. cap. 3.

7. Secundò est certum ultra hoc judicium requiri ex parte voluntatis actum quo princeps acceptet, eligat, ac velit observari à subditis id quod intellectus judicabit expedire. In quo etiam omnes doctores conveniunt, saltem quoad leges positivas, et id ostendemus in capite sequenti. Ratio autem breviter est, quia lex non tantùm est illuminativa, sed motiva et impulsiva: prima autem facultas movens ad opus in intellectualibus rebus, est voluntas. Quæret verò·liquis

legis. Et fundantur, quia in omni operatione morait putant hunc actum esse necessarium post electionem ad executionem, et de illo locutum esse Aristot. 6. Ethic., quando dixit perfectissimum actum prudentie esse imperare, et D. Thomam 1-2, quæst. 17, quando docet imperium esse actum intellectus.

LIB. 1. DE LEGE IN COMMUNI. quisnam hic actus voluntatis sit? Et est ratio dubii, quia voluntas aliqua simplex aut inefficax non est sufficiens: nam hanc habet Deus etiam in his quæ consulit et non præcipit, et inter homines, quamvis superior hoc modo aliquid desideret fieri à subdito, et hoc desiderium illi intimet, non satis est ut præcipiat. Voluntas autem efficax non videtur necessaria, neque enim Deus habet illam in his omnibus quæ præcipit; aliàs omnia fierent, quia voluntas efficax infallibiliter adimpletur.

8. Respondetur necessarium esse aliquem actum efficacis voluntatis, quæ in Deo est beneplaciti, ut rectè probat prior ratio facta; hæc autem voluntas non oportet ut sit de ipsâ observatione seù executione legis nam hæc quid posterius est, et hoc etiam probat posterior ratio facta. Per se ergo requiritur ut sit de obligatione subditorum, id est, ut sit voluntas obligandi subditos, quia sine tali voluntate non obligabit illos, et illa sufficit ex parte voluntatis. Primùm patet, quia obligatio est effectus moralis et voluntarius principi. Item quia actus agentium non transcendunt intentionem eorum. Item quia hâc ratione votum non potest esse sine voluntate se obligandi, in quo æquiparatur legi, ut in 2 tom. de Relig. tractat. 6, lib. 1, cap. 2, diximus. Secundum autem patet, quia supponimus in legislatore potestatem ad obligandum; ergo si habeat etiam voluntatem obligandi, nihil aliud ex parte voluntatis requiri potest. Dices: Necessaria est voluntas præcipiendi, et illa sufficit sine voluntate obligandi. Respondeo has non esse duas voluntates, sed eamdem diversis verbis declaratam, ut infra explicabo.

9. Potest etiam aliter hæc voluntas declarari, ut sit voluntas constituendi talem actionem, ut necessariam ad servandam æquitatem seu mediocritatem in tali materia virtutis: habet enim voluntas superioris hanc moralem efficacitatem, ut possit obligare subditos, et ut possit facere materiam necessariam virtutis eam que de se non erat necessaria, v. g., abstinentiam talis diei esse necessariam ad mediocritatem temperantiæ. Quamvis enim hoc non sit semper necessarium ad legem, nihilominùs quando oportuerit, non excedit potestatem legislatoris. Ita ergo rectè explicatur objectum, circa quod legislatoris voluntas efficax versatur: nam licet sit quid morale potiùs quàm physicum, circa illud potest versari voluntas efficax, non solùm humana, sed etiam divina, ut alibi ex professo dixi, et infra in tract. de Gratià dicam. Hic verò occurrebat difficultas specialis circa legem naturalem, sed commodiùs tractabitur in libro sequenti.

10. Solùm ergo superest inquirendum, an post dictos actus intellectus et voluntatis, aliquis alius sit in ipso legislatore necessarius ad legem ferendam. Multi enim existimant requiri ulteriùs quemdam actum intelleclús, quem vocant intimationem, explicationem, vel insinuationem voluntatis superioris respectu inferioris: nam hunc actum dicunt habere propriam rationem imperii, et explicari illà voce: Fac hoc, et ita (ut infra dicam) in illo constituunt propriam rationem

11. Ego verò, in universum loquendo de imperio, respectu propriarum actionum seu potentiarum ejusdemmet operantis, sentio, post electionem seu actum voluntatis, quo determinatè et efficaciter quis vult aliquid operari ad extra, cum omnibus particularibus conditionibus requisitis ad agendum ex parte circumstantiarum et potentiæ executivæ, non requiri actum aliquem intellectûs, qui immediatè dirigatur ad poten tiam exequentem; imò nec talem actum esse possibilem. Quia neque potentia exequens percipit vim imperii, neque ad intellectum spectat applicare potentiam ad operandum, sed solùm proponere objectum voluntati, ad quam spectat postea applicare reliquas potentias ad usum, ut est communior sententia, quam suppono ex 1-2, quæst. 17, et ex auctoribus quos referam capite sequenti. Eamdemque rem sæpiùs satisque fusè attigi tract. de Prædest. lib. 1, cap. 16 et 17; et tract. 4 de Relig. lib. 1, cap. 3; et tract. 6, lib. 1, cap. 12.

12. Hac verò doctrinâ suppositâ circa imperium uniuscujusque ad se ipsum, de imperio unius ad alium necessariò dicendum est, post actum voluntatis legislatoris, quem supra declaravi, solùm requiri ac necessarium esse, ut legislator illud suum decretum et judicium insinuet, manifestet, seu intimet subditis, ad quos lex ipsa refertur. Hoc enim necessarium est, quia aliàs non posset voluntas principis obligare subditum, quia non innotesceret illi, ut dicemus latiùs agentes de promulgatione. Quòd autem hoc sufficiat, patet, quia voluntas principis est ex se efficax: nam est ex sufficienti potestate, et cum absoluto decreto obligandi, ut supponitur; ergo si illa sufficienter proponatur subdito, operatur quod vult; inducit ergo obligationem : ergo consummata est lex; ergo nihil aliud necessarium est. Quod evidentiùs constabit ex dicendis capite sequenti.

13. De illa verò intentione constat, consistere in locutione quâdem, seu locutione quamcumque significationem seu manifestationem interni actûs alteri factam comprehendendo. Hæc autem locutio si rectè consideretur, præsertim in ordine ad creaturam, perficitur per actum transeuntem, qui aliquo modo tandem recipitur in eo cui fit locutio. Ut inter homines evidens est, et idem suo modo existimo esse inter Angelos; nam, si is qui loquitur, non imprimat aliquid ei ad quem loquitur, non manifestabit illi conceptum suum. Et idem est de Deo respectu creaturarum: non enim intimavit Deus Adamo suam voluntatem de abstinendo ab esu arboris vitæ, nisi per revelationem aliquam ipsi Adamo factam, etsi Dens manifestet beato in Verbo, quid velit ab ipso fieri, ipsamet visio Verbi, quæ est in beato habet vim locutionis et intimationis Dei circa tale præceptum. De

locutione autem creaturæ ad Deum, alia est ratio, de quâ dixi in citato loco de Orat.; hîc autem non habet locum, quia non potest creatura imperare Deo.

14. Ex his ergo concludo, post prædictum actum voluntatis solùm requiri in legislatore actum intellectus, qui ad loquendum subdito de tali re, vel decreto, necessarius fuerit. Et consequenter esse poterit necessarius novus actus voluntatis efficiendi signum manifestans priorem voluntatem. Ut in nobis requiritur apprehensio verborum, quibus locuturi sumus, et voluntas movendi linguam, et ita proportione servatâ, in principe requiritur ut per intellectum concipiat modum intimandi legem, et ut per voluntatem velit exequi intimationem, quod cum proportione potest ad Deum applicari; ita enim hanc intimationem operatur sicut alios effectus suos. Denique post prædictum actum voluntatis intelligi etiam potest in legislatore novus actus intellectûs, quo videt illam voluntatem suam, ut in Deo intelligimus scientiam visionis posteriorem illâ voluntate. Quo etiam fit, ut legislator post cognitionem suæ legis, aliter etiam judicet de materiâ legis quàm antea, quia priùs solùm indicabat illam ut aptam imperari, postea verò indicat eam ut necessariam ad honestatem morum ex decreto suo. Quæ omnia adeò sunt manifesta ut non indigeant novâ probatione. Quomodò autem haec ad legem concurrant, atque adeò in quo actu illa posita sit, dicemus capite sequenti.

CAPUT V.

Utrùm lex sit actus intellectûs vel voluntatis, et quisnam *ille sit?

1. Suppositis, quae in superiori capite dixi, quæstio ferè tota erit de modo loquendi; tamen propter varielatem opinionum expedienda breviter est. Prima igitur sententia affirmat legem esse actum intellectûs, ita sentit divus Thomas d. q. 90, art. 1, et sæpè ita loquitur in discursu materiæ Vincent. in Specul. mor. lib. 5. part. 2, dist. 1. Sequuntur Thomista Cajetan., Conrad. et alii ibi, et 1-2, q. 17, q. 58, art. 4, et q. 60, art. 1; Soto 1 de Just. quæst. 1, art. 1; Turrecrem. in cap. Officium, d. 3; Alens. p. 3, q. 26, in primo; Richard. 3, d. 33, art. 2, q. 6, ad 3; Antonin. p. 2, tit. 4, cap. 10; Guillelm. Paris. tract. de Legib. Cordub. lib. 2 Quæst. q. 10. Probari autem solet hæc sententia primò, quia tam Scriptura quàm Patres, philosophi et jurisconsulti legem tribuunt rationi aut sapientiæ, Proverb. 8, ait Sapientia: Per me legum conditores justa decernunt. Sic etiam Clemens Alex. lib. 1 Stromat., non longè à fine, ait legem esse opinionem bonam, bonam autem esse, quæ est vera. Et subdit: Cui consequenter quidam dixerunt, legem esse rationem rectam, quæ jubet facienda, et prohibet quæ facienda non sunt ; et Basil. in cap. 8 Isaiæ : Lex, inquit, est doctrix et magistra. Damasc. etiam lib. 4, cap. 25, legi tribuit docere.

2. Præterea Plato in Dialog. Minos, seu de Lege, in principio, legem vocat opinionem civitatis probam, id est, veram; et infra dicit esse veritatis operationem.

TH. III.

Eodemque modo Aristot. lib. 1 Elench. cap. 12, in fine, legem esse dicit opinionem multitudinis. Et in Epist. ad Alexand. ante Rhetoricam ad illad, definit legem esse orationem, quæ communi civitatis consensu jubet, etc. Et statim, cap. 1 Rhetorica, ait legem esse communem civitatis consensum, qui scripto præceperit, quomodò unumquodque agendum sit. Ubi legem etian ponit in jussione et præcepto; cùm tamen sæpè aliàs rationi et prudentiæ tribuat imperare, 6 Ethic. cap. 9 et sequentibus, 1 Politic. cap. 3. Unde lib. 10 Ethicor. capit. 9, dixit, legem esse sermonem ab aliquâ prudentiâ et mente profectum. Ex Cicerone etiam multa supra adduximus quibus significat legem in ratione esse, primùm quidem in mente Dei; per participationem autem ejus, in humanâ ratione esse legem naturalem et prudentiam, à quâ leges civitatum proficisci debent, ut latè prosequitur in lib. 1 et 2 de Leg., paulò post principium, ubi inter alia sic concludit: Lex est recta ratio in jubendo et vetando. Sic denique Papin. in lib. 1 ff. de Legib. legem vocat commune præceptum, et declarat esse virorum prudentium consultum; et Marc. in lib. 2, ex Chrysippo refert, legem esse divinarum humanarumque rerum reginam, principem ac du cem. Hæc autem sunt munera rationis, ad quam spe→ ctat regere et dirigere operationes.

3. Rationes ad confirmandam hanc sententiam af feruntur variæ. Prima est, quia ad legem pertinet or→ dinare, unde et definiri solet, quòd sit ordinatio rationis; sed ordinare non ad voluntatem, sed ad intelle clum spectat, quia includit ratiocinationem quamdam : unde ratione carent, ordinare non possunt; ergo quæ lex actus intellectus est. Secunda : legis est illuminare et instruere, juxta illud: Lucerna pedibus meis verbum tuum; et illud: Lex Domini immaculata convertens animas, sapientiam præstans parvulis; illuminare autem intellectus est. Tertia, lex est regula, ut in principio dictum est ex Basil. in cap. 1 Isaiæ, ubi eam vocat regulam justorum et injustorum, quod etiam habetur in lib. 2 ff. de Leg., et ideò leges ecclesiasticæ vocantur canones, id est, regulæ, ut ait Isidor. 2 Etymologiarum; sed voluntas non est regula, quin potiùs ipsa ratione regulanda est; est ergo lex in ratione.

4. Quarta, quia nullus potest assignari actus voluntatis, qui sit lex; aut enim est voluntas principis seu superioris, quòd talis actio fiat à subdito, et hoc non; quia talis voluntas necessaria non est, nec sufficit: nam Deus verum præceptum posuit Abrahæ de sacrificando filio, quod tamen Deus fieri nolebat, et è converso quantùmvis superior velit, et desideret aliquid fieri à subdito, si non præcipit, non obligat. Et ideò dicunt theologi nos non teneri conformari divinæ voluntati, etiam efficaci, nisi addatur præceptum de exequendâ tali voluntate; non ergo consistit lex in tali voluntate, vel consistit in voluntate obligandi subditum; et hæc etiam non sufficit, nisi intimetur. Imò addunt aliqui non esse necessariam talem voluntatem in principe, ut ferat legem, quia licet princeps nihil cogitet de obligatione, si vult imperare, imperando fert legem. Imò addit Medin. 1-2, q. 90, art. 1, quòd

licet nolit obligare, si vult imperare, obligat, et fert legem. Sicut (inquit) qui vovet sine voluntate se obligandi, nihilominùs verè vovet, et obligatus manet, et qui promittit sub juramento dolosè, et sine intentione se obligandi, tenetur implere promissum ex religione juramenti; sic ergo qui vult imperare, ex efficacitate imperii obligat, etiamsi nolit. Quare ad legem non erit necessarius alius actus voluntatis, nisi voluntas imperandi; illa autem voluntas non est lex, nisi sequatur imperium, quod pertinet ad intellectum; in illo ergo lex est.

5. Est autem controversia inter auctores hujus sententiæ, quisnam actus intellectûs habeat rationem legis, an scilicet judicium rationis, quod antecedit voluntatem vel imperium quod subsequi dicitur? Nam quidam eorum dicunt esse judicium rationis, quod tenuit Guillelm. Parisiens. et secutus est Conrad. d. articul. 1. Et quidem D. Thom. quæst. 91, artic. 2, clarè dicit legem esse dictamen in principe. Et si considerentur testimonia adducta, præsertim philosophorum, de hoc judicio loqui videntur. Item proprietates illæ, quæ sunt illuminare, esse regulam et mensuram, in judicium rationis conveniunt, et non in illud imperium, quod solùm dicitur esse impulsivum, et non manifestativum alicujus veritatis. Huic tamen sententiæ obstat, quia judicium illud non habet efficaciam obligandi, nec moraliter movendi, hæc autem in lege necessaria est item, quoad judicium nihil differre videtur præceptum à consilio, quia etiam consulens habet simile judicium de actione, quam faciendam consulit; unde si Deus nihil aliud nobis manifestaret quàm hoc judicium, non legem, sed consilium præberet, in his videlicet quorum opposita intrinsecè mala

non sunt.

6. Alii ergo auctores ponunt legem in actu intellectus subsequente voluntatem, et vocant illum actum imperium; sed si hic actus non sit per modum locutionis, est planè confictus, ut supra diximus; si autem est, locutio aliqua habebit rationem signi; igitur non tam erit lex quàm signum legis, vel ad summum dicetur lex, sicut lex scripta, aut voce prolata lex vocatur. At verò hæc lex externa seu scripta non habet vim legis, nisi quia significat aliquid aliud in quo est virtus legis, et ideò necessariò supponit aliud quod principaliter sit lex; et hoc est quod inquirimus. Nec etiam dici potest locutionem illam internam, prout consideratur in mente principis esse legem, quia etiam illa solùm habet vim et efficaciam, quatenùs est signum; ergo necessariò supponit id quod principaliter

est lex.

7. Præterea occurrit specialis ratio in Deo, propter quam non videatur talis actus ei attribuendus, tanquàm necessarius ad legem ferendam. Quia vel est per modum impulsûs, qui sit activus ad extra, sicut aliqui illum ponunt, etiam in Deo distinctum à proprio judicio et cognitione; vel est per modum mentalis locutionis; neutrum autem horum dici potest, ergo minor quoad priorem partem probari posset, ostendendo nullum esse talem actum, quia frustra po

nitur, et intelligi non potest: sed hoc egimus in prima part. tractat. 2, lib. 1, c. 10. Nunc verò breviter declaratur, quia ex parte Dei non potest esse necessarius talis impulsus ad legem ferendam, quia Deus ferendo legem non impellit physicè ad actum lege præceptum, sed solùm ponit obligationem, quæ est quid morale, et non potest illo modo physico fieri ut videtur per se clarum. Altera verò pars minoris de locutione patet facilè, quia locutio Dei ad extra non est nisi infusio luminis vel specierum, vel exhibitio alicujus signi manifestantis ipsum, vel ejus voluntatem; totum autem hoc facit Deus per voluntatem suam, nec ad hunc effectum est magis necessarius alius impulsus, vel actus intellectus posterior actu voluntatis, quàm ad alios. Nullo ergo modo potest in Deo lex constitui in actu consequente voluntatem. Unde idem est de quolibet alio legislatore, quia omnes participant rationem legis, qux in Deo est per essentiam, et ideò cum proportione illam imitantur.

8. Est ergo secunda opinio principalis, affirmans legem esse actum voluntatis legislatoris. Pro hâc sententiâ referri possunt omnes qui ponunt imperium in voluntate, ut Henr. quodlib. 9, q. 6: Gabr. in 2, d. 37, q. 1, art. 1, not. 3; Major in 3, d. 33, q. 7; Ocham in 3, q. 22, art. 4; Almain. tract. 3 Moralium, c. 2; Angest. in Moral. tract. 1, p. 3, coroll. 3; sentit etiam Bonavent. in 3, d. 17, art. 1, quæst. 1, ad penult., ubi ait voluntatem esse illud penès quod residet regnum et imperium eorum quæ sunt in ipso volente. Idem Medin. Cod. de Orat. q. 2. Tribuitur etiam Dur. et Greg. in 1, d. 47, quatenùs asserunt voluntatem divinam esse regulam cui omnes tenemur conformari. Citatur etiam pro hâc sententiâ Scot. in 2, d. 6, q. 1, et d. 38, q. 1, ad ult. et quodlib. 17, quatenùs his locis ait ad voluntatem pertinere ordinare alium ad aliquid agendum. Et in 3, d. 36, q. 1, art. 1, voluntati tribuit imperare; eamdem opinionem latè defendit Cast. lib. 2 de Lege pœnali, c. 1.

9. Suaderi autem potest primò, quia Scriptura et civilia jura voluntatem Dei aut principis legem appellant, Psal. 32: Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas, id est, præcepta sua; et Psal. 142: Doce facere me voluntatem tuam; 2 Mach. 1: Det vobiscum omnibus, ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem, id est, servetis ejus legem. Sic dixit Christus Dominus in oratione Dominicâ : Fiat voluntas tua, id est, servetur lex tua; et in oratione in horto dixit: Non mer voluntas, sed tua fiat, id est, tuum præceptum : sic enim de ipso scriptum erat Psal. 39: In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. — Respondcri solet ex Magistro in 1, d. 47, et D. Thom. 1 p. q. 19, art. 9, in his locis esse sermonem de voluntate signi, quæ non propriè, sed metaphoricè volun

tas est.

10. Verumtamen licet signum voluntatis metaphoricè voluntas dicatur, necesse est, ut aliquam propriam voluntatem indicet. Cur enim voluntas metaphoricè diceretur, nisi quia habitudinem habet ad voluntatem propriam? non habet autem aliam habitu

« VorigeDoorgaan »