Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Ce sont ces alternatives qui me paraissent maintenant le problème géologique le plus important à résoudre ou plutôt à bien définir, à bien circonscrire; car, pour le résoudre en en tier, il faudrait découvrir la cause de ces évé nements, ce qui est d'une tout autre difficulté.›

Vid. etiam Jacquetot, qui historiâ mosaicâ, accedentibus historiæ profanæ monumentis, mirâ cum eruditione in suis dissertationibus de existentiâ Dei, mundum recentem esse atque Deum habere auctorem demonstravit. - P.-S. Argumentis hisce moralibus aliud invictum adjungere liceret, idque ad vulgi captum maximè accommodatum, petitum nempe ex historia Judæorum et Christianorum, aliorum ctiam populorum, quæ cum summâ auctoritate certiores nos efficit Deum sæpiùs rebus humanis intervenisse, et suam providentiam declaravisse subitis et stupendis rerum conversionibus, miraculis et rerum futurarum vaticinationibus. Sed inferiùs ubi de Rel. revelatå de his præter naturam effectibus dicturi sumus (1).

ARGUMENTA PHYSICA.

In hac universitate rerum, in quâ versamur,

(1) Ad argumenta moralia id certè præclarum pertinet, quod scilicet ex mirà rerum dispositione in ordine morali nasceretur, quodque sic institueremus: Propositio. Socialis

seu moralis ordo existentiam Dei probat. Prob. Societas inter homines existit, et quidem sapientibus omninò legibus, quibus nimirùm singula ejus membra proprium obtinent bonum, atque cum aliis mirandâ plurimarum relationum combinatione connectuntur; adeò ut indè longè præstantior quàm in physicis exurgat ordo ex quo proindè Deum esse à fortiori concludere necesse est. Quod argumentum, non quidem agrestibus ingeniis accommodatum, philosophorum rebus physicis haud nimis studentium afficere debet mentes.

Idem specialiter urgeretur ex miro stupendoque in christianâ religione conspicuo ordine, et quidem ab exordio mundi usque ad nos tam complexâ et intimâ rerum, dictorum, scriptorum, prophetiarum, eventuum, etc.,concatenatione, præsertim perpetuis utriusque Testamenti relationibus perductum. Hujus verò argumentationis elementa suppeditabunt supra de revelatione mosaicâ et christianâ dissertationes. Ad easdem quidem remittit ipse auctor; sed historico sub respectu solùm tractandam, ex more, Jacquetot ibid. indicat quæstionem. Hæc certè legitima est et efficax argumentandi ratio, quæ scilicet ex variis historica certitudinis fontibus, sed potissimùm ex morali hominum constitutione vim suam depromit. Nihil verò impedit quin præterea ex variis christianæ religionis partibus et elementis, sive ante Evangelium, sive deinceps, ex eorumdem combinatione ingenium humanum prorsùs superante, intelligentem illius ac supremam existere causam, seu Deum esse concludamus. P.-S.

:

tria sunt in omni systemate distinguenda : nempe res et substantiæ, quibus constat mundus quæ juxta atheos corpora sunt, et præ- . terea nihil rerum seu substantiarum vires et facultates, sive corporeæ, sive spirituales, quibus in se mutuò agunt, vel seipsas commovent hæ vires juxta atomicos philosophos ad motum; juxta Hylozoitas ad motum et vim quamdam fictricem, uti supra expositum fuit, revocandæ sunt : denique illa species et apta constansque rerum omnium dispositio, quæ ex corporum in se mutuò agentium viribus oritur et illa in animalibus appetituum et passionum permixtio, ex quâ vitæ constans ratio et uniformitas nascitur: quam corporum dispositionem, temperationemque appetituum fortuitò et temerè natam, vel virium cæcarum necessarium effectum esse asserunt. Nos verò contendimus non posse corpora esse à seipsis, nec animos; nullas esse materiæ naturales vires, non vim motricem, multò minùs vim cogitandi; admirabilem universi partiumque cjus dispositionem, et illam in animalibus appetituum temperationem sine causâ intelligente existere non potuisse. Initium sumemus à specie rerum, quia universitatem contemplanti se primùm offert admirationi hominum. ARGUMENTUM V. Ex ordine rerum et virium naturalium sapienti temperatione. PROPOSITIO.

Deum esse, qui mundum hunc initio constituit atque in omni tempore regit, ostendit totius universi et omnium ejus partium descriptio. PROBATIO.-Nam ea est mundi totius fabricatio, ut si adhibita fuisset ad illius formationem summa sapientia et consilium solertissimum, meliùs formari non potuisset; partesque ejus omnes tales sunt, ut nec ad usum meliores esse potuerint, neque ad speciem pulchriores. Atqui hæc mundi solertissima fabrica, ejusque omnium partium pulcherrima descriptio declarat hæc omnia non fortuitò, aut à brutâ et cæcâ vi, sed à causâ intelligente et providà profecta esse.

PARS PRIMA. Mundi species et apta partium

dispositio.

Hoc argumentum qui copiosiùs velit pertractare, illi tota physiologia est percurrenda : summa nos tantùm attingemus capita.

I. Quanta primùm in immensâ cœlestium regionum extensione majestas est! Quanta in corporum infinitâ multitudine magnificentia! Nudos ad cœlum oculos per amica serene

noctis silentia dirige; innumerabiles aspice stellas, quæ debili licet, jucundo tamen, scintillanteque vividiùs lumine ubique collucent: deinde per astronomorum instrumenta intuere; novos cœlos, novas stellas, immensamque deprehendis spatiorum æthereorum altitudinem. Cogita stellas singulas totidem soles, et cujusque vastissimum imperium esse, solari systemate haud fortasse minus. Jam corporum illorum inmensas magnitudines, impetus, certos motus, apta intervalla, ratos ordines considera, ut inter se nunquàm concurrant, ut unum alterius nunquàm perturbet motus; ut summa sit ex mutuâ libratione consensio et inviolabilis constantia. Videturne ulla fortuna, ulla temeritas, erratio ulla, ulla vanitas? Annon contra ordo, ratio, veritas?

II. Quanta deinde in solis atque lunæ cursibus et efficientiâ sapientia elucet! Aspice ut sol oriens diffusâ undique luce, et lætâ et salutari, recreet naturæ totius conspectum ! ut recedens gratas quietis vices revocet! ut constantissimè et cum incredibili celeritate ab uno tropico ad alterum accedens efficiat tempestatum vicissitudines anniversarias, cum summå salute et conservatione animalium omnium atque stirpium! Quanta caloris, luminisque utilitas! Quàm benè ad usum et voluptatem utraque temperata est! Ne autem radiorum solarium vis debilior foret, pellendisve citò tenebris minùs idonea, incredibili celeritate, quam cogitatione assequi non valemus, propagatur, quæ soni velocitatem plusquàm sexcenties millies superet.

Sole Hesperiis in undis immerso, non ideò obscurâ in nocte palpabimus. Quæ velo quodammodò lucis fuerat obducta astrorum infinita multitudo explicat sese, illaque cæterarum quasi domina luna, cujus mutuata à sole lux tenuis et silens remittit oculos nimiâ solis vi perculsos, et ad quietem invitat. Quanta in illius motu menstruo utilitas ad metienda tempora! Quàm salutaris efficacia in ciendo mari! Ipsorum lunæ defectuum usus nôrunt astronomi, geographi, chronologi. Quis hæc fortunæ, non excellenti rationi tribuat?

III. Ad terram veniamus: videatur vestita floribus, herbis, arboribus, frugibus, quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur. Adde hùc fontium gelidas perennitates, liquores pellucidos amnium, riparum vestitus viridissimos, speluncarum concavas profunditates, saxorum asperitates, impendentium montium altitudines, camporum

immensitates; quibus omnibus efficitur lætum, copiosum et amœnum animantibus cunctis do. micilium. Sphærica est, non plana, ut caloris et luminis in variis terræ partibus aliqua possit esse successio; ut justa commodaque fieri possit aquarum distributio; ut ventorum vim non frangat vel nimiùm declinet montium altitudo.

Criminari solent Epicurei tum terræ inæqualitates, quæ tamen necessariæ sunt, ne aquæ diffluant nimiùm, et ut aprica loca existant ad uvarum et optimorum fructuum maturitatem: tum montium altitudines, sine quibus multis careremus pretiosis metallis et fontibus, qui ex condensatis vaporibus in eorum frigidis verticibus orti dimanant accelerato motu in subjectos campos tum caveas et specus et vulcana, quæ tamen summæ utilitatis esse observavit olim Plinius Hist. nat. 1. 2, c. 82; quia per has caveas et diverticula æstuans in terræ visceribus ignis, ad rerum omnium vitam necessarius, erumpere solet; ut in compluribus oppidis notatur, quæ quia crebris ita ad eluviem cuniculis cavata sunt, minùs ideò terræ motibus quatiuntur; tandem loca deserta, sed hæc etiam utilitatem suam habere possunt, licet ignotam; saltem ad varietatem conducunt, nec hominum generi necessaria sunt; præterea in hunc statum devenerunt, vel in illo permanent hominum culpâ, aut ex naturalibus legibus, quarum infinitæ utilita

tes sunt.

IV. Circumfusus terræ aer est, animalis, spirabilisque natura, partibus constans subtilissimis, ut nempe corpora cuncta pervadens, inque secretiores eorum sinus penetrans molem universam fovere, alere et agitare possit. Huic elemento debent animalia quòd spirent, et spirando vivant, ut ex machinæ pneumaticæ experimentis evidenter colligitur. Nec in animalibus tantùm, sed in plantis quoque peragitur aeris respiratio quædam imperfecta, à quâ earum vita conservatioque pendet. Sine aere moveri pecora, volare aves, pisces natare non possent; sine aere nec sonus, nec diei candor, nec crepuscula, nec cærula cœli spatia existerent; sine aere ros è terrâ non ascenderet, nubes non formarentur; efformatæ non sustinerentur ad arcendum nimium solis ardorem; suspensa guttatim in terram non reciderent. In aere formantur et venti, quibus risi aeris moles quandoque commoveretur infecta brevi cunctis et frugibus et animantibus fieret lethifera. Hi caloris solaris ardorem

ita temperant, ut ipsam præstent habitabilem torridam zonam, quam perpetui recreant zephyri. Ventorum ope classes vastum tranaut oceanum; omnesque gentes omnium rerum agitant commercia.

V. Terram aqua cingit, et ubique permeat; quam si tolleres, esset terra cinerum sterilis congeries respirare non possemus siccum, subtiliterque frigidum aerem, mineralia non formarentur, plantæ non nutrirentur, siti omnia arescerent, nihilque nisi squalidum et mortuum telluris facies exhiberet. Hinc naturæ parens providus suas cuique regioni divisit aquas: si Ægyptus pluviis non fœcundatur, exundans statis temporibus Nilus mollitos et oblimatos agros ad serendum relinquit. Quibus locis nec pluvias copiosas, nec exundantes fluvios natura dedit, largita est rores incredibiliter abundantes. Quanta in aquarum omnium perpetuis agitationibus et cursibus solertia est! Sed aspice stupendam oceani immensitatem : spumantis æquoris irati fluctus intuere, cum fragore et catervatim in terram exundantes: Quis conclusit ostiis mare? quando erumpebat quasi de vulvâ procedens, quis posuit vectem? Et dixit: Usque hùc venies et non procedes ampliùs, et hic confringes tumentes fluctus tuos? Cur, inquies, salsæ sunt aquæ marinæ, et ita nobis ad potandum inutiles? Quia attemperari debuerunt non nobis qui illis non indigemus, sed variis piscium generibus, eorumque usibus: quia motus ex reciproco æstu et ex ventis non esset sufficiens ad arcendam putredinem; nam pacato per plures continuos dies mari aquam turbari experimur, et procreari, quæ inficiunt, animantium multitudinem.

VI. Terram et universa corpora ignis intùs alit. Hoc è naturâ sublato ipsa vita tolleretur, torperent omnia. Hujus infinitæ noscuntur à philosophis utilitates, sed hæ notæ sunt omnibus sine igne nec cibi pararentur, nec metalla liquarentur, nec vasa continendis liquoribus idonea efficerentur; necessaria mechanicis opificibus instrumenta non fabricarentur; chimiæ operationes non perficerentur; microscopiis, telescopiis, perspicillis, speculis careremus; lumine per noctem homines non fruerentur; calore, cùm terram pulsat hyems, non foverentur. Quid plura? nisi ignis datus fuisset, in vanum adessent cætera, quæ igne sublato diù conservari nequeunt.

VII. Quàm mira est eorum fabrica quæ gignuntur è terrâ ; quæ radicibus iis affiguntur, quibus succum ex terrâ trahunt! Quanta corum

varietas est et pulchritudo! Quanta corum omnium vis, ut ex tantillis grauis, herbas, stirpes, runcos, ramos, folia, flores et semina proferant! Animalium quot usibus plantæ inserviunt! Aliæ ædificiis, aliæ instrumentis aptæ sunt remedia hæ, illæ alimenta, suppeditant: quædam duræ et spissæ sublimi cœlum feriunt vertice et dulcem animantibus umbram præ bent; aliæ fragiles et depressæ vel humi serpunt, aut ad manuum altitudinem fructus tenent suspensos et invitant ad arripiendum. Ut hæc omnia usus tam varii et multiplicis, vi solius seminis ex eâdem tellure, eâdem pluvià irrigata, eodem sole calefactà, gignuntur! Quidni liceat plantarum interiorem structuram expendere, canales intra quos essentiales succi perpetuò fluunt, describere; extimarum, quibus plantæ teguntur, vestium figuram exponere ; mirabilem foliorum texturam delineare; seminis exigui totam in se plantam continentis virtutem evolvere? Possemus ostendere, quomodò emanantes à caule vel caudice, ramis et radicibus novellæ partes perpetuam jacturam, perpetuâ prolis eductione, reparent; quomodò debiliores initio ejusmodi partes, non illicò laxatas extendi natura patiatur, sed compendio quodam coagmentatas intra folii axillam cubare faciat. Quomodò plantæ, quæ vim frigoris nequeunt sustinere, subterraneis suis radicibus conserventur; usque dùm cas temperatus veris calor excitet et reproducat. Quomodò plantarum, quæ veteribus æschynomena, recentioribus sensitive dicta sunt, folia manu aut baculo tacta et paululùm compressa, statim ne lædantur, contrahant sese: cæterarum verò penè omnium flores, ubi grave et humidum tempus est, complicentur; ubi purum et serenum, explicentur : quomodò rubustis plantis, ut stare per se possint, duras et elasticas natura fibras concesserit; earumque ramos, ut æquilibrium omnes servarent et pulchriorem haberent aspectum, à stipite sub angulo circiter 45 graduum prodire jusserit; cæteras verò debiliores sub majorum protectione tutas crescere voluerit; succum iis glutinosum distribuens, vel radiculas quasi digitos, vel claviculas quasi manus, quibus protectricibus suis tenaciter adhæreant: quomodò eæ plantarum spe cies in quâvis regione reperiantur, quæ hominibus cæterisque animantibus ibidem natis maximè conveniunt ; ita ut ex plantarum spontè nascentium frequentiâ, quibus morbis obnoxia sit regio quævis, dignoscatur: quomodò in illis plagis ubi aqua terræ deficit, habeant animan

tia subsidia in abundanti plantarum stillantium humiditate. Hanc solummodò meditationi materiam subjecisse sufficiat.

VIII. Animantium verò quanta varietas! quibus tola nostra tellus ubique abundat! Nulla pars suis incolis orba reperitur, arborum frondes genti innumerabili fertile solum suppeditant; nulli sunt fermè liquores, in quibus perspicillorum ope non cernamus innumeras diversæ speciei atque magnitudinis animantes. Ipsa animalium superficies aliis animalibus uberem campum præbet. Nec solido marmori vita deest, quippe cuj:s cava loca turbis animalium invisibilium completa reperiuntur. Grandior natura grandiora exhibet: maria, lacus, paludes, flumina, saltus, campi scatent animantibus, quibus omnibus natura pabula paravit idonea. Sed quod non minùs admirandum est, illam infinitam multitudinem, non numero tantùm, sed specierum incredibili varietate distinxit naturæ parens: intervallum illud omne, quod patet in vitâ sensitivà à plantâ ad hominem diversis animalibus sensim et serie quâdam crescentibus ita completur, ut specierum proximarum discrimina sensum nostrum fugiant. Sunt quædam animantia, quæ vix supra sortem inertis materiæ elata videntur, qualia sunt, pisces testacei quidam, qui rupibus adhærescunt, à quibus avulsi statim moriuntur. Multa sunt quæ minimo ab his distant intervallo, quæque nullum alium sensum habent, quàm tactûs et gustûs: aliis natura addidit facultatem audiendi, aliis sensum olfactûs, aliis vim vivendi. Imò idem sensus in variis animalibus, varius est et tanta accipit in aliquibus incrementa, ut diversi generis esse videatur. Ille sensus interior, illa sagacitas, quam instinctum nominamus, sic gradatim et sensim crescit, ut ab infimo gradu initium capiens natura ad humanam in aliquibus pertingere calliditatem velle videatur.

Quanta in membrorum figuris habilitas ad pastum capessendum conficiendumque, ad arripienda ea omnia quæ sunt conservantia sui status! ad colligendos cibos, ad retinendam prædam, ad onera ferenda, ad tellurem arandam, ad nidos componendos, ad laqueos texendos, etc.! Quàm admirabilis fabrica membrorum sit in avibus præsertim consideremus. Vide ut alæ et plumæ fortes simul et leves, ita sunt dispositæ, ut totum corpus tegatur et facilè moveatur ut varius in unâquâque avium specie alarum situs sit, pro diversâ natandi, volandi, mergendi ratione: ut in omnibus le

ves et ad motum aptissimi sunt pedes et breves et minuti: ut in omnibus commoda capitis et rostri figura, apta cerebri, oculorum, aurium dispositio; idonea ventriculorum structura, quorum alter cibos comminuens digestionem præparat; alter cibos concoquens ac transformans digestionem conficit: ut in omnibus admirabilis, etsi tam varia vivendi ratio seu œconomia. Mutatis tempestatibus suntne regiones commutanda? Statis temporibus et miro ordine per vastissimos terrarum marisque tractus peregrinantur; certum iter in incertâ aeris regione, nemine dirigente, sequuntur; nôrunt positas in immenso mari insulas quasdam, in quibus victum possint reperire; atque ubi ad primas sedes redeundum erit, factæ jam peregrinationis memores novum ab iisdem locis stipendium repetere non omittent. Ne autem diuturnis ejusmodi peregrinationibus nimiùm defatigarentur, longas eis fortesque alas, et duros pectorales musculos natura benè provida concessit. Piscium quoque quanta multitudo perambulat semitas maris! species diversas plusquàm 176 numeravit Plinius; Ruischius et Jonstonius quingentas et ultra recensuère. Aliorum prodigiosa magnitudo, aliorum stupenda parvitas, admirabilis omnium structura, respirandi ratio à terrestrium animalium respiratione diversa, organa aquatico elemento congrua, perpetuum corporis æquilibrium, motûs facilitas in progrediendo, in ascendendo, in præcipitando, in declinando, hæc et infinita alia nullane habent artis et solertia indicia?

Datus est animantibus et sensus et appetitus, ut altero conatum haberent ad naturales pastus capessendos; altero secernerent noxia à salutaribus. Insitæ sunt membris vires ad motus spontaneos mirâ varietate distinctos, quibus salutaria arripiant et nocitura repellant, aut declinent. Quibus bestiis is erat cibus, ut alius generis bestiis vescerentur, vires natura dedit; illis verò ad prædam destinatis cum timiditate celeritatem fugiendi conjunxit. Data est quibusdam etiam machinatio quædam atque solertia, ut in arancolis, aliæ quasi rete texunt, ut si quid inhæserit, conficiant: aliæ autem ex inopinato observant, et si quod incidit, arripiunt, idque consumunt. Quanto opere ex alterâ parte se custodiunt bestiæ, ut in pastu circumspectant, ut in cubilibus delitescant!

Quàm provido consilio conservantur animantium genera! Animantes, alii mares, aliæ feminæ; partesque corporis ad procreandum et concipiendum aptissimæ, atque corporum

commiscendorum miræ libidines. In avium œconomiâ quàm admirabilis ovorum incubatio est! Primùm quidem interna pars ovi et ipsius testa hunc in finem manifestè comparatæ sunt. Ex albo ovi liquore avis corpus formatur : formatum luteo vescitur; et geminæ illæ partes, ut mirâ sunt dexteritate conjunctæ, sic miro sunt artificio discreta. Deinde ipsa avium incubantium actio sapientiæ plena est: quis eas docuit, nonnisi hàc viâ suam posse speciem propagari? Quis eas docuit in ovis fœtus contineri et determinati cujusdam caloris gradûs ope nascituros? Cujus consilium eas per certam temporis mensuram, modò breviorem, modò longiorem nidis retinet patienter affixas? Unde nata illa est, quam adhibent in construendis nidis mollissimis industria, in cibis inveniendis sagacitas, in fugiendis periculis solertia? Illorum verò animantium, quæ lacte aluntur, statim atque fœtus uteris exciderunt, tum omnis fermè matrum cibus lactescere incipit: eaque, quæ paulò ante nata sunt, sine magistro, duce naturâ, mammas appetunt et earum ubertate saturantur. Atque ut intelligamus quàm nihil horum sit fortuitum, quàm hæc omnia sint provide solertisque naturæ opera: quæ multiplices foetus procreant, ut sues, ut canes, his mammarum data est multitudo: quas easdem paucas habent ex bestia, quæ paucos fœtus gignunt. Insitus est iis omnibus animantibus, quorum operâ indiget soboles, tenerrimus amor; et præcipua quædam in iis, quæ procreaverint, educandis custodiendisque cura ad eum usque finem dùm seipsa possint defendere; imò dùm possint iis parentes suâ operâ prodesse. Hinc etiam postquàm pullos nidis excluserunt, ita tamen tuentur matres, ut pennis foveant, ne frigore lædantur; et si est calor à sole, se opponant; et cùm pulli pennulis uti possunt, tum volatus eorum matres prosequuntur, reliquâ curâ liberantur. Verùm ubi neque parentûm auxilio indiget soboles, neque possunt illi parentes suâ operâ prodesse, aut abest omninò hic amor, aut cessat. IX. Sed ad hominem cæterorum animalium dominum veniamus. Quanta corporis totius species et dignitas! Vide ut omnium rerum cœlestium spectator est.

Cùm demissa vident animalia cætera terram,
Os homini sublime dedit, cœlumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Hoc in recto situ, quocumque voluerit, movetur facilè; actus à voluntate imperatos membra statim exequuntur. Sensus autem,

interpretes ac nuntii rerum, in capite, tanquàm in arce, mirificè ad usus necessarios et facti et collocati sunt. Nam oculi tanquàm speculatores, altissimum locum obtinent: ex quo piurima conspicientes fungantur suo munere. Et aures cùm sonum percipere debeant, qui naturâ in sublime fertur, rectè in altis corporis partibus collocatæ sunt. Itemque nares, eò quòd omnis odor ad supera fertur, rectè sursùm sunt et quòd cibi et potionis judicium magnum earum est, non sine causâ vicinitatem oris secutæ sunt. Jam gustatus, qui sentire eorum, quibus vescimur, genera deberet, habitat in eâ parte oris, quâ esculentis et potulentis iter natura patefecit. Tactus autem toto corpore æquabiliter fusus est, ut omnes ictus, omnesque nimios et frigoris et caloris appulsus sentire possimus. Atque, ut in ædificiis architecti avertunt ab oculis et naribus dominorum ea quæ profluentia necessariò tetri essent aliquid habitura, sic natura res similes procul amandavit à sensibus.

Non pygmæum hominem esse natura voluit, quia cæteris animalibus dominari debebat; quia labori destinatus, pares labori vires habere eum oportebat; quia exigus latitudinis caput sufficientem spirituum animalium copiam continere non poterat. Non fecit gigantem, quia cum tantâ voracitate nutriri facilè non potuisset; cum tantâ ferendorum onerum facilitate in machinarum utilium inventione rationem non exercuisset. In admirabiliter proportionato illo corpore, quæ compages! Quæ structura! Quæ levitas simul ac firmitas ossium ! Qui membrorum omnium ordo ac decens apparatus! Quæ stupenda musculorum varietas ! Quæ tot inter partes diversas æquilibrii constantia! Ut superpositis carnibus ossa vestiuntur et ossibus miro sibi insertis artificio carnes sustinentur! Ut carnem quibusdam in partibus circumdat tenera pellis et ornat; in aliis durior ac fortior eamdem à vulneribus protegit! Sub eâ rami latitant innumerabiles, quorum alii à centro ad extrema sanguinem vehunt, alii ab extremis ad centrum revehunt eumdem : sic illo perpetuo fluente carnes irrigantur, idemque ad primam originem rediens vires novas, novamque subtilitatem accipit iterùm tole corpore diffundendus. Ne autem illa fluidi sanguinis moles deficiat, qui sumuntur cibi in sanguinem post digestionem perpetuò transfor mantur. Sed subtilioribus alimentorum partibus in sanguinem transmutatis, crassiores eorumdem partes ab aliis naturali quâdam

« VorigeDoorgaan »