Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ex non contradictione seu mera possibilitate nemo sapiens deduxerit; quia argumenta positiva arbitrariis suppositionibus non refelluntur; quia istarum conflagrationum seu eluvionum generalium ipsa ex naturalibus causis possibilitas non adstruitur. Deinde illæ calamitates, si omninò generales fuerunt, gens humana omnis periit et renovata postea est : et in hâc hypothesi novitas mundi defendenda est. Si fuerint particulares ille calamitates, æterni mundi defensoribus nihil proderunt, quia non de quâdam particulari terræ parte, sed de toto orbe disputamus. Ogygis diluvio submersa fuerit Attica, non ideò totum periit humanum genus, non ideò inventas et excultas in aliis regionibus artes extingui, aut deleri præteritarum rerum monumenta oportuit. Certè ex illo diluvio Noemico, quod universalissimum accepimus ex libris Moysis, etsi solus Noe cum familiâ superstes fuerit, conservata tamen est aliqua antiquiorum temporum memoria, saltem ipsius diluvii, apud omnes nationes.

Objicies 3°: Totius nostræ telluris superior pars argumento est, illam antiquissimam esse et à multis seculorum millibus eum plantis atque animalibus existere. Nam 1o demonstratur montes omnes etiam altissimos, et universam telluris partem exteriorem ad magnam usque altitudinem ab aquis marinis factam esse, extructam successivis alluvionibus, et per strata compositam, adeòque omnes terras maris olim fundum fuisse. 2o Ostenditur terram non fuisse in hoc situ, neque sic ab aquis compositam, nisi multis abhinc seculorum millibus.

Primam propositionem hæc confirmant, 1o montium conformatio omnis. Et primùm quidem observatur, quòd in montibus vicinis et oppositis alterna sit angulorum prominentium et intimorum oppositio: id est, quòd anguli unius prominentes oppositi sint angulis alterius intrò recedentibus ad modum ripæ fluminis, quæ forma non potuit nisi ab aquis interlabentibus proficisci. Secundò observatur, quòd eorumdem oppositorum montium altitudo sit æqualis; quæ æqualitas ostendit illos formatos fuisse sub aquis ad libellam compositis. Tertiò observatur, quòd in omnibus materia similis sit, quæ similitudo indicat causam eamdem et eodem tempore agentem. 2o Probat materia omnis ex quâ montes et universæ terræ pars superior componitur. Sunt enim rupes, lapides, argillæ, cæteraque ejusdem generis, quæ ex arenâ tenui confecta non potuêre, nisi ab aquâ arenas coacervante, formari. Sunt concha, aliæque

TH. II.

piscium exuviæ, quæ in montium verticibus et in terrà ad altitudinem maximam reperiuntur, in lapidibus marmoribusque passim inclusæ ; materiâ circumjectâ plenæ, in maximas moles quandoque coacervatæ ; et quædam etiam conchæ effodiuntur dissitis regionibus peculiares. Hæc omnia mare innuunt, cujus aqua conchas à regionibus, tum dissitis, tum vicinis, congregaverunt; congregatas arenâ in lapides postmodùm convertendâ impleverunt et circumdederunt; tum efformatâ desuper lapidum et terræ mole penitùs obruerunt. 3o Confirmat situs variorum stratorum, lapidis, marmoris, argillæ; quæ sibi sunt parallela, horizontalia, vel horizonti similiter inclinata. Hic stratorum situs ostendit, ea ab) aquis successivâ alluvione instar sedimenti fuisse deposita : quod etiam conficitur ex rimis seu fissuris perpendicularibus, quæ in hisce omnibus stratis inventæ siccitati, post aquarum recessum, evidenter adscribendæ sunt.

Secunda propositio, quòd terra nostra sic non fuerit ab aquis composita, nisi pluribus. abhinc seculorum millibus, facilè probatur. Nam hæc terræ conformatio non potest adscribi ullis causis, nisi maris motibus, præsertim ei quo per lunæ actionem fertur ab oriente in occidentem (1). Propter hunc motum mare oras orientales perpetuò verberat, abradit, invadit; occidentales verò perpetuâ alluvione ditat, auget ac deserit. Hincque factum est, ut propè oras obversas orienti multæ existant insula, maris invadentis ex illà parte terras certissima signa. Hinc juga montium in longos tractus ab austro ad boream porrecta medios continentes dividentia; et ipsæ terræ continentes ab austro ad borean extensæ æquatori æqualiter inclinatæ, eodem fermè modo in oris suis orientalibus exesæ. Hinc telluris diversa strata non secundùm gravitatem specificam inveniuntur; sed graviora sæpè levioribus propter successivam longo tempore alluvionem superponuntur : hæc omnia per diluvium ve! eluvionem aliquam subitam explicari nullo modo possunt. Jam verò motus hic maris invadentis terras orientales tardus admodùm est, quippe quo maris aquæ vix semileucam intra 12000 annos conficiunt (2), uti experientiis aliquibus constare dicitur. Colligitur quoque ex prædictis observationibus, universam terram ex materiâ so

[blocks in formation]

lari esse compositam, et in primo suo statu per plura secula aquis opertam jacuisse ; eamdemque vario motu maris, illo præsertim generali quo tota moles ab oriente in occidentem à lunâ cietur, dilutam, abrasam, et excavatam in aliquibus locis alveum mari excipiendo præbuisse; eamdem in aliis locis auctam perpetuis alluvionibus sensim in extantem aquis superficiem et in montes efformatam esse (1). At hæc omnia nonnisi post longissima tempora fieri potuerunt.

Respondeo priorem propositionem tot observationibus confirmatam vix negari posse : nempe exteriorem partem telluris, ad certam usque altitudinem, factitiam esse et ab aquis compositam; posteriores verò hypotheses, quibus utitur auctor clarissimus Historiæ naturalis nuper vulgatæ, et quibus abuti poterunt religionis revelatæ contemptores, non esse satis confirmatas, et multis patere gravioribus objectionibus: aliam esse viam rei expediendæ et historiæ et observationibus magis congruentem.

I. Multa in prædictis hypothesibus magnam habent difficultatem. Primò non intelligitur quomodò mare, quod olim elevatum fuit supra montes altissimos, aut cum eorum verticibus ad libellam compositum, plusquàm 32i7 exapedas, seu 19302 pedes descenderit: tantò enim montes Peruviani jam superant libram maris. Imò evidentissimè demonstratur libram maris mutari non posse, eo modo quem probavit auctor historiæ naturalis: nempe per excavationem fundi in aliquibus partibus et terrarum abrasarum translationem in alias fundi partes. Quia aquæ in alveum excavatum descendentis locum semper occupabit terra ex alveo extracta et in alium locum tantùm translata. Ut aquarum libra deprimatur, seu ut earum superficies ad centrum terræ aliquatenùs accedat, necesse est ut terræ excavatæ supra aquæ superficiem vi aliquâ, ab alluvione diversâ, attollantur : tuncque aquarum libra deprimetur ratione quantitatis terræ supra aquæ superficiem elevatæ. At si sit necessariò admittenda causa aliqua ab alluvione successivâ diversa, ruit totum auctoris Historiæ naturalis systema.

Secundò, si in oras terræ orientales semper impetum faciat oceanus; si signa multa sint, ex quibus colligitur oras illas utriusque continentis 500 leucarum spatio jam imminutas et exesas esse (2); si in oris occidentalibus hæ

(1) Ilist. nat. art. 19.. (2) Ilist. nat. art. 19.

terræ abrasa depositæ fuerint, cur ergo abruptæ sunt, et perpendiculariter exesæ oræ pleræque occidentales? Talia sunt littora Galliæ, Hispaniæ, Africæ totius, et maximæ partis America. Cur littora orienti obversa sunt contra minimæ altitudinis in utroque continente? Cùm è contrario occidentalia littora, quæ mare deserit, esse deberent declivia et sensim inclinata: orientalia verò, quæ mare perpetuò abradit, abrupta et perpendicularia. Cur etiam oræ occidentales non stipentur insulis, sicut orientales, cùm ex perpetuis alluvionibus et incrementis in illis potiùs oriri deberent? Cur juga montium in plerisque insulis et procurrentis terræ continentis partibus ita sunt sita, ut medias terras pervadant atque in duas partes dividant (1): cùm hic situs, in hypothesi quam impugnamus, perpetuò mutari debeat, et ab occidente ad orientem accedere, quia partes insularum et continentis orientales semper abraduntur, occidentales alluvione augentur? Si in aliquo situ juga montium diutiùs permanere deberent, id contingeret, quando occuparent oras orientales, immenso suo volumine ac rupibus maris accessum longo tempore impedientia: at è contrario à multis seculis medias terras dividentia ostendunt et efficiunt earum stabilitatem, aut saltem indicant mare tantùm absumpsisse ex parte occidentali, quantùm ex orientali.

Cur ex duabus telluris continentibus, una, nempe America, porrecta est magis à septentrione in austrum; altera dicta vetus magis porrecta est ab oceano Atlantico ad fines Tartariæ orientalis, quàm à septentrione ad austrum, in quâ directione sunt etiam montium juga? Cur tanta in jugis montium diversitas?

Alia, inquit Varenius lib. 1, cap. 10, progreediuntur à septentrione in austrum, quædam ab oriente in occidentem, et alia ad piagas cardinibus collaterales. Quidam montes, ut idem habet ibid., longo tractu extenduntur, alii parvo circuitu terminantur. Quidam medias regiones secant, alii per quosvis regionum tractus transeunt. Hæc tanta varietas in omni re ex unâ causâ mechanicâ uniformiter agente, qualis erat initio juxta auctorem Historiæ naturalis maris motus ab oriente in occidentem, explicari nullo modo potest.

Tertiò observatum est, conchas, quamvis accuratè occlusas, plenas tamen esse materiâ circumjectâ, cujus rei per lentas et successivas alluviones ratio reddi nequit. Nam si lento (1) Var. Geogr. l. 1, c. 10.

aquarum motu arena vel sabulum in conchas delatum est, vel pisciculus primâ alluvione præfocatus concham occlusit, sicque novis alluvionibus introitus denegatus est, et concha vacua remanere debuit; vel pisciculo præfocato concha non est occlusa, atque iterùm iterùmque alluviones intra se recepit, sicque nunquàm potuit occludi. Observatum etiam est, conchas plerùmque ejusdem esse gravitatis specificæ cum stratis, in quibus jacent sepulta, graviores in stratis gravioribus, leviores in stratis levioribus; et quando concha leviores in stratis gravioribus reperiuntur, occupant strati superiorem partem: hanc observationem inculcat ubique Woodward in historiâ naturali. Sed si successivè et variis per plura secula alluvionibus strata composita fuissent in fundo maris, in omnibus stratis omnis generis conchæ, aliæque piscium exuviæ invenirentur, et strata servarent nusquàm rationem gravitatis specificæ.

Quartò, gravissimum quoque hoc incommodum videtur in hypothesi prædictâ, quòd dùm ad telluris per strata compositionem explicandam sit inventa, tamen supponat tellurem per strata antea fuisse compositam, cum hâc differentiâ, quòd in primâ tellure strata, quæ jam sunt superiora, fuerint inferiora. Nam maris undæ diluentes fundum A, eumque abradentes, non potuerunt transferre in locum B stratum argillæ, quin loco A ejusdem generis stratum invenissent. Et si strato huic argillæ postea imposuerint stratum arenæ, illud stratum invenerunt in loco A continuatâ excavatione. Vel si supponas oras Asiæ orientales perpetuò abradi et alluvionem continuò fieri in oris occidentalibus America, alluvio esse non poterit alterius generis quàm est eluvio; et si alluvio fiat per strata, eluvione quoque strata exesa fuerunt.

Quintò vix intelligitur quomodò tellus dura, solida, vitrea, si fuerit olim omnis operta aquis, ex hoc tam naturali statu, in quo elementa disponerentur secundùm specificam gravitatem, unquàm potuerit dimoveri per motum aquarum æquabilem ab oriente in occidentem, cùm nondùm essent venti nisi æquabiles, et fundus levis et rotundus sine ullis inæqualitatibus relinqueret aquis motum liberrimum. Fuissetne in hâc hypothesi nisus aquarum ab oriente in occidentem, qui est fermè insensibilis in ipsâ superficie, par vincendæ vi utriusque, tum gravitatis, quâ telluris pleræque partes vincunt quinquies partes aquæ, tum cohæsionis par

tium vitri solidi? Ad minuendam hanc difficultatem supponit auctor Historiæ naturalis supetiorem telluris partem mollem fuisse, nempe ex vitri spumâ vel scorià confectam. Sed nescio an omnem difficultatem tollat hæc suppositio. Nam innumeræ sunt in mari profluentes aquæ, vulgò courants, quarum motus augetur, tum æstu maris, tum ventis, tum fundi inaqualitatibus; sunt in terrâ flumina, quorum omnium fundus, licet ex arenâ tenui, post intinitum tempus vix aliquam mutationem accepit.

Sed concedamus à maris motu æquabili excavatum fuisse maris alveum, cur non fuit omnis inter tropicos conclusus, ubi totus oceanus ab oriente in occidentem torrentis instar profluebat? Cur terræ dilutæ et abrasæ non fuerunt versùs polos disjectæ, ubi erat major tranquillitas maris? Cur maximi montes Peruviani contra hanc vim in cœlum vertices extulère? Probat auctor Historiæ naturalis art. 19, sinus maris majores esse omnes extensos ab oriente in occidentem, indicantes impetum aquarum esse secundùm istam directionem. Sed si jam oceanus terras illas disjiciat, et carum ruinam perpetuò operetur, quomodò initio formatæ sunt contra eumdem hunc impetum, quem nulla alia vis suspendebat? Præterea est terra omnis verisimiliter cavernosa interiùs (1), hæcque conformatio necessaria multis videtur ad fontium perennitates explicandas. An etiam per molum maris ab oriente in occidentem solida terra terebrata est? An potiùs dicemus aquas in stratis conficiendis hinc et inde specus et cavernas reliquisse, et fornices, quibus tegerentur, extruxisse? Si igni in visceribus terræ æstuanti hi tanti effectus tribuendi sunt, cur etiam eidem non tribuemus ipsorum montium, qui omnes fermè sunt cavernosi, extructionem? Constat certè ex historià plures montes, sicut et insulas in medio mari, hâc ratione formatos esse. Aut si Deus ex naturâ, ex opere suo, à philosopho sit ablegandus, dicerem montes in tantam altitudinem elatos esse propter vicinarum terrarum ingentes, fatiscentibus columnis, ruinas.

II. Alia est via rei expediendæ, et historiæ et observationibus magis congruens, nempe per diluvium, quale describitur à Moyse, et quod non tantùm mansit in memoria Hebræorum, verùm etiam in fastis omnium aliarum nationum antiquissimarum. Narrat Moyses cum

(1) Varenius, 1.1 Geogr. c. 13, 16. Woodward, hist. nat. Burnet, Theoria telluris. Seneca Qu. nat. 1. 3.

summâ fidentiâ, ut rem omnibus notam, 800 solùmmodò ante suam ætatem annis continuam fuisse per dies et noctes quadraginta pluviam, atque præterea aquas terræ visceribus inclusas sive aquas abyssi super universam superficiem effusas, per quinque menses integros, seu 150 dies (1) crevisse. An verò hæc continua per dies quadraginta pluvia et aquarum subterranearum per dies 150 exundatio adscribenda necessariò sit divinæ virtuti immediatè, et contra naturæ vires legesque operanti, an non possit adscribi causis naturalibus à Deo ab initio præparatis, ut cometæ ad terram propiùs accedenti (2), vel terrarum in multis partibus disruptioni et illapsui in suppositas aquas (3), hic dijudicare, neque vacat neque necesse est. Ostendamus solummodò causas assignatas à Moyse pares esse omnibus phænomenis explicandis. Juxta explicationem hanc manifestum est aquam per quinque menses in terram effusam non fuisse limpidam et defæcatam, sed maximè turbidam: tum propter continuam per dies quadraginta pluviam terram diluentem; tum propter vim aquarum immensarum (4) terræ visceribus per omnes aperturas cum magnâ vi et impetu erumpentium, vel etiam exteriora strata in multis locis disrumpentium, secumque magnam terræ quantitatem deferentium; tum propter perpetuam per menses decem, quibus terræ ferè omnes aquis operta jacuerunt montium et editorum locorum eluvionem ex violentâ aquarum agitatione, quam augebant,

(1) Auctor Hist. nat. non rectè supponit, Preuves, art. 4, p. 187, et art. 5, p. 191, diluvium 40 tantùm diebus durâsse.

(2) Vide Whiston Theor. tell.

Burnet Theor. sacr. telluris.

[ocr errors]

Quantitas aquæ necessaria ad tegendos altissimos montes, terræ visceribus tunc extracta, vigesies superat quantitatem aquæ contentam in oceano uti demonstravit Keillius contra Burnetum. Neque aliquem perturbabit hæc quantitas aquæ, quando cogitabit 1° quòd, juxta Varenium l. 1, c. 7, p. 1, intùs in solidilale terræ existant innumeri hiatus, recessus, anfractus, cuniculi, voragines, tubuli et vasta receptacula, in quorum quibusdam mare est, nempe quæ alveo maris per aliquam viam conjunguntur, in quibusdam aqua dulcis, fluvii, amnes. Nimis ille oculis permittit, ait Seneca, qui non credit esse in abscondito terræ sinus maris vasti, › etc. Vid. nat. qu. 1. 3. 2o‹ quòd altitudo montis altissimi, juxta eumdem geographum, l. 1, c. 9, p.7, non habeat ad semidiametrum telluris sensilem proportionem, sive adeò exiguam, ut rotunditati telluris non officiat. › Ex hâc duplici observatione collige totam illam aquæ quantitatem, quamvis phantasiæ immensa videatur, respectu globi terrestris minimam esse.

tum æstus reciprocus, tum venti, tum vis illa immensa aquas è terræ imis visceribus extrahens (1). Propter tot ac tantas causas aquas turbantes supponi potest, terram in aquâ dilutam, vel ab aquis aliquo modo deportatam spatio decem mensium 300am partem spatii, ab aquis turbidis occupati, tenuisse. Jam verò divide altitudinem aquarum operientium altissimos montes 15 cubitis, quæ vulgò censetur circiter 4000 exapedarum vel 240000 pedum, per 300, habebis crassitudinem strati, quod per aquas diluvii terræ universæ superponi potuit, videlicet 80 pedum (2). Hæc abundè sufficit ad oblimandas satis omnes telluris partes mediæ altitudinis, de quibus solis solliciti sumus, quia, ut modò dicemus, partes sublimiores potiùs eluvione diminutæ, quàm alluvione auctæ fuerunt; et partes inferiores diutiùs aquis submersæ jacuerunt et à quater mille annis, novis alluvionibus per pluvias et decurrentes ex locis altioribus rivos incrementa cœperunt, docet ipse auctor Historiæ naturalis.

ut

Ex hâc explicatione hæc sequuntur: 1o Altissimorum montium apices debent esse plerùmque terris nudati; quòque editiora sunt loca, eò minùs etiam crassa esse debent diversæ materiæ strata et pauciores concha : quòd in istâ altitudine aquæ fuerint magis defæcatæ et minùs perduraverint. Erunt tamen exuviæ piscium etiam majorum, qui in istâ tan

(1) Quid tu esse Rhodanum, quid putas Rhenum atque Danubium, quibus torrens etiam in canali suo cursus est, cùm superfusi novas sibi fecêre ripas, ac scissâ humo simul excessêre alveo? Quantâ cum præcipitatione volvuntur!... Cùmque Danubius non jam radices, nec media montium stringit: sed juga ipsa sollicitat, ferens secum madefacta montium latera, rupesque disjectas, et magnarum promontoria regionum, quæ fundamentis labɔrantibus è continenti recesserunt. Deinde non inveniens exitum (omnia enim sibi ipse præcluserat) in orbem redit, ingentemque terrarum ambitum atque urbium uno vortice involvit. Interim permanent imbres... Procellæ quatiunt mare. Sen. nat. qu. 1. 3.

(2) Vide Whiston Theor. tell., p. 416. Juxta D. Maillet Description de l'Egypte, p. 50, limus ab aquis Nili exundantibus deportatus ex Æthiopia tenet decimam partem spatii ab aquis occupati et constat ex plurimis observationibus aquas Padi multò majorem terræ quantitatem deferre quàm supra posuimus. Benè ergo supponere potuissemus aquas diluvii superposuisse veteri telluri stratum novum trecentorum, vel quadringentorum pedum, imò verò crassum magis, propterea quòd exundatio diJuvi. non aliquibus diebus aut duobus vel tribus mensibus, sed per totum ferè annum duraverit, et fuerit multò major propter causas supra reiatas, terrarum disjectio, dissipatio, deportatio.

tâ aquarum perturbatione loca altiora enebant. Propter eamdem rationem non solùm in humilioribus locis strata crassiora oportet esse, sed etiam strata ejusdem loci diversa erunt crassiora, quò sunt profundiora. Strata in montium verticibus, qui plani sunt, plana erunt, in lateribus inclinata, quæ omnia experientia confirmata esse docet auctor Historiæ naturalis. 2o In montibus oppositis apices sublimes, si fuerint terris nudati, irregulares erunt. Reliquæ partes inferiores, si sint multâ terrâ tectæ, habebunt angulos prominentes et introrecedentes alternè oppositos, hoc est, anguli unius prominentes respondebunt alterius angulis interioribus, ad modum ripæ fluminis, utpote quæ per plures menses magnâ aquarum interlabentium vi exesæ primùm, postea subsidentibus aquis refectæ sunt. At hæc angulorum extimorum et intimorum oppositio, magis accurata esse debet in collibus et in campis, ubi major materiæ novæ quantitas propter situm humiliorem fuit deposita. Ubi montium oppositorum vertices solidi et saxei non restiterunt aquis diluvii, eorum altitudo imminuta est et ad æqualitatem perducta, ac quasi composita ad libellam (1). 3° Strata materiæ erunt secundùm specificam gravitatem. Concha erunt in stratis ejusdem densitatis; et ubi concha leviores invenientur in stratis gravioribus, superficiem tenebunt, metalla profundiora loca occupabunt quæ experientiâ constare docet Woodwardus. Tamen propter perturbatum motum aquarum aliquæ esse poterunt exceptiones, præsertim in locis humilioribus, ut modò dicemus.

Objicit auctor Historiæ naturalis, montes ex lapide confectos superponi stratis minùs densis. Potuit primùm hæc esse primæva rerum dispositio ob causas aliquas Creatori notas. Sed præterea juxta Newtonum princ. math. 1. 3, p. 10, terra communis suprema est tantùm duplo gravior quàm aqua: at paulò inferiùs in

(1) In Alpium jugis per quæ via est ex Gallia in Italiam nullo modo existit illa uniformnitas, quam supponit auctor Historiæ naturalis et quam fecit sui systematis fundamentum. Montes oppositi non habent eamdem semper altitudinem ; nec anguli unius introrecedentes sunt semper oppositi alterius angulis extantibus; neque sunt ex eâdem materiâ compositi (per longum iter habes rupem à dextris ex lapide fissili seu ardesiâ, à sinistris ex lapide arenario viarum); quæsitæ in illis conchæ nuspiam inventæ sunt. Nescio an major existat in aliis jugis uniformitas, aut rerum dispositio aptior fulciendo novo systemati.

fodinis terra triplo, vel quadruplo, vel etiam quintuplo gravior reperitur. Juxta Whistonum Theor. tell. p. 83, lapidum gravitas relativè ad gravitatem aquæ est, ut 14 ad 5, ex quibus observationibus sequi videtur lapides vinci gravitate à terrâ interiori. Conchæ erunt sæpè repletæ materiâ circumjectâ, quia in illis contenti pisciculi aquam haurientes per alluvionem subitam præfocati sunt, conchamque morientes occluserunt nunquàm iterùm aperiendam (1).

4o Aquæ satis celeriter initio per cavernas montium et fissuras in terræ viscera recesserunt, et editiora telluris loca, quales sunt non tantùm montes Gordiani, in quibus arca consedit, sed tota septentrionalis Asiæ pars, in quâ ipsi colles per maximam anni partem nive teguntur, aquis per quinque menses subsidentibus siccari potuerunt. At humiliores terræ partes diutiùs aquis submersas jacuisse probabile est, alias magis, alias minùs, quasdam verò per plura secula. In hisce regionibus omnis exterior terræ pars conformari potuit juxta hypothesim auctoris Historiæ naturalis: erunt hic strata materiæ graviora, quandoque ex successivå alluvione levioribus impositâ.

5o Rimæ seu fissuræ perpendiculares nullam nobis facessunt difficultatem; eidem causæ illas adscribimus, cui adscripsit auctor Historiæ naturalis, siccitati nempe post aquarum reces

sum.

At, in quies, nulla ergo remanere debuerunt veteris terræ vestigia (2). › Nulla quidem in locis humilioribus, sed multa in altioribus, in quibus vix ulla contigit mutatio : regio in quâ arca consedit, est omnium altissima, et ideò plantæ incolumes manserunt.

At tellus omnis oblimata recenti limo frugibus ferendis parùm apta fuisset (3). › Et hoc verum de locis inferioribus. ‹ At pisces omnes in aquis turbidis præfocati interire ‹ debuerunt (4). Et hoc quoque admittimus,

(1) In Italia littore prope Formias (nunc mole di Gaeta) extrahuntur à mari lapides pleni musculis vivis, qui separati totidem cellulis inclusi inter se per filamenta rubra communicant.Lapides hi ex limo, in quo musculi demersi jacebant, et succo glutinoso corporibus exsudante confecti sunt, et lapsu temporis maximam duritiem acquirere possunt. Mortuis autem musculis vel illis deficientibus, fieri potest ut limus per filamentorum canales in interiora lapidis et in ipsas conchas per rimulas quaslam introducatur, illas repleat et durescat. Et sic intelligitur, et quomodò conchæ marinæ in lapidibus reperiuntur, et ipsæ etiam concha circumfusâ materiâ plenæ quoque inveniantur, (2) Hist. nat. p. 200. (3) Ibid. p. 201. (4) Ibid.

« VorigeDoorgaan »