Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

justè censeri potest. Homines enim ipsâ naturâ teruntur ad causarum indagationem, atque tanta est scientiae cupiditas, ut si eventuum nullas naturales causas valeant invenire, alias sibi fingant non naturales, tragicos imitati, qui cùm exitum fabulæ invenire nequeant, deum quemdam ex machinà advocant: ita Hobbius lev. c. 12: Metus perpetuus, qui genus humanum in cau‹ sarum ignorantiâ, quasi in tenebris, comitatur, objectum habet necessariò aliquod; quia ergo fortunarum suarum causam aliquam ho<mines non vident, nihil est quod accusare possunt præter potentiam aliquam et agentem ‹ invisibilem; atque hinc fortassè erat, quòd veterum poetarum aliqui deos primos à timore factos esse dixerint; iisdem ex causis natam esse statuunt popularem doctrinam de inferioris ordinis mentibus supremo numini ◄ parentibus. Ita etiam Lucret. l. 5, v. 1182. Prætereà cœli rationes ordine certo

Et varia annorum cernebant tempora verti,
Nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
Ergo perfugium sibi habebant, omnia divis
Tradere, et illorum nutu facere omnia flecti.

Respondeo 1° nimiùm habere arrogantiæ, opinionem defendere, imponendo omnibus hominibus calumniam ignorantiæ. 2° Afferenda est hujus assertionis aliqua probatio. Nam theistæ ex altera parte contendunt se duci ad Dei notitiam non per ignorantiam, sed per clarissimas mentis perceptiones, per evidentissima consilii et artis indicia, per sensus omnes interiores. 3° Ducuntur theistæ ad agnitionem Dei, considerantes athcorum imperitiam et vanitatem, qui postquàm illud principium, ex nihilo nihil fit, universæ suæ philosophiæ fundamentum fecerunt, omnia ex nihilo fingere et sine efficiente causâ coguntur: primò corpora omnia, quæ cùm nullam habeant externam existentiæ causam, nec internam suæ existentiæ rationem, utpote non necessaria, ex nihilo spontè et sine causâ orta esse necesse est. Deinde motum : ille enim, juxta plurcs atheos, et imprimis Spinosam, essentialis materiæ non est, nec potest jaxta eosdem semetipsam movere. Quid hoc est, nisi statuere motum sine causâ existere, actionem sibi fingere sine causâ efficiente? Postea sensum et rationem: has facultates ex motu educere, est ex nihilo procreare: imò in hypothesi quòd materia possit cogitare, ita se habet intelligentia respectu corporis moti, ut motus respectu corporis quiescentis: sicut igitur hujus causa aliqua assignanda est, ita et illius. Quartò

libertatem: nam quod excogitavit Epicurus figmentum, esse in atomorum motu libertatis quoddam genus, ortum ex levi inclinatione earum, id vehementer est absurdum, idemque va let ac si dixisset ex nihilo libertatem nasci hominum: nam cùm atomi certo definitoque ferantur motu, parùm refert inclinentur quædam, necne; necesse sanè est esse omnia fato et ineluctabili necessitate constricta. Quintò, nec explicare possunt athei, unde oriatur species et pulchritudo rerum: hanc casu et fortuitò contigisse aiunt; sed casus et fortuna voces sensu et potestate vacuæ sunt, nisi per eas intelligas, vel absentiam causæ intelligentis: sed quis feret hoc, absentiam causæ intelligentis esse causam pulchritudinis? vel intelligas confusionem et temeritatem; sed quis feret istud, confusionem peperisse ordinem, temeritatem produxisse artem et sapientiam? Sextò, nec communis istius de Deo opinionis, nec sensuum naturalium, qui pulsant omnium hominum animos, nec cur tanta sit religionis utilitas seu efficientia ad felicitatem vitæ, vel ad societatis, seu naturalis, seu civilis incolumitatem, ullam possunt invenire rationem. Hujus eorum inscitiæ causa in promptu est, quòd in rebus explicandis proficiscantur à re omnium vilissimâ et abjectissimâ, materiâ videlicet inerte, et gradibus ascendunt ad id quod est in naturâ præstantissimum ; quasi verò effectus causâ suâ nobilior et præstantior esse posset. E contrario benè explicant omnia theistæ, quia sumunt initium ab eo quod summum est, et facultates minores derivant ex eo quod majori gaudet perfectione, omnesque virtutes in se continet, uti fusiùs in sequentibus exponetur. Hisce rationibus, non causarum ignorantiâ, ducuntur theista ad notitiam Dei.

Objicies 3°: Sensus ille numinis benè in legislatorum versutiam refundi.potest. Illi quippe cùm intelligerent fore ut multò faciliùs in officio erga magistratus continerentur cives, si Deum esse putarent, vitia illa naturæ, pavorem et ignorantiam sollicitè foverunt et semina fecerunt religionis. Ita ex omni tempore athei docuerunt; antiquiorum mentem sic expressit Plato, 1. 10 de Lege: Deos, ô beate vir, prímùm affirmant non naturâ esse, sed arte unicè ac legibus constitutos; hincque ficri ut singulis regionibus et populis proprii dii sint, pro diverso eorum qui leges rogârunt civitatum, ingenio et indole. › Quorum secutus vestigia, Hobbius religionem et superstitionem sic definivit : ‹ Metus potentiarum invisibilium, sive fictæ illæ sint, sive ab historiis acceptæ

publicè, religio est: si publicè acceptæ non • sint, superstitio. ›—Respondeo, 1o expectare nos hujus assertionis rationem aliquam probabilem: quæstio facti est, quæ exemplis est confirmanda; at nullum habent athei. Nam quòd legislatores omnes, vim religionis perspicientes, illa usi sint ad continendos in officio cives, quòdque varias leges tulerint ad inducendam cultus publici uniformitatem, fovendamque pietatem erga deos, id non juvat atheos, quia ita agere debuissent, si naturalis fuit hominibus sensus numinis. Quòd etiam quæque civitas deos proprios habuerit, id non est profectum ex diversâ indole legislatorum, qui summi viri fuerunt, et à vulgi imperitià et stupore multùm distantes; sed ex levitate multitudinis, cui nunquàm satis fuit habere cum reliquis hominibus communem parentem, qui curam omnium æqualem gereret, sed insuper deos indigenas, locales, gentilitios et tutelares habere voluit, qui sibi suisque rebus specialiter invigilarent: cui populari ingenio morem gerere coacti sunt præstantissimi philosophi et maximi legislatores. 2° Non legibus aut institutis introductam esse de Deo opinionem, patet ex eo quòd illa haud minùs vigeat apud barbaras gentes, quæ carent omni cultu civili, quàm apud humaniores. 3° Haud facilè intelligitur, quî opinio, nec in sensu naturali fundata, nec rationi consona, quæque supponitur hominibus molesta, eosque gravissimâ servitute deprimeret, tam facilè omnium animos occupaverit. 4° Qui factum est, ut non tantùm cives, sed ipsi reges et magistratus, non tantùm indocti, sed ipsi sapientes, vanis somniis deludi se patiantur, nec istud veterum regum et sapientum arcanum noverint? 5° Cur tanta, inter alias omnes, istius fraudis felicitas fuit, ut per tot secula apud omnes viguerit? Cæteras opiniones fictas atque vanas videmus diuturnitate extabuisse : hæc stabilis permansit et cum seculis ætatibusque hominum inveteravit. Denique qui factum est, ut cùm fraudem à tot seculis athei detexerint, hominesque admonuerint, tanta tamen sit horum in errore isto perversitas, ut magistros atheos irrideant, exhorreant, et salutarem doctrinam indignati aspernentur.

ARGUMENTUM IV. Ex novitate mundi.

Fuit illa aliquorum paucorum, tum veterum, tum recentiorum atheorum opinio, supremi numinis, à quo conditus hic mundus fuerit, existentiam negari non posse, nisi mundi ipsius defendatur æternitas. Quamvis hi multitudine

66

[blocks in formation]

Mundi originem æternam non esse, probant omnium nationum antiquissimarum traditiones, confirmant omnia temporum monumenta.

PROBATIO. Gentium omnium antiquissimarum traditiones, humani generis et mundi originem non æternam, sed recentem esse testantur.

Omnium scriptorum antiquissimus Moyses li-
bros suos ab his verbis exorsus est : In princi-
pio Deus creavit cœlum et terram. Sicque defi-
nito rerum omnium initio, universi generis
humani historiam, serie generationum non inter-
ruptâ, ad suum usque tempus perducit. Hæcque
phus solet, sed rem simpliciter narrans, tan-
omnia non dubitans, non disputans ut philoso-
quàm omnibus notam, cum summâ securitate
historicus determinat. Fuit ergo hæc constan-
tissima doctrina vetustissimæ Hebræorum gen-
tis; imò si fides ulla addenda est antiquissimæ
illi historiæ, fuit communis traditio omnium
hominum. In eâdem opinione, circa mundi hu-
jus aspectabilis formationem ex rudi et indigestå
mole, fuerunt etiam Phoenices, ut constat ex
Sanchoniatone; et Ægyptii, ut colligitur ex
Diodoro Siculo et Diogene Laertio; et Chaldæi
seu Babylonii, ut narrat Berosus; et Persæ (1);
et Græci, ut omnibus notum est ex corum poe-
tis Homero, Hesiodo, Orpheo, etc., qui mundi
cecinêre nativitatem. Hæc denique omnium phi-
losophorum antiquissimorum, tum theistarum,
tum atheorum sententia fuit, ut Thaletis, Py-
thagoræ, Anaximandri, etc., quos enumerare
necesse non est, cùm glorietur Aristoteles (2)
se primum omnium, mundi æternitatem asse-
ruisse, et unus tantùm laudari soleat Ocellus
Lucanus, antiquior ejusdem opinionis assertor.
2o In monumentis omnibus temporum antiquio-
rum, mundi recentem originem, et totius gentis
humanæ quasi ab infantià ad pueritiam et adul-
1am magis ætatem progressum animadvertimus.
Et primùm quidem, si tellus nostra et genus
humanum sempiternum esset, existeret aliqua
sempiterna natio, aut saltem aliqua, cujus ori-

(1) Hyde. de Rel. vet. Pers.
(2) L. 1 de Cœlo c. 10.

ginem determinare non possemus: sed nulla talis est. Nam majorum omnium et antiquissimarum gentium origines complexus est Moyses: Hebræorum, Phoenicum, Egyptiorum, Assyriorum, Persarum, Arabum : et earum, quæ sibi notæ erant, initia Græci historici prodiderunt: Sicyoniorum, Atheniensium, Arcadiorum, Thebanorum, Spartanorum, Corinthiorum, Doriorum, Cretensium, Elidium, deinde Siculorum, Italorum, Macedonum, etc. (1), ex quibus omnium aliarum originem benè concludere possumus: nam quis sanæ mentis sibi persuadeat, Græciam, tam jucundam, tamque temperatam terræ regionem, Asia, Africæ et Europæ conterminam, desertam tamdiù remanere potuisse, si ab æterno mundus extitisset? aut si incolis non caruerit, nulla à poetis, historicis, philosophis monumenta reperiri in Græciâ potuisse, quæ aram christianam bis mille annis antiquitate superarent?

Jam verò hæc accipiunt vim ex consideratione ingenii et indolis humanæ. Omnium etcnim seculorum experimento notum est nihil hominibus pluris esse, quàm propriæ gentis, vel reipublicæ suæ antiquitatem. Hinc istud olim vetustissimarum gentium de antiquitate certamen. Qui ergo domus nulla, nulla natio, regnum nullum suam jactat æternitatem? Accedit et illud: Nihil est hominibus familiarius, nihil jucundius, quàm rerum antiquissimarum atque à nobis amotissimarum inquisitio: videmur quippè hoc pacto quamdam divinitatem nancisci, si occultissima et remotissima noverimus: fidem faciunt tot libri de singularum gentium antiquitatibus, de veterum gestis, dictis, minutioribusque rebus conscripti. Quòd si ante majorum memoriam atque ab æterno homines extitêre, illos etiam rapuisset hic idem antiquitatis explorandæ amor: tamen nihil de æternis gestis memoriæ proditum est, sed brevissimo annorum intervallo omnia conclusa sunt. Omnium rursùs experimento notum est, homines desiderio magno flagrare, ut sese nomenque suum æternum posteris faciant; quod testantur hominum in bello ad gloriam comparandam facinora, libri conscripti, ædificia et quidquid demùm in mundo præclarè gestum

(1) Vide Marsham in Chron. Bochart in Geogr. sac. Pezron de Antiquit. temp. Fourmont in Sanchon. Stillingfleet in Originibus sacris. Shuckford in Historia mundi. Historiam universalem anglicanæ societatis. Jacquelot de Exist. Dei.

est. Illi ergo homines qui ante sex millia annorum per æternitatem vixerunt, eodem posthumæ æternitatis amore tangebantur; qui ergo nihil de æternis gestis memoriæ proditum, neque libris, neque inscriptionibus, neque ædificiis?

Secundò, si mundus sempiternus fuisset, æternâ hominum inventione et laboribus ante omnem memoriam inventæ et ad perfectionem deductæ fuissent artes, scientiæ et cuncta illa quæ nunc habemus, sive ad utilitatem, sive ad oblectationem. Quid enim? Immensa illa æternitatis retroacta series illis omnibus absolvendis, multisque aliis excogitandis non suffecisset, ad quæ videmus suffecisse tria annorum millia? Sed hæc omnia recentem habent originem, teste Romanorum doctissimo Varrone, qui suo tempore asserebat vix ullam artem superâsse antiquitatem mille annorum. Et reverà prima Ceres seminandi, metendique frumenti modum Græcos docuisse fertur; ideòque divinos accepit honores. Ceres autem ex Oxoniensi marmore annis ante Christum 1409 in Græciam appulit. Vini usum juxta Moysen Noe primus invenit; juxta scriptores Græcos Bacchus, qui vel Noe est, ut eruditi complures putârunt, vel eo longè posterior. Ponderum et mensurarum, sicut et monetæ, primus inventor, teste Plinio caterisque, Phido Argius, qui annis ante Christum 895 juxta marmor Oxoniense florebat. A Babyloniis, qui primi astrorum observatores fuerunt, horologii soláris usum Græcos accepisse scribit Herodotus 1. 2, cujus inventio ab aliis Anaximandro, ab aliis discipulo ejus Anaximeni tribuitur. Primus in statuis membra Daedalus effinxit, suamque sculptura perfectionem non nisi temporibus Phidiæ, Lysippi et Mironis accepit. Tam rudem initio pingendi. artem fuisse scribit Ælianus 1. 8, c. 8, ut quid pingere pictor voluisset, super tabulas scribere necesse esset. Paucis ante Romulum annis pri- . mus masculum à feminâ distinxit Higyemon ex Plinio 1. 35, c. 8. Ante Eumarum Atheniensem omnia indiscriminatim objecta pingere nemo potuerat. Musices elementa primus docuit Pythagoras. Naves à Phoenicibus primùm ædificatas esse omnes consentiunt. Hinc ursa minor, quæ diù sola à nautis observata est, Phoenicia vocabatur. Prima autem in Græcia visa est Danaï navis juxta Plinium 1. 7, c. 26, id est, ex marmore Oxoniensi annis ante Christum 1511, cùm Ericthonius regnaret. Primum navale certamen Corinthios

inter et Corcyrenses commissum fuisse annis antequàm hæc scriberet 264, narrat Thucydides. Litterarum usum Græcos docuit Cadmus annis ante Christum circiter 1494, nec apud antiquissimam Egyptiorum gentem, quæ earum inventrix fortassè fuit, memoriam humanam superare, patet ex hieroglyphicà et symbolica apud illum populum scribendi olim ratione, quam litterarum inventionem præcessisse valdè probabile est, ut effecit Warburton de div. Moysis Leg. vol. 2, 1. 4, sect. 4. De philosophiâ nihil ante Pythagoram Italicæ secta principem in Græcià fuerat auditum ; unde ab annis minùs quàm mille cognitam mundo sapientiam Seneca scripsit. Primus rudem astronomiam Græcos docuit princeps Ionicæ secta Thales, qui eam ab Ægyptiis, ex Diogene Laertio, didicerat. Alexandri tempore fluxum ac refluxum maris portentosum quid fuisse, patet ex Quinto-Curtio. Ignorata diù eclypsium causa fuit; atque hinc factum est, ut ab omnibus ferè populis, non tam ut naturales effectus, quàm ut divini, vel favoris, vel furoris indicia spectarentur. Primus Socrates philosophiam è cœlo devocavit, et ad fingendos hominum mores adhibuit. Quibus auctoribus exculta crevit mathesis, scimus. Medicinam primus docuit Hippocrates: Herodoti ætate publicis in vicis ægrotantes exponebantur, ut quænam adhiberi possent remedia, transeuntes, si scirent, indicarent. Legislatorum omnium, qui populos ad civilem cultum deduxerunt, nomina et ætatem novimus, Moysis apud Hebræos; Zoroastri apud Persas; Orphei apud Thracas; Lycurgi apud Lacedæmonios; Thesei, Draconis et Solonis apud Athenienses; Pythagoræ in magnâ Græciâ, et aliorum. Ethnicarum denique religionum nulla pars est, cujus originem in historià non inveniamus. Omnium gentilitiorum deorum natales et vitam in terris olim descripsit Euhemerus; ideòque Epicureus apud Ciceronem ait omnem eorum cultum fuisse in luctu. Templorum, statuarum, altarium, oraculorum, cæremoniarum et sacrorum omnium originem novimus, ut probat Jacquelot de Exist. Dei. Atheismi quoque primos auctores memoriæ prodidit historia, Anaximandrum, Leucippum, Democritum hanc gloriam Epicuro suo tribuit Lucretius, 1. 1:

Humana ante oculos fœdè cùm vita jaceret
In terris oppressa gravi sub religione :
Primùm Graius homo mortales tollere contra
Est oculos ausus, primusque obsistere contra.

Tertiò, omnes celebriores eventus, et quæ ad eorum conservandam memoriam institutæ suat solemnitates, certam et determinatam ætatem habent. Etenim cùm vetustissimus ille Græcorum præcipuè mos fuerit, ut ad retinendam consecrandamque personarum et eventuum maximorum memoriam solemnes ludos instituerent, cx horum ludorum antiquitate, quæ heroum, quæ eventuum sit antiquitas, colligi facilè potest. Atqui ludorum omnium antiquissimi, qui Lupercales dicebantur, à Lycaone secundo, annis ante Christum 1337, instituti sunt. Panatheneos Ericthonius et Theseus, notæ ætatis heroes, instituerunt. Isthmios Glaucus Corinthiorum rex. Pythios primùm instituisse dicitur Apollo, post interfectum latronem vel draconem Pythonem. Iidem cùm in desuetudinem abiissent anno tertio Olymp. 48, juxta Pausaniam, vel anno secundo Olymp. 47, juxta marmor Oxoniense, solemni Amphicthyonum decreto restaurati fuêre. Olympicos tandem omnium celeberrimos primùm instituit, juxta, aliquos, in parentis sui funere Atreus, juxta alios Hercules, à quo ad eorum sub Iphito instaurationem annos 346 Velleius numerat. Iterùm ab Iphito ad Corobum, qui primus est victor, cujus servatum posteris nomen est, anni 108 effluxerunt. Ab hoc anno, qui est 776 ante Christum, Olympiades numerantur. Ergo publicâ omnium gentium et monumentorum fide certum est, ante quater mille annos homines omnes paucissimis familiis contentos fuisse, in omni victu et vivendi ratione universè civili cultu caruisse; scilicet, sine urbibus, sine jure, sine lege, extra omne litterarum, scientiarum atque artium commercium vixisse. Mox vicos, pagosque secutos; deinde urbes, respublicas, et regna paulatim constitisse; factas leges, artes inventas, atque scientias excogitatas, cunctaque illa quæ ad pacis ac belli, et tam publice quàm privatæ vitæ rationem spectant, horum omnium initia et incrementa constare: nullam omninò vastissimæ æternitatis superesse memoriam, aut regnorum, aut urbium, aut bellorum, aut inventionum, aut aliquorum in sapientiâ excellentium virorum, magnorumve ducum. Ergo eam omnem auctoritatem habct mundi recens origo, quam fides publica alicui sententiæ afferre potest. Vide de toto hoc argumento Jacquelot de Existentiâ Dei, et infra, in decursu, ubi de auctoritate antiquitatum Judaicarum.

Objicies 1°, cum Ocello Lucano et Aristotelo:

Primùm argumentari debemus de rebus incognitis, ex rebus cognitis, et de temporibus præteritis, ex temporibus præsentibus. Sed non experimur aliquid jam de novo fieri: omnia serte quâdam inter se nexa perpetuo tenore per generationis leges evolvuntur. Secundò, id omne quod generatur à statu imperfecto ad statum perfectum variis incrementis procedit, ac postea ad corruptionem et dissolutionem perpetuis imminutionibus contendit. Atqui nulla est alia productionis via quàm per generationem, quia creatio est impossibilis: et aliunde mundus non habet illa incrementa et decrementa, sed est semper idem.-Respondeo, primam rationem esse planè ineptam; quia isto modo argumentari, est manifesté assumere quod est positum in controversia; et, ut notat Maimonides, More Nevochim 1. 2, c. 17, si quis à teneris annis in insulam deductus, ibi educatus fuisset, nesciretque rationem humanæ generationis, hoc eodem argumento pertinaciter tueri posset, se nunquàm in materno utero inclusum fuisse, nullum tempus, quo non spiraverit, quo omnes corporis sui partes eadem munera non obierint. Secundi argumenti partes omnes, vel falsæ sunt, vel saltem temerè assumptæ. Temerè primò assumitur id quod via generationis producitur, cùm nactum est maturam ætatem, non posse esse ex divinâ virtute stabile et immortale. Falsa quoque est secunda propositio, omnem productionem esse per generationem; nam hoc assumere est supponere materiam resque omnes existentes æternas esse, et in Deo nullam esse vim creandi. Denique falsa est et temerè assumpta tertia propositio, videlicet mundi stabilem statum esse. Nam juxta philosophiam Neutonianam jam maximè probatam, mundi moles universa laborat et quotidiè senescit, iisdem legibus peritura, quibus consistit, nisi manum emendatricem opifex affcrat. Sol perpetuis effluviis consumitur, et variis corruptionibus obnoxium esse maculæ indicant magnæ in planetis mutationes observatæ sunt.

Et certè si ex bâc nostrâ tellure conjectura capienda sit, adveniet tandem orbi fatalis dies, nisi elementorum vires perpetuò temperet naturæ parens. Nam præsens terræ organisatio in eo sita est, quòd elementa omnia contra vim gravitatis permixta sint, terra, aqua, aer, ignis. Tollitur in cœlum terra, in terræ viscera traduntur aqua, aer, ignis; sed juxta axioma: Omne violentum non est durabile. Ergo violenta hære æquilibrii interruptio, per longum tempus durare poterit, lentasque accipere imminutio

nes, sed in æternum permanere non poterit ; et vis gravitatis sola, quâ telluris partes pleræque vincunt quinquies partes aquæ, et quam nulla contraria vis satis suspendit, efficiet tandem, ut cavernarum interiorum columnis fatiscentibus, elementa minùs gravia excludantur ac juxta pondus specificum disponantur, ex illo statu nullâ vi naturali dimovenda. Hane generalem causam multe adjuvant particulares. Numquid non cernimus ipsis oculis montium altitudines perpetuis ventorum flatibus et pluviarum eluvionibus è regione aeris in nativum situm et subjectas valles ruere, campis aliquando æquandas? Hincque existere conicam illorum figuram et capita petrosa terrå nudata? Legimus in historià, quàm plurimos gravibus terræ motibus in subjectas cavernas quas quasi tumulos singulis fermè paravisse natura videtur, collapsos esse. Numquid non etiam manifestum est maris alveos perpetuis alluvionibus per flumina factis impleri; et caveas illas subterraneas, quibus flumina et maria ipsa absorbentur, quæque tum necessariæ sunt ad omnium fossilium metallorumque concretiones et ad fontium perennitates, aliquando arenâ atque terrâ, quas aqua secum ex mari et terræ superficie devolvit, ibique defecata relinquit, aliquando occludendas esse: ex quo fiet, ut aqua, visceribus terræ et alveo maris exclusa superficiem tandem exundatura sit? Nonne tellus omnis ab aquis ubique exesa ruinæ speciem præbet? Si verò vis gravitatis vincitur vi spiritùs vel ignis subterranei tellurem perpetuò intùs excaventis, imminebit telluri ex contrariâ causâ ruina; scilicet omnis aqua in terræ viscera recepta aliquando, ibi sepulta remanebit. Si neuter effectus contingit, hoc esse non potest nisi ex sapientissimâ virium contrariarum temperatione, temeritati seu fortune neutiquàm adscribenda. Aliis Ocelli Lucani, Aristotelis, et Platonicorum rationibus petitis ex divinæ naturæ activitate infinità, ex ejus bonitate et ex creationis impossibilitate, infra su's locis respondebimus.

Objicies 2° Supponi potest terram in seculorum serie infinità variis obnoxiam fuisset vicissitudinibus, plures passam esse, seu conflagrationes, seu aquarum eluviones; et supponi potest deletos fuisse omnes fermè homines, et cum ipsis extinctas scientias, et deleta antiquitatis monumenta. - Respondeo 1° id supponi non debere, quia non est assumendum sine probatione, quod est positum in controversiâ; quia de facto quæstio est, factum autem

« VorigeDoorgaan »