Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ferendum sceptrum de Juda et ducem de femore ejus, donec veniret Messias, gentium omnium expectatio. Utque altiùs insideret animis hæc ex Ægypto transmigratio, ultimo testamento

1° Hæc promissio: Benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, propria fuit Abrahamo, Isaaco, Jacobo, et ab eâ exclusi sunt Ismael et alii Abrahæ filii, sicut et Esaü, filius Isaac et frater Jacobi. Atqui tamen hi participes fuerunt promissionis, quâ continebatur prosperitas temporalis. Ergo singularis illa et eximia spectans ad omnes gentes, de prosperitate temporali nequit intelligi. Major certa est: nam hæc promissio facta Abrahæ, Isaaco et Jacobo dicitur per antonomasiam fœdus Dei, pactum meum tecum, pactum meum inter me et te, et ab eo cæteri omnes disertè et expressis verbis excluduntur, uti patet ex hoc loco Gen. 17: Dixitque Abraham ad Deum : Utinam

[ocr errors]

Ismael vivat coram le. Et dixit Dominus : Verè Sarai uxor tua pariet tibi filium.... vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pa‹ ctum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. Pactum ergo Dei speciale includens benedictionem omnium gentium, cum Ismaele non fuit constitutum, sed cum Isaac. - Minor quoque certa est. Nam prosperitas temporalis ad Ismaelem pertinuit juxta sermonem angeli ad Agar, Gen 16, 10: Multiplicans multiplicabo semen tuum, et ‹non_numerabitur præ multitudine. › Et Gen. 17. post verba supra relata addit Deus : Super Ismael quoque exaudivi te. Ecce benedicam ei et augebo eum et multiplicabo eum valdè duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam; pactum verò meum statuam cum Isaac. Itaque illa promissio, quæ fœdus seu pactum Dei dicitur cum Isaac tantùm à Deo confirmatum est, quamvis felicitas temporalis etiam Ismaeli communis fuerit. Ergo in promissione factâ, Abrahamo duo distinguenda sunt, scilicet sobolis multiplicatio cum temporali prosperitate, et præterea pactum Dei sempiternum, quo promisit in semine Abrahami et Isaaci benedictum iri universas nationes terræ. Ergo in his verbis, benedicentur in te, etc., non significatur felicitas temporalis Israelitarum, sed felicitas spiritualis per Messiam afferenda.

Sic quoque promissio facta Isaaco quoad felicitatem temporalem communis erat Jacobo et Esauo, et ad utrumque effectus pertinuit. Sed super caput Jacobi mansit specialis illa benedictio spiritualis, quam hæreditaverat Isaac præ Ismaele, ut constat ex cap. 27 Geneseos. Nam legitur Isaac cum his verbis benedixisse Jacobo Det tibi Deus de rore cœli, et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini, et serviant tibi populi, et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ. Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus: et qui benedixerit tibi, bened ctionibus repleatur. › Et cùm accessisset Esaü postea benedictionem paternam petens, respondit Isaac_respiciens ad principalem prærogativam : ‹ Benedixi ci ♦ (Jacobo)et erit benedictus... Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi frumento et vino stabi

præcepit filiis, ut corpus suum deferrent ad sepulcra patrum suorum; et eodem consilio Josephus ossa sua servari jussit, aliquando ex Ægypto à nepotibus deportanda, perpetuum

[ocr errors]

livi eum, et tibi post hæc, fili mi, quid faciam? Sed cùm instaret Esau et diceret : Num unam tantùm benedictionem habes, pater? Mihi quoque obsecro ut benedicas. Scilicet quamvis præcipuam benedictionem sibi eripuerat Jacob, illam quam præ Ismaele hæreditaverat Isaac, relictam tamen esse novit aliam benedictionem, quâ Ismael non caruit: et reverà votis annuit Jacob et dixit : « In pinguedine terræ et in rore cœli desuper erit benedictio tua. Vives in gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cùm excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis. › Quibus verbis continetur prosperitas temporalis.

Et certè si attenderimus ad Jacobi fortunam, dùm viveret, et ejus posterorum, nullo modo specialis prærogativa, quæ ei concessa est, de felicitate temporali intelligi potest. Statim post acceptam patris benedictionem fugit è domo paternâ timens Esau, et in exilio plures annos vixit non sine magnå trepidatione et metu. Redux in patriam terram omni arte conciliare sibi Esaûi animum studuit, munera ad ipsum misit, se vocat servum ejus, et congressus septies pronus in terram ipsum adoravit, dominum vocavit, et obsequium et reverentiam professus est et vovit. Sic enim dicebat : « Vidi faciem tuam, quasi viderem vultum Dei: esto mihi propitius.... Præcedat dominus meus ante servum suum; ego sequar donec veniam ad dominum meum in Seir. Jam verò quod spectat utriusque patriarchæ posteros, intelligimus ex libro Geneseos c. 36, Idumæos Esaüo prognatos ditionem et imperium habuisse diù ante Israelitas. V. 31, habemus: Et isti reges <qui regnaverunt in terrâ Edom antequàm re

[ocr errors]

gnaret rex super filios Israel. Cùm postea in terram Chanaan inducti sunt Israelitæ, nullum in posteros Esau jus obtinuerunt: nam Deut. 2, 4: Dixit Dominus ad Moysem: Et populo præcipe, dicens : Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terrâ eorum quantùm potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. Cibos emetis ab eis pecuniâ et comedetis, aquam emptam haurietis et bibetis. Verum est quòd sub Davide debellati fuerint Idumæi (2 Reg. 8, 20); at sub Joram (4 Reg. 8, 20) libertatem recuperârunt, et regem sibi constituerunt, et tempore Achaz regis Judæ percusserunt multos de Judå et ceperunt prædam magnam (Paral. 2, c. 28, v. 17). Ergo prærogativa singularis et eximia, quæ appellatur fœdus Dei, quæ ab Abrahamo defluxerat in Isaacum, non in Ismaelem, postea defluxit in Jacobum, non in Esaüm, non erat sobolis multiplicatio et felicitas temporalis, et consequen ter erat benedictio spiritualis per Christum, quem omnes tribus adorant et in quo omnes gentes juxta fidem nostram benedicuntur.

2° Sic argumentari licet: Vel ista verba:

scilicet istius expectationis monumentum. Elapsis ducentis circiter et quindecim annis, cùm jam immensa Israelitarum multitudo excitaret Ægyptiorum invidiam, parque esset occupandæ terræ Chanaan, populum suum Deus, duce Moyse, in brachio extento liberavit, totamque naturam voci hominis obedientem fecit: non solùm tunc eorum gentilitius et tutelaris Deus esse voluit, sed etiam insuper reipublicæ regimen in se suscipere dignatus est. Solemni ritu et communi suffragio populi in regem electus fœdere sibi Hebræos obstrinxit, cujus conditiones his verbis expressit Moyses: Jehovam elegisti hodiè, ut sit tibi Elohim (id est, dominus, imperator), et ‹ ambules in viis ejus et custodias cæremonias ‹ illius, et mandata atque judicia, et obedias ‹ ejus imperio : et Dominus elegit te hodiè, ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi, et faciat te excelsiorem cunctis genti‹ bus quas creavit, in laudem, et nomen et ‹ gloriam suam. › Statim hâc instructus auctoritate politicâ, jure regio leges civiles sancivit Deus, nunquàm ab ullo homine abrogandas, judices et magistratus vicarios suos ordinarios constituit, reservatis sibi causis difficilioribus. Ferre voluit in republicà judaicâ omnes regia potestatis notas: tabernaculum splendidissiBenedicentur in te omnes cognationes terræ, vertenda sunt cum Hebræis quibusdam: In te benedicent se omnes gentes, dicendo scil. Utinam sim tam felix et benedictus quàm fuit Abraham! ad quem sensum hunc locum vertit Sanctes Pagninus. Vel per ea intelligendum est cum Judæis plerisque ex prosperitate temporali posterorum Abrahæ nascituram tempore Messiæ prosperitatem et felicitatem temporalem omnium nationum terræ, vel sensu Christianorum ea intelligenda sunt de benedictione spirituali, quòd per Christum omnes gentes adduci ad cognitionem veri Dei et justificari debeant. Atqui primo sensu verba accipi nequeunt: quia verbum hebræum Nibrechu purè passivum est, scil. conjugationis passivæ dictæ Niphal apud Hebræos, proprièque significat benedicentur. Nullo modo siguificat actionem reflexam agentis in seipsum, scil. benedicent se : hoc enim significatur conjugatione ultimâ dictâ Hithpael, hicque dicendum fuisset, Hithbarachu. Aliunde septuaginta interpretes, Chaldæus paraphrastes, versiones Samaritana, Syriaca, Arabica, S. Paulus, quem à communi Judæo rum sensu recessisse nulla ratio probat, omnes vertunt, benedicentur, non verò, benedicent se. Præterea falsum est usurpatum fuisse unquàm istud proverbium apud gentes: Sim tam felix quàm fuit Abraham; vel: Deus mihi benedicat, sicut benedixit semini Abrahami, Isaaci et Jacobi! Neque minùs usurpari potuit de Ismaelitis aut Idumæis, quorum non minor fortasse fuit multiplicatio sobolis aut felicitas

mum crigitur, ad cujus portas, tanquàm ad fores palatii magni regis excubiæ peragebantur; certus ministrorum numerus regis servitio dicatur, qui publicis aluntur impensis; vectigal in auctoritatis testimonium exigitur. Denique omnibus apud populum hunc regiæ dignitatis officiis perfunctus est Deus ; ducebat exercitus, dividebat jura, præmia et supplicia tribuebat; et peculiari postea providentiâ sic semper rexit, ut salus publica et reipublicæ incolu mitas cum pietate et obedientiâ divinis legibus fuerit conjuncta, desolatio et afflictio adversùs Deum rebellionem semper sit insecuta; hâcque ratione apud populum durissimæ cervicis servata semper est vera religio. Sed in hâc re id præcipuum et maximè animadvertendum est, quòd in ipsâ fundatione reipublicæ, in legum constitutione, ita omnia instituerit et disposuerit, ut ea quæ acciderent typi et figuræ essent rerum futurarum, sitque historia judaica tota prophetica et quædam actio prævia historiæ evangelicæ. Tandem ut nihil omitteretur, quo expectatio futuri redemptoris semper vigeret in Judæorum animis, significavit Deus in ipsâ lege venturum aliquando prophetam similem Moysis, id est, legislatorem et mediatorem Testamenti, cui parere deberent; atque per continuam prophetarum successionem, quò propiora erant Messiæ tempora, cò temporalis quàm Israelitarum. Imò majora impería ex posteris Ismael orta sunt quàm ex Israelitis. Non possunt eadem verba intelligi de prosperitate temporali omnium nationum oriundâ ex dominio universali Israelitarum in omnes gentes. An ergo tanta felicitas est, excidere libertate suå et in servitutem unius gentis redigi! Soli Judæi hujus status felicitatem percipere valent; cæteræ gentes illam summis votis deprecarentur. Aliunde agitur de felicitate communicandâ cum gentibus, ita ut sit earum propria sicut et Israelitarum, quæ nullam relinquit umbram dominationis unius gentis in aliam, nec possibilis est nisi sensu spirituali. Ergo de benedictione spirituali intelligi ista verba necesse est.

3o Denique hæc nostra explicatio habet connexionem cum prophetiâ jam expositâ, contentâ in sententiâ adversùs serpentem, cujus quædam evolutio est. Nam illud semen in quo benedicendæ sunt omnes cognationes terræ, aliud esse non potest ab eo, quod conterere debebat caput serpentis et homines ad pristinam justitiam et felicitatem revocare. Quamdiù enim mors et peccatum et diabolus regnarent in gentes, gentes nullo modo benedici potuerunt. Benedictionis auctor ille est, qui solvit maledictionem et conterit caput inimici, qui auctor maledictionis extitit. Habet etiam eadem prophetia necessariam connexionem cum omnibus consequentibus prophetiis, à quibus summam lucem acceptura est.

clariùs illius personam, munera, vitamque omnem expressit (1).

Advenit tandem tempus cùm Deus, qui multifariam multisque modis nobis locutus fuerat in Prophetis, loqui nobis voluit in filio: nascitur virgine matre, stirpe davidicâ, in urbe Bethleem, templi dominator et angelus testamenti; ab angelis annuntiatur pastoribus; sidere Magis innotescit; voce clamantis in deserto hominibus demonstratur, et etiam clarâ voce de cœlo delapså. Post hanc demissam de cœlo vocem: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi benè complacui, ipsum audite, legationis suæ munere fungi incipit: quod juxta Prophetas triplici constabat officio, prophetico, sacerdotali et regio. Propheticum obiit munus quamdiù inter homines versatus est; hocque nomine nobis divinam patefecit voluntatem, doctrinam suam à Deo profectam miraculis comprobavit, virtutum exemplis illustravit, sanguine suo obsignavit, abrogatâque veteri lege, cujus ipse complementum fuit, novæ legis mediator extitit. Sacerdotale munus duabus partibus constabat, oblatione donorum et sacrificiorum pro peccatis, et intercessione apud Deum Christus, sacerdos factus secundùm ordinem Melchisedech, obtulit holocaustum

(1) Prophetias de Messiâ in lege contentas claudit illa celebris Balaami, Num. 23 et 24, cujus cùm nulla mentio in sequentibus sit, ejus brevem hic expositionem offeremus. Accersitus Balaam divinus seu ariolus à Balac, rege Moabitarum, ad maledicendum filiis Israel, Dei spiritu actus prorupit invitus in varias benedictiones temporales et spirituales, quæ pulcherrimo carmine continentur ; et tandem in hæc verba: Dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos: Videbo eum (*), sed non modò : intuebor illum, sed non propè. Orietur stella ex Jacob et consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. Et erit Idumæa possessio ejus; hæreditas Seir cedet inimicis suis; Israel verò fortiter aget; de Jacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis. (Fortè pro

[ocr errors]

(.et perdet reliquias Seir ,שעיר legendum מעור

Denique post quorumdam eventuum particula

(*) Hebraicè habetur лy No 8, videbo eum, non nunc. Affixum, 1, eum, pertinet ad

, Deum, et ad, altissimum, quæ nomina mox antecesserunt. Ex quo sequitur, aut Balaam nihil sententiæ, quanquàm Deo aiflante, extulisse, aut vaticinatum fuisse venturum esse in terras Deum altissimum; et velamen habuisse super cor Judæos, qui non viderint in sacris Scripturis eum quem expectabant, regem Messiam, fore non modò hominem, sed Deum.... 7, progreditur stella ex Jacob. Est parallelum verbum stella verbo aw

perfectissimum Domino, victimam impollutam corpus suum, in quo peccata nostra pertulit : et in arâ crucis positus, fundens preces, exauditus est pro suâ reverentiâ, sedensque nunc in dextris Dei, non cessat interpellare pro nobis; sicque transtulit sacerdotium Aaroniticum. Denique propter passionem mortis gloriâ et honore coronatus, et summâ rerum potitus, sancivit auctoritate regiâ novam legem, constituit Ecclesiam, instituit ministros, Spiritum sanctum illiusque dona distribuit, et rium prædictionem, nempe interitûs Amalecitarum, et captivitatis Cinæorum ab Assyriis, sic fatidicum sermonem concludit: Assumptå parabola iterùm locutus est: Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus? Venient in triremibus de Italiâ (D* 7, de latere Cithim), superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peri‹ bunt. Habemus in illâ antiquissimâ prophetiâ, editâ mille quingentis fermè annis ante Christum, non tantùm Hebræorum et vicinorum populorum fata, sed et Assyriorum et Romanorum, quorum imperia nondùm nata erant adeò ut omnes quæ postea editæ sunt ab Isaia, Daniele et cæteris prophetis prædictiones fuerint solùmmodò hujus evolutiones. Verbis illis: Orietur stella ex Jacob, etc., prænuntiatum fuisse Messiam communis fuit olim Judæorum sententia, ut ostendit insignis illius impostoris tempore Adriani vesania, qui Messiam præ se ferens, appellari voluit Barcokeba, filius stella; et consentiens interpretatio Onkelosi, Jonathanis, interpretis Hierosolymitani, R. Mosis Hadarsan et Maimonidis. R. quidem Maimonides prædictam prophetiam bifariam divisit, ita ut pars prior ad Messiam, secunda ad Davidem referretur; cujus auctoritatem secutus est Huetius. At reverà de uno eodemque principe sermo est, cujus imperium universale et in omnes gentes latè diffusum esse oportebat: qui character nec Davidi, nec ulli quàm Messiæ convenit. Id clarè perspexit Grotius, et ideò ut hanc prophetiam Davidi applicaret sensu historico, et Messiæ solùmmodò sensu typico, fingere necesse judicavit, aliquem ex ducibus Moab nomine Seth donatum fuisse tempore Davidis, et ejus subditos dictos fuisse filios Seth.

virga, quo utroque verbo ille demonstratur, qui vulneraturus sit duces Moab. Itaque idem ille hic significatur adventurus, quem jam advenire stella Magis monstravit, non autem ipsa illa stella, quam in oriente Magi viderant, quamque nemo dixerit ortam fuisse ex Jacob. Significat Balaam regni Moab fore debellatorem eum ipsum regem, qui sit in terras adventurus, eamdem notans utrobique Christi Domini personam, non verò idem tempus et adventus ejus, et regni Moab debellati. Nam per ejus Dei potentiam fuerunt devicti reges regno Israel inimici, qui Deus postea in terris apparuit et cum hominibus conversatus est. Et ejus virgâ utebantur Israelitarum reges ii, qui et Amalec et Moab suo imperio subjecerunt. Vide cursum Script. sacræ, t. 7, dissert. in proph. Bal.

aliquando venturus est cum gloriâ judicare vivos et mortuos. Habetis brevem œconomia divinæ descriptionem, ejusque historiam. Jam verò quàm fieri possit brevissimè, ostendamus primò exteriorem christianæ religionis formam pulchram esse, invitareque homines ad diligentiorem tantæ rei investigationem : deinde ponderemus rationes generaliores, quibus alienari se à doctrinâ revelatâ deistæ dicere consueverunt.

[ocr errors]

- Præjudicationes pro religione revelatâ. Multis certè sibi conciliare debet hominum animos Religio christiana, antiquitate, uniformitate seu constantiâ illorum qui in omni ævo eam propagârunt, singulari in Deum pietate, rerum denique magnitudine et doctrinæ puritate. Namque primò, christiana Religio non solùm antiquissimis orta est temporibus, sed ipsius mundi æqualis, habet suos annales à primâ rerum constitutione ad hæc usque tempora perpetuâ serie sine interruptione ullâ decurrentes. Illius monumenta antecedunt imperiorum, quorum forma ad nos pervenit, originem, urbium antiquissimarum fundationem, artium inventionem: quæ omnia in æra christianæ Religionis collocari possunt et solent. Quid hâc antiquitate venerabilius? quid ad commovendam hominum reverentiam potentius? Antiquior sine dubio omnibus est veritas, ac quò minùs homines aberant à primo ortu, eò meliùs vera cernebant.

Est aliud non leve divinæ illius originis indicium, doctrinæ christianæ in omni ætate uniformitas et constantia. Continetur illa libris, qui licet à variis scripti auctoribus, magnis temporum intervallis divisis, omnes inter se consentiunt. Scriptor quisque posterior in superioribus divinam vocem agnoscit, et quasi in eâdem scholâ institutus eadem tradit præcepta. Hanc ab antiquissimis temporibus Religionis christianæ perpetuam successionem non sine Dei procuratione evenire potuisse facilè intelliget, quicumque humanarum rerum instabilitatem consideraverit, et ut ex levissimis causis maximæ contingant mutationes. Nihil autem aliud nobis exhibet historia, nisi theatrum ingens conversionum invicem semper succedentium, sive in imperiis, sive in hominum moribus, institutis, opinionibus, rerumque seriem tam mirabiliter variam, ut fingere ausi sint poetæ deam quamdani oculis captam et insanam, cui rerum humanarum committerent habenas. Tam raram igitur Religionis nostræ constan

tiam divinæ curæ adscribet æquus rerum æstimator, cùmque humana omnia temporis motui obsequantur, divinum esse oportere judicabit illud institutum, quod illius nequaquàm videt mobilitati obnoxium.

Quantam etiam religioni afferre debet auctoritatem singularis Prophetarum, qui in omni ætate Religionis christianæ doctores et assertores fuêre, virtus et integritas! Non contulêre animum ad scribendum inanis gloriæ cupiditate et conciliandæ existimationis hominum gratiâ, non ad divulgandam apud exteros gentis suæ famam, quam sæpissimè onerant opprobriis, nullo alio motivo excitatos, nisi pietate in Deum et charitate in concives, clarè perspicimus. Non more philosophorum disputant, hærent, conficiunt; sed divino correpti spiritu fundunt oracula, veritatis securi, vitamque plerique ad doctrinæ suæ defensionem posuêre. Cui dabimus fidem, si non pietati in Deum, charitati in patriam, integritati vitæ, rerum humanarum contemptui?

Quartò, religionem revelatam homini sapienti commendabit doctrinæ puritas, et, ut ita loquar, excelsitas. Dùm enim totum humanum genus in supinâ rerum divinarum ignoratione versaretur, et ipsi etiam philosophi, qui se ad studium sapientiæ totos conferebant, aberrarent à vero, variisque se opinionum erroribus implicarent, in nostris tantummodò annalibus invenimus doctrinam sanam puramque, dignam Deo afflatis scriptoribus. In primâ collectionis pagina ea depingitur, quâ homini licet, gravitate creatoris virtus illius omnipotentia, cui omnia parent, sapientia summa, et effusa bonitas, ita vividè exprimuntur, ut nescias an plus reverearis potentiam, quàin sapientiam admireris et bonitate commovearis : dignum tanti operis exordium! Ac in illå ætate cùm omnes homines ad muta idola procumberent, haberentque locales deos, quos secum portarent, negant hi divinæ naturæ nomen esse ullum, aut aliam esse informandam animo notionem numinis, nisi entis sibi sufficientis, quod' per se existens omnia sustinet, quod cœlum terramque immensitate complet, quod futuras omnes temporum periodos scientiâ complectitur, quod cum summâ æquitate res temperat humanas. Quis unquàm philosophus Deum expressit tam magnificè ? vitæ moralis fontes, quos philosophi frustra plerique quæsière, recludunt; hominem ad imaginem Dei factum docent, ad immortale ævum destinatum, in pietate et virtutis exercitatione positam esse

hominis excellentiam. Denique qui etiam doctrinæ christianæ eam partem, quæ solâ ratione haud intelligitur, cogitatione complexus expendere voluerit, sentiet illam, non ab hoininum ingeniis excogitatam, sed à sanctissimo numine ortam esse. At de illius in omnibus suis partibus consonantiâ, et ad hominis perfectam institutionem aptitudine infra disseremus. Si non exuissent minuti nostri philosophi candorem, ipsos judices appellare hic possemus, remque eorum arbitrio relinqueremus: utrùm religio mundi æqualis, constanti et perpetuâ traditione ad nos pura et incorrupta decurrens, singulari doctrinæ puritate suspicienda, præceptis morum optimis abundans, commendata nobis in omni ætate à viris insigni præditis pietate, nostram excitare non debeat attentionem et etiam reverentiam. Videamus ergo an has generaliores considerationes suspendere valeant rationes illæ, etiam generales, quibus avocari solent Deistæ à Religionis nostræ etiam expendendis fundamentis.

IV.

- Prætensæ adversùs religionem revelatam præsumptiones.

Ex illis quidam legis naturalis defensionem magno studio aggressi sunt, docueruntque illam ita esse omnibus numeris perfectam, ut nihil ad Religionem et mores pertinere possit, quod quisque etiam idiota non pervideat : et ab hoc profecti principio omnem revelationem inutilem, et propterea Deo indignam concluserunt. Multi sunt etiam parùm solliciti de Religionis revelatæ veritate aut falsitate, quòd habeant fixum in animo, virtute solà delectari supremum numen, et quamcumque institutionem etiam cœlestem huic fini subservientem esse oportere; existimentque sequi posse se virtutem sine fide christianâ. Quid interest aiunt, si quis pius in Deum, benignus in proximum, sobriusque sit, motivis excitatus naturalibus, an fide christianâ?

[ocr errors]

Verùm desideramus magnoperè in istis hominibus candidum atque æquum animum. Quis enim bonâ fide tueri potest hominem unumquemque in quâcumque positum vitæ conditione, omnia habere ad Religionem et vitam rectè instituendam adjumenta? Quis unquàm philosophus officiorum vitæ et Religionis summam sine maximorum errorum admixtione confecit? Quotusquisque eorum fuit animo ita comparatus, ut ratio præcipit, et disciplinam suam non ostentationem potiùs

scientiæ quàm legem vitæ putavit? Si ratione duce, vitam perfectè institucre quisque valeat, qui factum est, ut ne una quidem gens in veri Dei cultum inciderit? Quî contigit ut sola gens judaica veri Dei notitiam habuerit? Religio revelata profuit hominibus etiam quatenùs continet legem naturalem : 1o quia est quædam externa promulgatio legis istius sine erroris et superstitionis admixtione, et continet summam præceptorum quam philosophi nunquàm potuerunt disputando conficere; 2o quia est promulgatio nova auctoritatem afferens legibus naturalibus novis quippe argumentis, iisque ad vulgi captum valdè accommodatis, confirmantur præcepta naturalia in Religione christianâ, miraculis, etc.; 3° quia est constans et perpetua vitæ regula, flecti nescia, nec ingeniis hominum accommodanda. Sed de hâc re fusiùs in aliâ parte hujus operis d'isputavimus; ubi etiam ostendimus quantùm à ratione et pietate abhorreat aliorum securitas, qui suis meritis confisi, religionis revelatæ partem supernaturalem sine examine asper

nantur.

Secundò, revelationem incredibilem pronuntiare solent quidam, vel hoc solo, quòd medium sit ad instituendos homines extraordinarium; quòd œconomia revelata ipsis disjuncta videatur à naturali constitutione; quòdque necessariò fundari debeat in prodigiis, quibus fidem addere credulitas est. Sed præsumptionis contra ejus veritatem fundamentum ignorantia nostra esse nequit : quàm multa in rerum naturâ, in ordine providentiæ Dei naturalis, oculorum fugiunt et mentis aciem, quæ ineptè incredibilia pronuntiaremus, quia extraordinaria! Non est Religio christiana incredibilis, si rerum ordinem singularem et disjunctum à constitutione naturali exponat ? Quia hæc singularitas adversùs revelationem præsumptionis fundamentum esse non potest, nisi ratio sit aliqua, cur œconomia divina et constitutio naturalis consentire debeant: nam earum rerum contentio, quæ non ostenduntur debere consentire, alteram non demonstrat incredibilem præterea modò ostendemus divinam œconomiam cum rerum ordine naturali majorem habere connexionem, quàm solent Deistæ suspicari. Non tandem Religio christiana incredibilis est, quia in prodigiis fundata est: nam si miracula sint possibilia, eaque patrandi causa sit legitima, quæ, quæso, est ista adversùs eam præsumptio? Levissima profectò, quam elevat levissimum argumentum.

« VorigeDoorgaan »