Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

S. Hilarius 1. 9 de Trinitate: Proprium Deo quid aliud est, quàm cognitio futurorum? › S. Augustinus 1. de Divinatione dæmonum c. 5: Quæ cùm ita sint, sciendum est, quoniam de divinatione dæmonum quæstio est, eos ea plerùmque prænuntiare, quæ ipsi facturi sunt. Accipiunt enim sæpè potestatem, et morbos immittere, et ipsum aerem vitiando morbidum reddere..... Aliquando autem non quæ ipsi faciunt, sed quæ naturalibus signis futura prænoscunt, quæ signa in hominum sensus venire non possunt, ante prædicunt............. Aliquando et hominum dispositiones non solùm voce prolatas, sed etiam cogitatione conceptas, cùm signa quædam ex animo exprimumtur in corpore, perdiscunt, atque hinc etiam multa futura prænuntiant... In cæteris autem prædictionibus suis dæmones plerumque, et falluntur, et fallunt. Falluntur quidem, quia cùm suas dispositiones prænuntiant, et improvisò desuper aliquid jubetur quod corum consilia cuncta perturbet... Fallunt autem etiam studio fallendi, et invidâ voluntate, quâ hominum errore lætantur. Sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt ut interpretibus suis, signorumque suorum conjectoribus culpa tribuatur, quando decepti fuerint, vel mentiti.› Universi etiam Patres negant dæmonem secretarum cogitationum, quarum nullum proditum est signum exteriùs, habere notitiam, atque Christi Domini divinitatem ex eo colligunt, quòd ipsi paterent mentium interiores recessus. Jam verò sine hâc scientiâ, nulla est prævisio futurorum etiam proximorum, quæ ex hominum pendent voluntatibus.

3° Neque vates ipsi paganorum, augures, aruspices, astrologi, aliunde quàm à Deo ipso futurorum cognitionem ad se pervenire gloriabantur. Omnis enim divinationis auctoritas in hoc ratiocinio fundabatur: Si sunt dii, neque ante declarant homini quæ futura sunt, aut non diligunt homines; aut quid eventurum sit ignorant; aut existimant nihil interesse hominum scire quid futurum sit; aut non censent esse suæ majestatis præsignificare hominibus, quæ sunt futura; aut ea nequidem dii significare possunt. At neque, non diligunt nos: sunt enim benefici, generique hominum amici. Neque ignorant ea, quæ ab ipsis constituta et designata sunt. Neque nostrâ nihil interest scire ea quæ eventura sunt : erimus enim cautiores, si sciemus. Neque hoc alicwum ducunt à majestate suâ : nihil est enim

beneficentiâ præstantius. Neque non possunt significare. Est igitur divinatio. ›

Observatio.

DE NATURA ET AUCTORITATE CERTITUDINIS
MORALIS.

Occasio sæpiùs extitit, existetque in hoc opere disserendi de fidei humanæ et traditionis auctoritate, in quâ ponitur omnis factorum certitudo: adeòque de eâ fusam instituere disputationem planè supervacaneum est hic igitur paucis observationibus generalia in hâc materiâ principia brevissimè complectemur.

I. Res æqualiter veræ, et certæ respectu nostri, esse possunt, quæ non habent ejusdem generis evidentiam. › Exempli gratiâ, regnâsse in Gallia Henricum IV, æquè verum est, et certum respectu nostri, ac verum et certum est, solem hesterno die cursum consuetum ab oriente in occidentem confecisse; aut tres angulos in triangulo esse æquales duobus rectis: quamvis prioris propositionis certitudo posita sit in testimonio hominum; secundæ, in testimonio sensuum externorum; tertiæ, in testimonio sensûs interioris.

Sunt hæ tres propositiones æqualiter veræ, quia veritas non recipit majus et minus. Sunt etiam æqualiter certæ certitudine, ut dicitur, subjecti; quia homines sani æqualiter illis adhærent sine ullâ crrandi formidine. Sunt denique æqualiter certæ certitudine motivi, quia earum certitudo in idem principium resolvitur, nempe in divinam veracitatem..... Etenim certitudinis metaphysicæ immediatum principium est clara perceptio convenientiæ vel disconvenientiæ inter duas ideas per sensum interiorem et hujus sensûs interioris auctoritas oritur ex eo, quòd præceptor nobis datus sit à naturâ, seu potiùs à Deo auctore naturæ, à cujus judicio ad aliud tribunal provocare non possumus; à quo naturaliter inclinamur ad assentiendum; adeòque si nos falleret, falleret natura, falleret Deus naturæ institutor; error esset perpetuus et invincibilis... Certitudinis physicæ principium est clara, et uniformis perceptio rerum sensibilium per sensus externos et horum sensuum auctoritas in eo sita est, quòd sicut sensus interior datus est ad dignoscendas affectiones animi et abstractas veritates, ita sensus externi dati sunt ab ausensibilium ctore naturæ tanquàm rerum

Lunti: hi quoque naturaliter extorquent om · nium assensum; si fallerent, falleret Deus ; error esset perpetuus et ineluctabilis... Certi tudinis moralis principium est clara perceptio facti alicujus per attestationem hominum circa eamdem rem consentientium, cujus attestationis nulla alia causa esse potest, nisi facti realitas vel communis delusio: et hujus attestationis auctoritas summa est, quia hominum consentientium fides solum medium est datum ab auctore naturæ ad res absentes vel præteritas cognoscendas : hæc fides impetrat naturaliter assensum; ac si falleret uniforme hominum testimonium, falleret Deus, et error in factis (atque in his vertitur vita hominum) esset perpetuus et ineluctabilis. Verum quidem est, quòd veritates abstractæ et metaphysicæ versentur circa objecta necessaria et immutabilia; veritates autem physicæ et morales, circa objecta contingentia at hæc diversitas objectorum nullo modo afficit certitudinem, ut dicitur motivi: quia hæc in omni veritate, quocumque donetur nomine, posita est in ne. cessitate hypotheticâ et consequente, hoc est in necessaria connexione inter perceptionem claram, seu per sensum intimum, seu per sensus externos, seu per testimonium hominum, et veritatem rerum metaphysicarum, physicarum et moralium. Ideò etiam omnis certitudo dici potest metaphysica.

II. Ideò certitudo summa in unâquâque re existit ubi motiva, quibus inducimur ad assentiendum, vel supponunt rei veritatem, vel delusionem in auctorem naturæ refundendam.

Exempli gratiâ: si tres anguli in triangulo non essent æquales duobus rectis, existeret in animo sensus interior falsus, à Deo insitus. Si sol cursum suum hesterno die non confecerit, fuerunt homines ab auctore naturæ delusi. Si nulla sit urbs Roma, si consensionem generalem non peperit urbis existentia, exstitit communis deceptio, à bis mille quingentis annis; cujus nulla alia causa esse potest præter universalem causam : quæ enim alia fingi potest?

Harum ergo veritatum et aliarum similium summa certitudo est. Ejusdem generis certitu do nascitur ex uniformı depositione plurium hominum de facto publico et sensibili; ubi sunt illi homines studiis divisi: atque in illo casu nulla est necessitas inquirendi in testium bonam fidem, quia statim intelligitur homines studiis, commodis et propensionibus divisos in fraudem consentire non velle. Certum quoque moraliter censeri debet factum aliquod, quod testantur plures viri probi, si eorum sie nota sit probitas, ut uniuscujusque testimonium rem valdè probabilem redderet, quia nulla potest esse suspicio eos consentire voluisse ad fraudem hominibus sine causâ imponendam. Probitas autem cognoscitur ex infinitis indiciis. Item certum erit moraliter factum, quod testabuntur plures homines, quorum dubia est probitas, vel etiam nota improbitas, si factum habeat multa adjuncta ; et seorsim interrogati convenientia omnes testentur; et aliunde certum sit eos convenire inter se de responsionibus non potuisse ; atque etiamsi inter se convenire potuerint, eorum fraudem, si quâ uti velint, facilè plerùmque deteget solers interrogator, si de levibus circumstantiis interrogaverit, et testes eorumdem omnium se memores aut oblitos esse profiteantur. Hæc certitudo tanta est, ut in judiciis, apud omnes gentes, duorum hominum convenientibus testimoniis gravissimæ causæ determinentur. Et rectè quidem, quia hæc omnia convenientia testimonia et responsiones considerari debent, ut totidem effectus, quorum aliqua causa assignari debet, quæ sæpissimè nulla alia esse potest, nisi facti veritas.

[blocks in formation]

PROOEMIUM.

Antequàm hanc adversùs deistas disputationem aperiamus, visum est à re nostrâ non alienum brevem totius œconomiæ divinæ de

scriptionem et successivam illius diversis temporibus hominibus factam à Deo dispensationem præ oculis ponere: tum quia solent ad

versarii magnis clamoribus efflagitare, u1 antequàm ad rationes nostras expendendas vocemus eos, non dedignemur rem in controversia positam exponere: quasi verò talis esset divina œconomia, cujus cœlestem originem prædicamus, quæ apertam lucem ferre non posset, manifestasque haberet notas falsitatis; tum etiam quia nihil ad doctrinam utilius dari à me posse putavi brevi illâ scientiæ christianæ complexione, ex quâ totius providentiæ Dei supernaturalis ratio possit intelligi.

Præterea arripiemus opportunitatem eas ponderandi impiorum hominum rationes, quas elsi vendant ut invicta argumenta, quibus sapiens avocari debeat etiam ab examine nostrarum rationum, vix tamen præsumptiones nuncupari possunt; quæque cùm totam divinæ œconomiæ formam impugnent, idcircò ad nul lam operis partem commodè revocari potuerunt.

1. Religionis revelatæ summa.

:

Post perfectam totius mundi fabricam, hominem formavit Deus, iisque cumulavit ingenii et corporis dotibus, ut procreatorem suum in orbe corporeo exprimeret, et ejus quasi vicarius esset. Animus rerum cognitione et scientiâ amplissimâ instructus, nullis commovebatur perturbatis motibus, nec appetitus aut præcurrebat temerè rationem aut ignavè sequebatur : habuit homo vitæ arborem, immortalitatis alimentum ; nec experturus erat, quamdiù innocens et rectus permansisset, vel dolores, vel interitum divinam in eo venerabantur bestiæ omnes imaginem, fundebatque tellus facilem jucundumque victum. Habuit quoque vitæ interioris et spiritualis principium supernaturale, gratiam sanctificantem et inhabitantem in se spiritum Dei. In tam felici statu constituti humani generis auctores, ad probationem obedientia et virtutis facillima jussi exequi mandata, eaque salutaria, videlicet quibus parendo perfectionis et felicitatis incrementa mereri, et ad stabilem pervenire perfectionis et felicitatis supernaturalis conditionem potuissent, haud tamen obtemperârunt, sed obliti divinorum munerum et beneficiorum, maligni spiritus consiliis, quem species tegebat serpentis, divina ausi sunt monita minasque contemnere. Carpsêre lethalis arboris mala, quibus illos interdixerat optimus parens, et quorum mortiferum virus docuerat. QuoDiam perfecta felicitas et iniquitas in constitutione entis sanctissimi nequeunt consociari, quasi

veneno lethifero tacta caro confestim exarsit, motuque agitata perturbato similes in animo perturbationes excitavit : obnubilata mentis acies coepit hebescere; corporis motus jam pulsabant temerè animum, nec expectabant rationis imperium; solioque ferè deturbavit ducem illam vitæ et reginam appetitus vis immoderata. Amisit etiam homo cum originali justitiâ et naturæ suæ optimo statu corporis augustam speciem et dignitatem, nec illius aut formam ampliùs animantes tremebant aut vocem agnoscebant. Exclusus tandem paradiso, hortisque illis divinâ manu consitis, in terram incultam ejectus est ad labores et ærumnas eas quas experimur, quas tamen hominis malitia graviores fecit, quàm natura.

Homini lapso et divinæ facto obnoxio iracundiæ nullus erat pœnitentiæ locus, nec læsæ potuit Dei majestati satisfacere, nec ullâ potuit industria pristinam recuperare felicitatem; proscriptus à Deo filiosque generans ærumnis et miseriis iisdem obnoxios, paterni reos criminis, damnationis et maledictionis ejus hæredes ; sicque res humanæ in pejus semper ruissent, ac animæ immortales solutæ corporibus in æternå morte cum dæmonibus permansissent. llæc in ordine à Deo primùm constituto erant delicti proto-parentis nostri stipendia, generisque Deo invisi naturalis conditio. In hâc luctuosâ sorte constitutum humanum genus divinam denuò expertum est, quam non meruerat, benevolentiam. Non est passus Deus interire hominem, sed stupendo charitatis mysterio, in quo verè justitia et pax osculatæ sunt, nihilque derogatum est divinæ majestati et sanctitati, consuluit ejus, posterorumque saluti. Homo in gratiam recipitur, capitis sententia in exilii pœnam mutatur propter merita futuri liberatoris ex semine mulieris oriundi: hujus seminis benedicti mediatione novum sancitur pactum, verè pietatis magnum sacramentum, cujus hæc fuêre fundamenta, hæ conditiones.

Unigenitus filius Dei, factus propensissimå in nos suâ et patris voluntate hominum patronus; totam gentem humanam sibi cognatione conjungere, assumptâ nostrâ ex virgine naturâ, decrevit, et carne indutus eam offerre Deo plenissimam satisfactionem, quam reddere ipsi homo naturâ filius iræ et debitor non potuit. Ita factus propitiatio pro delictis totius mundi delevit chirographum, quod erat contrarium nobis, expoliavit principatus et potestates, atque ab æternâ morte humanum genus liberavit: quoniam quidem per hominem mors, et per

hominem resurrectio mortuorum ; et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Hâc ratione empto humano genere, non corruptibilibus auro et argento, sed pretioso sanguine suo, imperium in homines obtinuit à Deo Patre, qui propter passionem mortis exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, omnemque dedit potestatem. Hoc nomine novi fœderis ab initio mundi auctor et mediator fuit, quod fœdus gratiæ optime dicitur quod Deum obstrinxisse erga homines intelligitur et homines erga Deum. Pactus est pro hominibus apud Patrem, ut eis ea imperiretur gratiæ auxilia, quibus dignè ei servire et ita placere possent; atque in filios adoptionis et cohæredes regni eos assumeret, qui fide ac charitate illi conjungerentur cùmque jam homines majoribus obnoxii tentationibus ingentes difficultates in exercitatione virtutum experiantur, primævæ legis, juxta quam peccatum erat humanis viribus irreparabile et ejus stipendium mors, rigorem temperavit ; et pro nobis etiam peccatoribus ea stipulatus est gratiæ dona, quibus pœnitere, Deoque conjuncti Christo satisfacere possemus. Denique in bonorum operum mercedem maxima præmia obtinuit. Ex alterâ parte quoniam mediator Dei est apud homines, Patrisque sui dignitati debet consulere, lege evangelicâ hominibus strictissimè injungit unius veri Dei cultum, religionis naturalis strictissimam observantiam, et, ut fide ipsi adhæreant, ipsiusque freti meritis Deum audeant interpellare, variasque insuper addidit conditiones temporum circumstantiis convenientes. En brevis et imperfecta divinæ œconomiæ descriptio, quam nequaquàm habemus totam cogitatione comprehensam: illius jam successivæ dispensationis historiam instituamus.

[ocr errors]

Religionis revelatæ successiva evolutio.

Primis nostris parentibus, statim post expertam tristem illam ex inobedientiâ calamitatem, benignissima sua in eos, eorumque genus omne, consilia Deus patefecit: venturum aliquando liberatorem monuit ex semine mulieris, qui serpentis antiqui caput contereret, veniam peccatis hominum mereretur, et cohæredes regni sui eos efficeret, qui fide ipsi conjuncti piè et rectè viverent; pollicitusque est propter hujus seminis benedicti merita se humano generi non defuturum. Utque hujus liberatoris memoria diutiùs vigeret, mactationibus bestiarum coli voluit, quibus clarè significabatur homines morti destinatos, agn!

immaculati cruento sacrificio aliquando fore liberandos. His duobus, fide redemptoris et sacrificiis fidem exprimentibus, continebatur omnis primorum hominum legi naturali superaddita religio, et ex his fontibus, sed variâ ratione corruptis, fluxêre vetustissimæ gentilium religiones (1).

Beati et felices homines, si tantæ benignitatis memores retulissent gratiam, divinisque benè usi auxiliis fuissent! Sed citò omnis caro corrupit viam suam, eòque provecta est hominum impietas, ut generali diluvio ulcisci eam divina justitia decreverit.

A communi generis humani naufragio ereptum Noe cum suâ familiâ, benignissimè suis promissis Deus consolatus est, eique et filiis legis naturalis præcepta positivè suâ voce tradidit, et auctoritate sancivit, quorum præceplorum memoria semper apud Hebræos fuit. Cepit denuò homines oblivio tum divinorum judiciorum, tum præceptorum: passim erat spatio quadringentorum annorum memoria ferè deleta; Deum non mente, sed oculis quærere homines cœpêre, solem et stellas colere alii, demortuos alii parentes et reges adorare, alii muta et frigida simulacra venerari.

Evanescenti jam veræ religioni rursùm succurrit Dei benignitas, decernitque unam à nationibus cæteris gentem segregare, cujus ipse esset quasi gentilitius et tutelaris Deus, quamque singulari curâ tegeret, augeret, institueret. In hanc adoptionis gratiam assumpsit Abraham, dùm diis serviret alienis, jussumque è familia suå et terrâ egredi, ita tuitus est, ut inter extraneos et invidos opibus, gloriâ et auctoritate valuerit. Pactum cum eo inivit, quod solemni ritu et jurejurando sanctum voluit, quod his verbis in Religionis annalibus describitur Gen. cap. 17: Postquàm nonaginta et novem annorum esse cœperat ‹ (Abraham), apparuit ei Dominus, dixitque ad eum Ego Dominus omnipotens; ambula ‹ coram me, et esto perfectus; ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te ‹ vehementer nimis... erisque pater multarum ‹ gentium... faciamque crescere te vehementissimè, et ponam te in gentibus, regesque ‹ ex te egredientur, et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post le in generationibus suis fœdere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te; daboque tibi et semini tuo terram peregri(1) De religione primitivå, vid. ad calcem hujus voluminis, § 5.

nationis tuæ, omnem terram Chanaan, in possessionem æternam, eroque Deus eorum. › Dixitque iterùm ad Abraham: ‹ Et tu custodies pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te. Circumcide:ur ex vobis omne masculinum, et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne mas<culinum in generationibus vestris, tam vernaculus quàm emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestrå: eritque pactum meum in carne vestrâ in foedus • æternum. Masculus cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de ↑ populo suo, quia pactum meum irritum fe‹ cit. Iterùm propter fidem et obedientiam Abrahæ eadem pollicitus est Deus cum juramento his verbis c. 22, v. 16 : ‹ Per memet⚫ ipsum juravi, dicit Dominus, quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli et velut arenam quæ est in littore maris; possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ.› Pactum hoc confirmatum fuit Isaac et Jacob, neque Deus omnipotens dedignatus est appellari Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Duplex igitur fuit hujus pacti pars: alia temporalis pertinebat ad progeniem carnalem et terram Chanaan; alia spiritualis spectabat semen benedictum et universam gentem humanam (1).

(1) Has varias factas Patriarchis promissiones intelligunt quamplures recentiores Judæi, et cum bis quidam judaizantes Christiani, de multiplicatione solùmmodò sobolis et de prosperitate gentis Israeliticæ temporali; quæ tanta promittitur futura, ut reliquæ gentes sibi mutuò benedicant, sumptâ ab Israelitis similitudine et quasi per proverbium dicant:

[ocr errors]

Deus vestram gentem multiplicet, ut semen Abrahæ, Isaaci et Jacobi multiplicavit ; vel benedicant sibi ipsis dicentes: Benedicat nobis Deus, sicut benedixit Abrahæ. Hanc expositionem avidè amplectuntur omnes nostræ Religionis adversarii. Alii Judæi etiam hæc intelligunt de felicitate temporali afferendâ omnibus populis per Messiam regem suum, qui omnes gentes suo imperio subjecturus est.

At omnes ferè interpretes christiani concordes sunt in exponendis prædictis locis de promissà spirituali benedictione in omnes gentes diffundenda per Messiam, seu Christum, ex semine Patriarcharum oriundum; atque in hâc suâ interpretatione habent auctores SS. Petrum et Paulum. Prior etenim Act. 3, v. 25, hæc verba fecit ad populum judaicum: Vos estis filii Prophetarum et testamenti, quod dispo suit Deus ad patres nostros, dicens ad Abra

[ocr errors]

Cùm statim post Jacobi mortem gens electa divinis auspiciis multùm crescere deberet, nec sine constitutione aliquâ civili populus ille posset contineri, sapientissimo consilio Jaco bum cum familiâ suâ in magnum regnum transtulit Deus, ubi augeri per ducenta circiter annos sine invidia proximarum gentium potuit, et sine civili constitutione propriâ consistere. Ne tamen gens Abrahamitica Ægyptiorum usibus et institutis se accommodaret, neve amitteret memoriam divinorum promissorum, illa filiis suis diligenter exposuit Patriarcha Jacob morti proximus et oratione rhythmicà suæ familiæ ventura fata cecinit: neque solùm suam stirpem fore aliquando ingentem populum admonuit filios, sed certiores eos fecit, non auham: In semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. Vobis primùm Deus suscitans Filium suum, misit eum benedicentem vobis, ut convertat se unusquisque à nequitia suâ. › S. autem Paulus in Ep. ad Galatas c. 3, v. 16, scripsit Abrahæ dicta sunt promissiones et semini ejus; non dicit: Et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno : et semini tuo, qui est Christus. Deinde pergit Apostolus his verbis: Hoc autem dico testamentum confirmatum à Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritum facit ad evacuandam promissionem. Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione : Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. Quid igitur lex? propter transgressiones posita est, donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.... Lex ergo adversùs promissa Dei? absit... priùs autem quàm veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quæ revelanda erat. Idem Apostolus ad Gal. c. 4, v. 22, habet: « Scriptum est enim, <quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancillâ et unum de liberâ. Sed qui de ancilla secundùm carnem natus est, qui autem de liberâ per repromissionem: quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo Testamenta: unum quidem in monte Sinâ in servitutem generans, quæ est Agar..... nos autem, fratres, secundùm Isaac promissionis filii sumus. Sed quomodò tunc is, qui secundùm carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundùm spiritum: ita et nunc. › Ex quibus locis ac multis aliis, quæ afferre liceret, manifestum est Apostolum, in promissionibus factis Abrahamo, Isaaco et Jacobo duplicem partem distinxisse: unam minùs principalem, quæ pertinebat ad progeniem carnalem, ad possessionem terræ Chanaan et prosperitatem judaicæ gentis temporalem; quæ habuit complementum per pactum initum in monte Sina per mediatorem Moysem, et Dei supernaturalem in gentem judaicam usque ad Christum providentiam; aliam spiritualem, speclantem ad semen benedictum et universam gentem humanam, quæ in eo benedicenda prædicitur: hæc completionem habuit in Christo Domino, quod his rationibus conficitur.

a

« VorigeDoorgaan »