Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

veritatis, præter auctoritatem prophetæ pietate suâ, miraculis et vaticiniis jam completis confirmatam. Sic primò si quis aliquid suaderet contrarium pietati, aut legis divinæ fundamentalibus principiis, is habendus esset pro falso prophetâ non expectato eventu. Deut. 13: Si surrexit in medio tuî prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et servia<mus eis, non audies verba prophetæ illius aut somniatoris... Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur.› Apost. 1 Cor. 12, 3 Nemo in spiritu Dei loquens, <dicit anathema Jesu. Et ad Gal. 1, 8 : Sed licet nos, aut angelus de cœlo evangelizet vobis præterquàm quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Quia scilicet Deus sibi contrarius esse nequit. At cùm Deus in veteri Testamento usus est Balaamo licet impio ad prophctandum, et Christus Matth. 7, 22, declaraverit reprobandos esse multos, qui in die judicii dicent illi: Domine, Domine, ‹ nonne in nomine tuo prophetavimus, et in < nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? › Ideò, ut vitæ apparens sanctitas non est certum signum divini afflatus, sic nec improbitas aut perversitas morum semper prophetas falsitatis arguit : licet probabilis conjectura ex moribus capi possit, quia rarò improbis utitur Deus.

§ 5. Finis et usus prophetiæ.

Manifestum est prophetiæ et totius Dei providentiæ supernaturalis finem nullum alium esse posse, quàm veræ religionis conservationem et hominum per eam salutem ac felicitatem. Et reverà in Scripturis sacris nulla alia ratio exhibetur omnium prophetiarum, sive res temporales et statum nationum politicum spectantium, sive earum quæ spirituales res, regnumque Christi Domini cœleste adumbrabant. Prima omnium prophetia data est primis parentibus lapsis et desperantibus ad excitandam in illis spem futuri liberatoris et victoriæ in serpentem reportandæ, quæ esset omnis religionis fundamentum. Ad eamdem spem, religionemque in eo positam confirmandam factæ sunt Patriarchis tot repetitæ de semine benedicto promissiones. Et cùm sub impiis principibus numerus eorum augeretur, qui irriderent istam expectationem, et qui dicerent : Festinet et citò veniat opus ejus, ut videa

TH. II.

554

mus, et appropiet, et veniat consilium san<cti Israel, et sciemus illud, › Is. 5, 19, bonos clarioribus prophetiis confirmabant quamplurimi prophetae Audite, inquit Isaias ‹ c. 66, 5, audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus. Videbimus in ‹ lætitiâ vestrâ, ipsi autem confundentur. › Ac deinde de Messiå et ejus Ecclesia vatici natur.

Idem etiam erat finis fœderis temporalis cum Abrabamo initi, ac postea solemniter in monte Sinâ confirmati, omniumque vaticiniorum temporalium ad illud pertinentium: vocatus etenim Abraham dicitur cùm diis serviret alienis, ut Deus statueret pactum cum semine ejus in generationibus suis, ut esset Deus illius et seminis ejus post eum. Et contractus initi in monte Sinå hæc verba sunt: Deus elegit te hodiè, ut sis populus ‹ peculiaris, in laudem, et nomen et gloriam

suam. Per hæc oracula non vanam curiositatem alebat Deus; sed primò Judæis ostendebat suâ ditione omnes gentes contineri, eos avocabat ab ineundis cum exteris gentibus fœderibus. Deinde avocabat etiam à consulendis ethnicorum oraculis; ideò jussus est Elias obviam ire legatis regis Ochozia 4 Reg. 1, 3

‹ Angelus autem Domini locutus est ad Eliam. ‹ Thesbitem, dicens: Surge et ascende in ‹ occursum nuntiorum regis Samariæ, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub Deum Accaron? quamobrem hæc dicit Dominus : De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. › Hunc finem suum esse declarat etiam Deus apud Is. 48, 3: ‹ Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea repentè opera‹tus sum et venerunt. Scivi enim quia durus ‹es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. Prædixi tibi ex tunc, antequàm venirent indicavi tibi, ne fortè diceres : ‹ Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista.» Tertiò, prophetiæ hæ temporales, quæ res mox futuras prænuntiabant, ubi eventu complebantur, pignora erant futuri complementi earum, quæ ad res post plura secula futuras pertinebant : cujusmodi erant oracula de Christi adventu, de conversione gentilium ad veri Dei cultum, de propagatione christianæ religionis. At si hæc omnia vaticinia tantam habuerint vim sub

V. T. ad excitandam fidem atque spem hominum ab ipsâ mundi origine, et in mundo idololatrico veram religionem semper conservaverint; multò magis eadem confirmant animos post eventuin, et veram religionem usque ad finem mundi conservabunt.

§ 6. De claritate et obscuritate prophetiæ.

Prophetia dici potest clara aut obscura, vel ratione suî el terminorum, quibus res futuræ enuntiantur, vel ratione objecti, vel respectu diversorum hominum.

Prophetia in se clara ea est, quæ nudam ac simplicem significationem habet, qualis est illa Osee 3, 4 Dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine Ephod, et sine Theraphim. Et profectò de essentia prophetiæ nullo modo est, ut sit obscura. Nam tam clarè licet de rebus futuris loqui, quàm de præteritis, et reverà de imperiorum futuris fatis locuti sunt Prophetæ, tanquàm historici. At prophetiæ obscuritas oriri potest ex multiplici re: 1o ex metaphoris, parabolis et allegoriis, ex meditatâ confusione, ex typis et prophetiis duplicem habentibus sensum congruentem et analogum ; unum proximum, alterum remotum. Talium prophetiarum exempla plura alibi proponentur, quando rationes afferentur, cur Prophetæ obscuritatem illam tanquàm velum suis vaticinationibus obduxerint. Verùm hæc quarumdam prophetiarum obscuritas longissimè differt ab oraculorum ethnicorum absurditate, quorum alia concipiebantur terminis non intelligibilibus, alia sic erant ambigua, ut sensus admitterent planè contrarios; quæ æquivocatio omnem illis vim prophetiæ adimebat. Prophetia clarâ ratione objecti ea est, quæ rem verisimilem et humanæ rationi probabilem prænuntiat. Obscura verò est, quâ res prædicitur in speciem absurda et impossibilis: talis illa Isaiæ 7, 14: Ecce virgo concipiet et pariet filium, sensu litterali intellecta. Tales quoque illæ erant, quæ de Christi morte et sempiterno regno, opprobriis et gloriâ editæ sunt. Hanc obscuritatem tollit eventus. Prophetia tandem clara vel obscura dici potest respectu diversorum hominum, scilicet respectu ipsius prophetæ, aut eorum qui prophetiam audiunt ante eventum; vel respectu corum qui prophetiam excutiunt, postquàm completa est. Ac 1o certum est Prophetas ipsos non semper intellexisse prophetias illas, quæ visis symbolicis et ænigmaticis constabant. Dan. 12, 8: ‹ Et ego au

divi et non intellexi; et dixi: Domine, quid erit post hæc? Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus. › Inprimis tempora eventuum, quos prænuntiabant, clarè et distincte non cognoscebant: ideò Judæi Ezechieli exprobrabant illam temporis diuturnitatem 12, 27: Ecce domus Israel dicentium : Visio quam hic videt, in dies multos: et in tempora longa iste prophetat. Quæ exprobratio abierat in proverbium, ut scribit propheta ibidem v. 22:

Quod est proverbium istud vobis in terrâ Israel, dicentium : In longum differentur dies, et peribit omnis visio? Unde et in novo Testamento de Prophetis legimus 1 Pet. 1, 11, quòd fuerint scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis spiritus Christi, prænuntians eas, quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias, quibus revelatum est, quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea, etc. Si hæ prophetiæ quandoque respectu ipsorum Prophetarum obscuræ erant, multò minùs illas perfectè intelligebant Judæi, in quibus generalem tantummodò spem in Messiam fovebant. 2° Etiam respectu nostri quamplurima vaticinia servant multam obscuritatem; ea scilicet, quorum obscuritas oritur ex metaphoricâ oratione, ex allegoriis, ex meditatâ confusione, ex duplici sensu, vel ratione typicâ his quippe omnes causas obscuritatis non tollit eventus.

§ 7. Diversa genera prophetiarum.

Duplex generatim prophetiæ genus apud Hebræos fuit; aliæ verbis et sententiis continentur, aliæ rebus, nempe figuris : ‹ Scimus, ait Tert. 1. de Resur. carnis, ut vocibus, ita et rebus prophetarum. Est autem figura, quæ typus græcè dicitur, persona, res, vel eventus analogiâ quâdam aliam personam, rem, vel eventum ex intentione et consilio Dei præsignificans. Jam verò tota vetus dispensatio erat novi apparatus: in eâ, Dei apud Judæos officia repræsentabant officia Messiæ patris futuri seculi; constitutio civitatis judaicæ formam Ecclesiæ; fata populi israelitici fortunam populi christiani; cultus mosaicus in omnibus suis partibus, templo, sacerdotio, sacrificiis, religionem christianam, personæ præcipuæ Messiæ quoque typi fuêre, et in ipsis denique eventibus insignioribus præsignificati fuerunt eventus evangelici. Ex hâc typorum institutione spontè natæ sunt allegoria mysticæ, seu prophetiæ duplicem habentes sensum; nam statim

atque David, Salomon, Zorobabel, aliique assumpti sunt in typum futuri ducis Messiæ, promptum erat antitypi recordari, atque sta. tim ac illorum injecta erat mentio, hunc quoque cogitatione complecti, ejusque effigiem generalioribus saltem lineamentis adumbrare (!). In hujusmodi prophetiis pertinentibus ad Messiam, aliæ sunt quæ duplicem habent sensum litteralem, fermè æqualiter obvium; aliæ directè referuntur ad Christum, ad alia verò obliquè; aliæ contra allegoricè pertinent ad Christum; juxta obviam et simplicem significationem aliò spectant. Prioris generis est illud vaticinium de statûs judaici interitu, Matth. 24, quod congruit etiam litteraliter futuræ consummationi totius seculi. Secundi generis ea est, quæ habetur in vicesimo primo psalmo, quamque adnotârunt Evangelistæ: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Hoc enim reverà et secundùm litteram Christo contigit, ad Davidem autem obliquè refertur. Tertii generis hoc exemplum suppeditat idem psalmus: Narrabo nomen tuum fratribus' meis, in medio ecclesiæ laudabo te; quæ de se David secundùm litteram, de Christo secundùm figuram prædixit. Quanquàm et secundùm litteram potest in Christum congruere. Hisce prophetiis duplex inest futurorum indicium, seu bis vaticinia hæc rem præsignificant: primùm quidem, cùm ipsum editur oraculum; secundò, cùm in eo exitum habet quem directè spectavit. Exemplo erit Nathanis vaticinium, quo Davidem Deus sic compellat : Suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus; ipse ædificabit domum nomini meo. Cùm ea enim ad Salomo

(1) Sed magna est varietas in usu et tractatione allegoriæ hujus mysticæ; in modis quibus disponuntur binæ imagines inter se convenientes, quibusque earum altera alteri substernitur. Interdùm sic apparet atque eminet imago proxima, tantùmque in vocibus et dictionibus dominatur, ut a grè patiatur interlucere remotiorem contra interdùm, idque multò frequentiùs, tam perspicuè tantoque verborum splendore effulget remotior, ut proximam suo lumine penè obruat et extinguat. Aliàs perpetua et æquabili quâdam luce et satis apertà, intento quidem oculo sese conspiciendam exhibet imago præcipua; aliàs nec opinantem præstringit, et subitis atque improvisis quibusdam coruscationibus quasi è nubibus fulgur, erumpit. Quandoque tandem, et is certè modus maximam habet elegantiam et pulchritudinem, cùm per totum poema geminæ imagines, pariter conspicuæ, ac quasi parallelæ consociantur, sibi invicem apertè respondentes, seseque mutuò illustrantes. Vide Lowth de sacra Poesi Hebræorum, præl. 11.

558

nem directè, obliquè ad Christum spectent; per verba hæc Christus primùm prædictus est tum, cùm vaticinium ipsum edidit Nathan; iterùm quoque prædictus est Christus cùn ortus est Salomon, ad quem directè speclaverat Nathanis oraculum, et cùm templum construxit, quod Ecclesiæ à Christo ædificatæ imago fuit.

§ 8. Varia prophetiarum interpretatio.

Hinc prophetiarum sensus duplex distingui debet, nimirùm litteralis et mysticus. Sensus litteralis est ille, quem verba accepta sive propriè, sive metaphoricè, primò et immediatè significant. Ideòque sensus litteralis alius proprius, quem verba significant sine tropo vel figurâ; alius metaphoricus, quem verba exhibent translata in alienam significationem; sic illa Isaiæ: Habitabit lupus cum agno, pardus cum hædo cubabit............. pro saliuncâ ascendet abies, et pro urticâ crescet myrtus: vel hæc Joannis Baptista de Christo apud Matth. c. 3, 12: Cujus ventilabrum in manu suâ, et permundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili; sumi nequeunt sensu litterali proprio, sed eorum verus sensus litteralis est sensus metaphoricus. Sensus mysticus est ille, qui non proximè et per voces, sed mediatè et remote, mediantibus scilicet rebus per voces sensu litterali significatis, indicatur. Sensus hic mysticus semper supponit sensum litteralem; at metaphoricus sensum litteralem proprium excludit.

Gravis est inter theologos controversia, utrùm idem Scripturæ textus habere possit plures sensus litterales; affirmant S. Thomas, Tostatus, Gregorius de Valentiâ, Salmero, Lud. Molina, Cornelius à Lapide, Joannes Mariana, Bonfrerius, Bellarminus, Melchior Canus et alii plures. Ad eamdem sententiam accedere necesse est eos, qui duplicem sensum in quibusdam Scripturæ locis ita admittunt, ut primarius sit imperfectus : cùm enim omnis Scripturæ locus habere debeat sensum litteralem perfectum, necesse est ut iidem statuant duos esse nonnunquàm sensus litterales. Prioribus ergo accensendi sunt Jansenius Gandavensis, Lucas Brugensis et innumeri alii. Negant verò Alensis, Albertus Magnus, Michael Medina, Ribera. Ad quam etiam sententiam accedere videntur quicumque theologi duos sensus solùmmodò, unum primarium, alterum secundarium distinguunt :

nam per primarium intelligunt litteralem, per secundarium, mysticum et allegoricum. Sed de his alio loco fusiùs dicemus.

§ 9. Auctoritas prophetiæ.
PROPOSITIO.

Neque præsciri, neque etiam casu prædici à creaturis possunt, 1o ea omnia quæ præter naturæ ordinem divinâ et supernaturali virtute contingunt, ut miracula et divinorum decretorum manifestationes; 2° futuri post longa intervalla temporum mundı physici successivi status; 3° futura hominum consilia et fata imperio

rum.

PROBATIO. Ab experientiâ. 1. Manifesta est ex ipsâ experientiâ propositionis veritas. Scilicet in rebus physicis, et ubi de potentiis naturalibus agitur, summa est auctoritas constantis et perpetuæ experientiæ, sine ullâ oblatâ ab origine mundi exceptione: sic certum est extra omnium hominum naturam positum esse volare, vel etiam uno saltu decem exapedas transgredi qui contrarium assereret, insaniret. Sed neque homines, neque ulli alii spiritus, quibus est cum hominibus commercium, futura illa prædixerunt, nisi ad id fuerint à Deo ad homines legati.

Ex ratione.-2. Ratio manifestè demonstrat ea omnia cuique creaturæ inscrustabilia esse. 1o Miracula et decreta divina in causis naturalibus videri nequeunt, cùm sint præter ordinem naturæ; nec in divinâ voluntate, cujus consilia, nisi Deo prodente, innotescere non possunt. Si ex divinæ potentiæ effectibus, quos experimur, ad divinorum consiliorum investigationem assurgere non possimus, quantò minùs eadem in antecessum præsagiemus? 2o Mundi quoque physici status successivi, nonnisi Deo patent; quia mundus constitutio est, in quâ causæ sunt inter se nexæ innumerabiles, quæ mentis aciem tenuitate effugiunt, et numero ac varietate excedunt; illæ omnes sibi invicem respondent et se mutuò librant, ideòque omnes uno intuitu comprehendere necesse est; nec tantùm præsentem earum statum pervidere oportet, sed successivos omnes nsque ad prædictum eventum status. Si levissima pars fugerit attentionem, si concatenatio immensa et perpetua non fuerit accuratissimè evoluta, et collectæ omnes antecessiones, totâ numeratione erratur. Quæ mens creata universitatis immensitatem complecti, aut cogita Lionis celeritate assequi cursum naturæ potest?

3° Multò magis extra mentis creatæ cognitionem posita sunt futura hominum ignotorum consilia liberrima, et multò quidem magis, quæ pendent ex innumerabilium voluntatum consensione, earumdemque cum infinità serie causarum physicarum conjunctione : qualia sunt imperiorum fata remotissima. Is solus, qui ordinem physicum et moralem instituit, nexuque miro copulavit, tanti operis seriem, cursumque rerum æternum investigare valet. Si quæ ergo ab hominibus aut creaturis quibuscumque naturali sagacitate prædicta sunt, ea jam in causis cognitis continebantur. Sic prædicimus vicissitudines temporum anniversarias, ortus, occasus, conjunctiones et eclipses planetarum. Sic ex ægrorum symptomatibus morbi exitum colligunt medici; sic uberem olearum proventum anno proximo futurum ex quibusdam indiciis Thales, et ex scaturiginum et aquarum subterranearum inusitato sapore instantem terræ motum Pythagoras, augurari potuerunt.

Sed si hæc omnia extra mentium creatarum aciem sunt, haud magis in casum refundi possunt. Nam quamvis prædictiones quædam casu et fortuitò veræ esse possint, certæ tamen sunt notæ, quibus temeraria vaticinatio secernatur ab eâ, quæ à divinâ scientiâ proficiscitur. Primò, cùm evenit res prædicta ejusmodi, ut vero sit valdè absimilis sive ratione suî, sive ratione adjunctorum, veritas illius prædictionis in casum refundi non debet, resque dicenda est non prædicta solùm, sed etiam prævisa multò quidem magis si res prædicta mediis naturalibus contingere non potest. Sic olim veri Dei cultum toto orbe per aliquot homines propagandum ac idololatriam prorsùs profligandam, res erat in se et ratione sui valdè à verisimilitudine remota: cujus prædictio fortuita esse non potuit. Idem verò perficiendum à paucis ex infirmâ plebe hominibus idiotis, omnique præsidio humano destitutis, per crucis Christi prædicationem, inter gravissimas persecutiones, et cum incredibili celeritate, res erat ratione horum adjunctorum multò magis abhorrens à verisimilitudine. Ejusdem generis sunt prædictiones pleræque inferiùs recitandæ quæ compleri non potuerunt, nisi interveniente divinâ virtute. Secundò, cùm evenit res prædicta ejusmodi, ut ipsa quidem sive ratione suî, sive ratione adjunctorum, nihil habeat à vero alienum, sed ita sit naturâ suâ incerta, ut illius prædictio sit supra modum mirabilis, tunc

[ocr errors]

etiam casu vera dici non debet. Sic olim futurum hominem nomine Cyrum, qui Judæos captivos in patriam ex Babylone remitteret res erat nec ratione suî, nec ratione adjunclorum à verò abhorrens; sed quia tunc temporis Judæi in florentissimo statu erant, nec quidquam à Babyloniis metuebant, qui cæteris gentibus opibus et potentiâ non præstabant; quia Persarum res parvæ erant; denique, quia appellatio et nomen est aliquid valdè arbitrarium, incertum et infinitum, idcircò nemo jure prædictionem illam Isaia ad casum referre potest. Adjuncta illa, seu circumstantiæ loci, temporis et personarum, tam variæ esse possunt, ut contra probabilitatem infinitam sit, ut quis temerè et sine prævisione benè conjectet. Tertiò, cùm multa ab aliquo prædicta sunt, eveniuntque omnia, prædictiones illæ omnes in casum refundi non possunt, imò nullæ. Neque, ut habet Cicero,

casu facta dici possunt, quæ habent in se ‹ omnes numeros veritatis. Quatuor tali jacti casu venereum efficiunt: num etiam centum venereos, si quadraginta talos jeceris, futu⚫ros putas? Aspersa temerè pigmenta in tabulâ oris lineamenta effingere possunt, num etiam Veneris Coæ pulchritudinem effingi posse aspersione fortuitâ putas? Sus rostro si humi litteram A impresserit, num propterea suspicari poteris Andromacham Ennii ab eo posse describi? Sic enim se profectò ‹ res habet, ut nunquàm perfectè veritatem casus imitetur (1). ► Ex auctoritate. Futurorum præcognitionem certam ad Deum solum pertinere constans et perpetua omnium vox ac sententia semper fuit. 1o Hæc sacrorum apud Judæos scriptorum doctrina fuit : Moyses Deut. 18, 20, hoc inter divinum et falsum vatem discrimen ponit, quòd,

(1) Parùm ergo scitè scripsit auctor libri qui inscribitur Emile, t. 3, pp. 156, 157: Je «dis qu'aucunes prophéties ne sauraient faire ‹ autorité pour moi, parce que pour qu'elles le fissent, il faudrait trois choses dont le concours est impossible, savoir que j'eusse été témoin de la prophétie, que je fusse témoin de l'événement (sufficit ut moraliter certum sit utrumque), et qu'il me fût • démontré que cet événement n'a pu quadrer fortuitement avec la prophétie : car fût-elle plus précise, plus claire, plus lumineuse qu'un axiome de géométrie, puisque la clarté ‹ d'une prédiction faite au hasard n'en rend pas l'accomplissement impossible, cet accomplissement, quand il a lieu, ne prouve rien à la rigueur pour celui qui l'a préa dit. ›.

quæ ille prædixit reipsà certòque eveniant; alterius autem prædicta plerumque eventu careant: Si tacità cogitatione responderis, quo‹ modò possum intelligere verbum quod Do(minus non est locutus? hoc habebis signum :

Quod in nomine Domini propheta ille præ

‹ dixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit. Sic Jeremias quoque 28, 9: Propheta qui vaticinatus est pacem, cùm venerit verbum ejus scietur propheta, quem (misit Dominus in veritate. Idem hunc proprium veri Dei characterem esse affirmant, ut sit præscius futurorum. Is. 41, 33: ‹ Annun <tiate quæ ventura sunt in futurum, et scie<mus quia dii estis vos. Et 4, 6: Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus: quis similis meî? vocet et annuntiet, et ordinem exponat mihi, ex quo constituat populum antiquum ventura et quæ futura sunt annuntient eis. Ibid. v. 24:‹ Ego ‹ sum Dominus faciens omnia, extendens cœlos solus, stabiliens terram, et nullus mecum. Irrita faciens signa divinorum et ariolos in ‹ furorem vertens, convertens sapientes retrorsùm, et scientiam eorum stultam faciens; suscitans verbum servi sui, et consi<lium nuntiorum suorum complens. Et c. 25, 21: Annuntiate et venite, et consiliamini ‹ simul: quis auditum fecit hoc ab initio, et tunc prædixit illud ? numquid non ego Do‹ minus, et non est ultra Deus absque me. ▸ Negant iidem quemquam præter Deum hominum cogitationes secretas et consilia præsentia scrutari posse. 3 Reg. 8, 39: ‹ Tu nôsti

(Deus) solus cor omnium filiorum hominum. › Jerem. 17, 9: Pravum est cor omnium et ‹ inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego Do(minus scrutans cor et probans renes: qui do < unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum. ›

2o Ab hâc doctrinâ non deviârunt Ecclesiæ christianæ doctores. Tertullianus in Apologe tico ait dæmones æmulari divinitatem, dùm furantur divinationem; et c. 20, ‹ Idoneum, inquit, testimonium divinitatis est veritas divinationis. Auctor questionum et responsionum ad orthodoxum, resp. ad qu. 146:‹ Penès hunc (Deum) humanarum rerum est prædictio juxta et eventus. Minutius Felix in Octavio Oracula efficiunt (dæmones) falsis pluribus involuta: nam et falluntur, et fallunt, ut et nescientes sinceram veritatem, et quam sciunt in perditionem sui non confitentes. »

« VorigeDoorgaan »