Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

53

magnam partem sequi præcepta Laokiun vel Xekia, qui innumerabiles deos Sinarum imperio intulit; alios idololatras esse et addictos cultui Foë, quæ nova superstitio invest d.. citur ter mille annis post tempora Fohi, Sinici imperii conditoris, et 1600 post Confucium. Tertiò, quòd illa litteratorum secta, quæ hodiè in Sina dominatur et damnat tanquàm hæreticos sectatores Laokiun et adoratores Foë, non sit atheisticâ impictate infecta, constat ex testimoniis plurimorum auctorum (1). Constat etiam ex eo, quòd vetustissimis libris maximè addicta sit, servetque diligenter veteres usus, juxta quos ab imperatore cum maximo apparatu, statutis temporibus, regi cœli sacra fiunt. Constat ex ipso imperatoris testimonio, qui anno 1700 dignatus est edicto publico profiteri Sinas non materiale et visibile cœlum, sed cœli Dominum adorare : quem non nisi ad reverentime testificationem cœlum vocant, sicut imperatorem suum ob eamdem causam palatii sui nomine nuncupant. Hanc constantem doctrinama imperatoris fuisse et magnatum multiplici testimonio confirmat P. du Halde (2). Illi ergo litterati apud Sinas athei carent omni auctoritate et honore et multa etiam dici possunt, · vel ad eos excusandos qui alium nullum Deum admittere videntur, præter vim quamdam in naturâ, quam vocant Taiki vel Li. Nam hanc vim, non solùm infinitam et æternam dicere solent, sed etiam summè perfectam : vitam illi attribuunt, nominantque animam seu spiritum coli; et tam magnificè quandoque de ejus intelligentiâ et solertiâ loquuntur, ut populus non dubitaverit templa in honorem Li seu Taiki ædificare, eique vota et sacra fa

cere.

Quod verò addit Baylius (5) oportere nos probare non tantùm nullam gentem cognitam esse atheam, sed perfectâ enumeratione ostendere nullos esse populos atheos in regionibus australibus nondùm cognitis, vehementer absurdum est. Nam apud physicos summa est vis analogiæ ad conficiendum : id pro certo habetur quod constans experientia, cujus auctoritatem nullæ aut paucissimæ exceptiones imminuunt, confirmat. Sic concludunt omnia corpora gravitare, quòd omnia nobis cognita corpora gravitent; sic benè sine dubio con

(1) Martin. hist. Sin. initio. Bartholi hist. Asiat. p. 3, l. 1. Magaillans, novel. rel. delia China.

(2) Description de la Chine, tom. 4.
(5) Contin. des Pens. div. c. 15.

cluderent etiam genus humanum in regionibus australibus, sicut in nostris, maribus et feminis constare, eorum corpora eadem habere exteriora lineamenta, et corum animis insitos esse eosdem appetitus et affectus. Jam verò propter hanc eamdem rationem et nos benè concludimus australes gentes esse deditas religioni, cùm septentrionales, orientales et occi. dentales sine exceptione ei addictas videa.

mus.

PARS SECUNDA. Consensus generis humani summam habere debet vim ad persuadendum. Nam 1° præstantissima ingenia hujus argumenti vim agnoverunt, Plato, Aristoteles, Cicero, Seneca, et alii. Firmissimum hoc afferri argumentum videtur, ait Cicero, cur deos esse credamus, quòd nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis, cujus ‹ mentem non imbuerit deorum opinio. Et alio in loco Omni autem in re consensio ‹ omnium gentium lex naturæ putanda est (1). › Multùm dare solemus, inquit Seneca (2), • præsumptioni omnium hominum : apud nos ⚫ veritatis argumentum est, aliquid omnibus videri; tanquàm deos esse sic colligimus, ‹ quòd omnibus de diis opinio insita sit, nec ulla gens usquàm est adcò extra leges moresque projecta, ut non aliquos deos credat.> 2o Testimonium generis humani in se consideratum et independenter ab ejus causis, sumest auctoritatis respectu cujuscumque privati, nec sine magnâ arrogantiâ et stultitià contemni potest. Nam, ut observavit Aristoteles in Topicis, id verisimile est, quod aliquibus sapientibus verum videtur; id majorem habet probabilitatem, quod sapientibus plerisque certum videtur; id majorem multò habet verisimilitudinem, in quo docti simul et indocti consentiunt; id denique juxta eamdem regulam censendum est habere maximam probabilitatem et esse moraliter certum in quo onines omninò consentiunt. Certè in communi vitâ has regulas sequi necesse est homines omnes, et illas ipsi sequuntur athei: nam omnis ratio, institutioque vitae in hominum auctoritate versatur. Et verò, aut aliqua est judicii humani auctoritas, aut omninò nulla : hoc posterius non affirmant ipsi athei, et nimis certè intolerabile foret pronuntiare genus hoPiinum non esse rationale. Sin prius admittas,

[ocr errors]

(1) Vide Tusc. 1 de Nat. Deor., l. 1, c. 27; et l. 2, c. 2. 4.

(2) Vide Ep. 117, et de Benef. 1. 4, c.

quòd aliqua sit humani judicii auctoritas, in hâc re certè maximè valebit; tum propter rei, de quâ judicium profertur, naturam, quæ om uibus aperta et obvia est; nempe attendendum cuique tantùm est, quid interiùs natura obmurmuret, quid expressum in naturâ cernat, quid in primis rationis principiis contentum deprehendat : tum propter unanimitatem, quà fit, ut nullâ auctoritate aliâ suspendi possit vis testimonii hujus humani. Etenim si in hanc Dei agnitionem consensissent tantùm homines rudes et inculti, doctorum contradicentium sententiâ absque dubio imminuta esset plebis auctoritas. Vel si docti tantùm in hanc opinionem convenissent, opponi fortasse posset populorum vox, qui ducem secuti naturam plus sapiunt quandoque quàm philosophi. At illi qui negant, qui sunt? Paucissimi. Et quales? Quibus scilicet est illud scholæ stemma : Comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Quæ sententia, quæ auctoritas gentis illius esse potest, apud quam nullum est consilium, quæ, neglectis rationis præceptis, ducem vitæ libidinem fecerunt? Nos contra totum genus humanum sumus et consultius est, si errandum est, quandoquidem homines sumus, quòd cum ipso genere humano errare videamur. Aug. de Util. cred. c. 7.

3° Denique consensus ille universalis summam habet vim ad persuadendum, si in causis suis necessariis spectetur. Nam cujusque effectûs universalis causam aliquam generalem esse oportet. Atqui causa nulla generalis præter has fingi potest: videlicet naturæ insitam et innatam cogitationem; vel naturalem et communem propensionem ad hanc opinionem penitùs animo combibendam statim atque menti proponitur; vel facile et obvium omnibus ratiocinium, duetum ex consideratione rerum naturalium; vel denique communem traditionem acceptam à communibus parentibus et ab mitio rerum ad hæc usque tempora derivatam. Sed si primum, vel secundum, vel tertium concedant athei, convicti sunt, ut proximo argumento efficiemus. Sin verò ex traditione acceptâ à communibus parentibus derivare velint hunc omnium seculorum perpetuum sensum, in hâcce etiam hypothesi magnam habere debet vim ad persuadendum primorum parentum auctoritas, qui quò propiùs aberant ab ortu rerum, hoc meliùs sine dubio, ea quæ erant vera cernebant. Verùm hanc hypothesim vanam esse probabunt et omnia quæ in sequenti argumento dicturi

sumus (1); nec profectò, ut habet Tullius (2), id nisi cognitum comprehensumque animis haberemus, non tam stabilis opinio permaneret, nec confirmaretur diuturnitate temporis, nec unà cum seculis, ætatibusque hominum inveterare potuisset. Etenim videmus cæteras opiniones fictas atque vanas ‹ diuturnitate extabuisse. Quis enim Hippo‹ centaurum fuisse aut Chimæram putat? Opinionum enim commenta delet dies, naturæ judicia confirmat. Præterea juxta fundamentale atheorum principium omnis perceptio, omnis cognitio est ex sensibus, ut habet Lucretius :

Invenies primis à sensibus esse creatam
Notitiam veri.

Ex illo ergo explicare tenentur athei hanc tam communem de Deo opinionem, atque ideò Epicurus fingebat effluere ex deorum corporibus vel quasi corporibus simulacra, quæ nostros interiores sensus afficiunt. Democritus verò asserebat hæc idola non ex deorum corporibus effluere, sed in ipso aere spontè nata sese per poros corporis insinuare. Has ridiculas opiniones exposuisse, confutâsse est: ut illam Cardani et Vanini docentium ex tactu siderum natas esse et omninò pendere religiones.

Objicies cum Baylio (3): Auctoritas quæ errori et superstitioni patrocinatur, nullius ponderis est. Atqui universalis consensus generis humani in multorum errorum et vanissimarum

superstitionum patrocinium afferri potest, nempe ad astruenda eclypsium præsagia, cometarum minas, vim siderum in vitam huma

(1) Auctor ibi non traditionem ipsam communem ab origine rerum ductam, velut testimonium orale scriptumque à generatione in generationem transmissum rejicit. Sed cum Tullio id contendit, scilicet fidem quâ numen homines omnes confessi sunt, non esse opinionem ab hominibus confictam ac deinde ubique diffusam atque per secula propagatam. Alioqui ipse doclissimus auctor sibi contradiceret paulò infra in argumento quarto, ubi ex communi traditione omnium hominum evincit originem mundi haud æternam, primo enti seu Deo esse tribuendam. Idem etiam, infra disserens de Religione revelatâ, parte 2, art. 5, § 3, ubi de convenientiâ vetustissimarum apud ethnicos religionum cum religione patriarchali et judaicâ evolvit opiniones, eam ut probabiliorem tenet, nimirùm Religionem christianam, quam demonstravit mundo in præcipuis coævam, esse fontem et originem omnium aliarum, quæ solummodò sunt totidem quasi hæreses à primoriâ illâ P.-S. Gide in pravum deflexæ.

div.

L. 2 de Nat. Deor. c. 2.
Pens. div. c. 18 et suiv. cont. des pens.

nam, divinationem, polytheismum et idololatriam. Respondeo: Nego minorem; nam fal sum est illis erroribus imbutum fuisse universum genus humanum, sicut omnium animos occupavit Religio. Quotus enim quisque philosophorum vel sapientum fuit, qui illis omnibus addiderit fidem? sed profectò si sapientum fermè omnium suffragio circa Dei existentiam careremus, nunquàm arripuissemus argumentum hoc ab auctoritate hominum. Deinde non in omni loco et in omni tempore prædictis opinionibus fidem dedit ipsa plebs. Astrologia judiciaria, et divinatio, non sunt inditi sensus ac universales, sed artes, quarum regulæ supra captum vulgi positæ erant, de quibus multæ nationes ne fando quidem audierunt; quæ et ab aliis receptæ sunt ex solâ sacerdotum auctoritate. Nullum etiam erat constans plebis de eclipsibus et cometis judicium profectum à naturâ, sed momentanea potiùs terroris ex illis eventibus impressio fuit. Quod ad polytheismum atque idololatriam attinet, illa neque ubique obtinuêre; et ubi obtinebant, conjuncta crant cum notitià unius supremi et præpotentis Dei, deorum omnium, hominumque parentis, ut infra conficiemus ubi de unitate Dei. Præterea non tantùm ab universalitate Lestimonii argumentum petimus, sed ex naLurà rei de quà fertur judicium. Siquidem puLamus judicium illud de providentiâ, (nam hic non agitur de naturâ aut unitate Dei) non esse supra vulgi captum, et omnes homines ad dicendam sententiam admittendos esse, quòd quæstio dijudicanda sit ex ipsis sensibus, qui cuique sunt interiores; aut ex simplici aspectu naturæ, cujus omnes partes evidentia consilii et solertiæ indicia ferunt. At illa alia enumerata in objectione sunt à vulgi intelligentià longissimè disjuncta : neque idonei judices sunt plerique rudes, quæ causa sit defectuum solis et lunæ, vel ortus et occasûs cometarum. Possunt facilè rudiores persentiscere, aut obvio et facili ratiocinio consequi vim esse quamdam cuncta cum consilio gubernantem; quamvis non distinctè intelligant quæ sint attributa istius vis, vel quæ ratio administrationis ejus ; an per tactum siderum, an per tutelares et inferiores deos, an per particulares voluntates, quarum indicia voluit esse eclipses, cometas, aliaque prodigia, res humanas moderetur. Idem sæpè contingit ipsis philosophis, qui existentiam multarum in naturâ virium compertam habent, quamvis neque has vires, nec earum causas, nec earum leges, possint describere.

[blocks in formation]

PROBATIO. Existit profectò Deus, si naturæ vox summam habere debeat auctoritatem, et illius voce ad Dei notitiam perducamur.

1° Summa apud nos esse debet naturæ auctoritas, quia illam solam nacti sumus in omnibus scientiis naturalibus præceptricem : nec illius vim tollere possis, aut in docendo auctoritatem, quin omnem simul tollas veritatis invenienda viam : quid enim metaphysica veritas est, nisi idearum convenientia, quam sensu quodam naturæ insito apprehendimus? Quid veritas physica, nisi quæ sensibus externis naturæ nostræ adjunctis percipitur? Pone sensus naturales fallere posse, aut universales errores naturæ humanæ adjunctos esse, finem omni disputationi posuisti: in quà semper ab aliquo principio certo et concesso est proficiscendum. Et verò in quâcumque hypothesi,

(1) Quamvis in hoc secun to argumento vim absolutam consensui populorum tribuere non videatur auctor, eam tamen consensionem pluribus in aliis argumentis invocat, atque insigniter in sequenti tertio, ubi asserit communes conceptiones, prima principia ex gentium consensu maximè agnosci, ac proindè notionem hujusmodi esse existentiam Dei in quâ omnes consentiunt. P.-S.

(2) Ubi de Lege naturali,

sive theistarum, sive atheorum, est naturæ sanctissimum judicium, cui sese non submittere, incredibilis stultitia est. In hypothesi quidem theistarum, quia apud eos, ut scribit Seneca, nihil aliud est natura quàm divina ratio mundo et partibus ejus inserta : › seu vox naturæ, vox est illius qui naturæ inventor et informator est; adeòque si naturâ duce erraremus, falleret nos Deus. In hypothesi etiam atheorum sanctissimum haberi debet judicium naturæ; quia cùm apud ipsos omnis intelligentia sit passio ex rebus externis orta, quisque sensus proprium et particulare objectum habere debet; quia etiam nulla omninò alia norma judicii esse potest : hincque, ut infra dicemus, veteres athei, id cuique verum esse, quod sibi videretur, affirmabant; ex quo nos concludimus, id omnibus verum esse, quod omnibus videtur. Vel si, ut ipsi concedunt, quæque perceptio et quisquis sensus causam aliquam particularem et objectum particulare habere debeant; ergo perceptio diffusa in omnes et sensus communis universalem causam et commune objectum debent habere.

2° Naturæ interiore voce seu sensibus naturalibus ad Dei notitiam perducimur. Nam gerimus in animis legem ad quam non docti, sed facti sumus, sensum honesti et turpis. Experimur legem hanc sanctionem habere naturalem, in conscientiâ delicti, quæ ægritudinibus angit, cùm legis præcepta non servamus; et in sensu suavissimo innocentiæ, quo perfundimur, cùm vitam omnem secundùm legem instituimus. Hujus sanctionis pars est naturalis præsensio futurorum seculorum: expectatio jucunda melioris ævi spontè occupat bonorum animos; sollicitat malos futurorum suppliciorum metus. Cum his omnibus connexus est sensus naturæ alicujus curantis res humanas, habentis bonorum et malorum rationem, illos remunerantis, hos punientis. Naturales esse hos sensus efficitur ex eo quòd sint universales, naturæ congrui et constantes. Primùm ex universalitate: nam certè est aliquod testimonium naturæ, sunt principia aliqua prima, quæ probanda non sunt, sed admittenda, quæ appellantur lumine naturali nota, seu communes conceptiones; quibus si careremus, actum esset de scientiis omnibus, nec quidquam unquàm confici posset, cùm à nullo certo principio initium disputationis sumere possemus. Atqui si aliquæ sint ejusmodi primæ intelligentiæ et communes conceptiones, illæ sunt procul dubio in quibus gentes omnes conveniunt et natura tola

consentit. Illa à philosophis habentur naturalia, qua: speciei alicui communia esse constans docet experientia, vel quæ ita communia sunt, ut paucissimæ sint exceptiones; sic naturæ hominum adjunctum est, videre, audire, etc. : sic gravitatem adjunctam esse omni materiæ communi lege concludunt physici, quia omnia nobis cognita corpora huic legi subjecta sunt. At nihil est in quo natura humanæ mentis in omnibus individuis, tam similis, tam eadem est, quàm in illis sensibus modò enumeratis. Et certè si de aliquâ re nos natura instituere debuerat, nihil erat omnibus adeò necessarium quàm notitia Dei et primorum principiorum Religionis et vitæ moralis. Ergo cùm omnes inveniamus ad hanc notitiam institutos, benè auguramur hanc esse naturæ institutionem. Secundò: evidentissimum indicium est, sensus illos naturales esse, quòd omninò sint naturæ congruentes et planè indelebiles. Illi quippe sensus non institutis et legibus confirmati sunt, non illos communes fecit collocutio hominum, sed spontè et naturaliter exoriuntur in animis, ut quævis alia affectio naturalis; id patet ex eo quòd illorum non minor vis sit apud incultam plebem, seu etiam barbaras gentes, quàm apud illos quos doctrina expolivit. Deinde si quid contra naturam est, eo exui exultat natura, tanquàm soluta ab iniquo onere, et nativam consecuta libertatem; quod verò secundùm naturam est, id nonnisi cum multo labore violenter evellitur, et primâ datâ occasione rursùs Occupat animum :

Naturam expellas furcâ,tamen usque recurret. Hor.

Porrò hoc in re præsenti evenire certum est: fac omnia loca personare præceptis atheorum, nemo vel in ipsis Epicuri scholis ad hos sensus naturæ obsurdesceret; multi naturæ bonitate domiti ad legem illam ingenitam, ad quam non essent docti, vitam componerent; et virtus, præsertim adversam passa fortunam, spem injiceret melioris ævi; dùm alii spernati illam legem, conscii invitò delicti, ipsi se fugerent et perpetuis ægritudinibus eliderentur. Aliàs unde factum est, quòd cùm integræ nationes formam religionis sæpè mutaverint, et falsam pro falsâ, et veram etiam pro falsâ reliquerint, nulla tamen hactenùs crediderit juxta præcepta atheorum sine religione vivendum esse?

Sed utamur in hâc parte gravissimis auctoribus Epicuro et Lucretio. In Epicuri ratis sententiis hoc enuntiatum fuit: ‹ Si ca quæ luxuriosis sunt efficientia voluptatum, liberarent

(

⚫eos deorum et mortis metu, docerentque qui ⚫ essent fines cupiditatum, nihil bæreremus, etc. Concludebat in illo loco non posse jucundè vivi, nisi honestè vivatur, quòd ea quæ luxuriosis sunt efficientia voluptatum, metus injiciant graves deorum, quibus nullâ liberari possunt industrià nisi vitam secundùm virtutis normam instituant. Lucretius etiam confitetur plerosque suos in scholâ Epicuri condiscipulos terroribus iisdem frangi, præcipuè in rebus adversis, et tunc acriùs advertere animos ad religionem, etiamsi profiteantur se scire animum nihil nisi sanguinem esse : quem locum his pulcherrimis versibus et ad rem nostram aptissimis concludit :

Quò magis in dubiis hominem spectare periclis Convenit, adversisque in rebus noscere qui sit : Nam veræ voces tum demùm pectore ab imo Ejiciuntur, et eripitur persona, manet res. Fortasse etiam rectè pronuntiat Seneca de atheorum fortissimis (1): ‹ Mentiuntur qui dicunt se non sentire esse Deum, nam etsi tibi affirment interdiù, noctu tamen et sibi dubitant. › Certè Cotta apud Ciceronem de ipso atheorum duce Epicuro dicit: Nec quemquam vidi, qui magis ea quæ timenda esse negaret, timeret. <mortem dico et deos. ›

Objicies primò : Ista de divinâ gubernatione opinio à metu proficisci potuit. Homines enim cùm naturâ imbecilles et infirmos se esse sentiant, perpetuisque curis et sollicitudinibus die noctuque se exedi, atque rerum futurarum expectatione excruciari: hisce angoribus adducti sunt, ut res sibi fingant animo terribiles et formidolosas, multaque suspicentur et credant esse, quæ nusquàm sunt, atque inter alia, ut sibi fingant naturam ab oculis hominum remotam et rationis participem, quæ ad arbitrum suum in orbe dominetur, et quidquid vocabulorum excogitare possunt ad reverentiam et studium suum testandum, id in fictam illam naturam conferunt, omnesque vias placandi, sibique illam conciliandi exquirunt, et sic sese in miserrimam

(1) Je sens qu'il y a un Dieu, et je ne sens point qu'il n'y en ait point, cela me suffit; tout le raisonnement du monde m'est inutile: je conclus que Dieu existe. Cette conclusion est dans ma nature, j'en ai reçu les principes trop aisément dans mon enfance; je les ai conservés depuis trop naturellement dans un åge plus avancé, pour les soupçonner de fausseté. Mais il y a des esprits qui se défont de ces principes: c'est une grande question s'il s'en trouve de tels; et quand il en serait ainsi, cela prouve seulement qu'il y a des ‹ monstres. › Caract. de la Bruyère, chap. 16.

illam detrudunt servitutem. Ita pocta cujus es! hoc scitum :

-

Primus in orbe deos fecit timor. Vide Lucretium 1. 6, v. 49; Spinosam in præfatione ad tractatum theologico-politicum; Hobbium lev. c. 12. Respondeo primò Nego : consequentiam. Nam etsi concederemus sensum divini numinis à metu esse, nihil proficient athei: quia si metus ille naturalis sit, si sit innatus animis, si sit diffusus in omnes, non minùs arguet divini numinis existentiam quàm ipsa notio numinis indita: certè sive homines ad agnitionem numinis naturalibus et insitis affectibus ducantur, sive insit naturaliter notio numinis, id eodem redit. Quia in utrâque hypothesi, si nullus Deus sit, vanitatis damnanda erit natura, quod summæ stultitiæ est. - Respondeo secundò: Nego antecedens ; quia 1° temeritatis habet multùm, id assumere sine probatione, quod in controversià positum est. 2° Impudentissima est illa impiorum hominum in omne genus humanum calumnia, quasi verò universi usum rationis vanis terroribus amiserint; pauci athei maguo, constanti et imperterrito animo fanatici hujus metus vim effugerint. 3° Si notio numinis à metu profecta fuisset, rem sibi fingerent homines formidolosam et truculentam, suæ vitæ insidiantem; sed contrarium sibi persuadent; Deum naturam putant amabilem, optimè de nobis meritam, cultuque nostro dignissimam adeòque athei meliùs decrevissent spem originem Dei notioni dedisse, sicque rationem verisimiliùs instituissent: bomines cùm incerta rerum humanarum cernerent, sollicitos naturam quæsivisse, tum potentem, tum humani generis amantem, quæ fortunas suas adversùs omnes insidias temporum, hominumque firmaret; itaque rem sibi finxisse supra omne id quod videmus, positam, potentem et beneficam, ad eamque, quò tutis sibi liceret esse, precibus et sacrificiis confugisse. Certè ita Plinius ab atheisticâ impictate non alienus rationem deduxit, dùm docuit sensum numinis et immortalitatis puerilium delinimentorum, avidæque ‹ nunquàm desinere mortalitatis commenta ‹ esse. 4° Uti supra diximus, nulli minùs sunt de futuris eventibus solliciti, quàm illi in quibus est summa in Deum pietas: nulli majoribus ægritudinibus eliduntur, quàm athei, seu ii qui sensum numinis ideò præfocare conantur; adeòque potiùs Deum timor sustulit quàm fecit.

Objicies secundò: Religionis seu persuasionis istius de existentià Dei causa, ignorantia

« VorigeDoorgaan »