Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

523

cut honorificant patrem. At in sententiâ adversariorum, miracula Moysis non probabant directè unitatem Dei, nec miracula Christi probabant ejus divinitatem; sed ideò miracula divinis habenda erant, quia affereprioris pro bat doctrinam rationi consentientem; et posterioris, quia afferebat doctrinam mediam, de cujus veritate et falsitate ratio dijudicare non poterat. Non est certè adversariorum nostrorum forma loquendi consentiens in hac parte Scripturis.

7° Supponunt adversarii dæmonem cum Deo miraculis contendere, et eodem tempore doctrinas oppositas prodigiis confirmari posse : atque in illo casu splendidioribus adhærendum esse docent. Ecce novæ ambages! quis ignorat nunquàm magis discordes esse hominum sententias, quàm ubi agitur de æstimandâ rerum præstantiâ? Apud adversarios nostros excitatio mortui summum miraculum est, et quidam inter eos docent ex Lazari excitatione derivatam præcipuè in cætera Christi miracula lucem, quâ eorum conspicua erat divina origo. At si codem tempore extitisset aliquis pseudo-prophcta, qui ignem cœlo descendere jussisset ad confirmandum synagogæ judicium, nescio an non in factiones scissi fuissent Judæi utriusque miraculi testes, totque falsus vates habuisset sectatores, quot Dominus noster. Vel supponamus cum multis adversariis nostris vera fuisse miracula Apollonii Thyanai, Vespasiani, Esculapii, Apollinis apud Delphos, aliaque quæ passim leguntur apud ethnicos scriptores, et esse judicium ferendum inter paganam superstitionem et religionem Judaicam, vel Christianam, ex miraculis in utrâque societate factis; nescio an paganus contumaciter contendere non posset, splendidiora et plura apud suos fuisse divinæ præsentiæ et favoris indicia quàm apud populum Dei. Habuerunt Æsculapii opem perpetuam, et in ejus templis sanationes morborum innumeras; severissima judicia in deorum hostes exercita; auxilia divinitùs piis adoratoribus præstita. Habuerunt quoque mortuorum plurimorum excitationes; quid non? hæc quidem posteriora miracula ab adversariis nostris planè negantur; at profectò cætera admissa multùm conferrent ad horum fidem adstruendam, præsertim apud homines in paganâ superstitione natos et educatos. Atque si ipsis objiceretur religionis absurditas, responderet Porphyrius, vel Plotinus, neminem cordatum tenere vanas populorum opiniones, neque in ullâ societate ex superstitionibus plebis

de summa religionis judicium esse ferendum. ARGUMENTUM II.

-

Ab experientiâ. — Quantumcumque sit prædictorum argumentorum pondus, confitendum tamen est illa non constituere opinionem nostram extra omnem controversiam; imò multùm cavere debemus ne absolutum feramus de divinâ administratione judicium, ex nostra: sapientiæ modulo et rationibus aliquibus à priori; siquidem potest Deus multas alicujus rei permittendæ causas habere quæ nos omninò lateant, multa in ordine tum physico, tum morali eveniunt, quæ humanam rationem confundunt. Hoc igitur solummodò præcedente argumentatione consequi voluimus, scilicet, magnam esse ex ipsâ ratione pro nostrâ sententiâ præsumptionem; at ex auctoritate et experientia quærenda est quæstionis certa solutio. Quod experientiam attinet, ex câ nulla certitudo metaphysica oriri unquàm potest, sed tantùm physica in ullâ re. Hic ergo nulla alia expectanda est; id est, miraculorum in confirmationem falsi non tam impossibilitatem, quàm summam improbabilitatem conficere licebit.

Jam verò in rebus physicis hoc commune principium est ab omnibus admissum, id certissimum esse, quod constat ex perpetuâ experientia sine ullâ à mundi origine oblatâ exceptione. Sic certò novimus gravitatem esse legeneralem corporum omnium affectionem, gemque hanc obtinere in omnibus nostræ telJuris partibus, quia ab origine mundi nullum corpus inventum est, quod non gravitaret; imò et per analogiam certò etiam concludunt physici eamdem legem, in sole, lunâ, et omnibus sideribus obtinere, et varias partes, ex quibus astra illa componuntur, in globos solidos constringere. Sic novimus legem esse generalem, ut terra volvatur circa axem suum spatio 24 horarum, ut planetæ moveantur circa solem; neque ullam esse in naturâ vim, quæ hos motus possit suspendere. Si ergo experientiâ æquè constanti compertum sit, nunquàm nisi in Dei creatoris nomine, et ad ejus gloriam promovendam, homines mortuos fuisse ad lucem revocatos, aut præscientiam rerum futurarum aliquibus concessam, aut claudos, paralyticos, cæcos, demùm quocumque modo ægrotantes subitò, et sine mediis naturalibus sanatos fuisse : tam certò constabit nullam esse ad hæc omnia perficienda dæmonum ordinariam virtutem, quàm certum est nullam esse

in naturâ vim parem suspendendis siderum motionibus. Atqui reverà dæmones nunquàm mortuos suscitârunt; nunquàm prophetas futurorum præscios inter homines habuerunt; nunquàm cæcos, surdos, claudos, paralyticos, aut quemvis morbum unquàm subitò per eflicaciam spiritualem sanârunt. Hoc conficiemus alibi, ubi de confutatione paganæ superstitionis. Dicemus ergo contrariae sententiæ defensoribus: Ostendite, quòd benè aut malè unquàm fecerint dii gentium aut dæmones, nisi ex Dei imperio, et ad Dei gloriam promovendam, et sciemus quia aliqua est dæmonum licentia: Ecce illi ex nihilo, et opus eorum ex eo quod non est. ›

ARGUMENTUM III.

Ex auctoritate. Hæc omnia summam habere videntur confirmationem ex scriptorum sacrorum apertissimis testimoniis, quæ omnia ad quatuor capita revocabimus: primò describemus ca loca, in quibus Deus sibi soli arrogat rerum planè omnium arbitrium et præsertim miraculorum potestatem; secundò exhibebimus illos textus, in quibus omnis denegatur diis gentium potestas ad bonum vel malum faciendum; tertiò ostendemus miracula in Scripturis repræsentari, ut certissima divinæ voluntatis signa, quibus non fidem addere maximum peccatum sit; quartò denique repræsentabimus loca illa, in quibus promptissimum piorum hominum obsequium maximè commendatur.

I. Describenda esset tota Scriptura vetus et nova, si exhibere vellemus omnia loca, in quibus Deus sibi soli vindicat rerum planè omnium arbitrium; unum ergo aut alterum laudâsse satis erit, quæ alia in memoriam revocabunt. Deut. 32 in pulcherrimo cantico quod incipit: Audite, cœli, quæ loquor,› canit Moyses v. 37: Et dicet (Deus): Ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam ? de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum; surgant et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. Videte quòd ego sim solus, et non sit alius Deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam; percutiam te, et ego sanabo; et non est qui de manu meâ possit crucre.› Isaiæ cap. 43, v. 10: Vos testes mei, dicit Dominus, et scrvus meus quem elegi, ut sciatis et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum. Ante me non est formatus Deus, et post me non erit, Ege sum, ego sum Dominus, et non est, absque

me salvator. Ibidem cap. 48: Audite hæc, domus Jacob... Scivi quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua; et frons tua ærea. Prædixi tibi ex tunc, antequàm venirent indicavi tibi, ne fortè diceres: Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista... Propter me, propter me faciam, et gloriam meam alteri non dabo. Salvatores ergo et protectores nunquàm extiterunt dii gentium Apollo et Æsculapius: hic in templis suis non præstitit unquàm miseris salutem, nec ille ab exercitu Gallorum liberavit Delphos; uno verbo nullus ex gentilium diis potestatem ullam liberam in homines exercuit. In aliis locis discrtè declaratur Jehova solum facere mirabilia, ut Ps. 71, v. 18: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus; eadem habet Ps. 76, v. 15, unde Jehovæ appellatio propria in toto veteri Testamento est faciens mirabilia. Vide Ps. 85, 10; et 135, 4; et Dan. c. 6, v. 27. Libro quarto Regum cap. 5, cùm rex Syriæ misisset ad Joram regem Israel litteras in hæc verba : • Cùm acceperis epistolam hanc, scito quòd miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum à leprâ suâ. Cùmque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua, et ait : Numquid Deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me, ut curem hominem à leprà suå? animadvertite et videte, quòd occasiones quærat adversùm me. › Dei ergo ex consentienti voce omnium sacrorum scriptorum est facere mirabilia; et inter hæc mirabilia Deo propria, est leprosi curatio, ac consequenter morborum omnium sanationes.

[ocr errors]

II. Hæc maximam confirmationem accipiunt ex aliis locis, in quibus omnes dii gentium infirmitatis arguuntur, ipsisque denegatur omnis benè vel malè faciendi potestas. Vocantur passim in veteri Testamento Elilim, id est, res nibili; vel 27 Hebel, quæ vox significat vanitatem; vel Schirim, id est, hirci pilosi; vel tandem DT Shedim, cujus vocis propria significatio ignoratur, vertitur à 70 interpretibus et in vulgatâ per hanc, dæmonia. Universè pronuntiat David: Omnes dii populorum Elilim. Propter hanc infirmitatem suam confunduntur cum idolis simulacris suis, et cum iis deridentur à Davide et Prophetis : ut Ps. 113 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt... Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. › Similiter libro 3

aut

Reg. c. 18, v. 27 · Quùmque esset jam meridies, illudebat (sacerdotibus Baal) Elias, dicens Clamate voce majore: Deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, itinere, aut certè dormit, ut excitetur. Isaiæ c. 41, v. 23, Deus causain suam agens contra Deos gentium, ait: Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus, quia dii estis vos benè quoque ant malè, si potestis, facite; et loquamur, et videamus simul. Ecce vos ex nihilo; et opus vestrum ex eo quod non est : abominatio est qui elegit vos. Ibidem c. 44: ‹ Quis similis meî ?... piastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, confundantur... Artifex lignarius succ.dit cedros, tulit ilicem et quercum, quæ steterat inter ligna saltus: sumpsit ex eis, et calefactus est, et succendit, et coxit pares; de reliquo autem operatus est Deum, et adoravit, fecit sculptile, et curvatur a te illud, et adorat illud, et obsecrat dicens : Libera me, quia Deus meus es tu. Jeremiæ c. 10: Hæc dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere... quia leges populorum vanæ sunt; quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in asciâ; argento et auro decoravit illud; clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur. In similitudinem pahuæ fubricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec malè possunt facere, nec benè. Apud Danielem c. 2, declarant regi Nabuchodonosor sapientes et magi Chaldæorum, nullum mortalem ei posse indicare somnium suum: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere; sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldao: sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio. Demùm Baruch, ut deterreat Judæos Babylonem deportatos ab idolorum cultu, pluribus demonstrat eorum cultores nihil quidquam nec boni nec mali inde conseculos esse. Neque dare divitias, inquit c. 6, v. 34, possunt, neque malum retribuere; hominem à morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt : hominem cæcum ad visum non restituunt, de necessitate hominem non liberabunt... neque pluviam hominibus dabunt..... quia nihil possunt sicut corniculæ

inter medium cœli et terræ. › Juxta hæve eiarissima testimonia dii gentium non possunt indicare somnia, ignorant futura, neque queunt uilo modo benè vel malè facere non possunt ergo homines morbis affligere, quia hoc malum est; nec infirmam valetudinem restituere, quia hoc bonum est, et salvatoris officium, quod in prædictis locis ut suam propriam gloriam sibi vindicat Jehova. Hæc duntaxat de idolis dici, súadère volunt potentiæ dæmonum defensores, non verò de dæmonibus, qui idolis præsidebant: at vanum est effugium. Nam ratione infirmitatis hujus, nullo modo dividunt prophetæ eos, quos vocant yw Sehirim et DT Shedim (quæ voces vertuntur dæmones), ab idolis hi omnes in numero vanitatum et rerum nibili reponuntur. Aliunde, quomod} concludere posset Deus se solum esse salvatorem, sibi soli competere potestatem bonum vel malum faciendi, si dæmones idolorum præsides, et quos per idola colebant ethnici, possent quoque benè vel malè facere, quamvis simulacra id non possent? Ut valeat argumentum, et ut conclusio non latiùs pateat quàm præmissæ, in istis locis necesse est universos gentilium deos significari eos omnes provocat, ut dent aliquod indicium, si possint, suæ potentiæ; appellat fidem populi sui, quòd illos semper infirmos expertus sit. Pone, v. g., Judæos Babylonem deportatos vidisse in teuplo Beli, hujus idoli cultoribus divitias largâ manu suppeditatas, contemptores verò malis omnibus afflictatos, infirmos sanitati restitutos, cæcos visu donatos, pluvias hominibus concessas, etc., qui id, quæso, cum Barnehi verbis conciliare potuissent? Præterea non ii erant pagani, qui simulaera sua nudè et abstracte considerata eultu aliquo prosequeientur; sed existimabaut, vel deos suos ea incolere, vel in divinam quamdam naturam éa transformari hinc magno cæremoniarum et sacrificiorum apparatu statuas suas consecrabant (1), ac proinde quæcumque bona suis in templis consecuti fuissent, ea omnia idolis suis accepta retulissent.

III. Miracula ubique exhibentur ut divinæ voluntatis signa et legationis colestis sigilla. Sic Gen. c. 4, v. 45: Posuitque Dominus Cain signum, ut (quòd) non percuteret eum ullus qui invenisset eum. Cujus loci sensus esse videtur, quòd Deus Cainum dejectum et desperantem facto miraculo erexerit et confirmaverit. Gen.

(1) Vide Arnob. lib. 6, p. 205, 207. Orig. c. Cels. lib. 7. Soz. hist. eccl. lib. 7.

c. 15, promissiones facta Abrahæ, et prædictiones de sorte gentis suæ, confirmatæ sunt miraculo, v. 17: Cùm ergo sol occubuisset, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones ilas. Exodi c. 4, Moysi expostulanti et neganti suæ. legationi Israelitas fidem habituros, respondit Deus miracula futura signa evidentia, quibus essent obtemperaturi : ut credant quòd tibi apparuerit Dominus Deus patrum suorum, Miracula verò quæ Moyses ut missionis suæ certissima pignora edere cò loci jubetur, non alia sunt quàm virga in serpentem mutatio, manus leprâ afiligenda et modica aquæ quantitas in sanguinem convertenda : et reverà illis permoti Israelita crediderunt. Num. c. 16, cùm. Core, Dathan, Abiron, et ducenti quinquagința viri proceres rebellâssent adversùs Moysem et Aaron, ac contentio esset de imperio et sacerdotio, res miraculo dirimenda perinissa est : Manè notum faciet Dominus, ait Moyses, qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi, et quos elegerit appropinquabunt ei... In hoc scietis quòd Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim : si consuetâ hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, quâ et cæteri visitari solent, non misit me Dominus. › Ibidem.c. 17, sacerdotium miraculo tanquàm certissimo signo Aaroni confirmatur : « Quem ex his elegero, ait Deus v. 5, germinabi virga ejus, et cohibebo à me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant. Tandem Moyses singulis paginis recitat miracula. suo imperio patrata ad Israelitarum provocandum obsequium, negat talia unquàm patrata fuisse, affirmat ea esse per se certissima signa divinæ virtutis. Deut. 4, 32, habet: Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te, ex die quo creavit Deus hominem super terram, à summo cœlo usque ad summum ejus, si facta est aliquando cjuscemodi res, aut unquàm cognitum est, ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vidisti, si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta... ut scires quoniam Dominus est Deus, et non est alius præter eum. Libri Josue c. 3, Deus mandata dans de transitu Jordanis, ait ad Josue v. 27: Hodiè incipiam exaltare te coram omni Israel : ut sciant quòd sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. Judicum c. 6, duplex accipit siguum Gedeon; primum, ut certior fieret sum

divinæ legationis: Da:mihi signum, quòd tʊ sis qui loqueris ad me... Extendit angelus summitatem virgæ, quam tenebat in manu, Cl tetigit carnes, et panes azymos; ascendique ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit angelus autem Domi..i evanuit cx oculis ejus. Alterum, ut confirmaretur fides et spes victoriæ reportanda adversùs hostes Israel; v. 36: Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es, ponam hoc vellus lana in areâ; si ros in solo vellere fuerit, et in omni terrà siccitas, sciam quòd per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel. Factumque est ita. L. 1 Reg. c. 12, Samuel miraculo convincit Judæos peccati, quo se obstrinxerant petendo sibi regem; et illud miraculum nibil aliud fuit, quàm improvisa et subitò exorta tempestas. Denique, ut plura alia prætereamus, insignis est locus 1. 3 Reg. c. 18, ubi Elias miraculo definiendam relinquit Mosaicæ religionis veritatem : accedens Elias ad omnem populum, ait : « Usquequò claudicatis in duas partes? si Jehova est Deus, sequimini eum: si autem Baal, sequimini illum... Ego remanși propheta Domini solus; prophetæ autem Baal quadringenti quinquaginta viri sunt. Dentur nobis duo boves, ci illi eligant sibi bovem unum, et in frusta cœdentes ponant super ligna, ignem autem non supponant et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem nou sup ponam. Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini, et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus, ait: Optima propositio. ›

Ex his colligere licet nullam esse dæmonis ordinariam potentiam, vel virgam in serpentem vel aquam mutandi in sanguinem, vel ignem coelo demittendi, vel tempestatem excitandi, vel aguas dividendi, aut virgam ab arbore decisam viridem reddendi, aut aliud quodcumqu ex supradictis prodigiis patrandi.

2o Eadem est consentiens doctrina novi Testamenti Christus Dominus ejusque Apostoli auctoritatem suam in miraculis ponunt. Joan. 5, 36: Ego autem habeo testimonium, ait Christus, majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi pater ut perficiam ca, ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia pater misit me. Ibidem, 10, 37: Si non facio opera patris mei, nolite credere mihi: si autem facio, etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia pater in me est, et ego in patre. Vido

Matth. 11, 4. Marci 16, 17. Joan. 20, 30. Act. 14. 3, ad Heb. 2, 3. Passim legimus hæc verba: Contestante Deo signis et porten is; vel, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Propterea miracula vocantur per antonomosiam opera Dei, Joan. 11, 3. Brachium Dei, Joan. 12, 38. Signacnlum Dei, Joan. 6, 27. Marci 2, cùm dixisset Christus paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua et murmurarent scribæ intra se dicentes : Blasphemat; quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Dixit Christus ad eos: Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata, an dicere: Surge, tolle grabatum tuum et ambula? Ut autem sciatis quia filius hominis habet potestatem in terrâ dimittendi peceata (ait paralytico): Tibi dico surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. › Erat ergo sanatio paralytici signum certissimum, quòd haberet potestatem dimittendi peccata, et cum divinâ ageret aucloritate.

IV. Miracula ut divinæ auctoritatis signa apud omnes cordatos habita sunt. 3 Reg. 18, postquàm populus viderat victimam Eliæ igne eœlitus delapso consumptam, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus. 4 Reg 5, 15, cùm Naaman Syrus mundatus fuisset ab infirmitate suå, reversus est ad Eliseum cum universo comitatu suo, et ait: Verè scio quòd non sit alius Deus in universà terrâ, nisi tantùm in Israel. Sic quoque in novo Testamento laudatur eorum fides, qui sine ullâ mora miraculis convicti Christo adhæserunt. Joan. 5, 2, Nicodemus Pharisæus et princeps Judæorum ad Christum ait: Rabbi, scimus quia à Deo venisti magister : nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus eum co. Ibid. 2, 23: Cùm esset (Jesus) Jerosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus videntes signa ejus, quæ faciebat. › Ibid 7, 31: De turbâ autem multi erediderunt in eam, et dicebant: Christus cùm venerit, numquid plura signa faciet, quàm quæ hic faeit? › Ibid. 9, 32: Non est auditum à seculo, quia quis aperuit oculos cæci nati, nisi Deus esset cum eo. Ibid. 4, 52, regulus, cujus filium febricitantem subitò sanavit Christus, laudatur, quia credidit ipse et domus ejus tota. Vide Act. 8, 6, et 9, 35, et 13, 12, et 14, 10. Imò gravissimi peccati arguit eos Christus, qui fidem statim non dabant: Math. 44, 20: Tune cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia

non egissent pœnitentiam. Væ tibi, Corozain; væ tibi, Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes, quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. Veruntamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quàm vobis. Et tu, Capharnaum, etc. Et capite sequenti declarat

reos blasphemiæ in Spiritum sanctum (quæ non remittetur neque in hoc seculo, neque in futuro) illos Pharisæos, qui dicebant: Hic non ejicit dæmones, nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. › Objectiones. At sunt apud Moysem et in Evangelio monita quædam contra pseudo-prophetas, sunt et facta historica, quæ minuere multis videntur nostrarum rationum vim, quæ jam expendenda sunt.

Objicies 1o: Deut. 13, 1, Deus sic admonet populum suum: Si surrexerit in medio tui prophetes, qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus et sequamur deos alienos, non audies verba prophetæ illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palàm fiat utrùm diligatis eum an non, in toto corde et in totâ animâ vestrå. Jeremiæ c. 23, v. 32: Ecce ego ad Prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ca, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis. Matthæi 24, 25, monet suos Christus: Surgent enim pseudo-christi et pseudoprophetæ, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam clecti. 2 Thess. c. 2 de anti-christo scribit Apostolus: Et tunc revelabitur ille iniquus..... cujus erit adventus secundùm operationem satanæ in omni virtute, et prodigiis, et signis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis. Apocalypsis c. 13, prophetia est de bestia de mari ascendente septem capituns et decem cornuum, decemque diadematum, eui dedit draco virtutem suam et potestatem magnam: Hujus caput unum occisum est in mortem, et plaga mortis ejus curata est. Et de secundâ bestià cum duobus cornibus, quæ

facit signa magna, ut etiam ignem faceret de cœlo descendere in terram in conspectu hominum............. et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestia: et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur..... Et seduxit habitantes in terrå propter signa: et adoraverunt bestiam omnes qui inhabitabant terram; que

« VorigeDoorgaan »