Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

sine ullis ambagibus, quòd soli Deo asserat omnium rerum immediatam administrationem : quòd in eâ summus sit miraculorum splendor et auctoritas, summa populorum securitas, in discriminandis veris et falsis miraculis nulla difficultas. Illam ergo libentissimè amplecteremur, si illam conciliare possemus cum omnium seculorum fide.

3. Samuel Clarkius, illustris apud Anglos philosophus, contrariam amplexus est sententiam, in opere de Religionis naturalis et revelatæ argumentis. Hic observat primò, nullas res, respectu Dei, magis vel minùs esse difficiles ; opera naturalia et supernaturalia eamdem requirere virtutem; adeòque miracula non esse distinguenda per majorem, vel minorem difficultatem. Hoc puto ab eo notatum, quòd à plerisque scholasticis miraculum dicatur opus arduum. Observat secundò, nos determinare non posse, quâ virtute naturali præditi sint boni et mali angeli ; nec qui limites eorum potestati positi sint à Deo : pauca esse miracula in Scripturis recitata, ad quorum productionem necessaria videatur originaria illa, princeps et absoluta Dei omnipotentia, quòd etsi dæmones non essent ingenio et industriâ hominibus præstantiores, tamen propter invisibi lem eorum agendi modum patrare eos posse magna signa et prodigia. Adeòque negat miraculum definiri debere, opus quod solâ Dei potentiâ effici possit. Observat tertiò, non modò angelorum potestatem esse aliquam naturalem, cujus limites figere nequeamus; sed probabile esse Deum uti eorum ministerio in gubernanda hâcce rerum universitate. Cursum rerum materialium nihil aliud esse, quàm ipsam, seu Dei, seu agentium spiritalium inferiorum, perpetuam efficaciam, juxta leges certas sese exerentem; proindeque non esse Deo neque angelis difficiliorem legum naturæ suspensionem, quàm conservationem : malè ergo definiri miraculum, id quod est contra potentiam omnis naturæ creatæ, si intelligas ipsas causas, non consuetum operandi modum. Observat quartò, quosdam effectus nobis exhibere constantem et uniformem voluntatis divinæ efficaciam, in quibus elucent numinis sapientia, potentia, bonitas et cætera attributa: alios arguere occasionales interventiones, seu Dei ipsius, seu aliorum entium spiritualium, qui vi activâ præditi sunt: esse difficile ex ipsâ re distinguere inter effectus divinæ actionis, et opera potestatis angelicæ nullam esse rationem cur credamus omnia opera mirabilia, quæ

à dæmonibus patrata leguntur, non fuisse veras et reales in rebus externis mutationes, seu alterationes, sed tantùm meras præstigias: præterea præstigias las, quibus afficiuntur vel unius, vel plurium hominum omnes sensus ex omni parte habere rationem mutationum realium; nec minorem requiri ad eas producendas potestatem, nec minorem illis inesse persuadendi vim ; quia eòdem redit, quantùm ad persuasionem spectatoris attinet, an prodigium reverà fiat, an fieri videatur; v. g., fuerit, Ægyptus ranis repleta, an omnibus incolis plena ranis visa fuerit, nihil interest; imò fortassè non requiritur minor potentia ad perturbandos omnes sensus universæ nationis Ægyptiacæ, quàm ad multiplicandas ranas. Concludit ergo sextò quasdam regulas statuendas esse, quibus opera divina secernantur ab operibus dæmonum, notasque hujus discriminis repetit ex doctrinâ ad quam confirmandam fiunt miracula..... Doctrinæ manifestò falsæ aut impiæ nulla miracula conciliare possunt auctoritatem; è contrario talis doctrina quoscumque mirabiles effectus arguit fraudis diabolicæ..... Si doctrina apta sit ad promovendam Dei gloriam, hominumque sanctitatem et felicitatem, nec tamen demonstrari possit; vel si sit indifferens, id est, cujus utilitas non satis cernatur, in eo casu., si ad talem doctrinam confirmandam edantur miracula, et nulla sit miraculorum contentio, habebit illa doctrina testimonium divinum, quia fieri non potest ut Deus malis angelis permittat homines sic deludere, ut error ipsis sit ineluctabilis hoc eodem rediret, ac si Deus ipse ad homines decipiendos faceret miracula.....Si autem talis doctrina sit, ut ratio dijudicare nequeat vera sit, an falsa, et sit miraculorum quædam contentio, attendendum erit ad splendorem et numerum miraculorum. In hâc quoque sententiâ salva est miraculorum auctoritas, et ad eam confirmandam argumenta non spernenda afferuntur ex Scripturis, ex sanctis Patribus, et ex factis historicis, quæ memoriæ prodita sunt à scriptoribus, seu profanis, seu sacris. Unde non mirum est quòd approbata fuerit à viris valdè ingeniosis, tum apud protestantes, tum apud Catholicos.

4. Quarta tandem sententia est inter illas duas quasi media, quæ relinquit malis angelis naturalem potestatem mirabilia opera faciendi, sed divino imperio sic subordinatam, ut illam nunquàm exerant ad consilia divina evertenda, aut religionem in animis hominum labefactandam; verùm illâ uti quandoque Deum, vel ad

explorationem pietatis suorum, vel justissimo judicio in eos qui ad vocem veritatis diù obsurduerunt; tuncque divinam bonitatem cavere ne prodigia edita à veritatis inimicis, noceant bouis, qui malis permixti vivunt, electosque suos confirmare, ne sint deceptioni obnoxii (1).

(1) Hanc sententiam, quam nos modò defendemus suam fecit eminentissimus cardinalis de Lambertinis, operis supra laudati 1. 4, p. 1, c. 3: Omnis virtus et potestas, inquit, operandi ad extra actione transeunte et corporali, quæ angelis est naturalis, mansit integra in dæmonibus post peccatum : cùm per peccatum non fuerint in angelis naturalia diminuta, nedùm amissa, ut est axioma theologorum cum D. Thoma 1 p. qu. 63, art. 4. Licet autem virtus ipsa in se non fuerit diminuta, propter ordinem nihilominùs gratiæ, et supplicium culpæ, subjectio illius fuit aliquo modo immutata. Potest angelus superior naturaliter in naturali perfectione cogere inferiorem, aut resistere ne suâ virtute exteriùs operatrice utatur, quia sicut est naturâ superior, ita etiam agendi vi et facultate. Ordo hic autem non est mutatus in dæmonibus inter se, sed respectu sanctorum angelorum est immutatus, quia licet angelus bonus Sæpè sit inferior in naturà, minimus nihilominùs sanctus angelus potest cogere summum dæmonem, et ei efficaciter præcipere, cùm tunc non operetur solâ virtute naturali, sed ut minister Dei, sine cujus nutu et voluntate nihil intentat. Communis est hæc theologorum sententia, quâ præmissà ad institutum nostrum venimus. Quærits. Thomas 1p. qu. 114, art. 4, utrùm dæmones possint homines seducere per aliqua miracula, et respondet vera ab iis propriâ virtute edi miracula non posse, cùm miraculum propriè sit illud quod sit præter ordinem totius naturæ creatæ, sub quo ordine omnis natura creata continetur; posse tamen à malis angelis aliqua fieri, quæ humanam facultatem et considerationem excedunt, et sic quæ largè et impropriè miracula dici possunt. Idem doctor in quæst. disput. qu. 6 de miraculis art. 5, docet: Sicut angeli boni per gratiam aliquid possunt ultra naturalem virtutem, ita angelos malos minùs posse ex divinâ providentiâ eos reprimente, quàm possent secundùm virtutem naturalem, et eos quædam non posse, etiamsi agere permittantur, quia naturæ modus eis præstitus hoc non permittit: et concludit idcircò ipsos vera miracula facere non posse, quòd nulla detur eis à Deo potestas quoad illa, quæ sunt supra facultatem naturæ, quia cùm operatio miraculosa sit quoddam divinum testimonium indicativum divinæ virtutis et veritatis, si dæmonibus, quorum est tota voluntas ad malum, aliqua potestas daretur faciendi miracula, Deus falsitatis eorum testis existeret, id quod divinam bonitatem non decet. Quæcumque ergo damones insolita et admiranda in rebus corporeis operantur, triplici modo operantur juxta doctrinam S. Thomæ 1 p. qu. 114, art 4, vel per illusionem sensuum, tam interiorum, quàm exteriorum, quibus objiciunt vel immittunt species et phantasma earum rerum, quæ nusquàm sunt, vel non sunt præsentes vel per summam atque imperceptam celeritatem, sub

PROPOSITIO.

Deus solus, ob sapientissimos fines, causarum naturalium ordinem per seipsum, aut ministerium angelorum, intervertit: dæmonum quæcumque naturalis vis sit, nulla est licentia; ac ubi se nostris rebus immiscent, divinorum judiciorum sunt ministri, non suo arbitrio unquàm relinquuntur, neque unquàm per eorum ministerium in confirmationem falsi miracula patrantur. PROBATIO.-Consideremus primò, quæ argumenta à priori suppeditet ratio sejuncta ab experientiâ et auctoritate, quid Deo dignum videatur; deinde quam confirmationem ab experientiâ et auctoritate accipiant rationis decreta, ARGUMENTUM PRIMUM.

[ocr errors]

Ex ratione. - I. Demonstratum est superiùs, Deum cunctas res ditione suâ continere, et moderari providentiâ, procurationemque peculiarem habere rerum humanarum : ad hanc administrationem universalem illum adstringere omnia sua attributa, nec posse sapienter, benignè, justè, casui vel temeritati habenas regni relinquere. Ergo multò minùs habenas regni committere potest in ullâ parte impuro spiritui : si solio descendere non potest, neque in eo dæmonem collocabit. Atqui dæmoni facultatem concedere suspendendi leges naturæ, aut naturales vires solummodò dirigendi, esset illi permittere arbitrium rerum mundanarum, saltem in aliquibus. Nam imperium in hoc uno positum est. Teneamus ergo hanc conclusionem etiam pagana theologiæ: Deo nihil præstantius; ab ipso ergo necesse est mundum regi; › non in unâ parte, sed

lato aliquo corpore, et alio in ejus locum substituto, uti subitò generatum videatur; vel applicando activa passivis, ut vel generetur aliquid novum et insolitum, vel aliquid solitum quidem et vulgare, sed novo et inusitato atque - hominibus incognito generationis modo.

Quod si quis ex hucusque adductis inferre vellet, à dæmone suâ naturali virtute miracula fieri posse excedentia vires et facultatem naturæ visibilis et corporea, apertè falleretur : cùm aliud profectò sit, Deum operâ dæmonis aliquando usum esse, et uti posse in patratione miraculorum, aliud dæmonem facere miracula cùm juxta nostrum loquendi modum et communem intelligentiam ille dicatur facere miraculum, qui opus aliquod extraordinarium efficit pro confirmatione veritatis, quam prædicat; aut ille, ad cujus intercessionem aliquid mirandum à Deo fit, ut de ejus sanctitate apud homines constet... Quamvis in punitione impiorum gloria divina reluceat, et ipsi sint ejus ministri, sunt tamen ministri reluctantes, el in malo obstinati, qui gloriæ Dei inviti serviunt, sed eam nec exoptant, nec quærunt.

ubique, non in anâ re, sed in universis : sapientia ipsi committit imperium, quia fines optimos novit, et media ad fines obtinendos magis idonea. Fert mundus impressum characterem divinarum perfectionum, in eo propterea sibi Deus complacet; negligere ergo non potest, aut impuro spiritui tradere deformandum.

Deinde providentia hæc sancta est, aliena ab omni malitiâ, invidiâ, crudelitate, injustitiâ, falsitate et quocumque morali defectu. Sanctitas est amor rectitudinis et boni moralis, et aversatio omnis impuritatis et peccati. Hæc sanctitas exprimi debet in universo opere divino. Jam verò veniat in partem aliquam administrationis rerum humanarum impurus et mendax spiritus, malitiâ et invidiâ tumens, habebitne in illâ parte administratio rerum notam sanctitatis? an ex iis quæ in illâ parte aget dæmon arbitrio suo permissus, licebit colligere virtutes Dei morales?

Deus veritas est; vult omnes homines ad agnitionem veritatis venire; illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; ad eum finern ab initio habuit inter homines Prophetas, aut interpretes suæ voluntatis, quibus virtutem suam dedit ad veritatis confirmationem et abolitionem erroris fac Deum commodâsse etiam dæmoni potestatem suam ad confirmationem errorum, ad simplices decipiendos, quid tam leve et sibi contrarium, quàm sigillum suum ad contrarios fines concedere? Est certè miraculum Dei sigillum, ob hanc evidentissimam causam, quòd Deus omnipotens nullo testimonio quidquam apud homines confirmare possit, quod efficacius sit attestatione miraculorum, et propterea vim miraculi ex comparatione sigilli benè exposuit Bellarminus de Sacramentis in genere l. 1, c. 14 Eadem est vis sigilli et miraculi. Semper etenim sigillum regium notius est et firmius quàm litteræ regis. Sigillum ⚫ enim omnes nôrunt discernere, litteras non ‹ omnes discernunt, et sigillum sine litteris auctoritatem habet, litteræ sine sigillo non habent. Sic etiam miraculum notius est et efficacius quàm prædicatio; omnes enim qui vident cæcum illuminari, aut mortuum excitari, intelligunt illud esse opus superna<turale et divinum, et proinde moventur ad credendum id, quod tali testimonio confirmatur: non autem omnes qui audiunt prædican⚫tem, continuò intelligunt illa esse verba Dei. › Dei providentia justa est, et hujusce justitiæ

argumenta sunt, ut supra suo loco exposuimus, primùm ille ordo naturalis juxta quem vitia quæque propriam habent adjunctam pœnam, virtutem aliqua semper præmia remunerantur, deinde justorum Dei judiciorum extraordinaria exempla. Fac dæmonem bona et mala dividere pro arbitrio, omnis hic ordo intervertetur et in rerum gubernatione injustitiæ plura extraordinaria signa quàm justitiæ deprehendemus.

Deus bonus est, et hujus bonitatis argumentum est à posteriori, quòd tota mundi constitutio et administratio benigno consilio comparata sit, nullumque existat machinationis invidiæ aut sævitiæ vestigium. Sed fac dæmo nem contra Dei consilia per interruptionem legum naturæ machinari, eripietur nobis sine dubio hoc tam illustre et solatii plenum divinæ charitatis argumentum.

At, inquies, Deus quamvis providus sit, causarum naturalium, seu materialium, seu spiritualium, efficaciam non suspendit, ad mala avertenda: quamvis sapiens sit et fines optimos prosequatur per optima media, creaturas tamen patitur sequi adinventiones suas : quamvis sit sanctus et verus, improborum hominum dolos et fraudes non impedit : quamvis sit ipse bonus ac justus, multa tamen sub ejus imperio fiunt mala et iniqua. Quidui ergo et dæmonem, saltem aliquando, non sinet uti potentiâ, quâ naturaliter instructus creditur, ad explendum infensum Deo et hominibus. animum? Respondeo, Deum quidem ob sapientissimas causas, supra expositas ubi de Dei providentiâ, permittere mala multa physica et moralia, quæ in ipsâ rerum machinatione non fuerunt destinata tanquàm finis ipsius proprius, sed quæ eveniunt juxta generales leges, quæ sunt valdè utiles in ipsis etiam malis omnibus conspicuam esse Dei benignitatem, cæterasque perfectiones morales. At licentia dæmonum in homines, ad confir mationem erroris et virtutis extinctiorem, non est lex generalis, cujus aliqua sit utilitas; neque in tali imperio, concesso impuris spiritibus, ullo modo cernere liceret notas divinæ bonitatis, cæterarumque virtutum.

Permittit Deus ut homines hominibus dolos struant, et se mutuò decipiant at ad hunc eumdem finem, nunquàm patietur dæmonem naturam perturbare, aut bona et mala hominibus dividere, ob has præsertim rationes : Primò humanas fraudes examinare et detegere non est res admodùm difficilis, atque excusari

non potest, is qui arte aliquâ humanâ in gravem errorem induci se patitur. Sed invisibilium spirituum, quibuscum nobis nulla est vitæ societas, machinationes investigare non licet. V. g., sacerdotum Esculapii artes perviderunt olim omnes cordati viri; illi soli decepti fuerunt, qui inconsultò superstitioni mancipati, ratione uti noluerunt: at si dæmon reverà à morbis insanabilibus supplices suos supernaturali virtute liberåsset, dolum neque simplices, neque ingeniosi suspicari potuissent; neque ab ullo idiotâ saltem et simplice contemni potuisset tam salutaris potestas. Secundò, homines astuti quæcumque faciunt, ea agunt sine auctoritate ullâ; illis pares norunt cæteri homines, judiciumque de iis sibi permissum at dæmones agerent in homines per miracula cum imperio et auctoritate, siquidem legum naturalium interruptio, vel causarum secundariarum directio est providentia munus et ejus Dei, qui causas illas constituit, illisque leges dedit. Quid enim tam divinum est, quàm naturæ cursum suspendere aut quò velis flectere? quàm bonam et malam valetudinem miseris hominibus dividere? quàm aeris præsidere tempestatibus? quàm principum cordibus cogitationes et consilia indere vel auferre, eorum appetitus accendere vel extinguere, sicque imperiorum fata sustinere vel inclinare? Hæc concede dæmoni, quid Deo proprium servâsti? Deinde nulla veritatis confirmatio, ut modò diximus, major esse potest attestatione miraculorum : ergo necessariò ut divina habetur. Nulla alia omnipotenti suppetit; nemo ergo cogitare potest illam dæmoni permissam; et propterea nullus etiam est, qui huic mentem submittere non teneatur. Idque sic situm est in communi omnium sensu, ut tum omnes veri Dei prophetæ, tum impostores in hoc miraculorum testimonio, tanquàm firmissimo fundamento omnem auctoritatem suam posuerint; populique omnes tanquàm auctoritatis infallibilis legitimum adminiculum semper hoc idem miraculorum testimonium admiserint. Magnum ergo ex hâc parte discrimen est inter fraudes humanas, et seductiones dæmonum miraculis commendatas. Tertiò, homines parùm se mutuò suspiciunt; imò, qui in alios imperium arrogare volunt, eos experiuntur parùm ad obtemperandum promptos; at quantùm iidem contemnunt ejusdem naturæ consortes, tantùm verentur invisibiles potestates: ad levissimam earum præsentiæ suspicionem trepidant, et spiritus illis excutitur. Unde non in

magno periculo sunt ex fraudibus veteratorum, nisi qui sensibus et ratione uti nolunt at spirituum invisibilium impressioni nequit vulgus resistere. Fac dæmonem simplices homines beneficiis demereri posse, et eosdem terrere pœnis, cùm in his duobus imperium omne consistat, necesse est ut ei tanquàm Domino spe et metu adjungantur: v. g., si in templo Esculapii ægri confecti intolerabilibus doloribus sanitatem recuperabant, fierine potuit ut illi miseri ejus opem supplices non efflagi. tarent, et post expertam gratiis non prosequerentur salvatorem? Si Gallorum exercitus, et Brennus dux Apollinis ultionem cum tanto suo damno senserunt, qui fieri potuit ut Gallorum reliquiæ, cæterique tantæ cladis spectatores non timerent Apollinis iram, eumdemque Delphici impensiùs non colerent? Maximum ergo ex omni parte discrimen est fraudes inter humanas et diabolicas, nec quia illas, sic has permittere Deus potest.

II. Illæ omnes modò allatæ rationes nullå contrariâ suspenduntur; unde nascitur aliud argumentum, quod quamvis negativum, aptum est ad conficiendum. Nam tunc nullus est dubitandi locus, ubi nulla est argumentorum contentio. Atqui pro potestate dæmonum nullum planè est argumentum ex ratione petitum. Nullum aliud afferunt adversarii, præter hoc ratiocinium: Dæmonum naturam atque

vires non habemus exploratas, adeòque ea, <quæ nobis sunt admirabilia, illis esse possunt facilia; vixque fortassè ulla operatio est præter creationem ex nihilo, quæ ipsis competere non potest. At si nobis rem ex ratione dijudicantibus valdè benè cognita sit Dei creatoris virtus, et dæmonis potentia nullatenùs sit perspecta, omnis sine dubio, ut ita loquar, præsumptio est ex parte Dei, et provisoriè supernaturalia omnia opera ei adjudicanda sunt.

III. Contrariæ sententiæ defensores infinitis se implicant ambagibus, ex quibus expedire se se non res facilis est. Quid enim? ex physicis miraculi circumstantiis plerùmque ejus natura nequit dijudicari, sed ex moralibus tantùm, præsertim ex doctrinâ, ad cujus confirmationein patratur? Si doctrina, aiunt, sit consentiens pietati, de divinâ miraculi origine non erit dubitandum; si doctrina repugnet veritati, aut naturaliter notæ, aut ex præcedente revelatione cognitæ, erit prodigium in ejus gratiam patratum, dæmoni tribuendum; si tandem fuerit indifferens, seu media, cujus nempe

veritatem, vel falsitatem, ratio certò nequit determinare, miracula ad illam confirmandam edita Dei operâ censebuntur; et si sit miraculorum contentio, adhærendum erit prophetæ miraculorum splendore et numero vincenti.

1° Deus omnipotens nullum babet suæ voluntatis apud homines gravius testimonium attestatione miraculi; tamen in hâc sententiâ, si excipias mortuorum suscitationem, et eá operá quæ supponunt vim creatricem, miracula sunt testimonia respectu nostrf æquivoca, et in patrocinium erroris aquè ac veritatis patrari possunt. Nam quantumcumque discrimen sit inter modum operationis divinæ et operationis diabolicæ, cùm nos mortales illud discrimen explorare non possimus, et cernamus solummodò effectum externum, qui in miraculis Dei et dæmonis idem supponitur, manifestum est auctoritatem miraculorum ex aliâ re, quàm ex ipsis miraculis, pendere in prædictâ sententià, quod grave incommodum est.

Excipiunt vulgò adversarii, ut modò diximus, mortuorum excitationes, quas extra potestatem dæmonis positas asserunt. At S. Hippolytus, et alii SS. Patres, quorum auctoritatem sequuntur, hæc etiam prodigia saltem simulatė à dæmone patrari posse putârunt. Atque reverà si demon hominibus creare possit morbos omnis generis, cos orbare visu, vel áuditu, vel loquela; eorum membra contrahere, vel solrere, etc., ac deinde eosdem sanare: cur etiam omnem motum in corpore sistere non possunt per aliquot horas, ut mortuus aliquis videatur, et detur Apollonio alicui occasio excitandi puellam elatam, et conciliandi tanto prodigio sibi famam virtutis divinæ, aut auctoritatem coelestis legationis?

2o Sic sunt homines comparati à naturâ, ut levissima manife tatione supernaturalis virtutis maximè commoveantur : deorum vox, simulata olim ab impiis et ambitiosis sacerdotibus, hominum genus detrusit in tristissimam servitutem; rationis lumen extinxit; impulit ad facienda natorum sacrificia, nequicquàm repugnantibus omnibus sensibus naturalibus. Tamen in hac sententiâ permittit Deus, ut tanta hominum imbecillitas ludibrio sit malitiæ diabolicæ; et ut ad homines ad omne nefas traliendos naturam dæmones perturbent, et miseros mortales ad omnem repentinum sorjum trepidantes supernaturalibus circumdent undique terroribus. Grande incommodum.

3o Dæmones possunt facere miracula in confirmationem idololatriæ, omniumque errorum;

TH. II.

non possunt (juxta Clárkium) miracula facere in confirmationem veri, neque etiam in confirmationem doctrinæ indifferentis et media. Estne hæc decisio ex rationis principiis petita? An non ideò inventa, ut pateat aliquis exitus ex angustiis, quò se conjecerunt oppositæ nobis sententiæ defensores? propterea hæc Clarkii determinatio ab omnibus, qui ejus principia sequuntur, non admittitur; alii contrarium docent, nempe posse dæmonem; ut meliùs homines decipiat, se transformare in angelum lucis, et veritatis quandoque patronus videri.

4° Dæmon quamvis innumerabilia miracula patraret in confirmationem erroris, eaque maxima, nihil proficeret; illa omnia nullam, inquiunt adversarii, haberent vim argumenti. Principium hoc sine dubio verum est, hypothesim solummodò possibilem negamus, et inter alias rationes propter hoc incominodum. Quia si esset possibilis, ac si Judæus vel Mahumetanus sibi persuaderet doctrinam de sanctissima Trinitate, vel peccato originali, esse contrariam rationi, ejus esset insanabilis error; neque miraculis adduci posset ad captivandum intelleclum in obsequium fidei, quibus tamen usi sunt Christus et Apostoli ad frangendam omnem pervicaciam, deprimendamque omnem. altitudinem extollentem sese adversùs scientiam Dei.

5° Jubetur idiota nullam fidem miraculis concedere, donec expenderit doctrinam, ad quam confirmandam patrantur: id est, negligere Moysem Ægyptii jure poterant, donec de petitionis Mosaicæ justitià consilium habuissent; Christum Dominum contemnere licebat Judæis, donec, běné expensâ ejus doctrinâ, illam cùm lege consentientem invenissent. Sed hujus discussionis plerique homines sunt planè incapaces, ii præsertim ad quorum utilitatem miracula comparata sunt, ex hâc siquidem discussione orta est incredibilis doctorum discordia. Negabant pontifices maximi, sacerdotes, scribæ, universa synagoga, Jesum ferre nolas Messiæ, aut ejus doctrinam revelationi Mosaicæ esse congruentem; si nulla sit per se miraculorum auctoritas, cui adjungere se debebat multitudo, Caiphæ, an Domino nostro?

6° Moyses dicebat se cum potestate miraculorum ad Israelitas missum esse, ut cognosce. rent quòd Jehova esset Deus, et non esset alius præter eum. Christus dicebat se patrare miracula, ut scirent homines quòd pater in eo esset, es ipse in patre, et omnes honorificent filium, s2

17

« VorigeDoorgaan »