Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

aliquod omnibus hominibus commune, necesse est, ut ad cam perveniri possit viâ tutâ et facili; verùm nec tuta nec facilis est investigationis philosophicæ via. Ergo, etc.

Prob. Min. Non est tuta. Cùm enim religio multa continere possit rationi impervia, facillimum esset errorem pro veritate amplecti. Quis porrò nescit, rationem humanam, cùm sibi relicta est, ferè semper præjudiciis et cupiditatibus famulari, et crebris discussionibus dubia non tolli, sed augeri? Quis nescit etiam philosophos in omnibus, quæ suæ rationi et inquisitioni subjecerunt, semper in varias easque absurdissimas sententias abiisse? Quod inprimis in religionis indagatione conspicitur, cùm omnes illi qui eam ex proprio componere voluerunt, ita semper diversis et pugnantibus rationibus implicati fuerint, ut nunquàm potuerint solidum religionis systema construere.

Non est facilis. Illa enim methodus opus est difficillimum, quod longè vires excedit, non tantùm illitteratorum, qui partem hominum efficiunt longè maximam, et nec vim habent ingenii satis acutam, nec tempus tam operosæ inquisitioni impendere possunt; sed et eorum qui ætatem suam in studio philosophiæ conterunt, et qui, cùm religionem solâ ratione investigant, omnia confundunt, et tam parùm novas veritates inveniunt, ut etiam eas, quas tenuerunt, amittant.

Prob. pars secunda ant. Via auctoritatis 1° convenit religioni, ut patet ex præcedente probatione. 2o Convenit Religionis indagatoribus, quia et tuta est et facilis: nam motiva habet certa, quibus securè quilibet etiam in rebus maximi momenti fidere possit; siquidem credere Deo revelanti tutissimum est, scire autem an Deus revelaverit facillimum, cùm motiva credibilitatis obvia sint et omnium aptui accommodata, ut ex sequentibus patebit. Ergo, etc.

PROPOSITIO III.

Ad amplectendam religionem revelatam examinanda sunt credibilitatis motiva.

Prob. Vera est propositio, si 1o homo non potest revelationem amplecti sine examine, si 2o aliud examen instituere non potest, quàm illud motivorum credibilitatis; atqui utrumque verum est; ergo, etc.

Prob. min. 1o Homo non potest revelationi firmum præbere assensum, nisi de illius divinitate intimè persuasus sit; persuasio autem necessariò argumenta supponit, et argumen

torum cognitionem. Ergo, etc. 2° Deus infinitè justus et sapiens non potest ab homine exigere, ut revelationi se subjiciat, quam divinam esse scire non potest: atqui ut illud sciat, examen adhibeat necesse est; vel dicendum esset Deum hominem per internam inspirationem instruere, quod falsum esse omnium hominum experientia probat. Ergo, etc. 3o Experientiâ certum est diversas esse religiones, quæ revelatæ dicuntur; cùmque non omnes possint simul esse veræ et divinæ, necesse est veram à falsis discernere; atqui hoc sine examine fieri non potest. Ergo, etc.

[ocr errors]

Prob. secunda pars. Si examen necessariò instituendum est, illud versari debet, vel circa intrinsecam veritatem rerum, quæ credendæ sunt, vel circa auctoritatem, cui credendum est; atqui primum fieri non potest ex rationibus in prop. secundâ allatis. Ergo manet secundum. SOLVUNTUR OBJECTA. Objiciunt contra primam propos.: Cùm de revelatione agitur, inquisitio homini est impossibilis ; ergo potest manere indifferens. Resp. Neg. ant. Non enim requiritur examen veritatum, ut diximus; quod non tantùm omnibus ferè hominibus esset impossibile, sed etiam plenam convictionem nunquàm generaret, inprimis quando hominis interesset non credere. Verùm agitur hic de examine auctoritatis, ut constet Deum esse locutum; quod argumentis perficitur externis omniumque hominum ingenio accommodatis, tamque obviis et splendidis ut facillimè cognosci possint ab iis, qui sensum communem habent et animum ad obsequendum divinæ voluntati paratum.

Instant 1° Facilior est via ad veritatem per rationem, quàm per auctoritatem. Nam ut revelationem aliquam factam esse cognoscam, eique assentire possim, non tantùm examinanda sunt facta, miracula, prophetiæ, etc., quibus revelatio probatur, sed et testium auctoritas, librorum in quibus ea continentur authenticitas et veracitas; determinandus est genuinus librorum sensus. Imò cùm plures religiones se revelatas dicant, omnes excutiendæ sunt, argumenta ponderanda, objecta examinanda, cum aliorum responsis conferenda. Sed in his omnibus labor est infinitus, et plerorumque hominum vires excedens. Ergo, etc. Ita Rousseau, Emile, tom. 3. Resp. 1°: Hoc argumentum nimis probaret; sequeretur enim neminem Deum unicum colere, justum ab injusto secernere, neminem mentem humanam immortalem credere posse, nisi omnes philo

sophos inter se dissidentes legerit et argumenta in utramque partem pugnantia perpenderit, aut novos humani generis præceptores ipse audierit. Sequeretur opifices et agricolas totam vitam legendo, meditando, discurrendo, transigere debere. Quod sanè ridiculum est. Jam verò si absurdæ consecutiones principii falsitatem evidenter probent, quilibet intelligere potest, quid censendum sit de ridiculâ illâ Rousseau argumentatione. Resp. 2o: Religionis christianæ veritas iis innititur argumentis, quæ nulli sinceræ mentis homini incerta esse possunt, cùm sint notoria, habeantque evidentiam facti; talia sunt splendida quædam miracula Christi, inprimis ejus resurrectio, insignes utriusque Testamenti prophetiæ, christianæ religionis per orbem propagatio, etc. Qui autem planè rudes sunt, iis semper manet motivum, quo etiam doctissimi carere non possunt, nempe societatis christianæ seu Ecclesiæ auctoritas, quâ prudentissimè ad cređendum inclinantur.

Instant 2o Ut indifferentia circa religionem posset in vitium verti, debuisset Deus veræ religioni tam certos et conspicuos characteres imprimere, ut quilibet etiam rudis homo eam facillimè à falsis discernere posset; atqui tamen res aliter se habet. Ergo, etc. Neg, min. Manifestum est Religionem christianam tam splendidis fulgere characteribus, ut eam ab aliis secernere difficile non sit; quamvis fateamur, tantam non esse vim luminis, ut etiam nolentes cogat ad assensum, nullumque libero voluntatis obsequio locum relinquat. Quod disponente benignissimâ Providentiâ ita factum est, ut ad veritatem pervenire possint qui eam recto corde inquirunt, et tamen fides non sit sine merito. Adest lux clarissima, quâ frui possunt omnes venientes in hunc mundum; sed manet etiam tenebris locus, ut possint in umbrâ mortis permanere, qui tenebras magis diligunt, quàm lucem. Vid. Pensées de Pascal, chap. 18.

Objiciunt contra secundam propos. Omnis revelationis probatio necessariò reducitur ad testimonium hominum; atqui ex hominum testimonio nunquàm tam certum efficitur argumentum, quam ex philosophicâ demonstratione, quæ veritates ex primis principiis deducit. Ergo melior et tutior est rationis via quàm auctoritatis. Resp 1°: Nego min. Quamvis diversa sint certitudinis genera, propter rerum, quæ probandæ sunt, diversitatem, non sequitur diversos etiam esse certitudinis gradus, ae

si daretur certitudo certitudine major. Ea certè, quæ ex generali et constanti hominum testimonio comprobantur non minùs certa sunt, quàm demonstratio quævis geometrica, magis enim valent ad convincendos animos, ad excludendam omnem errandi formidinem Principia, quibus innituntur demonstrationes metaphysicæ ab ingeniosis tantùm hominibus cognoscuntur, neque ab omnibus etiam philosophis pro veris habentur. At principia moralia, quæ fundamentum sunt moralis certitudinis, tum acutiorum, tum tardiorum consensum habent. Atque ubi semel hæc certitudo adest, tanta est tamque perfecta mentis adhæsio, ut novis accedentibus argumentis augeri non possit.Sic homo quadraginta annorum circa solis ortum et occasum, lunæ tum crescentis, tum decrescentis mutationes, miram rerum terrestrium, animalium, arborum, fluminum varietatem tam certus est, ut etiamsi vitam ad 100 annos protraheret, toties repetitâ experientia, majorem certitudinem non acquireret. Quis non de pugnâ Waterslaviensi ita nunc certus est, ut quæ ultra accedere possunt testimonia, firmiorem reddere non valeant assensum? Resp. 2o: Etiamsi major esset certitudo metaphysica quàm moralis, non sequeretur illud quod in minore propositione asseritur; probandum enim esset, philosophicas veritatum probationes rectam viam esse, quâ ad certitudinem metaphysicam perducimur. Verùm quis hæc audeat asserere? An non potiùs revelatæ veritates hâc methodo in philosophicas opiniones transirent, quibus nihil est in mundo incertius, nihil mutabilius? Nam quæ à philosophis ut certa hodiè prædicantur, ut evidentia veritatum principia, novo succedente systemate ut vana exploduntur et absona. Præter mathematicas conclusiones et principia quædam metaphysica, nihil est de quo non disputent. Quin etiam geometriæ principia, ut diximus, à mathematicis nonnullis in controversiam vocata sunt, cùm in iis quæ sensus percipiunt, cùm in factis historicis quàm plurimis tam concors, tam firma sit totius humani generis persuasio. Resp. 3°: Neg. conseq. Etiamsi admitteretur 1o certitudinem metaphysicam esse morali certitudine majorem; 2° ex philosophicis rationibus oriri posse metaphysicam certitudinem, adhuc confecta res non esset; sed probandum esset eos, qui convincendi sunt, hujus discussionis esse capaces, et res ipsas tales esse, quæ ejusmodi discussiones admittant. Contrarium ex probatione patet.

Pauci sunt qui veritatem ratiocinando assequi possunt, neque id ignorant philosophi, qui ideò tantùm Dei auctoritatem eripere volunt hominibus, ut suam imponant. Quid autem volunt, cùm de rerum seu veritatum indagatione loquuntur? An non sophisticam suam philosophandi rationem consultò cum mathematicâ demonstratione confundunt? Aut an seriò contendunt, veritates religionis mathematicè demonstrandas esse? Sed quis nescit ejusmodi demonstrationes nonnisi ad res merè theoreticas et abstractas pertinere? Ita quidem, ut cùm ad res physicas geometriæ vel arithmeticæ regulæ applicantur, ad eas transferri non possit mathematica evidentia? Qui agros, v. g., juxta geometriæ regulas metandos susciperet,

metaphysicè quidem de regulis suis certus esset; de rectâ autem agrorum partitione eam certitudinem non haberet. Jam, cùm religio omnis et revelatio res sit ad hominis vitam quàm maximè pertinens; cùm non de ideis agatur, rebusque possibilibus, sed de eo quod à Deo ipso profectum dicitur, et homini ad æternam salutem datum, stultum esset genus aliquod certitudinis requirere, quod ad rem, de quâ agitur, pertinere non potest. Æquè ridiculus esset qui facta vellet metaphysicis demonstrationibus probare, et domi sedens, abjectis libris, meditando et ratiocinando historiam componere, quàm qui theorema aliquod geometricum ex historiâ probaret. (Liebermann, Instit. theol., t. 1, p. 105, sect. 1.)

Dissertatio secunda.

DE NOTIS DIVINÆ APUD HOMINES LEGATIONIS, PRESERTIM MIRACULIS ET PROPHETIIS.

Inprimis apud omnes certum est et in confesso, revelatam doctrinam cum ratione pugnare non posse. Etenim cùm inspiratio Dei det intellectum, sitque ratio communicatio quædam cum hominibus sapientiæ divinæ; si ratio et revelatio secum non consentirent, Deus secum ipse divisus esset; tolleretur quoque omnis veritatis principium, nec ipsius revelationis certitudo ulla esse posset, ad quam credendam ratione ducimur. Verùm cavendum est ne doctrina supra rationis captum, contraria rationi putetur; sicque omnis veritatis normam faciamus illam, quâ nos dignatus est Deus, lucis ingenitam scintillam. Secundò, nulla posterior revelatio priori opposita esse potest, quia verum cum vero pugnare nequit. Possunt quidem positivæ leges in temporum, locorum et personarum circumstantiis positæ, mutari, et aliæ aliis succedere, aut obscura revelatio per aliam explicari; at nulla in talibus dispensationibus cernitur contradictio. Tertiò, suspicio gravis est, non esse doctrinam aliquam à Deo revelatam, quæ non insigni quâdam præstantià se commendet, quâ non promoveatur Dei gloria et vera hominum felicitas; aut illum non esse verum prophetam, qui non affert hominibus nuntium à Deo valdè

utile aut necessarium. Quartò, vix credibilis erit illa revelatio, quæ ad homines deferetur per viros nullatenùs pietate et virtute conspicuos decere videtur divinam sapientiam, aut uti sanctis viris ad officium reformationis hominum, aut suî communicatione eosdem san. ctos efficere, ne quædam scandalosa existat morum et prædicationis discordia. Attamen fieri sine dubio potest in certis circumstantiis, ut Deus impios quoque cogat ad veritatis declarationem. Verùm hæ notæ sunt tantummodò conditiones, sine quibus nulla est vera revelatio; at statim ubi hæ sunt omnes, non est propterea vera Dei legatio, cujus nullum aliud signum directum et positivum esse potest præter divinæ voluntatis, extraordinariam significationem, per miraculum, aut prophetiam (1).

(1) Eas notas vocat naturales, tum negativas, tum positivas D. Liebermann; de quibus ta men verba Theologi Rotomagensis invocabimus, nec non et de signis supernaturalibus, nempe de miraculis et prophetiis, quæ meritò attentionem sibi conciliant longè majorem. Porro de illis insufficienter omninò disserit Hoock fusè autem et luculenter auctor præfatus, cujus dissertationem ad calcem voluminis_reperiet lector. P. S.

CAPUT PRIMUM.

DE NATURA ET AUCTORITATE MIRACULORUM.

§ 1. Miraculi variæ definitiones. Miraculum à mirando dicitur, cui respondet vox græca davμa; unde juxta nomen significat id omne quod vel magnitudine, vel novitate, vel raritate, vel propter causæ occultæ ignorantiam, habet admirationem hominum. Septem celebrata olim humanæ industriæ opera voeabantur miracula, ut in hoc Martialis versu :

Barbara pyramidum sileat miracula Memphis. At magis propriè significat idem vocabulum eventus prodigiosos, qui extra ordinem causarum naturalium producuntur, per interventionem entis invisibilis et intelligentis, supra humanam sortem potentis. Eamdem potestatem habent apud auctores veteris et novi Testamenti voces hæ, mirabilia, signa, virtutes.

Miraculum variè definitur à philosophis et theologis. Est juxta Lockium miraculum,

operatio sensibilis quæ excedens captum spectatoris et cursui naturæ contraria credita, ab eo divina judicatur. › Eòdem redit hæc S. Augustini generalis descriptio: Miraculum voco quidquid arduum aut insolitum supra spem vel facultatem mirantis apparet. › Habent sæpè hanc significationem voces prædictæ, miracula, signa, virtutes, tum apud profanos, tum apud sacros scriptores : sed ad nostrum usum in hâc theologicâ dissertatione non est satis accurata ista descriptio. Nam juxta illam effectus verè supernaturales, quique omnem vim creatam superant, non essent miracula, si talia non haberentur à spectatoribus et ex alterâ parte fraudes et præstigiæ essent vera miracula, ubi à spectatoribus divinâ virtute admissæ crederentur; imò idem effectus esset simul miraculum et non esset, si diversa de eo judicia ferrentur à diversis spectatoribus. In hâc ergo definitione non exprimitur natura miraculi, quæ ex opinione spectatoris pendere non potest. Miraculum definitur à S. Thomâ, id quod fit præter ordinem to. tius naturæ creatæ, sub quo ordine continetur omnis virtus creata. Sine dubio ea opera, quæ fiunt præter ordinem totius naturæ, sunt vera miracula, at hæc definitio angustissimis limitibus materiam omnem miraculorum concludit. Juxta eam Deus non potest uti naturali efficacia angelorum ad patranda propriè dicta miracula multaque prodigia relata in veteri et in novo Testamento: quæ certissimè

habent vim argumenti, esse præter ordinem totius naturæ creatæ demonstrare non possumus. Idcircò alii definiunt miraculum, operationem sensibilem supra facultatem et vires ejus, à quo præstari videtur, vel ad cujus arbitrium fit. Sic oratio, quæ naturalis est ho mini, miraculosa est in asino; et ea, quæ naturalia sunt spiritibus homine excellentioribus, sunt miraculosa, ubi admittuntur ad imperium hominis. Juxta hanc definitionem ea omnia opera, quæ superant naturalem virtutem causarum visibilium et corporalium, sunt respectu hominum miracula. Hanc loquendi rationem probare videtur S. Augustinus contra Faustum, lib. 26. Contra naturam, inquit, non incongruè dicimus aliquid Deum facere, quod facit contra id, quod novimus in naturâ. Hanc enim appellamus naturam, cognitum nobis cursum, solitumque naturæ, contra quem Deus cùm aliquid facit, magnalia et mirabilia operatur. › Non distat ab hâc sententiâ ipse S. Thomas qui definit miraculum, ut ait large, id quod excedit humanam facultatem, et considerationem, et sic dæmones possunt facere miracula. Sed audiamus eminentissimum S. R. E. cardinalem de Lambertinis, nuper sanctissimum totius Ecclesiæ Papam, eruditè et accuratè hanc quæstionem discutientem in immortali opere, jam non semel à nobis laudato, de servorum Dei Beatificatione, et beatorum Canonisatione, 1. 4, p. 1, n. 14 Quæres, an ad constituendum miraculum necesse sit, ut aliquid excedat vires et facultatem naturæ, tum invisibilis et incorporeæ, tum visibilis et corporea? quod est idem ac quærere, an si aliquid excedat tantùm vires naturæ visibilis et corporeæ, et sit arduum, et insolitum, et admirandum, miraculum dici possit, etiamsi non excedat vires naturæ invisibilis et incorporeæ, hoc est, angeli, juxta doctrinam S. Thomæ, p. 1, qu.110, art. 4, videtur negandum. Ibi enim docet, miraculum esse, quando aliquid fit præter ordinem totius naturæ creatæ, et sic tum visibilis et corporeæ, tum invisibilis et incorporeæ. Idem autem S. doctor in cit. qu. 110, art. 4, ad secundum, docet, non omnem virtutem naturæ creatæ esse nobis notam, et sic miraculum esse quoad nos, cùm aliquid fit præter ordinem naturæ creatæ nobis notæ per virtutem creatam nobis ignotam : quod ipsum docuerat 1. 3 contra gentes, c. 103, ubi utentibus angelis rebus nonnullis naturalibus, tanquàm instrumentis, ait sic effecta, quamvis miracula

simpliciter dici non possint, reddi tamen nobis dupliciter mirabilia; uno modo ex hoc, quòd per spirituales substantias tales causæ modo nobis inconsueto ad proprios effectus apponuntur, et alio modo ex hoc, quòd causæ naturales appositæ ad effectus aliquos producendos aliquid virtutis sortiantur ex hoc, quòd sunt instrumenta spiritualium substantiarum, et hoc magis accedit ad rationem miraculi. Ex his autem inferri posse videtur effecta insolita et admiranda, quæ excedunt vires et facultatem naturæ creatæ visibilis et corporeæ, nobis notæ, miracula esse, sed minora miraculis, quæ excedunt vires et facultatem naturæ etiam invisibilis et incorporeæ. › Eminentissimus auctor hanc suam determinationem confirmat multis allatis scholasticorum testimoniis, inter quæ est hoc Suarezii ex 1. 4 de Angelis, c. 39, n. 10. Ut sint vera miracula necessarium et sufficiens est, ut superent omnem naturalem virtutem causarum naturalium visibilium et corporalium.

§ 2. Varia de miraculorum naturâ sententiæ. 1. Prima est eorum, qui nulla planè admittunt miracula propriè dicta, sed omnia evenire credunt, juxta ratas et constantes naturæ leges: quorum duplex classis est.

Alii nempe cum Spinosâ ferream inducentes necessitatem, negant quidquam reverà fieri, aut fieri posse contra naturæ corporeæ leges, quas nullatenùs arbitrarias, sed in corporum naturis positas arbitrantur. Spinosa hanc opinionem his confirmat rationibus: Quòd hæ leges sint decreta divina ex necessitate, et perfectione divinæ naturæ profluentia: adeòque si quid contingeret, quod repugnaret Dei naturæ, aut si operaretur contra has leges, contra suam naturam ageret. Addit potentiam naturæ esse ipsam Dei potentiam; potentiam autem Dei esse ipsam Dei essentiam, cui nihil contrarium existere potest: proindeque quidquid fit, id fieri secundùm leges, quæ æternam necessitatem et veritatem involvunt. Unde concludit nomen miraculi, nonnisi respectivè ad hominum opiniones intelligi posse, nihilque aliud significare, nisi opus quod ab iis, à quibus refertur, explicari non potest, seu cujus causam naturalem exemplo alterius rei solitæ explicare non potest is qui miraculum scribit vel narrat. Hos jam supra confutavimus, ubi ostendimus omnes naturæ corporeæ leges esse arbitrarias, eas posse mutari vel suspendi pro Dei beneplacito, cursumque naturæ nihil aliud reverà esse, quàm voluntatem Dei, secundùm

leges constantes, quas sibi liberè præscripsit, agentem, et contra has leges in miraculis agere Deum, non mutabili, sed æterno consilio.

Alii verò, quamvis non inducant fatalem rerum concatenationem, tamen existimant Deum nunquàm in rebus hujus mundi modo extraordinario intervenire; sed ita cuncta ab initio constituisse, ut ex legibus positis spontè oriantur ea, quæ mira nobis videntur. Hanc sententiam plures nostris temporibus philosophi defenderunt, inter quos eminet abbas de Houtteville, qui illam præsertim commendavit argumentis à priori, ductis ex Dei sapientiâ, quæ juxta alibi, administratione rerum uti debet causis universalissimis et simplicissimis. Hanc quoque sententiam exposuimus et confutavimus alibi quòd rem, uti videtur, planè impossibilem credendam nobis proponat, nempe perfectam cursus rerum mechanici attemperationem voluntatibus liberis et meritis creaturarum spiritalium, non verò quòd multum minuat auctoritatem miraculorum. Nam si mundi machina fuerit ab initio sic constituta, ut illo anno, exempli gratiâ, quo Moyses liberavit populum Israel ab Ægyptiorum servitute, omnia relata in Exodo prodigia evenirent, tam certum est Moysem fuisse legatum, consiliumque Dei fuisse ut illis prodigiis uteretur ille dux ad confirmandam suam legationem, quàm certum est Deum cum providentiâ mundum condidisse. In hac hypothesi eamdem vim in hominum mentes servant miracula, propter singularitatem et disjunctionem à consueto cursu rerum, aut propter causas reconditas, et non investigabiles. Ut huic vi resistere quis prudenter posset, deberet esse saltem aliquis suspicandi locus, tum nullum fuisse Dei in sic temperan. dis causis naturalibus consilium, tum hominem naturali sagacitate illas causas reconditas, et ex illis oritura phænomena detegere potuisse, cui suspicioni nullus locus est in circumstantiis non modò plagarum Ægyptiacarum, sed nec ullius miraculi, sive veteris, sive novi Testamenti.

2. Secunda sententia ea est, quam Jacobus Serces ingeniosè defendit speciali de miraculis tractatu. Hic omnem potestatem immutandi, suspendendi, aut ullo modo inter vertendi leges naturæ Deo reservat; adeòque rotunde negat spiritus homine superiores ullâ præditos esse ad miracula edenda potestate, et omnia, quæ feruntur, dæmonum mirabilia veteratorum fraudi et artibus accepta refert. Hujus sententiæ commendatio est quod simplex sit et aperta,

« VorigeDoorgaan »