Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

omnium rerum perturbatione solatium? Possuntne minuti philosophi in extirpandis funditùs hisce sensibus succedere? Id paucis aut nullis contingere fatentur scholæ magistri Epicurus et Lucretius: vanus ergo labor est. Si feliciter succederent, quis esset quæstus? Præclarum hoc adepti erunt, quòd credent se totos esse in æternum perituros: quid ista res Jetabile habet aut gloriosum? Fingamus omnes reipublicæ cives factos subitò minutos philosophos, atque perfectionis apicem adeptos, id est, omni vacuos esse erga Deum et homines reverentiâ, omni sensu honoris et justitiæ, omni pudore, quis erit exitus? Existet, ut posuit Ilobbius, bellum omnium adversùs omnes, in quo omnia licebit vi et dolo tentare: atque ad communem salutem necesse erit per leges et pœnas civiles homines reluctantes adigere ad illam temperationem morum, ad quam ex naturalibus sensibus sine labore finguntur; et ad illa invitè præstanda officia, quæ imbuti naturalibus sensibus cum jucunditate obirent.

Finge jam aliquem minutum philosophum inter homines imbutos sensibus prædictis de gentem, eosdem sensus exuere et consentienter suis principiis vivere, quis exitus erit? Ipse omnium hostis constitutus, omnes experietur hostes, et ut immanis bellua, cujus feritas tolerari nequit, citò exterminabitur. Pulchra sanè philosophandi ratio, quæ publicè recepta communem, privatim admissa privatam operatur ruinam! Quis erit philosophiæ hujus fruclus post mortem? Si Deus nullus sit, benè est: sed si forsitan sit aliquis mundi arbiter, et humanarum censor actionum (1).............

(1) Hactenus de lege naturali. Eam verò potiùs in formâ legis quam Religionis consideravit auctor, officia nostra erga Deum breviter exponens, specialem de cultu silens quæstionem. E contra ad eamdem istam referunt quidquid propè de primitivâ ut naturali religione disserunt hodierni scholastici, quorum unum Theologum scilicet Rotomagensem citabimus, ad calcem voluminis § 3, De Lege naturali. P.-S.

Dissertatio prima.

DE IMPERFECTIONE ET OBSCURITATE LEGIS NATURALIS,

ET DE REVELATIONIS POSSIBILITATE, UTILITATE ET NECESSITATE.

Legem naturalem hactenùs defendimus; illam naturæ nostræ congruentem, diffusam in omnes, à Deo auctore divinam, imò in rerum positam naturis immutabilem esse et sempiternam, eamdemque sanctione præmiorum et pœnarum, tum in hâc, tum in futurâ vitâ, confirmatam esse probavimus. Deinde philosophiâ duce illius tabulas evolvimus et varia erga Deum, erga nosmetipsos, erga alios homines officia descripsimus. Vicimus, puto, quos habuimus adversarios, Scepticos, Epicureos, Hobbianos, Spinosianos, cæterosque omnes qui boni et mali discrimen non naturâ sed opinione dijudicari, docuerunt; aut qui Dei in creaturas rationales morales imperium negaverunt; aut qui censoris et judicis æqui in remunerando et puniendo personam tribuere Deo recusârunt. At ne in commendandâ, illustrandaque naturæ lege nimiùm tribuisse rationi credamur, aut videamur obliti multorum et maximorum beneficiorum, que huma

no generi attulit divinum revelationis munus, nunc justissima instituenda venit rationis et naturæ humanæ in hâc, quâ versamur, pravitate, accusatio. Cui nostro consilio novi obsistunt hostes, Deistæ nempe, quorum alia pugnandi ratio, diversum armorum genus. Nostris siquidem, quas contra superiores retulimus, victoriis, quasi suis successibus superbiunt, propriisque nos aggrediuntur armis causam naturalis religionis à nobis jam aliquâ ex parte desertam sustinent, nosque ignaviæ arguunt et inconstantiæ, quòd relictâ hâc simplicissimâ atque excellentissimâ vitæ regulâ vanarum religionum defensionem suscipiamus. Legem hanc naturæ perfectam esse clamitant; esse illam divini throni assistricem sapientiam, nobis communicatam; ejus tabulas omnium hominum mentibus exhiberi integras, atque in tam perspicuâ luce, ut qui percurrit, legerit eas; ita esse easdem immutabiles, ut alia nulla præ. cepta illis adjici possint ex positivâ Dei insti

tutione proindeque revelatas leges hoc ipso non solùm inutiles esse et supervacaneas, sed omninò impossibiles. Ilæc placita præsertim exposita et confirmata sunt ab auctore libri, cui titulus est: Christiana religio mundi æqualis, cujus pressit vestigia scriptor libri qui inscribitur Les mœurs. Omnis dictorum librorum doctrina, quantùm ad rem nostram præsentem pertinet, ad tres sequentes propositiones commodè revocari potest. Prima est: Lex naturæ tam perfecta est, ejusque præcepta omnia tam evidentia et omnibus etiam rudibus sunt obvia, ut ad instituendam rectè vitam, omnis revelatio inutilis et supervacanea sit, et solummodò ad procreandas lites accommodata: adeòque revelatio, quamvis esset solummodò promulgatio externa ipsius legis naturalis, est Deo indigna. Secunda est: Lex naturæ tam perfecta atque integra est, ut per illam unicuique hominum innotescant omnia officiorum suorum principia; ita ut revelatione nihil doceri possint, in rebus ad religionem et mores pertinentibus, quod ratione non assequantur. Unde sequitur quodcumque supra rationem est, idem esse contra rationem; neque ullis posse homines devinciri officiis, nisi quæ ex præsentis suæ conditionis consideratione ratio detegere valeat. Tertia est: Lex naturæ ita est completa et immutabilis, ut illius præceptis nulla adjici possint mandata positiva, quæ omnia sunt contraria bono publico et divinâ constantiâ indigna; ex quâ sequitur religionem, tum Christianam, tum Judaicam, quæ abundant præceptis positivis, divinas esse non posse, et hominibus esse perniciosas (1). Quas propositio

(1) Eamdem doctrinam secutus est auctor libri, qui inscribitur Emile seu de Educatione. Docet tom. 3, pag. 130, 132, præter religionem naturalem, nullam aliam revelatam seu necessariam, seu utilem esse; Deum omnia ad religionem et bonam vitam spectantia offerre omnium hominum oculis, conscientiæ, judicio; per revelationem nihil hominibus innotescere posse ad gloriam Dei et hominum utilitatem, seu publicam, seu privatam pertinens, quod lex naturalis non præscribat; nullamque virtutem ex supernaturali cultu posse oriri quod ‹ex cultu naturali non consequatur; › ideò omnem revelationem, quæ religioni naturali esset superaddita, supervacaneam esse et inutilem. -Docet p. 177, naturam librum quemdam esse oculis omnium patentem et omnibus intellectu facilem, in quo quisque etiam extra societatem humanam in insulâ desertà positus, facilè per facultates solas naturales omnia ad cultum Deo debitum et proximi amorem spectantia legere potest, ita ut quidquid præterea docere queant homines, illud fini huic asscquendo nihil prosit; non cerni revelationis

nes tribus articulis refellemus. In primo statuemus legem naturalem, qualis inest in plerisque aut etiam in omnibus hominibus, nullo modo sufficere ad instituendos cos perfectè ad religionem et bonam vitam: ex quo consequetur revelationein valdè expetendam esse, quamvis nihil contineret nisi præc pla naturalia, et esset quædam promulgatio clarior ipsius leg's naturæ. In secundo efficiemus legem naturautilitatem; Deum, quæ ab hominibus exigit, non docere per alterius hominis ministerium, sed ea cuique interiùs revelare et cordi unicuique inscribere; ideò promulgationem externam ipsius legis naturalis nullam habere posse utilitatem. Docet p. 133, 134, non opus esse revelatione, ut homines eum discant modum quo Deus coli vult, nullamque esse probationem, quæ ad id adstruendum affertur, petitam ex diversitate cultuum insulsorum, quos varii instituerunt populi; sine tantâ di vinæ potentiæ molitione, id est, sine divină revelatione posse induci et servari uniformitatem cultus, nempe religionem à ritibus sccernendam; hanc in intimo cordis cultu sitam esse, qui si sincerus sit, semper est uniformis, adeò ut nunquàm nisi una fuisset religio, si quod singulis in pectoris recessu monet Deus, homines auscultâssent; rituum autem seu cultùs externi uniformitatem, si societati est necessaria, ad politiam civilem attinere, quæ sola sine revelatione illi instituendæ ac fovendæ sufficit; sed statim atque populorum animos subiit hæc cogitatio loquentem Deum esse inducendum, tunc ad uniuscujusque corum arbitrium loquentem esse inductum, et quæ singulis illis placita fuêre, hæc divinis dictis fuisse ab iis annumerata. Ex censurâ sacræ Fac. Paris.

Quantò sapientiùs decrevit alius ex eâdem sectà philosophus: Pour la possibilité d'une révélation divine, l'homme dont il est question (le déiste ou l'homme raisonnable) l'admettra sans difficulté. Il ne trouvera pas étonnant que la Divinité s'intéresse pour l'homme, qui est son ouvrage; que per ce même endroit elle mette en œuvre différents moyens pour le former et le perfectionner, tels que peuvent être les soins d'un père pour former et perfectionner ses enfants; qu'ayant placé l'homme au milieu d'une infinité d'objets différents, elle prenne soin de l'avertir ou de l'instruire de l'usage qu'il en doit faire; que le laissant jouir de la vie si peu de jours, elle l'avertisse encore de ce qui l'attend au-delà, suivant l'emploi qu'il aura fait de ce temps. L'homme que nous supposons conviendra non seulement de la possibilité de la chose, mais il pensera même qu'il serait à souhaiter qu'elle fût : il comprendra que si l'intelligence que l'homme a reçue, a besoin de quelque secours pour se développer, de quelque instruction venant du dehors, aucune ne pourrait être aussi avantageuse que celle qui lui serait dispensée par l'auteur de son être. Voilà déjà la possibilité et même l'utilité de la chose re connue. Religion essentielle à l'home, c. 7, p. 75.

lem, qualis per rationem evolvitur (†), multò minùs dici posse perfectam, eo sensu quòd per eam innotescant omnes seu Dei perfectiones, seu inter nos et Deum aliaque entia rationalia relationes; ex quo efficietur supernaturalem dispensationem, quæ nobis aperiat rerum ordinem rationi impervium, quæque nos supernaturalibus devinciat officiis, esse possibilem. In tertio conficiemus legem naturalem non esse illo sensu immutabilem, ut nulla præceptis naturalibus adjici possint mandata positiva, atque hæc præcepta positiva multiplicem habere utilitatem: quæ tria continebunt generalem defensionem Religionis christianæ, quæ non est tantùm promulgatio legis naturæ, sed est essentialiter supernaturalis institutio, officia imponens supernaturalia, vires præbens supernaturales, et ad finem ducens supernaturalem; quæque confirinata est legibus positivis, aptis ad honorificentissimum Dei cultum, hominumque sanctificationem.

ARTICULUS PRIMUS.

De summa utilitate revelationis, quatenùs est externa promulgatio legis naturæ.

Per legem naturalem, quo nomine hic intelligimus legem rationis, vel intelligitur ratio cujusque hominis propria, seu illa collectio præceptorum, quam apud quemque promulgat propria sua conscientia, aut quam sibi proprio marte potest conficere ; et hæc est accuratissima notio legis rationis, quæ cuique non est lex, nisi quatenùs facultatibus naturalibus, et communi institutione innotescit, aut cum morali diligentiâ innotescere potest: vel intelligitur per legem rationis, ratio exculta philosophorum excellentissimorum, seu ratio quasi communis generis humani, id est, ea collectio

(1) Quatenùs per rationem evolvitur. Scilicet per legem naturalem philosophi, tum veteres, tum recentiores et etiam theologi, non semper intelligunt illam legem seu præceptorum collectionem, quam cuique homini promulgat propria cujusque conscientia, quæ varia est et magis aut minùs extenditur pro scientiâ cujusque sed intelligunt legem illam principem, immutabilem et æternam, ideò naturalem dietam, quia in immutabilibus rerum naturis et convenientiis posita est. Hanc Cicero post Platonem definivit rationem summi Jovis, natam simul cum mente divinâ. › Scholastici vulgò appellant legem æternam; at in communi sermone et apud omnes scriptores retinet sæpè nomen legis naturalis: v. g., ubi dicimus omnia præcepta legis naturalis non esse obvia cujusque hominis menti, absurdum esset intelligere per legem naturalem illam collectionem præceptorum quam cuique promul

præceptorum, quæ in variis ætatibus à diversis philosophis inventa, videtur posse, doctrinå et institutione, aliorum hominum animis inculeari. Negamus legem rationis ullo sensu perfectam esse, ut summa non sit et semper fuerit revelationis utilitas, et homines in summå non sint ejus indigentia.

PROPOSITIO PRIMA.

Lex naturalis, quatenùs per rationem cuique hominum innotescit, non est par et sufficiens ad eos instituendos perfectè ad religionem et bonam vitam, ita ut inutilis censeri possit revelatio.

PROBATIO.-Legis cujusque duplex pars est, præceptum, quo indicatur quid faciendum sit, omittendumve; et sanctio, quâ imponitur ne

gat propria conscientia: intelligitur regula uniformis et flecti nescia, nec commensurata majori aut minori cujusque hominis scientiæ. Hæc lex cùm complectatur omnes rerum convenientias et ex illis nascentia officia, evolvitur magis aut minùs, magis etiam vel minùs distincte, pro majore cujusque illustratione, seu interiori per rationem, seu exteriori per doctrinam; et illa etiam supernaturalis revelatio, quam continent libri nostri sacri, officiaque omnia christiana ex illa pendentia, pertinent sine dubio ad illam legem naturalem, æternam et immutabilem. Cùm Tindallus in libro modò memorato multis laudibus extulisset legem naturalem, nuncupâssetque divini throni assistricem sapientiam, hanc notionem non repudiârunt quotquot adversùs eum pro revelatione scripserunt, præsertim vir doctissimus Conybeare, nunc apud Anglicanos episcopus, sed monuerunt illam legem esse infinitam et soli Deo perfectè cognitam; ejus notitiam creaturis intelligentibus nonnisi per partes communicari, et pro spirituum majori aut minore perfectione majorem esse aut minorem ejus evolutionem; legem naturalem naturæ humanæ propriam esse illam divinæ sapientiæ partem cum hominibus communicatam, aut, ut verbis Ciceronis utar, esse divinam ra

tionem in hominis mente confirmatam et confectam, etc. Si ergo in illâ propositione tot doctorum virorum censuris famosâ : Religio revelata neque est, neque esse potest alia à lege naturali magis evoluta, ponas à lege æternâ magis evoluta, quæ vox eumdem habet sæpè sensum, carebit omni vitio, et episcopus Antissiodorensis, qui multis verbis et eruditè demonstravit omnes leges quascumque esse ex lege æternâ derivatas, atque ejus evolutiones, invenietur ejusdem propositionis sic intellecta veritatem demonstråsse: hanc observationem necessariam judicavimus, ne contra auctoris mentem quibusdam ejus verbis falsus sensus affingatur. Vide legis divisiones supra allatas, et propositionem 2 de orig. Legis naturalis et quæ modò dicemus de christianæ Religionis principiis et præceptis in articulo secundo hujus dissertationis. Ipse episcopus Antissiodorensis de Lege naturali hæc habet: De tous les philosophes du paganisme, Cicéron cst

cessitas moralis parendi præcepto; in lege perfectâ, utraque pars perfecta esse debet, et ratio cujusque hominis lex perfecta dici nequit, nisi clarè de rebus ad Religionem et mores pertinentibus, saltem gravioribus, præcipiat; et ea simul proponat motiva, quæ aptiora sunt ad inclinandos homines ad præstandum legibus naturalibus obsequium. Sed sub neutro respectu ratio cujusque hominis lex perfecta dici potest.

1o Ratio cujusque hominis propria non est perfectè præceptrix. Id primùm apparet ex omnium seculorum experientiâ, quâ compertum habemus, nullum unquàm omnes ad vitæ optimam institutionem necessarias veritates comprehendisse. Videmus barbaras et efferatas gentes in vitæ ratione parùm à belluis abhorrere; atque apud omnes gentes ad civilem cultum deductas, quæ neque Moysem, neque Christum institutorem habuerunt, magnam deprehendimus opinionum perversitatem.Etiam inter ipsos philosophos nullum reperimus, qui universam de Deo et moribus doctrinam complexus, omnia vitæ et religionis præcepta docuerit; imò qui veris falsa non miscuerit. Exempla perversarum apud barbaras et ethnicas gentes opinionum recensere nimis longum foret (1). Ex tam constanti experientiâ concludit Cotta apud Ciceronem 1. 3 de Naturâ deor. rationem homines ducere non posse ad sapientiam. Nam si consensu omnium philosophorum, ait, sapientiam nemo assequitur, in summis malis omnes sumus, quibus vos optimè consultum à diis immortalibus dicitis, Nam ut nihil interest utrùm nemo valeat, an nemo possit valere; sic non intelligo quid intersit utrùm nemo sit sapiens, an nemo esse possit. Nos verò non eò usque progredimur, quia ad rem nostram necesse non est; quisque fortassè olim potuit et nunc potest ad sapientiæ et virtutis apicem pervenire; at saltem ex omnium, qui revelationis luce caruerunt, ignorantiâ et pravitate concludere licet, opem Dei supernaturalem, et hominibus valdè utilem, et homines in magnâ ejus indigentiâ extitisse. Deinde quicumque attendere voluerit ad

[ocr errors]

celui qui a parlé d'une manière plus solide et plus lumineuse de la LOI NATURELLE. Cette loi, dit-il, est universelle, invariable, élernelle... l'univers entier lui est soumis, etc. Numquid non hic confunditur lex naturalis cum lege æternâ?

(1) Vide Sextum Empiricum, Locke de Intell. hum. 1. 1. Bayle Lettre sur la comète et à un prov. Lettres édifiantes. Voyages, etc.

ingenium, indolemque multitudinis, puto, deprehendet illa tot tantisque causis avocari ab investigatione officiorum, ut nulla spes sit illam proprio marte in tali inquisitione multùm profecturam. Afferenda est primùm non levis attentio et in quærendâ veritate sedula diligentia; multa quippe ponderanda sunt, quæ sit natura Dei, quæ hominis conditio, quæ inter seipsum et Deum aliosque homines relationes existant, quæ sit actionum humanarum efficientia, et ex hisce principiis officia religionis et vitæ per scriem quandoque argumentorum difficilem, colligenda sunt. Secundò, afferendum est ad considerationem rerum sanum rectumque judicium, liberum à præjudicatis opinionibus: ut in physicis rebus necesse est perpetuò errare eum, qui falsis imbutus principiis et acri parùm præditus ingenio rerum naturalium investigationem tentat : sic in moralibus errores innumeros vitare nunquàm poterit, qui officiorum indagationem ratione debili et errori assuetà, aut judicio præconceptis opinionibus vitiato, aggreditur. Tertiò, afferendus animus pacatus et magna constantia: nam quem immoderata rerum terrenarum cura sollicitat, aut æstus abripit cupiditatum, hic parùm idoneus est philosophia studio. Libido caliginem mentibus offundit; universum statum interiorem immoderatâ suâ vi perturbat, sensus omnes corrumpit, efficitque ut acclinis falsis animus meliora recuset, rationemque velut ingratam præceptricem aut accusatricem inimicam exhorreat.

Atqui hæc omnia ab hominum vulgo nullatenùs speranda sunt. Paucissimi sunt, qui ad principia Religionis et morum attendunt, qui satis ingeniosi sunt aut satis vacant, ut scientiæ sese dedere possint. Plerique, contentionis omnis incapaces, res extra sensum positas vix cum præceptore assequi valent. Sed pauciores sunt quibus rectum sit sanumque judicium, et qui benè utantur ratione in inquisitione veritatis. Corrumpunt enim judicium præconceptæ opiniones, quibus omnes fermè homines, qui sedulâ ct diligenti institutione carucrunt, ab ipsâ pueritiâ mancipantur, et per totam vitam, quasi ad saxum, adhærescunt. Ciceronem audiamus : Si tales nos natura genuisset ut cam ipsam intueri et perspicere, eâque optimâ duce cursum vitæ conficere possemus, haud esset sanè quòd quisquam rationem et doctrinam requireret... nunc parvulos nobis. dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque depravati sic restingnimus, ut

causæ suæ arcem posuerunt athei. Ad frenandam hanc eamdem intemperantiam hominum inventæ sunt civitates et leges in ultionem criminum latæ. Videtur ergo satis constare experientiâ rationem per se non esse optimam ad virtutem adhortatricem, seu non proponere hominibus motiva apta ad suspendendam vim immoderatam appetitûs et causas ad vitium sollicitantes.

nusquàm naturæ lumen appareat. Simul atque in lucem editi et suscepti sumus, in omni con. Linuò pravitate et in summå opinionum perversitate versamur; ut penè cum iacte nutricis errorem suxisse videamur. Cùm verò parentibus redditi, deinde magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas et opinioni confirmatæ natura ipsa cedat... Cùm verò accedit eòdem, quasi maximus quidam magister populus et omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum planè inficimur opinionum pravitate, à naturåque ipsâ desciscimus (1). Denique quàm pauci sunt, qui rei familiaris sollicitudine non detineantur, aut perversis cupiditatibus non avocentur ab hac veritatis inquisitione (2) !

2o Lex naturalis, sumpta pro ratione cujusque hominis propriå, non habet sanctiones perfectissimas, seu non proponit hominibus ea motiva, quæ satis potentia sint ad inclinandos homines ad præstandum obsequium præceptis naturalibus. Hoc etiam confirmare possumus omnium temporum experientiâ in quibus omnibus dicere potuit Juvenalis :

Egregium sanctumque virum si cerno, bimembri Hoc monstrum puero, vel miranti sub aratro Piscibus inventis, et fætæ comparo mulæ. (Sat. 13.) De hac hominum perversitate conquesti sunt in omni ætate legislatores, philosophi, historici, poctæ et oratores. In hâc eâdem pravitate

(1) Rien n'obscurcit tant les idées de vcrtu, que la nature avait gravées dans nos âmes en nous formant, que les faux dogmes et les lois d'état, qui sont contraires à la pureté de la loi naturelle. On a trouvé en naissant ces lois tout établies, elles sont munies du sceau respectable de la religion et de l'autorité souveraine le moyen de soupçonner, que ce qu'elles ordonnent soit un crime, ou ce qu'elles défendent une vertu! Que de peuples, même policés, ont poussé la barbarie, par principe de religion, jusqu'à immoler des hommes à la Divinité! Tant que le crime passe pour un attentat contre la police établie, il ne tire pas à conséquence, et rarement le criminel se croit-il innocent. Mais est-il accrédité par une loi ou par un usage universellement reçu, c'est alors qu'il entame les cœurs par l'endroit le plus important, ne se contentant pas de leur enlever leur innocence; mais, ce qui est mille fois pis encore, les rendant incapables de repentir. Les Mœurs, p. 21. Nonne hæc olim fuit conditio populorum omnium, et etiamnum eorum quos lux Evangelii non collustravit?

(2) Il y a dans le cœur deux régions distinctes: l'une est une ile un peu plus qu'à fleur-d'eau; l'autre est l'eau même qui baigne l'ile. La première a une surface plane, dure et blanche, comme serait une table du plus beau

Idem constabit, si perpendere voluerimus naturam illarum sanctionum, quæ adjunctæ sunt legi naturali. Etenim inclinamur ad virtutem sensu morali, quo percipitur virtutis pulchritudo et fœditas vitii; conscientiâ delicti, quæ angit malos, vel innocentiæ, quæ remunerat pios ac bonos viros; et ratione, quâ percipitur felix virtutis ad promovenda nostra commoda efficientia et contraria vitii natura. At 1° sensus moralis honesti et decori, quamvis à nullo prorsùs absit, tamen minimam vim in plerisque hominibus habere experimur; in illis solummodò mirabiles suî amores virtus excitat, qui divino munere nati ingenui, optimam sortiti sunt institutionem, et qui se à cupiditatibus liberos servârunt. Majorem quidem habent vim illi metus naturales et ægritudines, quibus avocamur à vitiis; sed etiam ad hæc naturæ monita, nescio quomodò, obsurdescimus; atque illis terroribus potiùs pœnas luimus post admissa facinora, quàm à patrandis eriminibus cohibemur. Ex alterâ parte illæ causæ, quibus ad vitia sæpissimè sollicitamur, marbre de Paros. C'est sur cette surface que sont gravés les saints préceptes de la loi naturelle. Près de ces caractères est un enfant dans une attitude respectueuse, les yeux fixés sur l'inscription, qu'il lit et relit à haute voix : c'est le génie de l'ile; on l'appelle l'amour de la vertu. Pour l'eau dont l'ile est environnée, elle est sujette à de fréquents flux et reflux ; le plus doux zéphir suffit pour l'agiter; elle se trouble, mugit et se gonfle. Alors elle surmonte l'inscription, l'on ne voit plus les caractères, l'on n'entend plus lire le génie. Mais du sein de l'orage renaît bientôt le calme, la surface de l'ile sort du gouffre plus blanche que jamais, le génie reprend son emploi. Ibid. Utinam ut bellè conficta, sic ad veritatem esset hæc imago composita! Suntne ergo mentis tabulis insculpta clarè sanctæ legis naturalis præcepta? Vigetne in animis genius virtutis, ad leges inscriptas attentus, easdemque perpetuò relegens? An ea plerorumque hominum tranquillitas interior est, ut sæpè ne levissima aura passionum animos commoveat? An ullo tempore maxima pars vacat ab ambitione, à cupiditate gloriæ, ab invidia, ab odio, à spiritu vindictæ, ab avaritiâ et libidine? Unde ergo tanta et tam constans, tam confessa et deplorata ab omnibus plerorumque cæcitas et depravatio?

« VorigeDoorgaan »