Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

habere illam pravam efficientiam in vitam hominum, certos nos faciunt mores eorum qui Deum olim et nostris temporibus sustulere; Diagoræ, Theodori, Evemeri, Nicanoris, Hipponis, quorum conspicuam virtutem fuisse mcmoriæ proditum est: quibus adjungi etiam possunt Epicurus ipse et apud Romanos Cassius, Atticus, Plinius antiquior; inter recentiores, Vanini et Spinosa. Probant etiam exempla gentium multarum, quæ sine religione concordem vitam à multis seculis in separatis familiis egerunt. Respondeo 1o ex paucorum hominum vitâ nihil confici in hac re posse; quia, ut supra diximus, in illis hominibus, qui Ingenuè fuerunt educati, qui excultam rationem habuerunt, et qui se totos dederunt philosophie studio, servare vim magnam potuerunt sensûs justi et injusti, atque nota rerum discrimina: naturæ excultæ bonitate victi sunt. Cùmque etiam singularitate doctrinæ oculos in se omnium convertissent, non parùm eos afficiebat publica existimatio. Denique necesse quoque ipsis fuit, ut bonâ vità amoverent publicam invidiam, quam ipsis conflabat philosophandi ratio abhorrens à vulgi opinionibus. Sed hæc motiva in vulgus rude et incultum gentemque atheorum vim aliquam nullomodò scrvarent. 2o Dicimus nullas gentes existere aut extitisse olim sine notitiâ Dei : quod sequenti argumento demonstraturi sumus.

PROPOSITIO III.

Agnitio Numinis statûs civilis præcipuum funda

mentum est.

PROBATIO. -1° In republicâ atheorum nulla esset vera et propria magistratuum et legum civilium auctoritas. Nam auctoritas propriè dicta, est facultas non tantùm vi cogendi, sed ità jure imperandi, ut subditi, nullâ vi interveniente, agnoscant se verè obstrictos esse ad parendum; idque semper etiam in secretis locis, ubi nulli testes et proindè obligatio, quam parit auctoritas, supponit tales causas quæ interiùs hominis conscientiam ità afficiant, ut ex propriæ rationis consilio agat et judicet se non rectè seu non jure posse resistere (1). Atqui tolle Deum, legem naturalem et conscientiam, auctoritas hujusmodi in civitate nullâ esse potest: sed omnis auctoritas, ut posuerunt Hobbius et Spinosa, est potestas cogendi, ac viribus, non jure determinatur; ità ut si

(1) Vide infrà ubi de lege naturali.

[ocr errors]

civis aliquis magistratibus resistere possit, impunè et jure poterit resistere. Vel sic idem confici potest: auctoritas magistratuum et jura omnia civilia ponuntur in bonâ fide, seu obligatione ad servanda fœdera inter magistratus et plebem inita. Atqui in hypothesi atheorum fides boha, ut omnis alia virtus, res ludicra est, nec est ulla obligatio ad servanda ista fœdera, præter coactionem: quisque naturali inclinatione et lege proprijs studet antè omnia utilitatibus. Ergo 1o nulla nec vera est propriè dicta in civitate atheorum, magistratuum et legum auctoritas.

[ocr errors]

2o In republicâ atheorum, valdè imperfecta est legum civilium sanctio (1), cui perfectionem suam sola tribuere potest Religio. Nam perfecta legum sanctio, cùm præmio, tum pœnâ continetur. Sed politica potestas separata à Religione, pœnis tantùm leges suas sancire potest, præmiis nullo modo: deterrere potest à violandå lege; ad eamdem servandam invitare non potest. Idque ob duplicem rationem, hanc primùm quòd magistratus non habeat sufficientem bonorum seu præmiorum supellectilem, ut dividere unicuique possit pro meritis deindè quòd, etiamsi sufficientem bonorum haberet copiam ad renumerandos bonos omnes tamen qui essent boni nunquàm scire posset, cùm id pendeat ex interno hominis in agendo consilio. Huic defectui medetur Religio, dùm in bonarum omnium actionum remunerationem præmia maxima pollicetur à Deo, qui omnibus nostris non tantùm actionibus præsens est, sed ipsis etiam intervenit cogitationibus et sic efficit ut excitemur ad benè agendum spe præmiorum, quæ homines non possunt concedere. 3° Potestas civilis quædam tantùm officia jubere potest, non omnia cogit tantùm ad ea quæ jurisconsulti vocant, perfectæ obligationis, et justitiæ strictè sumptæ, quæ necessaria sunt ad ipsam societatis existentiam, nequaquàm verò ad officia benevolentiæ et charitatis, seu, ut vocantur, imperfectæ obligationis, quæ necessaria sunt ut societas læta sit et jucunda (2). Neque illa priora omnia justitiæ jubere potest, aut illa aliter confirmare quàm jurejurando in multis casibus, ut cuique attendenti patebit. Hinc pulchrè scripsit Seneca 1. 2 de Irâ, c. 27:

(1) Sanctio est ea pars legis, quâ imponitur obligatio ad parendum præcepto, vel per pollicitationem præmiorum vel per comminationem pœnarum.

(2) Vid. infrà. ubi de jurisprud. nat.

[ocr errors]

Quám angusta innocentia est, ad legem bonum esse! Quantò latiùs officiorum pa‹ tet, quàm juris regula ! Quàm multa pietas, humanitas, liberalitas, justitia, fides exigunt, quæ omnia extrà publicas tabulas sunt! Sensus autem numinis, quod bonorum et malorum habeat rationem, ad omnes excitat virtutes, et ab omnibus avocat peccatis. 4° Civilis potestatis defectus in hoc maximè apparet, quòd publica tantùm delicta attingat, quatenùs manu, ut ait Tullius, tenere potest, privata verò ignoret. Et prætereà humana judicia vitandi spes affulgere solet, quia sæpissimè nulla sunt, sæpè etiam falsa; imò ex ipsis facinoribus quandoque impunitas oritur, cùm magnam quis scelere sibi conciliat potentiam. Sensus verò divinæ providentiæ seu Religio, dùm nobis exhibet Deum suprà et circà nos stantem, factorum, dictorum, cogitationumque censorem, qui habiturus sit bonorum et malorum rationem, homines in omnimodâ constituit necessitate legibus parendi, etiam in secretissimis locis, omnem tollendo spem fugiendi supplicii. Hæc omnia complexus est Cicero de Leg.:‹ Quis non videat, quàm multa ⚫ firmentur jurejurando? Quantæ salutis sint foederum religiones? Quàm multos divini supplicii timor à scelere revocet? Quàm sancta sit civium inter ipsos societas, Deo im⚫ mortali interposito, tum judice, tum teste? › Hanc Religionis vim ad cives continendos adcò intellexerunt legislatores omnes, ut studiosè quisque populorum animis inculcaverit esse deos, et ad eorum tribunalia cujusque hominis vitam expendi ex quorum omnium mente præcipit Tullius de Leg. Sit hoc à principio ⚫ persuasum civibus dominos esse omnium rerum et moderatores deos; eaque quæ geruntur, eorum geri vi, ditione et numine; cos denique optimè de genere humano mereri; et qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, quâ mente, quâ pietate colat religiones, intueri; piorum et impiorum babere rationem. › Imò omnes ad unum philosophi, etsi ex illis plures in philosophicis disputationibus Deum sustulerint aut futuram vitam, hanc tamen opinionem deorum et immortalium animorum servandam tanquàm legibus præsidium firmissimum, putaverunt. Athei ctiam, hâc manifestissimâ utilitate Religionis permoti, in omni ævo decreverunt ilam à legislatoribus inventam fuisse ad salutem et incolumitatem reipublicæ. Hobbii et Cardan

adversùs hanc partem objectionibus infra respondebimus, ubi de Lege naturali.

ARGUMENTUM II. Ex consensu nationum.

Argumentum hoc ab auctoritate humani generis quibusdam etiam christianis scriptoribus parùm firmum visum est; illo tamen cum eò majore utemur fidentiâ et securitate, quòd nullum fuerit, quo sæpiùs veteres sapientes contra atheos usi sint; nullum in quo athei majores invenerint difficultates: adeò ut Democritus ad idola quædam deorum tenuissima in aere volitantia atque in sensus irruentia confugere necesse judicaverit ; et Epicurus, qui cæteras omnes rationes nostras refellere conatus est, hác adductum se esse diceret ad credendun quamdam impressam esse à naturâ animis omnium anticipatam Dei notitiam (1).

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

PARS PRIMA. Hæc pars, quæ circa factum versatur, confici aliter non potest, quàm ex variarum gentium historiis, ex gravissimorum auctorum testimoniis, et ex primorum legislatorum, quorum aliqua est memoria, agendi ratione.

1 Nationum omnium historia fidem numinis ubique propagatam exhibent. Uti primùm. possumus auctoribus antiquissimis populis Hebræis, Chaldæis, Ægyptiis, Indis, Persis, Arabibus, Getis, Gallis, Germanis, Græcis, Romanis, et omni retrò antiquitate, in quâ nullum exemplum habemus gentis atheæ. Cotta quidem apud Ciceronem Velleio epicureo ex consensu gentium argumentanti respondet (2) : Unde notæ tibi sunt opiniones nationum! Equidem arbitror multas esse gentes sic inmanitate efferatas, ut apud eas nulla suspi◄cio deorum sit. › Sed ipsa hæc forma loquen

(1) Cic. de Nat. deor. 1. 1. (2) 1bid.

di satis indicat nullam gentem ad civilem caltum deductam sine Deo fuisse, neque ullum etiam apud barbaros repertum exemplum. Veteribus populis consentiunt omnes, qui hodiè sunt terræ incolæ, etiam maximè inculti: Mexicani, Peruviani, Brasilienses, Canadienses, aliique barbari, uti constat ex optimis peregrinatorum et navigatorum relationibus, tum antiquioribus, tum recentioribus.

2° Hominum gravissimorum testimonia confirmant gentem nullam fuisse sine notitiâ Dei : ita Plato (1), ita Aristoteles (2) ita Epicurus (3), Cicero (4), Seneca (5), Artemidorus (6), Ælianus (7), Maximus Tyrius (8), Sextus Empiricus (9), Dion Prusæensis (10), etc. Laudabimus solummodò Plutarchum et Julianum. Si ter

ras obeas, ait prior (11), invenire possis urbes muris, litteris, regibus, domibus, opibus, numismate carentes.... Urbem verò <templis diisque destitutam, quæ precibus, jurejurando, oraculo non utatur, non bonorum causâ sacrificet, non mala sacris avertere nitatur, nemo unquàm vidit. Sed faciliùs urbem condi sine solo posse puto, quàm, opinione de diis penitùs sublatâ, civitatem coire aut constare. Julianus autem scribit (12): Omnes ante doctrinam numen esse aliquod persuasi sumus, eò respiciendum, ad eum properandum credoque sic animos nostros. se habere ad Deum, ut visu prædita ad lu

[ocr errors]

3° Certissimum est apud nullum populum fidem numinis legislatorum institutis introductam fuisse; è contrario videmus legislatores omnes quorum aliqua est memoria, suis legibus præsidium quæsivisse in populorum religionibus. Siquidem omnes fermè finxêre se à diis gentilitiis et tutelaribus, qui maximè à populo colebantur, legatos esse: sic Amasis et Mnevis apud Ægyptios leges ab Hermå sibi datas commenti sunt; Zoroaster apud Bactrianos, et Zamolxis apud Getas, à deâ Vestâ ; Zathraustes apud Arimaspos, à dæmone, seu bono genio; Rhadamantus et Minos Creten

[blocks in formation]

sium reges, à Jove Cretensi; Triptolemus apud Athenienses, à Cerere, gentilitiâ deâ; Pythagoras et Zalcuchus apud Crotoniatas et Locrenses, à Minervâ; Lycurgus apud Lacedæmonios, ab Apolline; Romulus à Deo Conso; Numa a nymphâ Ægerià, suas leges sibi traditas, gloriabantur. Inter omnes hos nullus invenitur, qui prima apud populum aliquem posuerit religionis fundamenta, aut qui in suis institutis populorum opinionibus et religionibus morem non gesserit.

Objicies cum Baylio (1) Ut confici possit certò existentia Dei ex consensu populorum, consensus ille debet esse omninò generalis sine exceptione ullà. Atqui res ita non est. Nam,

1° Testantur quamplures historici gentes olim fuisse atheas. Tales erant Thoes, extremæ Thraciæ populus, ut refert Porphyrius (2) ex Theophrasto. Tales Nasamones, narrante Dionysio Pericgete (3). Tales Gigantes, de quibus Macrobius sic scribit (4): ‹ Gigantes quid aliud fuisse credendum est, quàm hominum quamdam impiam gentem deos negantem, et ideò existimatam deos pellere de cœlesti solo voluisse? Tales Phlegyes, qui ab Homero (5) dicuntur Jovem non curare, et in scholiis ad Iliadem (6), athei vocantur. Tales Atlantes, genus quoddam Æthiopum, qui athei dicuntur à Strabone (7) et Melâ (8). Tales Callaici seu Lusitani, referente Strabone (9). Tales Galli, auctore Cicerone (10). Tales erant Arabes, teste S. Nilo (11). 2° Multas quoque gentes in orbis partibus recens detectis sine religione vivere ex multorum peregrinatorum et navigatorum relationibus compertum est, quorum testimonia plura collegit Baylius (12). Tales erant Ca narienses, teste Columbo (13). Tales incole insularum quarumdam meridionalium, referente Jacobo le Maire (14); et insulæ propè littus Guincæ novæ, narrante Schouten (15); et

[blocks in formation]

insulae vel terræ Yedso, seu Jeso propè Japoniam (1); ct insularum Cuba, Hispaniolæ, etc., auctore de Lact (2); et insularum Marianarum, referente P. le Gobien (3); et insularum Antillarum (4). Tales Brasilienses, ut narrant Leri et Richier (5). Tales Canadienses, Hurones, Souriquosii, Armouchicosii, testibus Gabriele Sagard (6) et Lescarbot (7). Tales tandem Cafri, seu Hottentoti, accusante Thevenotio. 3° In illo antiquissimo et florentissimo Sinarum imperio secta est non hominum rudium, sed litteratorum, latè diffusa, quæque principatum obtinet: illa tamen, referentibus gravissimis auctoribus (8), nullum in rerum universitate Deum seu mentem cum consilio gubernantem agnoscit, sed tantummodò vim quamdam cientem sine ratione motus necessarios.

Respondeo 1° Nego maj. Agnoscunt omnes scriptores nationes atheismi suspectas, essc omnium maximè barbaras: At ex gentibus

illis tam efferatis et inhumanis, ut ait Porphyrius (9), non oportet ab æquis judicibus convicium fieri naturæ humanæ. Numquid æquum esset de corporis humani habilitatibus judicare ex cæcis, vel surdis, vel mutis, vel contractis; aut dotes animi humani ex idiotis, stupidis vel insanis colligere? Sine dubio specinen naturæ cujuslibet à naturâ optimâ sumendum est. Respondeo 2o: Nego min.; et 1° quidem levia sunt illa, quæ ex veteribus scriptoribus afferuntur ad minuendam corum auctoritatem, qui supra laudati sunt. Singula exempla expendamus.

Quae de Thoibus apud Porphyrium, et de Nasamonibus apud Dionysium leguntur, nullo alio testimonio confirmantur, et ad impios illorum populorum mores referenda sunt. Certè novimus Thracas et Æthiopas, quibus illi annumerantur, deos agnovisse.

Macrobii verba de Gigantibus non factum continent, sed fabulæ arbitrariam explicationem. Phlegyes Jovem non curantes benè ab Eustathio dicuntur homines improbi et latrones : et ista sæpiùs vis est vocis istius, athei, apud

[blocks in formation]

veteres. De Atlantibus scribit solummodò Mela,

quòd solem exccrentur, et dùm oritur et ‹ dùm occidit, ut ipsis agrisque pestiferum. › Strabo quidem de Ethiopibus, qui ad torridam habitant, eadem refert, et addit quòd

nonnulli athei putarentur. Sed sine dubio ob hanc solam causam quòd solem execrarentur; quemadmodùm Judæos vocat Plinius

gentem contumeliâ numinum insignem, › et Christiani ab ethnicis dicebantur, sacrilegi, profani, athei. Non affirmat Strabo Callaicos seu Lusitanos nullum Deum agnoscere, scd quòd ità aliqui dicerent : et eodem loco narrat Celtiberos ad septentrionem vicinos, et Deum agnoscere, et sacra facere. Ciceronem Gallos à religione alienos scribentem secum non consentire probat Vossius (1): longè major est Cæsaris auctoritas qui tradit (2), ‹ nationem omnem admodùm fuisse deditam religionibus. ›

(

S. Nilus parùm etiam secum ipse consentit, cùm paulò post doceat illos Arabas religione carentes, solere stellam matutinam adorare et sacra illi faccre.›

2° Quod spectat relationes navigatorum de barbaris America, seu Africæ, seu Asiæ populis, non est temerè omnibus adhibenda fides, ob multiplicem causam. Primùm, quia plures ex levissima conjecturâ nobis mores illorum hominum retulerunt, cum quibus nec sermonem conferre poterant, nec audebant: tantùm sciebant, quantùm ex speculâ videre licebat. Hujus generis relationes sunt multæ, ut Le Maire de insulis meridionalibus, Schouten de insulâ propè littus Guinea novæ, et eorum qui olim de terrâ vel insulà Yedso scripserunt : neque prædicti auctores absolutè affirmant illos populos carere religione, sed se pauca detexisse religionis vestigia. Secundò, pleræque relationes istius generis nullum in initio habuêre fundamentum, nisi crudelissimorum hostium calumnias. Acceptæ enim sunt ab illis, qui inhumanè depopulati sunt regiones illas, et qui ut invidiam bonorumque indignationem, quam credulitate suâ excitaverant, aliquatenùs minuerent, illos miseros homines alienos ab omni humanitate exhibuerunt. Certè narrat Benzo (3) Ilispanos, cùm continentem invasissent, et multas experirentur difficultates in tantâ coercendâ imperio suo multitudine, omnibus vitiis apud regem populos illos onerâsse, ut edictum obtinerent quo ad perpetuam ser

(1) L. de Idol. c. 37.
(2) De bell. Gall. 1. 6, c. 16.

Hist. nov. orb. 1. 10. c. 8.

vitutem omnes damnarentur: et tamen scribit illos tantùm accusatos tunc fuisse idololatriæ : neque ulla alia causa afferri potest, cur tanta existat inter varias relationes oppositio. Omnium primæ, editæ à viris qui plenam et perfectam habebant illorum populorum notitiam (1), illis tribuunt religionem et sacras cæremonias, v. g., incolis Cuba, Hispaniolæ, etc., dùm illos nullam habere recentiores scriptores (2) affirmaverint. Tertiò, multorum scriptorum testimonia nullum aliud habent fundamentum, nisi quòd apud illos populos nulla templa, nullas aras, nulla publica sacrorum ministeria conspexerint; id tamen nullo modo argumento est, illos non habere notitiam Dei, nec etiam admirationem nostram habere debet, si consideremus quòd vagi et palabundi vivant sine civitate et sine lege. Fortè didicerunt à majoribus nullum cultum, nisi internum animi, Deo gratum esse refertur (3) etenim unum ex barbaris Canada interrogatum, cur Deo preces et sacra non faceret, respondisse relictum esse unicuique, ut id animo interiùs perficeret. Legimus etiam (4) Winslow, qui unus, ex primis plantatoribus in Anglià novâ extitit, didicisse à barbaris, illos agnoscere unum Deum supremum et plures inferiores : et ideò correxit quod antea de illis retulerat deceptus externâ specie, videlicet eos esse sine Deo. Tandem à multis refertur de incolis insula Madagascar (5) et America populis dictis, Nouragues et Acoquas, et Galibis (6), quòd etsi consentiant in aguoscendo uno Deo, illi tamen nullum præstent cultum externum. Quartò, populi, qui suspicione atheismi maximè laborabant, multorum testimoniis, quorum major auctoritas est, absolvuntur. Sic Canarienses, quos Columbus accusaverat, unum Deum agnovisse virtutis remuneratorem et scelerum vindicem, constat ex historiâ subactionis istarum insularum. Sic Caraibe insularum Antillarum (7) alium Deum boni principium agnoscunt, alium mali principium timent, quem Maboga appellant, (1) Vid. Petrum martyr. Anglerium dec. 1, c. 1, 9. dec. 3.

[blocks in formation]

cui præsertim sacra faciunt : sacerdotes habent, quos Boyez vocant. Falsò accusati sunt Brasilienses, quòd nec Deum nôssent, nec ullum nomen Dei apud ipsos esset habent Deum primum et summum quem Tupa et Tupana nuncupant : sacerdotes etiam habent per quos sacra faciunt (1). Hurones, Souriquosios, aliosque Canada Barbaros Deum agnoscere, cui vota et munera offerunt, extra omnem controversiam est (2). Gabriel Sagard et Lescarbot negant solummodò eos cognoscere verum Deum. Certum quoque est Cafros seu Hottentotos unum Deum summum agnoscere, quem magnum ducem vocant: colere præterea solem et lunam, et sacras habere cæremonias, testes multi sunt (3). Unius P. le Gobien de incolis insularum Marianarum testimonium nullo contrario refellere possumus : sed nescio an valdè ipse sibi consentiat, dùm scribit eos credere animos immortales, hisque repositas esse vel lætas post mortem sedes, vel tristes in inferis, quibus præsidet malignus genius. Quis præsidet lætis sedibus?

3° Tandem, quod ad Sinenses attinet, haud diffitemur apud eos atheos esse, vel ctiam atheorum sectam, qualis erat apud Græcos et Romanos secta Epicureorum: at negamus illam sectam, aut apud cos antiquam esse, aut latè diffusam, aut imperium tenere.

Et primùm quidem illi ipsi auctores, quos laudat Baylius, confitentur doctrinam veterum Sinarum per duo annorum millia sanctissimam in hâc parte fuisse, et agnovisse illos unicum Deum, bonum et sapientem rerum omnium conditorem, conservatorem et gubernatorem, ad quem in afflictis rebus confugiebant, et in cujus præsidio spem omnem ponebant (4). Deinde quòd illa atheorum secta valdè diffusa in Sinâ esse nequeat, manifestum est ex eo quòd iidem auctores referant eamdem vetustissimam religionem vigere apud litteratos; popu lum verò variis superstitionibus deditum esse :

(1) Laet, de Or. gent. Amer. p. 193. Margrav. de Bras. reg. c. 9. (2) Lafitau, mœurs des sauvages Américains.

(3) Joan. Dos Santos, hist. de l'Ethiopie orientale, c. 7. P. Tachard, voyage de Siam, 1. 3, p. 84. M. de la Loubère, du royaume de Siam, t. 2, p. 112. De Chaumont Journal du voy. de Siam, p. 70. Ten Rhyne Schediasma de prom. Bone Spei. Petri Kolben, Descriptio capitis Bone Spei. Histoire des voyages, vol. 5.

(4) Duhalde, Description de la Chine,

tom 3.

« VorigeDoorgaan »