Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

potest, si perfectiore non indigeat, nec perticiatur.

§ 2. De optimo relativo.

Deus ad optimum relativum tenetur. Prob. Si Deus non teneretur ad optimum relativum, potuisset igitur ita mundum instituere, ut juxta notiones ordinis ab ipso Deo nobis inditas, perfectiorem concipere, operaque in genere perfectiori quàm ipse mundus effingere possemus; adeò ut nostræ ideæ de ordine, omni relatione cum ordine præsenti destitutæ, nullatenus ex operibus Dei exercitium ac evolutionem haberent, magisque ad divinum opus corrigendum quàm ad agnoscendum mirandumque viderentur nobis tradita; atqui hæc absurda sunt; ergo, etc.

Nostra propositio agendi ratione firmatur hominum, qui ubique naturaliter et confidenter naturam physicam, v. g., mirantur, eamque ducem ac regulam suis in propriis operibus sequuntur.

Nec obstant quædam inordinationes apparentes, de quibus passim disserit auctor.

Objicietur forsan quòd ex propositione nostrå sequeretur vel principia ordinis, quibus mens nostra informatur esse relativa tantùm, non autem essentialia, quod falsum esset, vel mundum præsenti meliorem repugnare, sicque libertatem divinam circa optimum absolutum evelli. Resp. neg. utramque consequentiam. Nostra enim propositio non impedit quin alia superiora ordinis principia, non verò nostris contradictoria existant, vel nostra ipsa magis evoluta ad perfectiones applicationes conver

[blocks in formation]

evolvatur et gubernetur, an non voluntatibus, ut aiunt, particularibus Deus sine aliquo certo tenore cuncta immediatè producat. — Respondeo nullum dubium esse debere, quin Deus agat juxta leges naturales, 1o quia nisi cuncta sic procederent, nullo modo esse posset in creaturis prudentia, seu consilium, nullæ scientiæ et artes, nulla industria, nulla certa ratio instituendæ vitæ, nulla stabilis methodus vel corporum curandorum, vel animorum perficiendorum quæ omnia manifestissimè pendent ex constantiâ legum, quâ fiat, ut calculos inire possimus, futura prospicere, certos effectus et consequentias ex certis actionibus expectare, facilèque totum vitae cursum instituere. 2o Quia experientiâ compertum habemus reverà cursum omnem naturæ sic per leges generales procedere verbi gratiâ, in orbe corporeo ubique et semper obtinent eædem leges gravitatis, cohæsionis, elasticitatis, percussionis, etc.; in mundo corporeo spirituali eædem sunt leges in omnibus hominibus, quibus animi cum corporibus conjunguntur : inditi sunt omnium mentibus iidem sensus, eædem propensiones, eadem vivendi præcepta. Ex his cognitis naturæ partibus, earumque legibus, per analogiam rectè concludimus partes alias abditas magis et quarum administrationis ratio obscurior est, legibus quoque ratis et fixis gubernari. 3o Idem colligitur etiam à priori : quia illa ratio administrationis sine dubio obtinet, in quâ magis elucent divinæ perfectiones, scientia, consilium et potentia; id est, quæ Deo omni ex parte dignior est. Sed majorem habet notam sapientiæ et potentiæ cuncta unico intuitu ab origine rerum prospicere et perpetuo tenore ex legibus generalibus evolvere, quàm minutatim et per partes novarum legum institutione producere.

Quæritur 2o quibus legibus natura tota ejusque partes gubernentur.-Respondeo magnam esse philosophorum in hâc re dissensionem. 1° Fuit olim communis valdè et pervagata opinio affectionem seu tactum siderum causam esse omnium eventuum sublunarium, etiam actionum humanarum. Hujus opinionis defensores dicere solebant, cœlum magnum quoddam volumen esse, in quo Deus mundi historiam et cujusque fortunas descripsit; cœli efficaciam hanc, alii repetebant ex tactu physico astrorum; alii sidera non causas physicas, sed morales vel occasionales eventuum faciebant; Deumque certâ lege pro diverso eorum situ, cursuque eventus producere. Vanam ei

anilem superstitionem hanc, quæ tamen ultimo seculo in totâ Europâ vigebat, et apud orientales adhuc viget, sustulit restauratæ philosophiæ lux. Vide Barclaii Argen. lib. 2. 2o Stoici olim defendebant cunctas omninò res, eventusque omnes fato evenire: per fatum verò quamplurimi intelligebant ferream rerum omnium concatenationem seu necessariam et invariabilem causarum inter se aptarum et nexarum seriem ac successionem æternam: cui fato di ipsi subjecti erant. ‹ Eadem necessitas, ait Seneca, et deos alligat ; irrevocabilis divina pariter et humana cursus vehit. At multi etiam inter ipsos extitêre, qui per fatum intelligebant Dei providentiam in rebus externis consideratam et cum fato libertatem conciliabant, ut patet ex hoc loco Ciceronis de Fato, c. 18: Chrysippus autem cùm et necessitatem improbaret, et nihil vellet sine præpositis causis evenire, causarum genera distinguit, ut et necessitatem effugiat, et retineat fatum. Causarum enim, inquit, aliæ sunt perfectæ et principales, aliæ adjuvantes et proximæ quamobrem cùm dicimus omnia fato fieri causis antecedentibus, non hoc intelligi volumus, causis perfectis et principalibus, sed causis adjuvantibus, antecedentibus et proximis, etc.

Ab opinione priorum Stoicorum vix differre videtur sententia recentiorum philosophorum, inter quos eminet Leibnitzius, qui, sublatâ omni physicâ necessitate, moralem non minùs ineluctabilem, ejus loco posuerunt. Prædictus philosophus docet Deum ad mundum hunc creandum necessitate morali adductum fuisse, neque alium condere potuisse, quia ad optimum quodque semper tenetur. Mundum hunc duplici parte constare, corporeâ et spirituali; utriusque verò hanc esse naturam atque leges. Corpoream complexionem esse substantiarum simplicium, quas monadas vocat, quibus inest illa ad motum tendentia, exque vires, ex quibus naturaliter et necessariò nascuntur motus omnes, qui mundum hunc aspectabilem efformârunt; mundi autem formati status omnes esse necessitate mechanicâ connexos, et unumquemque subsequentem ex præcedenti necessariò consequentem esse. Partem mundi spiritualem, ut animos hominum, docet totidem etiam monadas esse, seu substantias simplices, aliis viribus instructas, in quibus naturaliter nascitur series cogitationum, voluntatum et appetituum sibi invicem succedentium et sese continuò producentium sine

vi ullâ suî determinatrice, quam valdè irridet. Hlas verò monadas materiales seu moventes, el spirituales seu cogitantes, negat agere in se mutuò aut omninò ex ullâ parte à se mutuò dependere: ita tamen hasce monadas spirituales à Deo provido comparatas esse, ut earum cogitationes, appetitiones et voluntates perfecté respondeant motibus certarum materiæ combinationum, quas corpora humana vocamus: quæ propterea à Deo cum iisdem materialibus machinis copulatæ sunt. Eodem momento, verbi gratiâ, quo monas spiritualis vult ambulare, eodem præcisè collectio monadum materialium seu corpus mechanicè ambulat. Adeòque animus et corpus in homine relationem secum invicem habent, non per actualem unionem, vel reciprocam actionem seu physicam, seu moralem, sed tantùm per constantem correspondentiam motuum corporis cum cogitationibus animi. Hoc systema vocatur, systema harmoniæ præstabilitæ: quod certè satis divinam commendat industriam, sed omnem tollit libertatem, seu divinam seu humanam, et consequenter morale Dei in honrines imperium.

3° Alii philosophi Deo et mentibus creatis relinquentes libertatem, statuunt saltem ordinem totum physicum mechanicis legibus omninò permitti, nec unquàm Deum intervenire: duas tantùm leges postulant Cartesius et Mallebranchius, nempe primam quæ jubeat,

conservari motum in lineâ rectâ; secundam quæ præcipiat, ut quantitas motus communicetur pro quantitate molis corporum impingentium. Alii plures concedi sibi volunt. Ex his generalibus et ratis legibus derivant mundi formationem et conservationem; quidam corporum organicorum artificium; quidam illos eventus, qui contra leges naturæ accidere videntur, et propterea miracula dicuntur; quidam hisce legibus sine particulari interventione Dei remunerari justos, puniri nocentes; hominum devotè supplicantium vota perfici; ea denique omnia peragi, quæ Deus factu necessaria judicaret, si particularibus uteretur voluntatibus. Ilujus opinionis commendatio est simplicitas et exquisita quam Deo attribuit solertia.

Verùm ex materiâ, et motu, et ejus legibus mechanicis, nec mundum oriri, nec conservari, nec corpora organica formari, nec ullum naturæ phænomenon explicari, jam fermè omnes philosophi consentiunt, et tota illa philosophia posita fuit à Cartesio in principio falso: videlicet esse semper in mundo eamdem

motûs quantitatem, quem reverà interire omnes nunc physici agnoscunt. Igitur invenienda sunt vires vivæ motus productrices, quas materiæ inesse non posse supra ostendimus: et hæ si materiæ inessent, nisi illas etiam facias intelligentes, prædictorum omnium effectuum causæ esse non possunt. Quis enim ingenio valeat consequi, quomodò vis motrix, certà lege eâque invariabili definita, attemperare sese possit statui creaturæ liberæ et mutabilis, nunc savam sese erga peccantem præbere, et statim ex pœnitentià mansuescere et vota supplicantium cumulare? Potestne, v. g., pestilens vapor hunc corripere, ut dignum morte; alium præterire precantem, et sic in eodem cursu suo cum quâdam arbitrii specie dividere vitam et mortem pro meritis, rationem habere sacrificantis et non sacrificantis? Nisi tamen mechanicæ vires hæc exequantur, tollit hæc opinio omnem Dei cultum, omnem in divinâ ope spem, aut iracundiæ divinæ metum. Quod verò attinet illam rationem ex hujus systematis simplicitate et solertiæ charactere, illa sine dubio auctoritatem cuicumque systemati affert: sed inprimis considerandum est, quis machinæ finis, quis usus sit: nam si hi tales sint, ut obtineri nequeant, nisi admoveatur opificis manus, non esset sapientiæ pars manum non admovere; v. g., horologium, quod singulis diebus indiget manus applicatione, rectèque indicat horas, multò præstat alio, cui applicaretur manus singulis mensibus, sed nunquàm vel rarò rectè horas indicaret. Sic quoque si hæc machina mundi destinata fuerit ad bonorum remunerationem et malorum punitionem, ad pœnas post pœnitentiam removendas et iterùm post relapsum removendas, cùm materia harum vicissitudinum, variis animorum statibus correspondentium, nullo modo capax videatur, aut adhibenda manus est, aut optimus finis atque usus machinæ est deferendus. Jam verò abesse à sapientià videtur frustrari optimis finibus et machinæ suæ usibus propter viarum simplicitatem; sed nullo modo defectus in Deo est, quòd materia capax non sit arbitrii et libertatis.

4o Quidam cùm varia naturæ phænomena, præsertimque corporum organicorum admirabilem structuram legibus mechanicis explicari nullo modo posse censerent, neque divinà majestate dignum putarent omnia minutissima corpora propriis quasi manibus fabricare, statuerunt esse in mundo genitricem quamdam naturam, quâ, tanquàm instrumento, divina

providentia utatur in disponendå ordinandaque materiâ: illam includi in materiâ, spiritualem tamen esse et vià ac methodo progredi, licet consilio, intelligentiâ et conscientiâ careat. Hanc sententiam confirmant ex eo quòd gradatim, tardè ac lentè cuncta fiant in rerum naturâ, et quòd varia in eâ vitia et errores notentur. Hæc significare putant causam immediatè dirigentem motus materiæ, non esse infinitâ potentiâ præditam.

At novæ et incomprehensibilis naturæ, plasticæ seu fictricis comminiscendæ rationes non sufficientes sunt. 1a Ratio petita ex molestia quam Deo facessit rerum minutarum procreatio valdè vana est, ut supra dictum fuit. Præterea Deus in hâc opinione non solvitur omni curâ invigilare quippe debet ne natura genitrix in vitia incurrat graviora oportet eum corrigere et emendare, quæ quandoque pravè operatur natura hæc. Uno verbo docent hujus sententiæ patroni sublimiori quâdam providentiâ regi et gubernari naturam hanc, quia ita constituta est, ut cum judicio et consilio nihil agere possit. 2a Ratio ex tarditate operationum naturalium vana quoque est nam etsi Deus operaretur immediatè, posset sine dubio efficere propter sapientissimas causas, ut naturales operationes tardè conficerentur; neque, quia habet ille infinitam potentiam, ullo modo sequitur teneri eum momentaneå actione ad perfectum statum rem quamque adducere. 3a Tandem ratio levis est. Nam si Deus semper videt quid agat hæc natura, si actiones ejus moderatur, si cavet ne desciscat à norma, si denique corrigit opera ejus, quæ omnia admittuntur à defensoribus hujus sententiæ, certè rerum omnium; quas hæc natura peragit, causa et ratio ad ipsum Deum postremò referenda erit. Isne Dominus, qui servum nunquàm ex oculis dimittit, modumque ponit laboribus ejus, reus esse non videbitur vitiorum, quibus hic sese adstringit?

5° Nos tandem existimanus cum multis gravissimis viris 1° nullas esse causas mechanicas, seu causas secundas propriè dictas, si per illas intelligas vires aliquas insitas in materiâ, quia harum omnium virium incapacem esse materiam, nec per se legibus parere, jam probavimus nullas igitur alias causas secundas vel mechanicas esse, quàm vim divinam, quæ materiam immediatè ciet ratione constanti et invariabili, juxta ratas et fixas leges, solas substantias spirituales vi motrice donari posse aut legibus parere. 2o Putamus illas vires, earum

que leges, quas Deus corporum motibus vel spirituum cogitationibus fixit, non leviter vel temerè turbari: attamen quia mundus corporeus cum morali conjunctus est, ita ut efficiatur unum systema, et attemperandus sit naturæ corporeæ cursus creaturarum liberarum meritis, solas vires motrices fixas et invariabiles nullo modo sufficere arbitramur propter rationes modò expositas: adeòque Deum vel per se vel per alia agentia libera intervenire, vires illas motrices sæpiùs dirigere, quandoque sus pendere; sed tamen fortassè juxta leges æquè constantes ac sunt illæ, quibus reguntur vires mechanicæ. Quas si sciremus, varii eventus, etiam illi qui prodigiosi habentur, non majorem haberent admirabilitatem, quàm cursus solis atque astrorum aut suspensio virium mechanicarum, v. g., gravitatis, ex viribus humanis. Nulla aliâ philosophandi ratione in tuto consistere religionem existimamus, quæ omnis posita est in divinæ providentiæ nobis semper invigilantis, rationem habentis meritorum et vota rectè supplicantium exaudientis, sensu et persuasione.

Annotatio, auctore P.-S.

Hactenus auctor de Deo ejusque providentia disseruit, nempe de primo atque fundamentali religionis objecto; quo semel stabilito, jam de religionis constitutione et existentiâ specialiùs dicere aggreditur. Verùm suo ex peculiari intento, plures ibi de actibus humanis et officiis in parte theologicâ morali tractandis congerit quæstiones, aliis planè desiderandis prætermissis, quas ex probatis auctoribus addere ut licebit curabimus. Haud semel inde continget ut quæstio jam à doctissimo Hook delibata, iterùm in citandis eorum auctorum locis eadem tractata recurrat; neque id injucundum æstimabimus vel frustraneum, quoties aliis modis æquè egregiis sic denuò reperiemus versatam.

Si numinis existentia religionis primum sit dogma, jam secundum istud erit, nempe hominem esse ens morale, quod lex debeat regere; atque id maximè ex ejus fit libertate. Igitur hic primùm de libertate humanâ erit disserendum.

De libertate humana.

(Auctore J.-B. Duvoisin.)

Homo considerari potest vel ut intelligens, vel ut volens, vel ut sensuum impressionibus obnoxius.

Objectum intellectus est verum, seu reale, seu apparens; falso enim quà falso mens adhærere nequit, nec veritati cognitæ et perceptæ intellectus obsistere potest. Hinc ubi evidentia affulget, assensus mentis liber non est. Hinc etiam pro certo et indubitato habere non possumus id quod veluti probabile solummodò percipitur: hæc omnes fatentur. Verùm quæstio est, 1° utrùm vim intelligendi quà pollemus ad hujus vel illius objecti considerationem determinare possimus, adeò ut aliquando saltem à nobis pendeat, hanc vel illam ideam advocare ac menti præsentem sistere. 2o Utrùm quando è duabus propositionibus contradictoriis neutra evidens apparet, possi. mus assensum pro nutu suspendere, et in eas alteriùs inquirere, donec evidentiæ aut majoris probabilitatis perceptio nos in hanc vel illam opinionem inclinet. 3° Utrùm in agendo voluntas semper et necessariò sequatur id quod intellectus ut verum aut verisimilius exhibet.

Objectum voluntatis est bonum, seu reale, seu apparens. Malum enim quà malum amplecti et bonum quà bonum aversari non possumus. Hinc nulla in nobis libertas, tum circa studium propriæ felicitatis, tum circa amorem boni supremi, quod ut tale cognosceretur, tum circa mala quædam particularia, in quibus nullam boni neque præsentis neque futuri rationem admixtam deprehenderemus; hucusque consentiunt omnes. Verùm quæritur, 1o num sit in nobis vis quædam sui determinatrix quâ possimus eligere inter duos actus qui ad felicitatem nostram promovendam, aut nullam omninò, aut valdè exiguam efficientiam haberent, sedere, verbi gratiâ, aut deambulare. 2o Utrùm etiam pro nutu et arbitrio voluntatis eligere possimus inter varias actiones quibus ut aliquid commodi, ita etiam aliquid incommodi adjunctum videretur, cujusmodi sunt ea ferè omnia de quibus deliberamus. 3o Utrùm præsenti commodo ita afficiatur voluntas, ut illud semper ac necessariò prosequatur, num vero liberum sit, illud prætermittere intuitu futuri, imò incerti alicujus majoris commodi.

Postremò unio mentis et corporis hominem dolori et voluptati obnoxium facit. Jam verò constat, 1o hominem liberum non esse, sive ut præsentibus objectis, sensationes quarum illa occasiones sunt, non experiatur, sive ut illas pro libitu jucundas efficiat. Constat 2° iis sensationibus excitari in voluntate propensiones aut aversiones erga objecta sensibilia, prout ex

iis voluptas aut dolor percipi solet, qui quidem voluntatis motus, omnem libertatis, imò et rationis usum plerumque antevertunt. Constat 5° nullam esse libertatem, seu vim suî determinatricem in iis quorum cerebrum ita vitiatum est, ut planè interruptum sit naturale corporis et animæ commercium, quales sunt ebrii, phrenetici. Verùm quæritur 1°, utrùm penès hominem sit sese versùs hoc potiùs quàm illud objectum flectere, sicque hanc potiùs quàm illam sensationem sibi comparare. 2o Utrùm indeliberatis iisce propensionibus quæ ex fugâ doloris et voluptatis amore consequuntur, semper et necessariò obtemperemus. 3o Denique, utrùm homo sanus et vigil eos in cerebro suo motus producere possit, quibus rerum nonnullarum ideæ certique corporis motus excitentur.

Porrò non una est philosophorum opinio circa varia hæc capita ad quæ controversia omnis de libertate revocari potest. 1° Nullam in homine, non modò libertatem, sed etiam vim agendi propriè dictam agnoscit auctor Systematis naturæ. Et reipsà cùm doceat mentem nihil esse aliud quàm cerebrum, cujus variæ modificationes omnes ex variis corporum externorum motibus enascuntur, consequens est ut anima nostra non magis determinationum suarum causa et principium sit, quàm corpus aliquod ab alio corpore impulsum causa est et principium sui motûs. Libertatem etiam negant materialistæ omnes, et plerique athei, imò nonnulli theista, qui voluntatis humanæ determinationes ex decretis Dei necessariò prædeterminantibus repetunt. Ii omnes necessitatem inducunt voluntati extrinsecam.

2o Alii rejectâ omni necessitate extrinsecùs adveniente, existimant nullam esse actionem humanam quae non habuerit antecessiones in animo planè necessarias, et continuatione seu seric causarum inter se connexarum non contigerit. Videlicet putant unumquemque nostrùm certam et determinatam indolem à naturà accepisse; juxta hanc indolem affectiones varias excitari ab illis boni et mali imaginibus que menti juxta fixas et ratas leges occurrunt; iudicia etiam et opiniones sccundùm oblata boni et mali indicia pro variâ mentis sagacitate semper formari; tandem volitiones et actiones ex his animi judiciis et affectibus semper et necessariò profluere; ideòque causas illas dicunt liberas quæ agere possunt quod volunt, et abstinere ab iis quæ nolunt, utcumque ad volendum aut nolendum motæ fuerint.

Ita inter alios Collins Paradoxes métaphysiques sur la Liberté, Helvétius de l'Esprit, et alii, à quibus non multùm recedit Leibnitzius, qui è solemni totius philosophiæ suæ principio, nihit fieri absque ratione sufficienti, inferre videtur nullam esse voluntatis seu divinæ, seu humanæ determinationem, cujus non detur causa aliqua ab ipsius voluntatis arbitrio distincta. Equidem retineri à se libertatem putat, quia causa illa non aliam necessitatem inducit quàm moralem, ut vocat. Verùm causa omnis sensu Leibnitzii sufficiens, eo ipso necessaria est, nec in illius principiis repugnat minùs voluntatem aut sine ratione sufficienti, aut contra rationem sufficientem agere, quàm dari triangulum in quo summa angulorum duobus angulis rectis non æquipolleat. In illâ sententiâ homo immunis non est à necessitate internâ, et notio omnis libertatis ad meram spontaneitatem reducitur.

3o Plurimi docent dari in homine libertatem indifferentiæ, ut aiunt, et æquilibrii, quâ voluntas solâ suâ vi in hanc vel illam partem sese determinat. Sententiam illam præ cæteris illustravit Guillelmus King, episcopus anglicanus, libro quem de Origine mali versùs initium hujus seculi edidit. Statuit primò libertatem esse facultatem naturâ suâ indeterminatam, id est, quæ non objectum aliquod potiùs quàm aliud necessariò respiciat : in quo differt ab aliis facultatibus quæ singulæ determinatum et proprium objectum habent: oculus, verbi gratiâ, præter colores, auris præter sonos nihil percipit; at libertati non aliud objectum præ alio naturaliter convenit, sed id maximè congruit cui actu applicatur. Statuit secundò non posse ejusmodi facultatem determinari aut bonitate in objectis præexistente, aut molestiâ è rebus oriundâ, aut intellectus ipsius judicio. Cùm enim facultas hæc respectu objectorum indifferens sit, nihil ipsi bonum est nisi quod eligit, nihil malum, nisi quod respuit : ipsa sibi motiva agendi creat, ipsa sibi ratio est et causa sufficiens suarum determinationum. Utitur tamen intellectu, sed tanquàm face ut possibilia ab impossibilibus secernat; utitur etiam sensibus tanquàm exploratoribus qui rerum naturam referant. Docet tertiò posse appetitus omnes facultate illâ superari. Nam appetitus omnes finiti sunt at potentia hæc modum non habet, nihil est in quo sibi placere non possit, si modò ad id sese determinaverit. Hujus exercitium adeò gratum est, ut res maxime indifferentes solà clectione sua jucundas

« VorigeDoorgaan »