Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

mus spatium esse realem aliquam proprietatem æternam et infinitam extra mentem omnem, quàm concludere licet, tempus, numerum, veritates esse entia realia extra intellectum omnem. Quid ergo spatium est? Est abstracta idea extensionis corporea; sicut tempus est idea abstracta durationis entium mutabilium: ut veritates æternæ sunt abstracta notiones rationum, quæ sunt inter res possibiles vel existentes. Quare illud ut infinitum semper cogitamus? Quia illam abstractam extensionem, quam mente comprehendimus, possumus augere in infinitum, eamdem possumus etiam in infinitum minuere. Eâdem prorsùs ratione tempus augemus et minuimus in infinitum; numeros addimus et frangimus in infinitum. Quare materiæ terminos ponimus, non spatio? Quia materia est verè existens extra mentem, quæ naturà suâ necessariò circumscribitur : at extensio est abstracta idea, quæ præscindit ab omni amplitudine determinatâ. Sic quoque cujusque rei finitæ extra mentem existentis durationem finitam cogitamus, neque aliter possumus apprehendere: ipsam tamen abstractam temporis notionem sub formâ indefinità concipimus. Res numeratas quoque semper certo et finito numero definitas cogitamus, etsi ipsi numeri infiniti censeantur. Quamobrem manifestum est omnibus rebus abstractè sumptis nullos limites poncre nos et sub formâ infiniti negativi concipere, spatia, tempora, numeros, velocitates et quæcumque alia incrementi perpetui capacia sunt, quia mens habet perpetuam facultatem augendi id quod nunquàm esse potest absolutè et positivè infinitum, neque potest mens res illas tanquàm finitas concipere, nisi tollas ab illà istam suam facultatem perpetuò augendi. Concludendum ergo est illam infinitatem spatii, temporis, numeri, etc., esse infinitatem potentialem, seu capacitatem accipiendi incrementa, non absolutam et actualem infinitatem, extra mentem existentem, et illam esse unicè positam in illâ facuitate, quâ gaudet animus duplicandi, triplicandi, et quâcumque ratione multiplicandi, quidquid capax est amplificationis. Et idcircò etiamsi posueris numerum aliquem esse infinitum, perget animus augendo et finget duos infinitos numeros, infinitum infinito majus, multiplicabit in infinitum ipsum infinitum. Adeò hæ operationes ingenii nostri lusus sunt. Objicies 2o Multùm disjuncta est à communi omuium intelligentiâ illa de substantiis non extensis opinio; habet multas inextricabi

les difficultates. Primò, illæ substantiæ non extensa vel minima sunt physica, quæ cùm exilitate sint incredibili, secari ampliùs et dividi nequeunt; vel puncta sunt mathematica, quæ nemo, nisi mente et cogitatione, assequi potest, atque mille harum substantiarum in unius acús cuspide saltare poterunt: quæ ridicula notio risu excipienda potiùs est quàm seriò confutanda. Secundò, quodcumque nec parvum est, nec magnum, nec spatium occupat, nec loci sitûsque inter cætera corpora particeps est, id omninò nihilum est. Magnitudo enim et extensio veram constituit illarum rerum, quæ verè existunt, essentiam; nec sine extensione cogitari potest vel substantia, vel accidens. Tertiò, qui naturas inextensas defendunt, hi etiam docent easdem esse totas in toto spatio et simul totas in quâlibet parte spatii: quod planè absurdum est. Etenim si tota Dei natura existat in loco A, nihil ejus esse potest in puncto B; aut si hoc etiam contineat divinam aliquam naturam, alia sit necesse est, tota ab illâ alterâ discrepans. Similiter si animus noster totus unam corporis partem replet, nisi multiplicatus in aliis partibus, totus existere non poterit, nec unicus existere totus in toto corpore. Quartò, si substantiæ inextense sint, locum nullum occupant; si locum nullum occupant, sunt immobiles, quod videtur absurdum. Ex eo etiam sequeretur posse animum finitum toti rerum universitati præsentem esse, illamque moderari. Respondeo hæc omnia argumenta à veteribus nostræ sententiæ defensoribus præoccupata fuisse et confutata. Primò, negant Plotinus et Porphyrius Deum, aut alias sub stantias non extensas, dici posse, vel puncta physica, vel puncta mathematica. Priora enim magnitudinem habent partesque extra partes, et cogitatione dividi possunt. Puncta verò mathematica, quamvis magnitudine careant, ha bent situm et positum. Punctum, ait Aristoteles, monas est, quod situ gaudet et positu. Spiritus verò, neque habet magnitudinem, neque situm non possis illum dicere magnum vel parvum, nec collocatum ad septentrionem vel ad meridiem. Proinde nec in cuspide acûs, nec usquàm aliàs saltare potest. Secundò, populi opinionibus servire est, pro nihilo illud omne habere, quod non habet partes extra partes. Cùm animum avocamus à sensibus et phantasia, quàm multa sine ullà formà extensa cogitamus? Illa quæ rebus omnibus præsidet sapientia, illa virtus, quæ omnia con

tinet immensamque molem pro arbitrio versat, habetne ipsa molem aliquam? Teruò, necesse est ut substantia spiritualis tota adsit illis rebus, quibus adest: ac si contrariuin statueremus, nempe partem substantiæ spiritalis in parte corporis tantùm existere, incideremus in id vitium quod nobis exprobratur, confitentes rem individuam in partes secari posse. Sed adest pluribus partibus sine multiplicatione, ut vis motrix una adest omnibus partibus corporis moti, et sapientia divina una et individua adest omnibus partibus universitatis. Bem ita esse colligimus ex ipso communi omnium sensu naturæ insito, quo credimus Deum esse ubique, quod profectò esse non posset, si Deus esset diffusus, et unaquæque pars ejus ita disponeretur, ut una pars in uno loco, alia in alio loco existeret: sic enim Deus dissiparetur, neque pars unaquæque tota divina natura esse posset. Quartò, sine dubio non competit spiritibus motus sicut corporibus illâ vi, qui impetus dicitur et corpora transfert, agitantur. Possunt tamen hoc sensu moveri, quòd successivè variis rebus cogitatione præsentes esse possint, et vi cogitationis procreatrice hoc sensu agitari : ac propter hanc eamdem rationem efficere potest Deus potentiâ suâ, ut spiritus finitus omnibus rebus creatis præsens sit cogitatione, easdemque, ut corpus suum nunc regit, moderetur.

nec

Aliæ sunt objectiones physicorum, quibus conficiunt necessarium esse vacuum ut existere possit motus, quas ingenuè fatemur nos solvere non posse. Si omnia essent, inquiunt, plena corporibus, nullo modo intelligere possemus quâ ratione fluida, sive liquores in perpetuo motu esse queant. Nam non possunt liquidorum particulæ perpetuò situm mutare inter se, quin spatiola vacua relinquant nullaque est materia quæ possit sese aptare tam subitis et tam variis mutationibus pororum, ut eos perpetuò accuratissimè compleat. Oporteret illam subtilem materiam esse actu in infinitum divisam, quod omninò concipere non possumus, et redderet illam ad omnes usus inutilem, cùm materiæ in infinitum divisæ, seu quæ nullam haberet massam, nullum momentum esse posset, nulla vis, neque ad movendum, neque ad sistendum. Argumentum etiam insuperabile petitur ex inertiâ, quam materie omni inesse experientiâ et ratione intelligimus, quæ efficit ut materia omnis movenda resistat pro quantitate molis suæ, cum quà fantâ resistentiâ in mundo pleno demonstratur

motum existere non posse. Præterea intelligimus Deum posse lunam vel aliud quodcumque corpus in nihilum redigere, cæteris in eodem statu divinâ virtute conservatis, quod tamen ese non posset, nisi vacuum esset possibile. Ilisce et similibus rationibus multi adducti sunt, ut spatium vacuum admitterent, quod cùm æqualiter distet à materiâ solidà et à spiritu inextenso et tamen proprietas extensionis sine subjecto esse non possit, illud dixerunt substantiam simplicissimam cujus unica sit aut saltem cognoscatur proprietas, videlicet extensio. Quot et quantas etiam habet hæc sententia difficultates!

(Annotatio P. S.)

Sat probabiliter evincitur etiam philosophicè Deum esse ubique præsentem ratione substantiæ; quam quæstionem ab auctore prætermissam sic tractavit DD. Bouvier, in suis philosophicis Institutionibus, de Attributis divinis, cap. 7:

DE IMMENSITAte Dei.

Illud dicitur immensum quod mensurari non potest, vel quod nullis limitibus circumscribitur. Inter philosophos christianos, alii dicunt. Deum esse immensum ratione operationis, quia ubique operatur vel operari potest, quod quidem constat ex dictis, alii contendunt illum esse immensum ratione scientiæ, quod etiam verissimum est, ut patebit ex dicendis; alii docent præterea illum esse immensum ratione substantiæ. Hæc posterior sententia admittenda est. PROPOSITIO.

Deus est immensus, id est, ubique præsens ratione substantiæ.

Prob. 1°: Vel Deus est ubique præsens ratione substantiæ, vel quibusdam limitibus circumscribitur: atqui nullis limitibus circumscribitur; ubi enim sunt limites, ibi est negatio entis ulterioris; ubi est negatio entis ulterioris, ibi est imperfectio; si ergo Deus quibusdam limitibus circumscriberetur, esset imperfectus; sed dicere Deum esse imperfectum, est blasphemia; ergo nullis limitibus circumscribitur; ergo est ubique præsens ratione substantia; ergo dici non potest illum esse limitibus circumscriptum.

Insuper vel ubique est præsens ratione substantiæ, vel quibusdam locis tantùm, vel nulli loco atqui duo posteriora dici nequeunt: 1o dici non potest Deum quibusdam locis tantùm esse præsentem; nulla enim est ratio cur his potiusquàm illis adsit, et tamen nulla causa extranea illum sic restringere potuisset, 2o Dici

non potest illum nulli loco esse præsentem ; nam si nullo loco sit præsens, nullibi existit: atqui nullibi existere, et non existere sunt quid unum et idem.

Aliunde, Deus ubique cognoscit et operati vel opcrari potest: porrò ipsius scientia et operatio à substantiâ separari non possunt; ergo ubique est præsens ratione substantiæ. Solvuntur objectiones. Obj. 1° Deus est simplex atqui non potest esse simul simplex et ubique præsens; ergo, etc. Resp. Nego min.; Deus, è contra, non potest esse corporeus et ubique præsens; nam si corporeus esset, una pars substantiæ ejus uni loco responderet, et altera pars alteri loco, et sic nullo loco totus esset præsens atqui tamen, cùm non possit esse divisus, totus est ubique præsens; ergo nedùm ipsius simplicitas immensitati noceat, ad illam necessariò prærequiritur.

:

Inst. Deus singulis locis præsens esse non potest, quin aliquo modo eis respondeat : atquî substantia simplex locis compositis respondere non potest; ergo, etc.

Resp. Dist. min.: Locis compositis respondere non potest ad modum corporeum, conc.; modo spiritibus proprio, nego minorem. Corpora respondent locis per materialem extensionem, ita ut una pars corporis uni parti loci, et altera pars alteri parti loci respondeat. Certum est substantiam simplicem hoc modo locis correspondere non posse : sed inde non concludendum est quòd nullo modo locis correspondere valeat; cùm enim naturam substantiæ simplicis et essentiam loci non nisi imperfectè noscamus, imprudenter affirmaremus nullam inter utrumque possibilem esse relationem. Quare enim substantia simplex modo sibi proprio locis adesse non posset? nullam sanè validam rationem afferre possemus; ergo, ete. Imò evidentibus rationum momentis adstruitur Deum esse simplicem ; ex alterâ parte demonstratur illum ubique esse præsentem unde concludere debemus substantiam simplicem modo nobis impervio locis compositis præsentem esse posse.

Philosophi autem varia excogitârunt systemata, ut explicarent modum quo Deus sit simplex et immensus. Acriter circa hoc punctum inter se disputant Thomista et Scotistæ. Thomista, sic dicti à S. Thomâ Aquinate, cujus doctrinam se profiteri gloriabantur, dicebant Deum esse virtualiter extensum, id est, ita in se divisum et unicum, ut omnibus tamen corresponderet locis, sicut simplicissimum sphæræ

centrum cunctis tamen radiis, licet numero infinitis, respondet. Asserebant verò Scotistæ, à subtili doctore Scot sic vocati, immensitatem Dei non esse distinctam à spatio in quo recipiuntur corpora, eamque incorporaliter esse extensam, et sic universis rebus, tum existentibus, tùm possibilibus, correspondere.

Sed in primâ opinione non explicatur quomodò Deus omnibus locis realiter sit præsens ; in secundâ non sufficienter intelligitur quid sit extensio incorporea et indivisibilis. Nonne melius est ignorantiam nostram confiteri, quàm rem obscuram intricatis suppositionibus explicare?

Audiamus clarissimum Fénelon, pag. mihi 354 Il n'est pas plus (Dieu) dans un certain <lieu précis qu'il n'est dans un certain temps: car il n'a, par son être absolu et infini, au<cun rapport aux lieux et au temps, qui ne sont que des bornes et des restrictions de l'être. Demander s'il est au delà de l'univers, ‹ s'il en surpasse les extrémités en longueur, largeur, profondeur, c'est dans un sens faire < une question aussi absurde que de deman⚫der s'il était avant que le monde fût, et s'il ‹ sera encore après que le monde ne sera plus. ‹ Comme il ne peut y avoir en Dieu ni passé <ni futur, il ne peut y avoir aussi en lui ni au ‹ delà ni en deçà. Comme la permanence absolue exclut toute mesure de succession, l'immensité n'exclut pas moins toute mesure ‹ d'étendue. Il n'a point été, il ne sera point, mais il est tout de même, à proprement parler, il n'est point ici, il n'est point là, il n'est point au delà d'une telle borne; mais il est absolument. Toutes ces expressions qui le rapportent à quelque terme, < qui le fixent à un certain lieu, sont impro‹ pres et indécentes. Où est-il done? il est, et il est tellement qu'il faut bien se garder de ‹ demander où. Ce qui n'est qu'à demi, ce ‹ qui n'est qu'avec des bornes, est tellement une certaine chose, qu'il n'est que cette ⚫ chose précisément; pour lui, il n'est précisément aucune chose singulière et res‹ treinte. Il est l'Être, ou pour dire encore mieux, en disant plus simplement, il est; car moins on dit de paroles, plus on dit de choses. Il est, gardez-vous bien d'y rien ajou‹ter. >

Obj. 2o Repugnat Deum esse præsentem in locis sordibus, pollutis et in flagitiosissimis peccatoribus; ergo non est ubique præsens.Resp. Nego ant.; nam Deus prorsùs impas

[blocks in formation]

PROBATIO. 1° Quidquid mutatur, vel mutatur à causâ externå, vel à causâ internâ. Atqui Deus experiri mutationem à causâ externâ non potest, cùm sit independens, singularis et disjunctus ab omni aliâ re, nullique externæ impressioni obnoxius. Non ab internâ causå; nam nulla alia concipi potest divinæ existentiæ, ejusque modorum, quàm necessitas absoluta existendi; quæ cùm sit eadem semper et uniformis, exigit ut Deus semper idem sit in omni tempore. 2o Deus est ens infinitè perfectum. Atqui tale ens nullam accipit mutationem, quia nullam de novo acquirere perfectionem potest, cùm jam omnes habeat : neque ullam deperdere, cùm sint omnes indissolubili nexu conjunctæ, nec una esse possit sine aliis. Vel sic confice: Deus est immutabiliter talis, qualis est necessariò. Sed est necessariò in formâ perfectissimâ. Est ergo immutabiliter in illa formâ. 3° Quâ in re experiri mutationem posset? An ratione existentia? sed illa necessaria est. An ratione loci? Sed immensus est. Omnia in ipso vivunt, moventur et sunt. An ratione temporis? Sed immobiliter æternus est, et in stante suâ æternitale omnes temporum differentias continet. An ratione cognitionis? Sed quid latere potest infinitam scientiam ? An ratione consiliorum? Sed à perfectissimâ mente omnis abest animi levitas, quæ ex ignorantiâ aut incogitantiâ in ipsis hominibus proficiscitur (1).

In hâc denique sententiâ summa semper fuit omnium philosophorum consensio, scilicet

illam necessariò existentem essentiam Dei,

(1) An ab aliquâ exequendi difficultate? Sed est omnipotens. P.S.

quæ est ipsa æquabilitas, ipsa pulchritudo, ipsa singularitas, quæ est ipsum ens, nułam experiri posse mutationem. Plato in Phadone. Aliquam habet difficultatem attributi hujus cum libertate et variis divinæ providentiæ actibus conciliatio, de quâ vide art. de . Libertate Dei.

De unitate seu singularitate Dei. Per uni tatem intelligimus, non solùm illam singularitatem, quæ excludat omnis alterius entis æqualis et earumdem perfectionum consortis existentiam, sed et omnis alius naturæ necessariæ et à se existentis seu independentis consortium. Adeòque veram naturæ divinæ unitatem negârunt,

1o Quotquot duas naturas ab æterno existentes, nempe materiam et Deum admiserunt, quique sic duo rerum principia, alterum efliciens, alterum quod fingeretur, docuerunt. Hoc dogma Academicis, Peripateticis et Stoicis tribuit Tullius in Acad. Quæst.: Naturam dividebant in res duas, ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se præbens, ex quâ efficeretur aliquid : in eo quod efficeret, vim esse censebant; in eo quod efficeretur, ma‹ teriam quamdam (1). › At juxta eumdem philosophi hi duo ista rerum principia sic commiscebant, ut reipsà nonnisi una fierent eademque natura, ‹ in utroque tamen utrumque, pergit Cicero, neque enim materiam ipsam cohærere potuisse, si nullâ vi contineretur; neque vim sine aliquâ materiâ: ‹ nihil est enim, quod alicubi non esse cogatur. Imò Stoici has res multò magis confundebant; docebant enim rem efficientem materialem esse, ignemque aliquem subtilissimum. Sed quidquid sit de horum opinione, certum est fuisse quamplures philosophos, qui simplices et spirituales mentes professi, duo diversa rerum principia ab æterno simul extitisse asseruerunt, materiam videlicet, et Deum segregatum ab omni concretione corporeâ. Sic Anaxagoras sensit, sic Archelaus, sic Atticus, sic plures alii. Pythagoram quoque in hâc sententiâ fuisse Numenius auctor est. Platonem idem sensisse Plutarchus et Laertius scripserunt. Aristotelem eamdem fovisse sententiam persuasum multis fuit. Porphyrius,

(1) Dicunt Stoici nostri duo esse in rerum naturâ, ex quibus omnia fiunt, causam et materiam. Materia jacet iners, res ad omnia parata, cessatura si nemo moveat. Causa autem, id est, ratio, materiam format. Sen. Ep. 65.

Jamblicus, Proclus et Simplicius, etsi docuerint Deum caput esse atque causam rerum omnium, tamen putaverunt materiam esse æternam. Quorum omnium atque suam sententiam sic exponit Plutarchus (1): Præstat igitur Platonis (quàm Heracliti) sententiam sequi, atque hoc dicere et canere, mundum à Deo esse factum. Nam et mundus omnium operum est pulcherrimum, est Deus omnium causarum præstantissima. Substantiam autem et materiam, ex quâ factus est mundus, non natam, sed semper subjectam opifici disponendam se atque ipsius similitudine, quantùm fieri potest, effingendam sese præbuisse. Non enim ex nihilo extitit mundus, sed ex eo quòd non pulchrè, non rectè, nec perfectè, sese haberet, quomodò fiunt domus, vestis, statua. Imò verò quidam viri doctissimi hanc opinionem attribuunt omnibus generatim antiquioribus sapientibus. Vide ed. lat. Cudworthi cum notis et diss. doctissimi interpretis, et Beausobre in Historiâ Manicheismi.

Hoc dogma tenuerunt olim etiam multi Christiani (2), qui idcircò Materiarii vocati sunt, inter quos Hermogenes celebris fuit, quem præsertim ex origine mali disputâsse legimus apud Tertullianum 1. contra Hermog., p. 138. Præstruit, ait Tertullianus, Dominum aut de semetipso fecisse cuncta, aut de aliquo... Negat illum ex semetipso facere potuisse, quia partes ipsius fuissent, quæcumque ex semetipso fecisset Dominus; porrò in partes non devenire, ut indivisibilem, et indemutabilem, et eumdem semper, quà Dominus. Ex nihilo non potuisse eum facere sic contendit, bonum et optimum definiens Dominum, qui bona et optima tam velit sa<cere, quàm sit; imò nihil non bonum atque optimum, et velle eum et facere. Igitur omnia ab eo bona et optima oportuisse ‹ fieri secundùm conditionem ipsius. Inveniri autem et mala ab eo facta, utique non ex arbitrio, nec ex voluntate, nihil incongruens et indignum sibi faceret. Quod ergo non arbitrio suo fecerit, intelligi oportere ex vitio alicujus rei factum ex materiâ esse sine dubio. ›

2° Præter hanc æternam et necessariam materiam, et Deum, multi olim quasi tertium

(1) Tom. 2, op. p. 1014.

(2) Auctor per istos Christianos intelligit hæreticos, de quibus vid. Bergier, Diction. verbo Matérialisme, Matérialistes.

quoddam principium excogitârunt; quippe cùm non intelligerent quomodò sub regimine Dei summè boni malum oriri potuisset, et vanam ineptamque ducerent opinionem, quæ materiam qualitatis omnis et virtutis vacuam causam mali faciebat, quòd esset inobsequens voluntati Dei; putarentque in illo systemate maluni non in materiam, sed in Deum ipsum refundendum esse; huic materiæ æternæ adjunxerunt naturam seu vim quamdam ratione carentem et maleficam, inordinatis ac turbulentis motibus materiam perpetuò cientem: hane naturam Plutarchus vocat animam con

trariam et contrariorum opificem; animam incompositam, turbulentam et mente va‹ cuam: › nominat quandoque necessitatem, eò quòd sine consilio agat; atque eam ipsum esse fatum asserit, de quo poetæ et philosophi tam multa scripsère. Hi philosophi igitur sic explicant originem rerum, ut nihil omninò productum fuerit ex nihilo, neve bonum, neve malum; ac juxta eos Deus, cùm mundum condere voluit, hæc effecit: Primò materiam digessit et suum elemento cuilibet locum assignavit. Deinde ne rectè constituta denuò convellerentur, mundi animam emendavit, quantùm potuit, ejusque inordinatos ac turbulentos motus temperavit. Et tandem de suâ propriâ substantiâ partem addidit, quæ varios ejus motus sic dirigeret, ut hæc rerum omnium pulchritudo nasceretur. Quidquid ergo mali est in mundo, originem habet ab illâ maleficâ animâ, quam Deus omninò corrigere non potuit quidquid verò boni, ab illâ parte divina, quæ principatum obtinet, et æquabili lege omnia continet. Ut mundus universus, sic homo quisque, ex tribus istis partibus componitur, nempe materiâ, vi inordinatâ et aurâ colesti. Huic ultimæ opinioni valdè deditus fuit Plutarchus, qui summo studio conatus est in illius patrocinium trahere omnes præclarissimos philosophos. Vide Syst. Intell. Cudw. Historiam Manichæismi. Manichæismum ante Manichæos.

3o Superioris sententiæ amplificatio quædam fuit Manichæorum doctrina. Hi etenim in hoc solummodò à recensitis philosophis differebant, quòd existimarent, juxta veterem quamdam Chaldæorum, Phoenicum et Persarum aliquorum opinionem (1), in istâ æternâ materiâ naturaliter gigni varii generis animantia, et dæmones malos, unumque aliorum principem: duoque sic statuerint imperia æterna, aliud (1) Vide Hist. Manich.

« VorigeDoorgaan »