Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

carentiam

tur esse quid merè negativum enim termini ac finis sonat, et reverà hunc habet sensum cùm applicatur abstractis notionibus rerum finitarum, ut temporis, extensionis, numerorum, velocitatis, etc. Finitæ naturæ et earum proprietates cùm absolutam et veram infinitatem assequi nunquàm possint et semper incrementorum capaces sint, earum magnitudo abstractè considerata,est negativè infinita, seu caret terminis. At infinitum philosophicè consideratum est aliquid maximè positivum, cùm nihil sit aliud quàm summa et absoluta perfectio.

Duo quæri possunt, an Deus sit infinitus seu summè perfectus? Et quomodò intelligenda est summa Dei perfectio? Utrique quæstioni jam satisfecimus priori, in argumentis metaphysicis existentiæ Dei, ubi ostendimus rem eam, quæ certis tantùm gaudet perfectionibus, non omnibus, aut finito quodam perfectionum modo et mensurå, voluntate causæ effectricis ad illam finitam et arbitrariam amplitudinem determinatam esse adeòque naturam primam, quæ nullam agnoscit causam limitantem, habere omnes perfectiones. Posteriori quæstioni respondimus præsertim in disputatione de systeInate Spinosa, ex quâ colligitur, Deum eo sensu esse infinitum, quòd habeat formaliter omnes perfectiones puras et absolutas, quas scholastici vocant simpliciter simplices, id est, illas omnes, quæ nullam habent sibi adjunctam imperfectionem, nec ullam aliam excludunt perfectionem, qualis est, verbi gratiâ, scientia perfecta quòd contineat tantùm virtualiter, id est, uti effectus est in causâ, perfectiones simplices, seu secundùm quid, quæ quidpiam imperfecti habent ex sese, aut alteri perfectioni seu æquali, seu majori opponuntur, quales sunt motus, figura, etc.

De æternitate Dei. Sit aliquod ens necne, cui nec ortum, nec interitum tribuere possimus, et quod proinde æternum sit, nullus unquàm negavit. Sed cùm in tempore omnia quæ novimus successivè durare videantur, ejusdemque durationis notionem quamdam adjunctam habeat omnis mentis actio, aut passio, ardua et difficilis extitit quæstio de divinâ naturà, an successivè duret. In diversas abiêre partes viri gravissimi in omni retrò antiquitate et etiam nunc in hâc ætate nostrå: alii statuunt naturam divinam simplicem et immutabilem, omnia semper eodem ac unico actu intelligentem et volentem, nullo modo successivè durare, nec ullam temporis continuationem

sibi adjunctam habere. Deus juxta hos ipsius temporis omniumque temporalium parens, nec fluit, nec labitur; sed in constanti stabilitate suâ labentem omnium temporum seriem, idque quod nos mortales tempus præteritum, præsens et futurum nominamus, simul continet. Negant tamen hanc stantem æternitaten concipi debere ut breve quoddam temporis momentum, quod consistit, vel informandam esse illius ideam ex rerum mutabilium duratione. Habet quæque res pro suâ indole et naturâ durationem propriam; ideòque rerum quarum imperfecta natura fluminis instar decurrit, perpetuisque motibus et vicissitudinibus agitatur, duratio necessariò succedens est, præteriens, et fluens: hæ naturæ perpetuò ex præterito tempore in presens descendunt, semper futurum spectant, semper denique eventurum esse aliquid, quod nondùm adest, sed appropinquat, vel sperant, vel metuunt. Verùm id quod stabili gaudet et immobili naturâ, ejus quoque duratio stabilis, nullique fluxui obnoxia esse debet; nunquàm illud, ejus quod possidet, amittit aliquid vel relinquit ; nunquàm, ut consequatur aliquid, cujus nondùm compos est, procedere pergit. Plato (1) olim et tota ejus familia, aliique maximi nominis apud antiquiores in hâc fuêre opinione: inter quos Boetius, cujus maximè probata est æternitatis definitio. Est juxta eum, inter<minabilis vitæ tota simul et perfecta posses‹ sio. >

Alii contra, illique gravissimi viri, de religione etiam optimè meriti, hanc non capientes sententiam, nimiæ illam subtilitatis arguunt et rotundè statuunt æternitatem esse durationem successivam seu tempus infinitum. In hâc difficili quæstione, quæ humani ingenii vires longè superat, vix quidquam satis exploratum possumus affirmare, præter hoc solum, esse ens ortu et fine carens, quod primâ propositione breviter confirmabimus. Et cùm verisimilior videatur, et auctoritate magnorum virorum magis confirmata sententia prior, etsi

(1) Erat, est et erit, partes sunt temporis et malè illa transferimus ad æternam naturam; huic est tantùm competit; erat verò et erit pertinent solummodò ad res in tempore fluentes, unt enim motiones. Illa semper immobilis naCura nec senior, nec junior ullo modo esse polest. In Timæo p. 37. Vide Philonem Judeum, Proclum, Plotinum, Simplicium, Plutarchum. Hanc quoque opinionem secuti sunt plerique Ecclesiæ Patres et omnes fermè scholastici.

conceptu difficilior, illam etiam paucis adstruere conabimur.

PROPOSITIO PRIMA.

Deus est ens æternum, seu principio et fine caret. PROBATIO 1° Deus est ens necessarium, scu internâ necessitate existit, seu necesse est Deum existere. Atqui quod necesse est existere, id nunquàm non fuit et nunquàm non futurum est. 2o Deus si non sit æternus, aliquando habuit initium. Atqui habere initium non potuit. A quo etenim? Non ab alio, cùm sit ens primum. Non à seipso; nulla res sibi dare potest existentiam, cùm rei non existentis nulla virtus, nulla efficacia sit. 3° Id pro vero habendum est, in quo omnes consentiunt. Atqui, ut Boetius notat 1. 5 de Consol. phil. prosâ 6 : Deum æternum esse cunctorum ratione utentium commune judicium est. Et Cicero etiam observavit, naturam, quæ Deorum informationem nobis dedit, eamdem menti nostræ indidisse, Deos esse beatos et æter(nos.

PROPOSITIO II.

Eternitas Dei non est duratio successiva sine principio et fine, seu tempus infinitum. PROBATIO. 1° Si æternitas sit successio infinita momentorum semper fluentium, seu tempus infinitum, duo contradictoria affirmari possunt, videlicet infinita secula jam esse præterita. Infinita præterierunt ex hypothesi, nam tempus infinitum supponitur. Præterita tamen secula nullo modo sunt infinita, nam illorum numerus novis advenientibus seculis perpetuò augetur; et illud tantùm infinitum est, cui addi nihil potest. Sic etiam affirmari potest ab origine divinâ nativitatem hominis esse infinitè distantem et non esse. Erit enim infinitè distans ex hypothesi, cùm intercedant infinita secula. Non erit profectò : nam illa omnis duratio, quæ est præterita, fuit aliquando præsens, aliàs non esset præterita; sed quod præsens fuit non potest à nobis intervallo infinito distare; numero potest designari aliquo distantia, uti manifestum est. 2o Duplex æternitatis pars distingui potest : illa quæ jam præterita est, quæ dicitur æternitas à parte ante et illa quæ est futura, quæque dicitur æternitas à parte post. Ejusdem prorsùs naturæ sunt hæ duæ æternitates et eâdem ratione illas animo informamus. Nam informamus notionem æternitatis à parte post, cùm cogitamus ens aliquod posse durare ultra quod

vis temporis futuri spatium. Et informamus notionem æternitatis à parte ante cùm cogitamus ens aliquod potuisse existere ante quodvis determinatum temporis intervallum. Atqui absurdum est dicere æternitatem à parte post posse unquàm evolvi, quoniam infinitum non potest exhauriri. Ergo æquè absurdum est dicere æternitatem à parte ante jam evolutam esse, quia exhaustum supponeretur infinitum.

-

Objicies. Pervertit omnes maximè communes notiones sententia hæc, ponit pro divino attributo quiddam minimè intelligibile, et est obnoxia insuperabilibus difficultatibus. Respondeo hosce characteres esse totidem notas veritatis. 1° Nec debent nec possunt in hâc disputatione communes notiones in divinam naturam transferri. Nullam habemus ideam durationis, nisi illius fluentis et perpetuò labentis creaturarum finitarum, quarum existentiæ partes omnes aliquando futuræ erant, postea præsentes sunt, et aliquando erunt præteritæ. Talem durationem infinitam nunquàm evadere posse, videmur clarè intelligere: nam quantùmvis remotam temporalis rei originem concipiamus, nunquàm poterimus efficere, ut non cogitemus omnia momenta durationis istius successivæ et prætereuntis fuisse præsentia et consequenter illam originem haud magis infinitè distantem cogitare possumus, quàm numerum infinitum compositum ex successivâ unitatis additione: vel aliquid in spatio infinito collocatum, quod à nobis infinitè distet seu cujus distantia metiri non possit. Hæc enim notio temporalis durationis valdè accurata est, et nunquàm errabimus quamdiù illam applicabimus entibus tantùm mutabilibus et finitis. Ex eâ concludere licet mundum non esse æternum, non esse infinitas generationes, etc.; sed illa non magis Deo convenit, quàm idea mutationis et fluxûs perpetui. 2o Est etiam character veritatis in hâc sententiâ, quòd modus existentiæ necessariæ sit incomprehensibilis. Quid enim verius est, quàm infinitum Deum, necessarium et immobilem non posse comprehendi à finitis mentibus? Et præsertim ubi non agitur de perfectionis alicujus specie, sed modo, qui tantùm distare debet à modo nostrarum perfectionum, quantùm independentia à dependentia, necessitas à contingentiâ, immutabilitas ab inconstantiâ, infinitum à finito, 3° Non mirum est, quòd res à nostris sensibus disjunctæ, et abhorrentes à communibus notionibus, multis videantur difficultatibus obnoxiæ, ubi ad illarum communium notionum

trutinam expenduntur. Sed malè hoc tentatur, recusamus illam normam, nullas ex illis ortas objectiones admittimus, nisi ubi agitur de specie attributorum, quam quidem ex aniini nostri sensibus et virtutibus utcumque apprehendi mus; sed modum nullo modo: v. g., scientiam esse in Deo concludo et utcumque apprehendo ex humanâ intelligentiâ; sed quomodò Deus cognoscat, eâdem ratione intelligere non possum. Sic quoque existentiam Deo tribuimus, eamque necessariam ; quam autem connexionem habeat cum successione temporis planè nescimus.

De immensitate Dei. Easdem, quas in superiori disputatione, hic difficultates experimur et ex eodem fonte natas. Deum à nullâ re abesse facilè concedunt omnes, qui illius agnoscunt existentiam, sed in explicando modo divinæ immensitatis magna dissensio est. Cùm ea omnia corpora inter quæ versamur spatium quoddam aut locum replere videantur, et cùm omni rei, cujus habemus distinctam notionem, sit conjunctus loci, quo contineatur, sensus, difficilis nascitur quæstio, an Deus etiam cum spatio diffundatur. In diversas partes abière tum philosophi, tum theologi. Quidam Deum, omnemque naturam cogitantem ita simplicem censent, ut neque cum spatio co-extendi, aut locum quemvis occupare possint; quòd hoc sine partibus verò diversis, utcumque similibus et cohærentibus, concipi nequeat et ex eo confirmant opinionem suam, quòd spirituum affectiones et vires omnes, sensus, cogitatio, conscientia, etc., nullo modo per locum extensum porrigi videantur. In hâc sententiâ tota fuit Platonis schola (1) cum Aristotele aliisque benè multis veteribus phi

(1) Tertium genus locus est, qui omnibus quæ gignuntur sedem exhibet.... cùm ad hunc animo respicimus, somniamus quodammodò, necessariumque putamus, ut quidquid est, in aliquo sit loco positum; et quod neque in terrâ neque in cœlo sit, minimè esse credimus: hoc somnio et imaginatione adeò tenentur homines constricti, ut hæc et similia etiam à pervigili verèque existente naturâ dividere non valeant. Plato in Timæo, p. 535. Deus non in alio quodam est, non in terrâ, non in cœlo, sed idipsum, per seipsum, cum seipso uniforme semper existens. Cætera verò omnia, quæ pulchra sunt, illius participatione pulchra sunt. Idem Symp. p. 331. Vide Aristotelem Phys. cap. ultimo et in libris metaphys. et de Aníma, Plotinum, Simplicium, Porphyrium. Unde mirum est Bayliumn Dict. crit. 1. 4, art. Simonide et alibi asseruisse hanc doctrinam ante Cartesium à nemine defensam fuisse.

losophis; hanc quoque secuti sunt fermè omnes christianæ Ecclesiæ doctores.

Alii haud pauci doctissimi viri negant debere nos à communibus notionibus et à luce quodammodò ad tenebras animos transferre: et contendunt existere necessariò spatium infinitum et æternum, quod omnes res corporales et spirituales contineat, quodque nihil aliud sit, quàm ipsa divina immensitas. Quandoquidem hujus immensitatis spatiosa notionem nullâ possimus industriâ ex animis nostris extirpare; hoc argumento esse aiunt, pertinere illam ad ens necessarium, cui existentiam sine contradictione denegare non possumus. Hi igitur philosophi res omnes formaliter extensas asserunt et in quâdam condensatione substantiarum differentiam ponunt. Deo propriam esse extensionem infinitam et subtilissimam : ita ut quasvis alias substantias facilè penetrare queat: materiam vero esse extensionem maximè crassam et solidam : et inter Deum et materiam innumerabiles substantias possibiles esse, quarum subtilitas magis vel minùs à summâ Dei simplicitate recedit, et quæ propterea etiam magis vel minùs activæ sunt. Ilujus opinionis patroni inter veteres plures extiterunt, et à recentioribus aliquibus philosophis præsertim inter Anglos Newtono, Clarkio, Lockio, aliisque defensa fuit: quorum quædam placita sunt multùm abhorrentia à receptissimis notionibus. Nempe Newtonus inter quæstiones quas proposuit in fine Optices, hanc habet Annon sensorium animalium est locus cui substantia sentiens adest, et in quem sensibiles rerum species per nervos et cerebrum deferuntur, ut ibi præsentes à < præsente sentiri possint?......................... An non ex phænomenis constat esse entem incorpo‹ reum, viventem, intelligentem, omnipræsentem, qui in spatio infinito, tanquàm ‹ sensorio suo, res ipsas intimè cernat, penitùsque perspiciat: totas intra se præsens præsentes complectatur; quarum quidem rerum, id quod in nobis sentit et cogitat, imagines tantùm ad se per organa sensuum delatas, in sensoriolo suo percipit et con<tuetur? Novimus etiam eosdem philosophos, etsi mentem suam clarè nunquàm libris vulgaverint, existimåsse, Deum in creanda materiâ nihil aliud egisse, nisi hoc unum, nempe effecisse ut pars suæ immensitatis solida existeret. De quâ opinione consule notam editoris gallici in librum quartum Lockii.

Non defuerunt aliqui, qui mediam inter has

oppositas sententias viam insistere voluerunt; quique hoc modo utrosque componere tentårunt. Docent Deum quidem prorsùs non extendi, sed tamen ubique in spatio infinito diffusum esse, ita ut totus ubique præsens sit; finitas etiam mentes, tametsi parte suî inte riori non sint distentæ, semetipsas tamen in certam quamdam extensionis externæ seu loci amplitudinem diffundere, per quam ita certo cuidam spatio alligatæ sunt, ut simul tote in singulis ejus partibus adsint. Hincque nata est distinctio celebris, ubi circumscriptivi, quod corporibus, et ubi definitivi, quod spiritibus convenit. Hanc sententiam quidam secuti sunt, quæ valdè obscura et subtilis est, nihilque aliis referre videtur, nisi voces sensu vacuas, vel consociationem idearum repugnantium. Quomodò enim, aiunt, res quædam in amplitudinem loci sese potest extendere et tamen non esse extensa, extensionem occupare et replere sine extensione? Nos verò tantas dirimere lites in nos non suscipimus et hanc præcipuam in his quæstionibus utilitatem quærendam esse putamus, ut tenuitatis nostræ conscientia excitetur, et ingenii deprimatur arrogantia. Verùm quoniam prior opinio, etsi obscurior, non tot patet incommodis, magisque habet approbationem philosophorum maximorum, illam, post assertum breviter divinæ immensitatis dogma, defendemus.

PROPOSITIO PRIMA.

Deus est immensus, seu rebus omnibus, tum corporeis, tum spiritualibus, intimè præsens est. PROBATIO.-1° Deus est ens necessarium, scu ens quod existit ex internâ et absolutâ necessitate, quam nulla vis coercet. Atqui tale ens necessariò immensum est, seu à nullâ re potest abesse. Nam absoluta necessitas æqualiter exigit, ut sit ubique, ac ut sit alicubi : contradictionem involvit, ut possit ab aliquo loco abesse, quia aberit sine causâ. Pone uni tantùm loco adesse, tollis uniformem illain, absolutamque necessitatem, quæ supponitur causa existendi interior, et inducis arbitrium seu arbitrariam determinationem unius loci, cui adsit, præ omni alio.

2o Deus est ens infinitum et perfectissimum. Atqui ens infinitum et perfectissimum à nullâ re vel loco potest abesse, id enim nec infinitum cogitatur, quod ullis terminis circumscribitur, nec perfectissimum, quod caret excelLenti proprietate ubique existendi. 3o Deus est omnium rerum fabricator, est omnium opera

tionum naturalium primus auctor, est omnium substantiarum adininiculum, ita ut nequeant sine ejus virtute existere. Atqui divina virtus agere non potest, ubi ipse Deus præsens non est et quodammodò in distans, quia nihilum non potest agere. At ubi substantia Dei non est, ibi est nihilum Dei.

PROPOSITIO II.

Deus non est formaliter extensus, scu spatium, quod fingitur infinitum, non est divina immensitas.

PROBATIO. Id efficitur illis rationibus, quibus probatur animos omnes nullo modo extensos esse. 1° Si spiritus omnis extensus sit, necesse est aut quamlibet animi extensi partem esse animum et partis ejusmodi quamlibet partem esse quoque mentem, aut non esse. Atqui utrumque absurdum est; posterius quidem: nam si nulla pars animi extensi animus est, propriâque sibi intelligentiâ valet, certum est omninò, neque totum quod ex omnibus his constat partibus, mentis particeps esse posse, quia ex nihilo nihil fit. Coagmentatio rerum vitâ vacuarum seu in quibus est nihilum vitæ, non potest continere vitam, non magis quàm ex collectione rerum non extensarum potest componi extensio, cùm totum aliquid nihil reverà sit, quàm partium collectio, differre naturâ à partibus non potest. Primum etiam dici non potest, nempe singulas animi extensi partes esse totidem animos, qui suâ gaudent intelligentià atque vità, quia tunc tot essent mentes quot partes: in quà hypothesi omnes essent supervacaneæ præter unam : et præterea intimo sensu intelligimus rem, quæ in nobis est particeps cogitationis, non esse multiplicem.

2o Sic conficere licet: Si spiritus qui sentit ac percipit in nobis extensus esset, partesque haberet extra partes, unum ex his tribus allirmandum esset:autquamlibet naturæ hujus extensæ partem objectæ rei partem tantùm percipere, aut singulas ejus partes totam rem objectam comprehendere; aut denique unum quoddam punctum esse individuum, quod singulas objectæ rei partes et totum simul percipiat, ad quod tanquàm ad centrum omnes reliquæ partes tanquàm totidem lineæ tendunt. Atqui primum dici nequit, quia tunc nihil crit in nobis, quod rem universam comprehendat, partes comparet cum partibus. Secundum etiam dici nequit tunc enim quotquot animus punctis constabit, toties rem unam eamdemque

totam percipiet, id est, infinitæ unius rei perceptiones simul exorientur in nobis, et crit quisque spiritus multitudo personarum percipientium. Tertium verò eligere, est incidere in sententiam eorum qui negant spiritus esse extensos: nam punctum individuum esse extensum nequit. Et præterea ejusmodi punctum in re extensâ, juxta omnes philosophos, qui continui divisibilitatem in infinitum admittunt, nullum est. Aliunde non intelligitur quare in eâdem re extensâ unicum punctum sit cogitans, alia non sint neque etiam quomodò minimum istud punctum complecti valeat tantam rerum varietatem quantam percipimus.

3o Constat experientiâ esse in animis multarum rerum species, quæ imaginando nequeunt informari; ideòque nec longitudinis aliquid, nec latitudinis, nec crassitudinis habent, quales sunt notiones virtutum et vitiorum. Fingimus etiam animo formas potentiarum et virtutum, nunc crescentium, nunc imminutarum, quibus omnibus nihil extensionis inest. Omnes abstra ctæ rerum essentiæ dividi nequeunt. Quin eiam, mens nostra ipsas res extensas, nec extensè, nec dividuò percipit : si spatium mille passuum animo tecum expendas, non plus loci cogitatio hæc occupat in animo, aut animum magis dilatat, quàm si de exapedå vel pede cogites. Atqui si illa res, quæ in nobis sentit ac percipit, esset naturâ extensionis particeps, haud ea cuivis rei, quam sentimus, æquè esset accommodata, nec simili planè modo rerum majorum et minorum notiones animo informaret: minimè verò omnium, res omni omninò magnitudine vacuas cogitando sibi effingeret, imò nullæ tales intelligibiles essent. Hanc argumentationem Aristoteles putat nullâ viâ elevari posse.

4o Si spiritus finiti essent formaliter extensi, essent etiam corporei, qui certè haberent omnes corporum proprictates. Essent primùm extensi ex hypothesi; essent etiam figurati, nam haberent extensionem terminatam seu circularem, seu triangularem, seu quadratam, etc.: certè extensio finita sine figurâ esse nequit. Essent etiam mobiles, possent transferri de loco in locum; et motus inter ipsos etiam communicaretur juxta certas leges seu impulsionis, seu gravitatis, etc. Essent iidem divisibiles; posset sanè Deus dimidiam partem creaturæ extensæ annihilare servatâ aliâ dimidiâ parte; vel posset duas dimidias partes à se invicem disjungere. Substantiam sanè extensam sine positione partium extra partes non concipimus.

Essent lidem impenetrabiles et solidi : nam illa substantia impenetrabilis et solida dicitur, quæ locum suum replet, et cujus partes firmiter cohærent; ob nullam aliam causam materia impenetrabilis et solida habetur. Atqui si spiritus extensi sint, replent locum suum, eorum partes valdè cohærent, cùm nullå vi nisi divinâ possint divelli. Denique facilè concipimus substantiam quamlibet verè et formaliter extensam posse in organa distribui, et varios continere motus, qualis est motus sanguinis in corpore humano. Uno verbo ab ideå substantiæ extensæ nullo modo separare possumus omnes corporis affectiones. Ergo, etc.

5° Nullam habemus aliam judicandi regulam præter claram distinctamque perceptionem. Atqui clarè et distinctè disjunguntur cogitatio et omnes animi virtutes ab extensione: neque ullo modo possumus aut extensionem cogitare cum vi cogitandi, aut vim cogitandi vestire extensione.

6o Tandem, quod Deum attinet, valdè absurdum videtur negare Deum esse totum ubique, et partem solùmmodò illius esse in hâc rerum universitate corporeâ. Hoc tamen necessariò dicendum est, si spatium sit ipsa divina immensitas. Nam Deus infinitè extensus non potest esse totus, v. g., in sole, cùm infinitas spatii, quæ divinum attributum supponitur, in sole non sit. Imò alia pars divinæ immensitatis erit in sole, alia in terrâ; et quisque planetarum motu suo varias peragrat et metitur divinæ substantiæ partes.

Objicies Nulla est idea clarior illà spatii; quidquid obnitamur animo, illam mente pellere non possumus: inviti spatium, ut quid infinitum, immobile, æternum et necessarium, cogitamus, dùm facilè materiam limitibus circumscribimus. Ergo spatium habet objectivam realitatem, quam materia non habet.-Respondeo Ergo spatium habet objectivam realitatem, in mente tum humanâ, tum divinâ, sicut alia benè multa, tempus, numerus, æternæ veritates, concedo; extra mentem omnem divinam et humanam, seu est proprietas en tis alicujus distincta à cogitatione, vel aliqua substantia existens necessariò et ab æterno, nego. Kiea spatii valdè clara est, esto. Sed non est clarior quàm idea temporis, vel numeri, vel illarum rationum, quæ sunt inter numeros et figuras ut spatium cogitamus infinitum et æternum, sic quoque cogitamus tempus intinitum, numeros infinitos, veritates infinitas et æternas. Igitur non magis concludere dere

« VorigeDoorgaan »