Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

solo intelligitur, quòd natura substantiæ non potest concipi, nisi infinita; et quòd per partem substantiæ nihil aliud potest intelligi ‹ quàm substantia finita, quod per propositionem octavam manifestam contradictionem implicat. Propositio quarta deducitur ex propositionibus evidenter falsis et temerè assumptis fidenter adversari communi omnium intelligentiæ, hoc apud Spinosam est demonstrare. Tertiò. In scholio ad propositionem 15 habet: Non minùs absurdum est ponere, ‹ quòd substantia corporea ex corporibus sive partibus componatur, quàm quòd corpus ex superficiebus, superficies ex lineis, lineæ denique ex punctis componantur. › Quis hoc concedet Spinosæ, non esse difficiliorem cogitationem puncti mathematici, quàm corporis solidi, aut non magis repugnare, ut substantia corporea ex punctis inextensis, quàm ex partibus extensis componatur. Quartò. Pergit ibidem: Atque hoc omnes, qui claram rationem infallibilem esse sciunt, fateri debent, et inprimis ii, qui negant dari vacuum. Nam si substantia corporea ita posset dividi, ut ejus partes realiter distinctæ essent, cur i ergo una pars non posset annihilari, manentibus reliquis, ut ante, inter se connexis? Et cur omnes ita aptari debent, ne detur vacuum? Sanè rerum, quæ realiter ab invicem distinctæ sunt, una sine aliâ esse et in ‹ suo statu manere potest. Cùm igitur vacuum in naturâ non detur, sed omnes partes ita ⚫ concurrere debent, ne detur vacuum, sequi‹ tur hinc etiam easdem non posse realiter ‹ distingui, hoc est, substantiam corpoream, ‹ quatenùs substantia est, non posse dividi. › Estne hominis prudentis ponere sententiam tam abhorrentem à communi omnium intelligentiâ in opinione tam incertâ et explosâ à maximâ parte physicorum, qui sine vacuo motum existere non posse contendunt? Sed quidquid sit de hâc controversiâ, manifestum est materiam tam esse partibus distinctam, in systemate Cartesii, qui vacuum negat, quàm in systemate Newtoni vacuum admittentis, quia in utroque corpora omnia, v. g., sol et luna separatam habent et independentem à se mutuo existentiam, nec magis identificantur per interjectum æther, quàm per vacuum interpositum. Quintò. Tandem omnes objectiones ibidem sic præoccupat : « Si quis tamen jam quæ‹rat cur non ex naturâ ita propensi simus ad dividendam quantitatem, ei respondeo, quòd ‹ quantitas duobus modis à nobis concipitur,

.

abstracté scilicet sive superficialiter, prout nempe ipsam imaginamur; vel ut substantia, <quod à solo intellectu fit. Si itaque ad quantitatem attendamus, prout in imaginatione est, quod sæpè et faciliùs à nobis fit, reperietur finita, divisibilis et ex partibus conflata: si autem ad ipsam, prout in intellectu est, ‹ attendamus, et eam, quatenùs substantia est, concipiamus, quod difficillimè fit, tum ut jam satis demonstravimus, infinita, unica et indivisibilis reperietur. Quod omnibus, qui inter imaginationem et intellectum distinguere sciverint, satis manifestum erit; præcipuè si ad hoc etiam attendatur, quòd materia ‹ ubique eadem est, nec partes in eâdem dis<tinguuntur, nisi quatenùs materiam diversi<modè affectam esse concipimus, unde ejus < partes modaliter tantùm distinguuntur, non autem realiter. Ex. gr., aquam, quatenùs aqua est, dividi concipimus, ejusque partes ab invicem separari; at non, quatenùs substantia est corporea: eatenùs enim neque ‹ separatur, neque dividitur. Porrò aqua, quatenùs aqua, generatur et corrumpitur; al <quatenùs substantia, nec generatur, nec cor<rumpitur. At vanissima est hæc distinctio: nam substantia unica considerata per intellectum est pura abstractio mentalis nullum habens objectum reale. Substantia considerata per intellectum est substantia sine modo existentiæ. Atqui substantia existere non potest sine modo existendi. Seu quod eodem redit, nullæ res existunt nisi res singulares, nullæ cogitationes nisi singulares, nulli motus nisi singulares, juxta propositionem 28 primæ partis. Et juxta axioma 5 secundæ partis nullas res singulares præter corpora et cogitandi modos percipimus, quæ omnia pertinent ad naturam naturatam juxta scholium propos. 29, et concipiuntur per imaginationem. Quid ergo erit natura naturans, quæ concipitur per intellectum? An substantia sine modo et sine attributis? Sed nulla talis esse nec concipi potest. An substantia cum vi motrice vel vi cogitandi? At juxta Spinosam propos. 28, jam laudatâ, nulla est in unicâ suâ substantiâ facultas, nihil præter actuales motus et cogitationes. In scholio ad propos. 48, parte secundâ scribit; Eodem modo demonstratur in mente nullam dari facultatem absolutam intelligendi, cupiendi; unde sequitur has et similes faculta‹tes, vel prorsùs fictitias, vel nihil esse præter

entia metaphysica, sive universalia, quæ ex < particularibus formare solemus. › Natura ergc

naturans, quatenus distinguitur à naturâ naturatâ, est pura abstractio mentalis.

PROPOSITIO II. - - Substantia unica Spinosæ non

est ens infinitè perfectum.

PROBATIO. 1° Substantia unica Spinosa vel diceretur infinitè perfecta, quatenùs est naturans et concipitur per intellectum, vel quatenùs est naturata et concipitur per imaginationem: sed neutrum dici potest. Natura naturans nullam habet facultatem, nullam vim, nullum modum, ut modò dictum est; nihil est aliud quàm abstracta idea substantiæ vel extensionis cum abstractâ ideâ cogitationis et virium, quæ actualiter tantùm existunt in naturâ naturatâ. Atqui idea abstracta nullum habens objectum actuale non est certè ens infinitè perfectum, sed ens rationis. Neque natura naturata, quæ reverà sola actualiter existit, est ens infinitè perfectum. Nam Spinosa in scholio ad propos. 15 docet extensionem corpoream non constare ex partibus, quia partes finitæ infinitum componere nequeunt. Atqui naturæ naturatæ modi sunt finiti. Ergo infinitum nequeunt constituere.

2o Ens infinitè perfectum illud dicere solemus, quod habet omnes perfectiones in infinito gradu, scientiam, bonitatem, omnipotentiam, libertatem, imperium; quod nullas ex aliâ parte habet imperfectiones. Atqui juxta Spinosam unica substantia quovis modo consideretur non habet illas perfectiones, nisi nomine, ut patet ex superiori expositione: habet verò omnes imperfectiones corporum et spirituum, cùm ex illis confletur; in Deo existunt omnes figuræ motusque corporum; omnes sensationes etiam molestissimæ animorum, quas omnes imperfectiones à Deo non amovet Spinosa nisi per vanissimam illam distinctionem naturæ naturantis et naturæ naturate; vel substantiæ conceptæ per intellectum et per imaginationem. Sed profectò cùm natura naturans, seu substantia concepta per intellectum, sit pura mentis abstractio, seu, ut ejus verbis utar, res factitia et ens metaphysicum ac universale, quod ex particularibus efformare solemus, si nullas habeat imperfectiones, nullas habebit etiam perfectiones.

Nihilominus Spinosa omnibus fermè argumentis metaphysicis supra traditis utitur ad demonstrandam summam perfectionem suæ unicæ substantiæ per intellectum conceptæ, et in scholio ad propos. sic concludit: ‹ Perfectio igitur rei existentiam non tollit, sed contra

ponit; imperfectio autem contra eamdem tollit, adeòque de nullius rei existentiâ certiores esse possumus, quàm de existentia entis absolutè infiniti seu perfecti, hoc est, Dei. Nam quandoquidem ejus essentia omnem imperfectionem secludit, absolutamque < perfectionem involvit, eo ipso omnem causam dubitandi de ipsius existentiâ tollit, summamque de eâdem certitudinem dat; quod me<diocriter attendenti perspicuum fore credo. Hæc pronuntiat de naturâ naturante, cui nullum concedit, neque intellectum, neque voluntatem, neque ullam omninò facultatem ; et cujus nomine, quatenùs dividitur à naturâ naturatâ, nihil intelligere possumus præter extensionem infinitam, cui essentiæ loco tribuit potentiam : nam hæc est propos. 34: ‹ Dei potentia est ipsa ipsius essentia. Cujus propositionis hanc singularem tradit demonstrationem Ex solâ enim necessitate Dei essentia

sequitur Deum esse causam suî, per propos. 11, et omnium rerum per propos. 16. Ergo potentia Dei, quâ ipse et omnia sunt et agunt, est ipsa ipsius essentia. At quid esse potest hæc potentia, quæ est causa Dei et omnium rerum, quæ non est vis motrix, nec vis cogitandi, nec ullo modo habet rationem facultatis? Si ullus sensus tam obscuro sermoni tribuendus sit, dicendum erit Spinosam per potentiam illam causam Dei et omnium rerum intelligere necessitatem existendi, quam scholastici plerique vocant gradum constitutivum divinæ essentiæ, et quam quidam metaphysici antecedentem vocant, atque existentiæ Dei causam formalem. Adeòque extensio necessaria considerata sine ullis aliis perfectionibus erit ens infinitè perfectum. Hoc tueri, quid aliud est quàm insanire?

Hæc natura naturans producit juxta Spinosam naturam naturatam. Videamus, quo sensu huic summa perfectio tribui possit, quo modo naturæ hujus naturatæ accessione, una natura effici possit perfectissima. Statuit propos. 16: Ex necessitate divinæ naturæ, infinita infinitis modis (hoc est, omnia quæ sub intellectum infinitum cadere possunt) sequi debent. › Cujus propositionis demonstratio supra descripta est; hæc summa est: Entis necessarii infinita realitas est. Ergo • ex ejus naturâ infinita infinitis modis sequi debent: id est, sequi debent omnes affectio‹ nes possibiles corporea et spiritales. › Concedimus antecedentem propositionem. Ens necessarium sine dubio habet infinitam

realitatem; continet formaliter omnes perfectiones, ut loquuntur scholastici, simpliciter simplices, et quæ sunt meliores ipsæ quàm non ipsæ, quæ nullam habent adjunctam imperfectionem, nec aliam perfectionem majorem aut æqualem excludunt. Continet etiam eminenter et virtualiter omnes perfectiones simplices, quæ non sunt meliores ipsæ, quàm non ipsæ, vel quæ imperfecti quidpiam habent adjunctum, vel opponuntur perfectionibus excellentioribus: has, inquam, continet cogitatione et potentiâ. Nullo alio modo evolvere ideam entis infinitè perfecti possumus, quàm accumu lando ex unâ parte omnem veram perfectionem; et ex altera parte omnem imperfectionem et limitationem excludendo. Sed negamus ex infinitâ Dei realitate, infinita infinitis modis sequi ad sensum Spinosa, ita ut de illo nihil negari possit. Nam 1° Spinosa de Deo suo quàmplurima negat et ea quæ maximam continent perfectionem, quæ nisi Deo negaret, inutile foret ei tribuere gradus entis finitos. Negat in Deo existere intelligentiam infinitam, sapientiam, bonitatem, omnipotentiam, libertatem, etc., quas perfectiones cùm Deo tribuamus, inutile est tribuere ideas, volitiones, vires humanas, et alios quosvis definitos gradus entis. 2° Cùm Spinosa nos jubet concipere ens perfectum, ut ens infinitum extensivè, non intensivè loco unius entis ponit collectionem entium innumerabilium cum diversis et distinctis existentiis, quarum una non supponit aliam. Finge atomos Epicuri numero infinitas habere omnes istas perfectiones simplices corporum et mentium; unam esse quadratam, rotundam aliam, aliam triangularem, etc.; unam habere unum gradum velocitatis, aliam duos, aliam tres, etc., aliam lætam, aliam tristem, aliam justam, aliam injustam, etc. Quis enim mentis compos dixerit istam discordem multitudinem atomorum esse unum ens in genere perfectionis infinitum? 3° Hæc idea entis infiniti extensivè habet omnes difficultates; quæ adjunctæ sunt extensioni infinitæ, tempori infinito, numero infinito, quæ longè majores sunt, quàm quæ adjunctæ sunt idea entis perfecti intensive. 4 Supra confecimus perfectiones simplices, seu modos mentium et corporum esse arbitrarios effectus causæ liberæ, neque esse posse modos necessarios entis à se existentis et immutabilis.

(ANNOTATIO, auctore P. S.) Ad quatuor vulgò atheorum systemata referuntur, nempe 1o Academicorum; 2o Epica

reorum; 3° Immaterialistarum; 4° Spinose, seu Pantheistarum. Academici mundum esse æternum contendebant, quorum opiniones sufficienter exponit auctor et confutavit, supra in argum. quarto ex novitate mundi illato. Principia quædam contra epicureos in argumento quinto stabilivit idem auctor; non tamen systema eorum exposuit, nec satis directè curavit impugnare; de immaterialistis verò silet. Pantheismum denique ad Spinosa theoriam suo tempore celebratam reduxisse videtur. Porrò, ut his aliquantisper suppleamus omissis, primùm adnotabimus duplici ge nerali modo atheisticam pestem prodire : 1° Deum è medio rerum existentium tollende, adeò ut mundus præsens sive necessariò ab æterno, sive fortuitò ab atomis existere dicatur; quod proprium est atheorum præsertim materialistarum; 2° nihil præter Deum affirmando, seu quæcumque existentia Deum esse; hinc pantheismi nomen huic systemati tributum, quod figmentum immaterialistis solet arridere. Ad atheos primi generis maximè pertinent Academici et Epicurei. Pantheismus verò sese formis prodit non paucis, quas tamen ad duas contrahi posse arbitramur vel enim ens primum existit à quo cætera variis modis emanârunt, quod potissimùm apud Indos, ac deinceps apud Gnosticos invaluit; vel quisque id admittere debet, nihil præter seipsum esse. Atque universitatem mundi sibi apparentis nonnisi suæ cogitationis phænomena exhibere, quod deliramentum apud hodiernos pantheistas frequentiùs obtinet. Spinosa materialismum cum pantheisticâ opinione consociare intendit, cùm unicam substantiam extensam fingeret, ex quâ rerum deducit universitatem quasi per emanationem ideologicam, ut ita dicam, more geometrorum ad fucum argumentando; tantâ verò cum obscuritate, ut certè magis ille impius sui systematis moralis licentiâ effrenatâ nocuerit, quàm abstractâ atque inintelligibili theoriâ.

De systemate Spinosa satis disseruit auctor. Pantheismi tùm Indorum, tum Gnosticorum expositionem contractam vide in opere inscriplo: Précis de l'histoire de la Philosophie, publié par les directeurs du collège de Juilly. Quoad hodiernos pantheistas, vid. ipsorum libros. Superest hic tum Epicuri, tum immaterialistarum exponere systemata, ut habentur apud D. Lafosse, in suis quas addidit tractatui de Deo, auctore Tournely, Annotationibus. (Explicit annotatio P. S.)

[blocks in formation]

Secundum est materia, non in unum quoddam compacta corpus omnibus sibi invicem adhærentibus partibus, sed per primas sui partes minutatim divisa et secta; partes illas vocat atomos, quarum hæ sunt proprietates, æternitas, divisibilitas, figura, gravitas et motus. Atomi sunt æternæ quia necessariò existunt; sunt indivisibiles licet extensæ, ob perfectam duritiem quâ pollent; figuratæ sunt, singulæ autem suà gaudent figurâ, aliæ enim sunt hamatæ, aliæ pyramidales, triangulares aliæ, etc.; sunt quoque graves atomi; porrò earum gravitas innata est propensio tendendi deorsum, et in illis principium est intrinsecum motus: jam verò motus duplex in atomis distinguitur: naturalis unus quo illæ feruntur deorsùm, alter fortuitus est, et clinamen appellatur, quo atomi deviantes à lineâ quâ perpendiculariter tendebant ad centrum, occurrerunt in invicem, et ob figurarum diversitatem sibi invicem adhæserunt.

His positis genesim mundi explicat Epicurus Ferebantur atomi ab æterno deorsùm in spatio inani; fortuitò autem contigit quòd à rectâ declinantes vià, in invicem impegerunt, sibique adhærentes ob diversitatem figurarum varia ex quibus resultat orbis efformaverunt corpora.

Sic autem illud systema specialiter confutatur.

1° Absurdum est illud spatium seu inane, necessarium, æternum, nullâ nisi trinâ dimensione et vacuo præditum perfectione vel enim nihil est, et nihili nullæ sunt proprietales; evanescit ergo illud spatium: vel est aliquid, et tunc ens erit necessarium, cui ex demonstratis infinite competunt perfectiones. 2° Absurdum est atomos numero infinitas moveri in spatio licet infinito agnoscit enim Epicurus sine vacuo impossibilem motum : sed atomi numero infinitæ prorsùs replent spatium etsi infinitum; ergo impossibilis fuit atomorum motus. 3° Absurdum est asserere ato

mos fuisse motas deorsum; nam in spatio infinito nulla datur circumferentia, nullum centrum; ergo in illo non est deorsùm aut sursùm. Deinde voces istæ, deorsùm et sursùm relativæ sunt ad personas loquentes, quodque deorsùm est respectu unius, respectu alterius sursùm erit; sit linea à puncto cœli uno producta usque ad oppositum cœli punctum, ratione nostri deorsùm tendet, sursùm verò ratione Antipodarum; somniavit ergo Epicurus dùm talia effutiit. 4° Absurdum est agnoscere aliquam motûs determinationem in atomis vel enim ab eodem puncto cunctæ intelliguntur procedere simul ad oppositum, vel à diversis punctis rectà procedunt. Si primum, nulla est ratio, cur potiùs progrediantur simul atomi omnes ab uno spatii punctò, quàm à diversis et singulis spatii punctis singulæ moveri incipiant ? cur, quæso, potiùs ab oriente progrediuntur, quàm ab occidente? Si secundum, jam nullatenùs in invicem impingere possunt, quia non possunt sibi occurrere, sese collidere, nisi post emensum spatium infinitum; ergo, etc. 5° Absurdum est in atomis admittere clinaminis motum; is enim est contra materiæ ideam, et innatam atomis ex Epicuro gravitatem. Aliunde quæ illius causa erit? casus quid est? aut nihil, cujus nullus est effectus, aut aliquod ens; ergo datur ens à spatio et atomis distinctum; ergo datur Deus. 6o Absurdum est admittere atomos indivisibiles vel enim extensæ sunt, vel inextensæ; si inextensa, nusquàm ex pluribus atomis oriri poterit corpus extensum, ut demonstrant physici contra Zenonem si extense, ergo ex partibus extra positis resultant; sed ubi intelliguntur partes extra partes positæ, jam concipitur possibilis divisibilitas; ergo atomi sunt verè divisibiles. 7° Absurdum est agnoscere atomos essentiali donatas motu; etenim constituuntur illæ ex partibus absolutè et perfectè quiescentibus; sed aut quiescunt atomi, aut moventur illarum partes: nam illæ partes sunt materia ut atomi; ergo iisdem ac atomi donantur proprietatibus; ac proinde aut summè divisibiles sunt, quin et sunt divisa atomi, ratione jugis motus quo donari debent illarum partes; aut plenè et perfectè quiescunt, et exurgere non potuit mundus. 8° Absurdum est asserere omnia in mundo ordinata esse fortuito casu, et sine priùs intento fine. Non oculus ad videndum formatus, non auris ad audiendum, non sol ad lucem emittendam et calorem, etc.; potuit evenire ut oculus locum

pedis, pes oculi locum occuparet, etc.; hæc et similia fateri, nonne est desperatam causam per absurda quæque tenere et defendere?

Sufficiant hæc ad refellendum Epicuri syste ma; fuit ille audacior et imprudens dùm orbis formationem sine Deo voluit evolvere; satius illi fuisset silere, quàm tot ac tanta congerere simul absurda. Verùm animadvertamus hanc esse Atheismi sortem, ut ubi Deum negat, quò rationem existentiæ et modi rerum magis conatur reddere, eò majora excogitare ac tueri tenetur absurda; unde etiamsi doctrina de Dei existentiâ nullis positivis probaretur momentis, nihilominùs adhuc staret immota, expositione absurdorum quæ illius adversarii admittere coguntur.

Systema Immaterialistarum.

Immaterialistæ ii dicuntur qui materiam seu corpora existere negant, rati solis spiritibus posse existentiam competere. Si in hâc generali Immaterialismi notione consistas, certum est illud systema fuisse propugnatum à Georgio Berkeleyo collegii SS. Trinitatis Dublini socio, et deinde ad episcopatum Cloanensem à rege Britanniæ majoris evecto, in opere quod adversùs septicismum, atheismum, et irreligionem anglicè scripsit, cujus pars inscripta: Dialogi Hilam inter et Philonoum, etc., non ita pridem in gallicum sermonem translata est. Verùm præposterè et immeritò is auctor à multis ut atheus habitus est, qui contra ex existentiâ materiæ et mundi in spiritibus, ut loquitur, id est, ex ideâ præcellenti quam hujusce mundi aspectabilis et omnium ejus motuum et partium, connexionisque earumdem habemus, necessariò et immediatè demonstrari ostendit entis supremi et infinitè perfecti et intelligentis existentiam, à quo solo ejusmodi idea nobis tribui potest. Imò verò Berkeleyus suam singularem doctrinam cum Scripturis sacris conciliare satagit, ipsique attribuitur egregium aliquod opusculum adversùs incredulos exaratum, quod inscribitur, Alciphron.

Nulla igitur hic cum Berkeleyo controversia nobis est. Sed fertur fuisse quosdam qui ut argumenta ex materiæ existentiâ et motu, et ex universi ordine petita, quibus atheismus penitùs evertitur, declinarent, immaterialismum amplexi sunt, ac non alia entia præter spiritus existere statuerunt. Hos appellamus Immaterialistas Atheos, qui duplicis generis esse potuerunt, nam aliis videri potuit se solos in rerum naturâ certò existentes ponere, adeò ut de suâ solâ existentiâ, de suâ solâ cogitatione aut vo

TH. H.

litione, aut sensatione certò judicare possent, incerti verò essent de re aliâ quâlibet : aliis potuit magis placere dari mentes æternas, necessarias, à se invicem independentes, modifi cationibus necessariis et sibi necessariò succe dentibus successivè instructas. Quocumque mo· do sumatur illud systema, facillimè refellitur. 1° Enim humana mens habet causam aut existit à se; si primum, hæc causa Deus erit, Deusque demonstrabitur. Si secundum, habet ergo omnes perfectiones quas enti necessario competere supra demonstravimus; ergo illa, Deus est, et velut Deum sese exhibere poterit atheus immaterialista. 2o Humana mens desideriis quibus succenditur, indigentiæ admonetur suæ; ergo non habet quidquid habere potest, quin necessariis et exoptatis ardentiùs caret; ac proinde finitudinis et paupertatis suæ conscia, non existere necessariò cognoscere debet, et sentit invita. 5° Mens humana varias experitur sensationes, nonnullas inquirit et advocat, plurimas excipit inexpectatas, et ex iis quot sunt quas incassùm excutere et fugare tentat? iis detinetur et torquetur dolens; insuper quot sunt quas concupiscit, ad quas inhiat, quibus tamen frustratur? sed ha sensationes, harum præsentia, duratio, natura, efficacia, arguunt existentiam entis ab animâ distincti dominatum supremum in cam exercentis; illius entis potentiam expendat, et perscrutetur naturam immaterialista, et Deum habebit. 4° Vel solum sensum intimum habet immaterialista atheus ut veritatis notam, nostrorumque regulam judiciorum, vel admittit insuper cognitionis claritatem seu evidentiam. Seligat ille; si primum, solus ergo existit immaterialista atheus in rerum naturâ, in unico præsenti instanti, cum unicâ actuali modificatione, cujus ortum, durationem, sicut suum ortum suamque propriam durationem ignorat: sensus enim intimus non est nisi de iis quæ actu et in præsenti intrinsecùs afficiunt. Si secundum, jam mentes numero infinitas, necessarias, independentes et æternas admittit, aliunde tamen eædem mentes nullum servavêre de suâ æternitate vestigium, se in constanti vivere dependentiâ experiuntur, ad bona exteriora jugiter anhelant, perpetuâ deluduntur entis extrinseci operatione: prorsùs infelices nec dolorem vitare, nec explere desideria queunt; non sunt ergo entia necessaria, et undequaque ruit insulsum athei immaterialistæ systema. 5° Etiamsi supponi posset nulla existere corpora, non tamen immaterialistæ id7

« VorigeDoorgaan »