Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

effectibus ad ignotæ causæ investigationem, et consequenter argumenta à posteriori existentiæ Dei illa sunt, in quibus colligitur ex effectibus naturalibus existentia entis supra naturam, et omnium rerum moderatoris. Atqui in præcedentibus argumentis multa talia sunt : ut moralia, et physica, et illa metaphysica ex ideà Dei, quam ostendimus à solo Deo mentibus nostris insculptam esse.

Secundum. Existentia Dei demonstratur à simultaneo. Nam demonstratio à simultaneo ea est, in quâ nec proceditur ab effectibus ad causam, nec à causâ ad investigationem effectus sed in quâ existentia alicujus entis probatur per quædam attributa magis nota, quæ soli illi enti convenire posse demonstrantur. Sic, verbi gratiâ, cùm concludimus ex vi cogitandi, et ex vi movendi esse in mundo substantiam spiritalem à corpore secretam, cujus hæ vires attributa sunt, ista demonstratio est à simultaneo; non à priori certè, quia vis cogitandi non est causa substantiæ spiritalis; non etiam à posteriori, quia vis cogitandi non est effectus naturæ spiritalis, sed ipsa ejus natura seu essentiale attributum. Multa quoque exempla demonstrationum à simultaneo suppeditat geometria; ut cùm datis basi et altitudine trianguli ad Rom. c. 1, v. 20); tum traditioni SS. PP. et doctrinæ communi theologorum qui constanter duplicem ordinem admiserunt, alium fidei, alium scientiæ; tum denique principiis sanæ philosophiæ. 1° De naturâ est substantiæ intelligentis, ut quasdam veritates indagare et certò attingere valeat, præsertim sui auctoris existentiam, saltem quando illi fuerint propositæ. 2° Vel systema de quo agitur laborat vitioso circulo, vel prolabitur in errorem Enthusiastarum. Etenim aderit circulus vitiosus si quis fide adhæreat veritatibus in Scriptura aliisve monumentis traditionis consignatis, propter Dei auctoritatem, quùm, juxta systema quod confutamus, non possimus certò cognoscere Deum nisi per hanc revelationem, de illius autem revelationis existentiâ et auctoritate certi tantùm simus per fidem in Deum à quo suam habet originem. Solum medium quod superesset ad se expediendum ab co circulo vitioso, foret instinctus fidei seu quædam impulsio interna per gratiam animæ impressa; hoc autem viam enthusiasmo aperit, siquidem nullum occurret criterium certum quo distinguantur vera impulsio, vera inspiratio à falsis : Il ne vous reste, concludit auctor recens, il ne vous reste et il ne saurait vous rester que la foi d'enthousiasme et l'impossibilité de nous rendre compte pourquoi vous croyez à la divine mission de Moïse plutôt qu'à celle de Numa, à Jésus-Christ plutôt qu'à (Mahomet (*).›

(*) Coup d'œil sur l'enseignement de M. l'abbé B., Auctore D. Dietrich.

demonstratur area, vel datis areâ et altitudine demonstratur basis. Atqui existentia Dei demonstratur per attributa quædam, quæ supponuntur magis nota, quæque demonstrantur soli enti perfectissimo posse convenire: talis est illa demonstratio metaphysica ducta ex æternis veritatibus, quæ supponuntur magis notæ, quàm substantiæ æternæ spiritalis existentia, et quæ demonstrantur nihil aliud esse quàm modos immutabiles æternæ et infinitæ mentis.

Tertium. Existentia Dei demonstratur à priori. Nam demonstratio à priori illa est, in quâ proceditur à causâ cognitâ ad investigationem effectus; vel à ratione aliquâ antecedente ad conscquentem ex illâ rei alicujus existentiam ; sive in quâ existentia rei alicujus colligitur, vel ex caus ejus efficiente vel ex causâ formali, quæ per mentem concipitur ut antecedens rei existentiam et determinans modum existendi. Atqui etsi Deus nullam habeat propriè dictam suæ existentiæ causam, nihilque sit tempore prius Deo, tamen nostro concipiendi modo et in ordine nostrarum idearum, est aliquid Dei existentiâ prius, nempe necessitas existendi : ex quâ Deum existere et talem esse probamus; quæque proinde concipitur, ut causa formalis Dei existentiæ, ejusque perfectionum, ut patet ex illa demonstratione metaphysicâ ductâ ab ente necessario. Nisi existentia Dei hanc haberet rationem fundamentalem, dici posset Deum existere casu et fortuitò, vel existere sine causâ; saltem nullam aliam rationem afferre possemus, nisi hanc atheorum pro cuju cumque rei existentiâ, ideò nempe existere, quia existit. Et tunc non repugnaret, ut existere desineret, aut non existeret ubique. Uti Epicureus dicit atomum existere quia existit, et existere hoc in loco, quia existit in hoc loco. Ita Clarkius; at plerique hanc demonstrationem demonstrationibus à simultaneo annumerant.

Quartum. Illa propositio, Deus est, nota est per se, quoad se. Nam scholastici illam propositionem notam per se, quoad se, dicunt, cujus prædicatum est de naturâ seu essentia subjecti, qualis est illa: Homo est animal. Atqui in ista propositione: Deus existit, prædicatum est de essentiâ subjecti. Non minùs quippe existentia essentialis est Deo, quàm animalitas homini, ut confectum est in argumentis metaphysicis.

Quintum. Illa propositio: Deus est, nota est per se, quoad nos. Nam illa propositio dicitur nota per se, quoad nos, cui auditis et intellectis terminis mens statim acquiescit. Atqui

talis est illa propositio, cùm demonstratum fuerit in argumentis moralibus sensum numinis esse omnibus hominibus naturalem et sponté nasci et adolescere, ut nascitur quævis alia affectio naturalis et ex argumentis physicis pateat omnem naturam parentem suum tam altè prædicare, ut ad ejus vocem obsurdescere homines nequeant: et denique in metaphysicis confectum sit, nos statim atque rectam Dei notionem animis informavimus, non posse ab ejus ideâ existentiam dividere.

Sextum. Ergo non solùm existentia Dei à nullo invincibiliter ignoratur, sed reverà nulli sunt athei speculativi, sed tantùm practici. Atheus practicus ille dicitur, qui ita vivit ac si nullus Deus esset, sensumque numinis animo insitum præfocare conatur. Tales quidem multi sunt. Atheus speculativus ille est, qui Deum nullum reverà agnoscit: vel quia de Deo illi nunquàm contigit cogitare, Deumque ideò ignorat; vel quia rationibus convictus est, nullum esse Deum. Tales omninò nullos esse sequitur ex his omnibus, quæ hactenùs disputata sunt. Adeòque haud dubitandum, quin illi omnes, qui olim et hisce nostris temporibus atheisticam impietatem professi sunt, id fecerint, non ex interiore persuasione, quam habere nunquàm potuerunt, sed à quâdam singularitatis affectatione, aut ingenii levitate, aut perversitate cordis. Inprimis hoc certum est, multos esse homines, qui non tam ex sincero amore veri scientiis adjungunt animos, seseque conferunt ad scribendum, quàm ex famæ atque existimationis cupiditate; eosque in id maximè conniti, ut omnium in se oculos convertant doctrinæ singularitate: tantaque esse solet singularitatis hæc illecebra, ut ad absurdissimas defendendas opiniones et ab omni sensu abhorrentes traduci se facillimè patiantur. Hinc sine dubio factum est, ut quidam de omnibus dubitare se dixerint; alii materiæ existentiam, alii motum, alii quietem negaverint; alii hujus principii veritatem: Impossibile est aliquid esse simul et non esse; et uno verbo quidquid in opinionibus certissimum est, inficiati sint. Deinde illi qui adversùs Religionem sermonibus vel scriptis perorant, non id faciunt quia sunt soluti metu numinis; sed plerùmque quia magis illo metu interiùs eliduntur, à quo solvere se omnibus modis conantur: observatur quippe ab ipso Lucretio atheos esse omnium hominum maximè meticulosos, omnibus ærumnis affectos vivere. in rebus adversis acriùs advertere animos ad Religionem, verasque tunc

voces pectore ejici, eripi personam, manere rem et hoc suum in scribende poemate consilium fuisse fatetur, ut metum hunc Acherontis ageret funditus ex suorum in scholâ Epicuri condiscipulorum animis (1).

(1) Ex istis corollariis, primum et quartum à theistis ut certa admittuntur. De cæteris variæ sunt etiam inter theologos sententiæ. Quod verò ad hoc ultimum spectat, distinguimus, præter practicum et speculativum, etiam atheum negativum, qui nempe nullâ Dei notione imbutus, eum potiùs nesciret quàm negaret. Nemo quidem diffitetur multos existere atheos practicos. Communior sententia aflirmat cum auctore nullum verè speculativum atheum existere.

S'ils sont assez fous, inquit Montaigne, ils ‹ ne sont pas assez forts, ils ne lairront pas de joindre leurs mains vers le ciel, si vous leur attachez un bon coup d'épée dans la poitrine; et quand la maladie aura appesanti cette licencieuse ferveur d'humeur volage, ils ne lairront pas de revenir et de se laisser manier tout discrètement aux créances et exemples publiques. Autre chose est un dogme sérieusement digéré, autre chose ces impressions superficielles, lesquelles, nées de la débauche d'un esprit démanché, vont nageant témérairement et incertainement dans la fantaisie. Hommes bien misérables et écervelés, qui tâchent d'être pires qu'ils ne peuvent. Tandem atheos negativos non existere contendimus 1o ex supra dictis tum apud auctorem, tum in annotationibus: satis constat nullam societatem absque theismi fide et principiis stare posse. 2o Homo privatus, cùm rationis exercitium nonnisi sociali aliquâ educatione valeat adipisci, ut nunc communis est sententia, simul Dei notione eum imbui necesse est. Sic proinde intelligendi sunt theologi, de homine sociali seu à suo statu naturali accidentaliter non avulso, ubi affirmánt hominem non posse invincibiliter Deum ignorare. Et reverà, quoties de homine aliquid ex ratione oriendum asserimus, non puerum profectò, neque aliam quocumque modo rationis usum non adeptum significamus.

Hic quæri potest quænam sint Atheismi cause? Inter varias causas Baco annumerat schismata atque multiplices de Religione disputationes, ex quo quantùm licentiæ atque impietati faverit protestantismus, videre licet. Idem philosophus consuetudine de rebus sacris sæpe irreverenter jocandi, imò litteris, malè quidem cultis, atque pacis tranquillitate nec non et magnâ divitiarum copiâ, pestem atheisticam asserit ali atque foveri. Clarkius ad tres causas revocat Atheismum, nempè ad ignorantiam mentisque stupiditatem, ad corruplelam morum, denique ad sophisticum morem philosophandi. Pascal aliquantùm mentis tribuit imbecillitati Atheismum : « L'Athéisme,

inquit, manque de force d'esprit, mais jusqu'à un certain point seulement. Pensées morales, LXV. Hæc omnia vera sunt sub aliquo respectu. Nos verò hominem dicimus esse atheum negativum, ex accidentali facultatum intellectualium earumve usus privatione, practicum, ex libidinibus infrenatis, quippè qui

EXAMEN

PRIMÆ PARTIS ETHICES SPINOSÆ,

QUE EST DE DEO.

Cùm hujus athei systema, propter novam, quam invenit, loquendi formam, abhorrentem à communi sermone, vix intelligi queat et multorum acutissimorum hominum torserit ingenia; necesse inprimis est illud breviter enucleare quod meliùs fieri non posse putanus, quàm comparando hanc novam doctrinam cum veterum atheorum opinionibus, et investigando quâ in re consentiant, et in quâ videantur dissentire. Sic quippe veterum atheorum aperta et perspicua placita Spinosa tenebris lucem aliquam fortassè afferent. Deinde expendemus novi systematis principia, ut intelligamus an ex illis aliqua addita sit atheismo auctoritas. Et denique breviter quibus argumentis universum ædificium convelli possit, indicabimus,

EXPOSITIO DOCTRINE. 1° Hoc commune atheorum omnium principium scmper fuit et esse debet, unicam existere substantiam, necessariam, improductam, infinitam, quam veteres, vel, materiam primam, vel extensionem infinitam, vel atomos vocabant, Spinosa verò dicere amat Deum, quâ appellatione quandoque etiam veteres utebantur. 2o Sequitur hujus unicæ substantiæ attributa vel affectiones esse extensionem et cogitationem, quod etiam probat Spinosa. 3° Sequitur omnia entia particularia, corpora et mentes, esse partes illius unicæ substantiæ, uti etiam docet Spinosa. Corpus est pars extensionis certâ ratione modificata: mens est singularis cogitatio seu idea rei alicujus singularis actu existentis. Sed amat quoque illa vocare modos extensionis et cogitationis; quia partium distinctio ingratam multiplicitatis notionem adjunctam habet: de quâ appellatione modò dicemus. 4° Athei omnes, præter Stoicos, docebant nullam esse communem toti substantiæ, vel vim fictricem arte et viâ progredientem, vel sapientiam universi moderatricem ; proindeque nullas esse causas finales, contra quas fusè disputat Spinosa; neque ens aliquod

dicit in corde suo: Non est Deus; tandem speculativum non quidem sinceræ fidei, ex superbiâ quæ sese suprà vulgus hominum tam insolitis opinionibus extollere conatur, simul ac, ut solet, fœdissimis etiam cupiditatibus atheus ille sophista indulget.

Vid. etiam Valsecchi ad calcem volumi-
P.-S.

nis.

perfectâ intelligentiâ, bonitate et felicitate præditum, qualem nos Deum esse putamus; sed hoc tantùm sensu substantiam unicam dici posse perfectam, quatenùs infinita est et infinitorum numero modorum subjectum, ita quoque Spinosa in scholio ad prop. 17, habet : Infra absque ope hujus prop. ostendam, ad Dei naturam neque intellectum, neque vo<luntatem pertinere...... Si ad æternam Dei essentiam intellectus et voluntas pertineant, aliud sanè per utrumque hoc attributum intelligendum est, quàm quod vulgò solent homincs. Nam intellectus et voluntas, quæ ‹ Dei essentiam constituerent, à nostro intellectu et voluntate toto cœlo differre deberent, nec in ullâ re præterquàm in nomine convenire possent, non aliter scil. quàm inter se conveniunt canis signum cœleste et canis animal latrans. 5° Veteres atomici philosophi nullam aliam vim præter motum agnoscebant, qui repetitis impulsibus in æternum propagaretur, et esset omnium modorum tum corporeorum, tum spiritualium, quos accidentaliter producebat, temerarius artifex. At Hylozoitæ seu Stratonici præter motum, vim cogitationum, appetituum et volitionum per se et naturaliter effectricem admittebant. In illo Epicureos, in hoc Stratonicos sequitur Spi

nosa.

Juxta ipsum Deus seu unica substantia agit necessariò, sive quatenùs res cogitans, sive quatenùs res extensa. Quatenùs res cogitans, producit cogitationes singulares, quæ mentes hominum sunt. Quatenùs res extensa, producit corpora, cum omnibus eorum mutabilibus affectionibus. Sed tum corpora, tum mentes non producuntur ab unicâ substantiâ exerente aliquam agendi facultatem, sed per seriem successivam infinitam causarum finitarum.

At quoniam mens et corpus idem sunt, et eadem potentia est movens et cogitans, existit inter cogitationes mentis et affectiones corporis mutua sympathia, seu harmonía naturalis, ordo et connexio idcarum, ut ponit Spinosa prop. 7, p. 2, idem est ac ordo et connexio rerum: modus extensionis, et idea illius modi, una eademque res est; sed duobus modis expressa. Ex. gr., circulus in naturâ existens, et idea circuli ‹ existentis, una eademque est res, quæ per diversa attributa explicatur, et ideò sive ‹ naturam sub attributo extensionis, sive sub <attributo cogitationis, sive sub alio quo

cumque concipiamus, unum eumdemque

ordinem, sive unam eamdemque causarum connexionem, hoc est, easdem res sequi reperiemus. Neque ullâ alià de causâ dixi, quòd Deus sit causa ideæ, v. g., circuli, quatenùs tantùm est res cogitans, et circuli, quatenùs tantùm est res extensa, nisi quia esse formale ideæ circuli, nisi per alium cogitandi modum tanquàm causam proximam, et ille iterùm per alium et sic in infinitum potest percipi; ita ut quamdiù res ut cogitandi modi considerantur, ordinem totius naturæ, sive causarum connexionem, per solum cogitationis attributum explicare debemus, et quatenùs ut modi extensionis considerantur, ordo etiam totius naturæ per solum extensionis attributum explicari debet, et idem de aliis attributis intelligo (1). >

6° Tandem ex his principiis sequitur omnia evenire ex necessitate naturæ illius unicæ substantiæ (2); hanc unicam substantiam, cùm extra illam nihil existat, dici posse rerum omnium causam immanentem (3); et res nullo alio modo, neque alio ordine à Deo produci potuisse (4).

Cùm hæc principia atheis veteribus et Spinosæ communia sint, liquet certè illos reipsà non dissentire videamus ergo quid sibi hic velit novis illis, quibus utitur, formis loquendi.

1° Duplicem distinguit naturam cum veteribus Cabalistis naturantem et naturalam : per priorem intelligit, id quod per se est, et per se concipitur; seu talia substantiæ attributa, quæ æternam et infinitam essentiam exprimunt, hoc est, Deum, quatenùs ut causa libera consideratur. › Per naturam autem naturatam intelligit, id omne quod ex necessi

(1) Parte quint. prop. primâ habet : Prout cogitationes, rerumque idea ordinantur, et concatenantur in mente, ita corporis affectiones, seu rerum imagines ad amussim ordinantur et concatenantur in corpore. Et ep. 15: Quod autem ad mentem humanam attinet, eam etiam partem naturæ esse censeo, nempe quia statuo, dari etiam in naturâ potentiam infinitam cogitandi; quæ quatenùs infinita in se continet totam naturam objectivè, et cujus cogitationes procedunt eodem modo ac natura ejus idearum. Deinde mentem humanam hanc camdem potentiam statuo, non quatenùs infinitam, et totam naturam percipientem; sed finitam, nempe quatenùs tantùm humanum corpus percipit, et hâc ratione mentem humanam partem cujusdam infiniti intellectûs

[blocks in formation]

tate Dei naturæ, sive uniuscujusque Dei attributorum sequitur, hoc est, omnes Dei attributorum modos, quatenùs consideran tur ut res quæ in Deo sunt, et quæ sine Dco nec esse, nec concipi possunt (1). › Ex hisce definitionibus liquet istas voces novas designare solummodò unius et ejusdem rei, seipsam modificantis et per seipsam modificatæ, varios aspectus.

2o Docet naturam naturantem esse liberam, quia ex solis naturæ legibus et à nemine coacta agit, quam libertatem sic explicat in ep. 23 ad Oldenb.: «Hic paucis explicare volo,

quâ ratione ego fatalem omnium rerum et <actionum necessitatem statuam : nam Deum nullo modo fato subjicio, sed omnia inevitabili necessitate ex Dei naturâ sequi concipio, eodem modo ac omnes concipiunt ex ipsius Dei naturâ sequi, ut seipsum intelligat; quod sanè nemo negat ex divinâ naturâ necessariò sequi, et tamen nemo concipit, Deum fato aliquo coactum, sed ‹ omninò liberè, tametsi necessariò seipsum intelligere. Primus Spinosa necessitatem physicam et libertatem conjunxit. Naturam verò naturatam negat esse liberam, quia determinatur ad existendum à naturâ naturante: et cùm omnia corpora et mentes pertineant ad naturam naturatam, nullam agnoscit in hominibus aut quâvis mente particulari libertatem. Nihil hic habemus præter verba

nova.

3° Docet unicam substantiam concipi posse duplici ratione, abstractè scil. et superficialiter, prout nempe ipsam imaginamur vel ut substantia, quod fit per intellectum : quòd si ad quantitatem attendamus, prout in imaginatione est, quod sæpè et faciliùs à nobis fit, reperietur finita, divisibilis, et ex partibus conflata. Si ad quantitatem verò prout in intellectu est attendamus, et eam, quatenùs substantia est, concipiamus, quod difficillimè fit, tum infinita, unica et indivisibilis reperietur. Nam cùm vacuum in naturâ non detur, substantia corporea, quatenùs substantia, non potest habere partes realiter distinctas et consequenter non potest dividi: est illa ubique eadem, nec partes in eâdem distinguuntur, nisi quatenùs materiam diversimodè affectam esse concipimus: unde ejus partes modaliter tantùm distinguuntur, non autem realiter. Ex. g., aquam quatenùs aqua est, dividi concipimus, ejusque partes ab (1) Schol. ad prop. 29.

invicem separari; at non quatenùs substantia est corporea, catenùs enim (quia vacuum est impossibile) neque separatur neque dividitur. Porrò aqua, quatenùs aqua, generatur et corrumpitur at

‹ quatenùs substantia, nec generatur nec ‹ corrumpitur. › Ex hisce valdè manifestum est, Spinosam in unicâ suâ substantiâ partes reverà agnoscere, quæ sint subjecta variarum actionum seu motûs, seu cogitationis; alias quadratas, alias rotundas, alias motas in orientem, alias in occidentem; alias lætas alias tristes, etc., et in hoc solummodò dissentire ab aliis philosophis, quòd sermonem immutare velit, illasque partes modos appellare, propterea quòd illæ unicam ubique cohærentem substantiam efficiant, et non sint à se invicem diversæ, nisi propter diversitatem modificationum et singularem existentiam. Sæpiùs ipse communi formæ loquendi sese accommodat, et in loco modò laudato scribit : Quamvis hoc non esset, (id est, quamvis materia non esset indivisibilis et ex partibus conflaretur) nescio cur materia divinâ naturâ indigna esset, quandoquidem extra Deum nulla substantia dari potest, à quâ pateretur...... Quare nullâ ratione dici potest substantiam extensam divinâ naturå indignam esse, tametsi divisibilis supponatur, dummodò æterna infinita concedatur. ›

SYSTEMATIS SPINOSE FUNDAMENTA. Cùm nihil novi, præter voces, referat Spinosæ doctrina, videamus jam an attulerit aliquam atheismo suis rationibus auctoritatem: an non tota celebritas systematis orta sit ex principiorum obscuritate et illâ admiratione, quam in hominibus indoctis et levibus pariunt res reconditæ, et à vulgi intelligentiâ disjunctæ. Certè Spinosa principia, quæ per se clara esse deberent, adeò sunt involuta, ut nullâ aliâ ratione possimus illa exponere, quàm explicari solent arcanæ notæ et verba quædam minùs usitata linguæ alicujus, uti dicitur, mortuæ: videlicet comparando loca varia, in quibus cadem verba usurpantur, sicque sensum ex concordantibus locis expromendo. Hoc ergo modo rem tentemus.

[blocks in formation]

Secunda: Ea res dicitur in suo genere finita, quæ aliâ ejusdem naturæ terminari potest. Ex. gr., corpus dicitur finitum, quia aliud semper majus concipimus. Sic cogitatio aliâ cogitatione terminatur: at corpus non ter<minatur cogitatione, nec cogitatio corpore.› Ex hâc definitione sequitur, infinitum in suo genere esse id quod aliâ re ejusdem naturæ terminari non potest, seu de quo nulla res ejusdem naturæ negari potest. Et infinitum in omni genere erit illud, quod nullâ aliâ re cujuscumque naturæ terminari potest, seu, de quo nulla res negari potest. Ergo Deus, qui est illud infinitum in omni genere, est congeries omnium rerum.En universum systema in unicâ definitione. Deinde, quamvis illam vocem, potest, adjecerit Spinosa ad fucum faciendum, illius tamen hic reverà sensus est: Ea res dicitur finita in

suo genere, quæ aliâ ejusdem naturæ termi‹ natur, ut patet ex prop. 8; ex quâ definitione directè sequitur substantiam extensam et materialem esse infinitam, neque vi creatrice, quæ diversæ naturæ est, posse finiri. Certè hæc definitio planè absurda est, cùm finitum non definiatur per causam finitudinis, seu efficientem, seu formalem, et sit contraria communi hominum intelligentia. Nam concipimus corpus aliquod finitum esse, etiamsi nulla alia corpora existerent, aut etiam possent existere; et etiam ex altera parte concipimus rem infinitam, etiamsi res finita ejusdem naturæ genericæ existat nempe concipimus intelligentiam seu cogitationem infinitam in Deo et finitam in mente humanâ.

Tertia Per substantiam intelligo id quod in se est et per se concipitur: hoc est, cujus conceptus non indiget conceptu alterius à quo formari debeat. ›

Hujus definitionis duplex sensus est: alius generalior, ut substantia sit id quod in se est et per se concipitur absque conceptu, seu subjecti cui inhæreat, seu causæ à qua producatur. Alter sensus est minùs generalis, ut substantia sit id quod in se est et per se concipitur sine subjecto inhæsionis. Ilic posterior est omnium philosophorum, juxta quem substantia alia potest esse creata, alia increata. Sed non est sensus Spinosæ : nam ad priorem sensum determinatur in propos. secundâ, et in cor. prop. quart. et in scholio ad prop. dec. In hac ergo definitione, assumit substantiam esse ens necessarium et independens. Quæ positio universæ doctrinæ summa est. Imò falsa est hæc definitio, si substantia consideretur relativè ad

« VorigeDoorgaan »