Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

per eodem modo. Ergo et illæ res intellectuales debent haberi reales et existentes, de quibus sensus interni et intellectuales idem in omni tempore testimonium ferunt: et illæ res intellectuales certæ sunt, quæ sub eadem formå semper et omnibus sese offerunt : cur fidem habebimus sensui externo, non habebimus interno et intellectui? Cur major illius, quàm hujus auctoritas? Cur sensitivam certitudinem admittemus, intellectualem et metaphysicam aspernabimur? Minor propositio facilè probatur, scil. veritatem necessariam, immutabilem et æternam esse modum mentis necessariæ, immutabilis et æternæ : nam quidquid reale et positivum est, vel est substantia, vel substantiæ modus: ergo infinita, æterna, immutabilis et necessaria veritas, vel est substantia aut alicujus substantiæ modus. Substantia autem i.la quæcumque sit, æterna, infinita, necessaria et immutabilis est, ejusdem nempe generis, cujus est veritas, quæ in ipsâ fundatur: substantiam certè finitam, recentem, contingentem, particularem, mutabilem, fundamentum esse modi infiniti, æterni, universalis, necessarii et immutabilis repugnat. Neque enim ullo modo potest in temporaneo fundari quod æternum est, in finito quod infinitum est, in particulari quod universale est, in contingenti quod necessarium est, in mutabili quod immutabile est. Deinde si prædictæ veritates nihil aliud essent quàm substantiæ finitæ, contingentes, mutabiles, aut harum substantiarum modi; suppositâ, quod fieri potest, earum destructione, ipsas quoque veritates perire necesse esset sicut extinctâ luce pereunt colores, vel destructo corpore interit motus. Sed absurdum est veritatem æternam, immutabilem et necessariam, perire. Ergo veritas hæc supponit mentem infinitam, et ejus existentiam demonstrat. Tandem omnes res finitæ et earum modi in suo conceptu dicunt aliquam relationem ad tempus et causam, pleræque etiam ad locum. Sed essentia rerum et earum rationes nullam talem dicunt relationem, quia reverà, nec in loco existunt, nec tempore conditæ sunt, nec ullo modo creatæ, sed æternæ sunt et necessariæ.

His argumentis usi sunt clarissimi philosophi. Platonis mentem sic expressit Cicero: Essentias Plato negat gigni, sed semper esse, et ratione et intelligentia contineri. Aristoteles, etsi irriserit ideas Platonis, hoc idem docuit : «Formam seu spcciem rei nemo facit,

nec ca generatur ullo modo. Alibi easdem

formas vocat naturam immutabilem et immobilem (1). Idem affirmat Cicero multis in locis, præsertim in libris de Legibus (2): quos secutus S. Augustinus præclarè scribit (3) ·

Quapropter nullo modo negaveris esse in(commutabilem veritatem, hæc omnia, quæ <incommutabiliter vera sunt, continentem,

quam non possis dicere tuam, vel meam, vel cujusvis hominis; sed omnibus incommutabilia vera cernentibus, tanquàm miris modis secretum et publicum lumen præstò esse ac se præbere communiter. Omne autem quod communiter omnibus ratiocinantibus atque intelligentibus præstò est, ad ullius ‹ eorum propriè naturam pertinere quis dixe‹ rit (4)? › Huic etiam argumento subscribere

(1) Aristoteles, quamvis contra Platonem defenderit, nihil esse in intellectu quod priùs non fuerit in sensu, tamen longissimè distabat ab eorum mente, qui omnem scientiam cum sensu confundunt. Præter quinque sensus externos alium interiorem admittebat, quem communem dicebat, cujus esset munus sensationes ex variis sensibus advenientes unire. Omnem sentiendi facultatem multùm discrepare dicebat à facultate percipiendi et judicandi, quam intellectum vocabat: priorem cum animantibus communem, hanc hominis propriam affirmabat. Intellectum autem dividebat in patientem et agentem. Patiens ipsi dicebatur facultas recipiendi ideas intellectuales, quæ juxta eum erant immobiles et æternæ; ideòque proprium scientiæ objectum. Intellectus agens ipsi erat vis illa animi, quâ pollet, advocandi ideas, eas contemplandı, inter se conferendi, methodicè disponendi ad veritatem detegendam. Hanc vim ab animâ inseparabilem et inextinguibilem docuit, et tantùm abfuit ut illam cum sensu confuderit, ut hanc doctrinam defensam ab Heraclito et aliis atheis confutaverit, ut etiam animam sensitivam belluis tribuerit et mortalem fecerit; intellectualem solam in actibus suis à corpore independentem et immortalem asseruerit. Omnes animas, inquit, ante extitisse non esse verisimile, his rationibus ostenditur. Quorum principio‹rum actio est corporea, hæc sine corpore esse non posse certum est; uti ambulare quis non potest sine pedibus, ita fieri non potest, ut istæ animæ extrinsecùs in corpora veniant... cùm sint inseparabiles à corpore.... Restat igitur ut mentem solam extrinsecùs in corpora ingredi concludamus, eamque solam divinam esse. Nihil enim cum ejus actione commune habet actio corporea. L. 2 de Gen. anim. c. 3, p. 618, t. 2, opp.

(2) Vide infra, ubi de immutabili naturâ legis naturalis.

(3) L. de libero Arbitrio.

(4) Vide de hoc argumento Cudw. syst. intellect. et 1. de æternis justi et injusti Mensuris. Malebranche, Entret. métaphys. OEuvres polémiques, t. 1.

debent ii omnes, qui ex ideis spatii et temporis infiniti concludunt eorumdem existentiam.

Ex alia parte adversùs doctrinam hanc disputârunt olim et nostris temporibus quàmplurimi. 1° Protagoras Abderites, uti constat ex Platonis Theæteto, asserebat nullam esse iminobilem essentiam, nullam absolutam et universalem veritatem, sed tantùm relativam; omnem scientiam non ese comprehensionem naturæ immutabilis, sed esse sensum ex motu corporum exortum : animam ipsissimos sensus esse dicebat; ‹ et consequenter uniuscujusque hominis sensum aut opinionem unicam esse regulam omnis veritatis.... Quæcumque ali<cui videntur esse, ea esse illi cui videntur... Omnem visionem seu opinionem veram esse. Ex quibus etiam sic concludebat : Quæcumque civitas quædam sancit pro honestis vel inhonestis, pro justis et injustis, pro sanctis et profanis habenda esse, ea ci♦vitati illi reapsè talia sunt: nec in ejusmodi ‹ rebus ullus privatus alio privato, aut civitas civitate sapientior est. › Hæc Protagoræ sententia duobus nitebatur fundamentis (1), nempe doctrinâ Heracliti, qui nihil stare, sed omnia instar fluminis perpetuò fluere affirmabat, et atomicâ philosophiâ, quæ nihil nisi materiam et motum admittebat. Ex quibus principiis manifesté sequitur, nullam esse cognitionem præter fluxam et mutabilem sensationem ; hancque sensationem à nullâ aliâ facultate vanitatis argui posse.

2o Eamdem cum Protagora opinionem tenere deberent omnes Democriti et Epicuri discipuli; neque minùs vani sunt, dùm scientiam seu comprehensionem veri immutabilis ex fluxu atomorum temerè vagantium educunt, quàm cùm ex earumdem motu ortam fingunt libertatem. Attamen non eò usque processerunt, sed contra in sensu judicium veritatis posuerunt. Dicebant res triplici ratione percipi, sensu, mente et affectione; sed mentem et affectionem ex sensu derivabant: mentem quidem, quòd omnis idea, seu notio, seu species mentalis, quam vocabant anticipationem vel prænotionem, gigneretur vel incursione, cùm res sensibilis directè incidit in sensus; vel proportione, cùm res accepta per sensum amplificatur vel minuitur; vel similitudine, cùm ad instar rei, quæ fuerit sensu percepta, similem aliam cogitamus; vel compositione denique, cùm duarum aut plurium rerum distinctas notioues in unam compingimus. Adeòque juxta (1) Vide Bruckerum p. 2, 1. 2, c. 11.

ipsos notiones mentis abstractæ et universáles, quas Plato et Aristoteles dicebant per se intelligibiles et menti domesticas ac nativas, ex rebus sensibilibus arripiuntur: scilicet, mens visis pluribus singularibus, eorum variis discriminibus quasi sepositis, anticipationem ejus, quod commune est, effingit. Hanc philosophandi rationem, at emendatam et illustratam, nostris temporibus secuti sunt Gassendus, Lockius et alii (1).

(1) Illi, qui nostris temporibus omnem cognitionem humanam cum sensu confundunt,sun doctrinæ patronos laudare solent Aristotelem, Gassendum, Lockium; quòd scilicet isti omnis cognitionis primum principium in sensu esse dixerint. Quæ fuerit Aristotelis doctrina in notâ superiori vidimus. Quod ad Gassendum attinet, certum est illum philosophum animam humanam, et spiritalem, et liberam, et immortalem credidisse eique tribuisse vim activam ideas ex sensibus acceptas varià ratione augendi, et minuendi, componendi vel discerpendi, et generales notiones informandi: quæ omnia placita sunt multùm aliena à mente nostrorum minutorum philosophorum. Lockius autem pro se ipse loquatur: D'où l'âme puise-t-elle tous les matériaux qui font comme le fonds de tous ses raisonnements et de toutes ses connaissances? A cela je réponds en un mot, ‹ de l'expérience. C'est là le fondement de toutes nos connaissances : les observations que nous faisons sur les objets extérieurs et ‹ sensibles, et sur les opérations intérieures de notre âme, que nous apercevons et sur lcsquelles nous réfléchissons nous-mêmes, fournissent à notre esprit les matériaux de toutes les pensées. Ce sont là les deux sources d'où ‹ découlent toutes les idées que nous avons et que nous pouvons avoir. Et premièrement nos sens étant frappés par certains objets extérieurs font entrer dans notre áme plusieurs perceptions distinctes des choses, selon les diverses manières dont ils agissent sur nos <sens. C'est ainsi que nous acquérons les idées <que nous avons du blanc, du jaune, du chaud, du froid, du dur, du mou, du doux, de l'amer, et de tout ce que nous appelons qualités sensibles. Nos sens, dis-je, font entrer toutes ces idées dans notre âme; par où j'entends qu'étant frappés par les objets extérieurs, ils excitent dans l'âme ce qui y produit ces sortes de perceptions; et comme cette grande source de la plupart des idées que nous avons, dépend entièrement de nos sens, et se communique à l'entendement par leur moyen, je l'appelle sensation. L'autre source d'où l'entendement vient à recevoir des idées, c'est la perception des opérations de notre âme sur les idées qu'elle a reçues par les sens; opérations qui, devenant l'objet des ‹ réflexions de l'âme, produisent dans l'entendement une autre espèce d'idées, que les ‹ objets extérieurs n'auraient pu lui fournir; telles que sont les idées de ce qu'on appelle apercevoir, penser, douter, croire, raisonner, connaitre, vouloir, et toutes les différentes actions de notre âme; de l'existence des

3° Hobbius quoque philosophia Epicuri sese addixit, sed suo more quædam immutavit, vel enucleatiùs exposuit. Docet (originem omnium ⚫ cogitationum esse sensum : nullam esse animi conceptionem, quæ non fuerit ante genita in aliquo sensuum, vel totam simul, vel per partes causam autem sensionis esse ex‹ ternum corpus, sive objectum quod premit ‹ uniuscujusque organum, et premendo con<tinuum efficit motum introrsùm ad cerebrum, et inde ad cor; unde nascitur cordis resistentia et contrapressio, sive conatus cordis liberantis se à pressione per motum tendentem extrorsùm ; qui motus propterea apparet tanquàm aliquid externum. Atque apparitio hæc sive phantasma, est id quod vocamus < sensionem...... Postquàm enim objectum remotum est, vel oculus clausus, imaginem tamen rei visæ retinemus, quanquàm aliquantò obscuriorem; atque hæc est imago,à quâ facultatem appellamus imaginationem, quæ nihil aliud est quàm sensio deficienssive phantasma dilutum et evanidum; et est hominibus cum animalibus cæteris ferè omnibus communis, ་ sive vigilant, sive somniant..... Eadem est

....

quelles étant pleinement convaincus, par<ce que nous les trouvons en nous-mêmes, nous recevons par leur moyen des idées aussi distinctes que celles que les corps produisent en nous, lorsqu'ils viennent à frapper nos sens. C'est là une source d'idées que chaque homme a toujours en lui-même ; et quoique ‹ cette faculté ne soit pas un sens, puisqu'elle n'a rien de commun avec les objets extérieurs, elle en approche beaucoup, et le nom de sens intérieur ne lui conviendrait pas mal. Mais comme j'appelle l'autre source de nos idées sensation, je nomme celle-ci réflexion; parce que l'àme ne recoit par son moyen que les idées qu'elle acquiert en réfléchissant sur ses propres opérations. J'emploie ici le mot d'opérations dans un ‹ sens étendu, non seulement pour signifier les <actions de l'âme concernant ses idées, mais encore certaines passions, qui sont produites ‹ quelquefois par ces idées, telles que le plaisir et la douleur que cause quelque pensée que ce soit. Essai sur l'entendement humain, l. 2, ch. 1. Expositæ modò Lockii de origine idearum ex sensatione et reflexione sententiæ, quæ multorum hác nostrâ ætate philosophorum approbationem habet, vestigia deprehenduntur apud S. Augustinum de Trinitate 1. 9, c. 5: Mens ipsa sicut corporearum rerum notitias per sensus colligit, sic incorporearum per semetipsam : ergo et semetipsam per semetipsam novit, quoniam est incorporea. Et Aristoteles ipse scripserat 1. 3 de Animâ c. 6: In iis quæ sunt sine materiâ, idem est intelligens et quod intelligitur: scientia enim contemplativa et objectum immediatum scientiæ ‹ idem est. >

.....

‹res imaginatio et memoria, sed propter diversas considerationes diversis nominibus ⚫ significata. Memoria multarum rerum dicitur <experientia.... Imaginationes dormientium < sunt somnia. Difficile est, inquit, et multis videtur impossibile inter sensum et somnium distinguere accuratè. Ergo quoties considero, quòd in somniis, neque sæpè, ‹ neque constanter, eadem objecta, loca, personas actionesque imaginor, quæ vigilans; neque tam longam seriem cogitationum cohærentium reminiscor somnians, quàm aliàs; et quoniam vigilans absurditatem ‹ somniorum meorum sæpè video, somnians ‹ autem cogitationum mearum vigilantis absurditates non video, satis persuasus sum vigilantem me scire quòd non somniem, ‹ quanquàm somnians videor mihi vigilare..... Imaginatio, quæ in homine aliove animali, à ‹ sermone vel aliis signis voluntatis nascitur, appellatur intellectus..... (1). Series imaginationum est discursus, ad quem revocatur facultas inveniendi, seu sagacitas, reminiscentia, prudentia..... (2). Ratio, nihil aliud est. præter computationem, sive additionem et subtractionem nominum generalium, quæ ad <notationem sive significationem cogitationum ‹ recipiuntur...... Apparet hinc rationem non esse, sicut sensus et memoria, nobiscum natam; neque solâ, ut prudentiâ, experientiâ acquisitam, sed industriâ, scil. aptâ inprimis impositione nominum; deinde methodo rectâ procedendo à nominibus ad propositiones, et à propositionibus ad syllogismos, donec ve‹niatur ad cognitionem consequentiarum no< minum omnium quæ ad scientiam pertinent. ..... (3). Cognitionum duæ sunt species: altera facti, et est cognitio propria testium, cujus conscriptio est historia: altera est consequentiarum, vocaturque scientia, conscri<ptio autem ejus appellari solet philosophia. > Doctrinam hanc breviùs expositam habemus in objectionibus ad medit. Cartesii, his verbis : Quid dicemus, si fortè ratiocinatio nihil aliud sit quàm copulatio et concatenatio nominum <sive appellationum per verbum est? Unde colligimus ratione nihil omninò de naturâ re<rum, sed de earum appellationibus, nimirùm ‹ utrùm copulemus rerum nomina secundùm ‹ pacta, vel non. Si hoc ita sit, sicut esse po‹ test, ratiocinatio dependebit à nominibus, nomina ab imaginatione, et imaginatio ab

(1) Lev. de homine c. 1.
(2) Ibid. c. 3. (3) Ibid. c. g.

organorum corporeorum motu. Et sic mens ‹ nihil aliud erit, præterquàm motus in partibus quibusdam corporis organici. ›

4o Doctrina omnis Hobbii, sicut et aliorum atheorum, exposita est et asserta duobus famosis libris, non ita pridem apud nos editis, quorum unus inscriptus est de l'Esprit, alter Système de la Nature, quorum peculiarem instituere confutationem non est necesse, cùm nihil planè novi contineant; etsi auctores glorientur, ille quòd principia humana scientiæ, parùm ante ipsum enucleata, primus plenè exposuerit; alter quòd systemati atheistico coronidem tandem imposuerit. Cùm facultas cogitandi illa in homine perfectio sit, quâ præstare animantibus, et à materiâ quoad animam longissimè disjunctus creditur, omnem inprimis opem contulit auctor libri de l'Esprit, ut illam vim divinam deprimeret; eoque consilio eam revocat ad facultatem merè passivam recipiendi sensationes ex impressione corporum, quam dicit sensibilitatem physicam, cujus quædam appendix sit memoria seu facultas easdem sensationes retinendi: quæ facultates omnium idearum et cognitionum humanarum fontes statuuntur : adeò ut percipere, reminisci, judicare, ratiocinari, nihil aliud sit quàm sentire (1). Hanc deinde sensibilitatem physicam homini et belluis communem facit, nullo admisso discrimine, quàm in organorum conformatione externâ (2): imò non abhorrere putat à vero illam omni materiæ competere (3). His positis principiis, ut par erat, spiritualitatem animæ, ejusque immortalitatein ut evanida somnia repræsentat (4), et sublatâ penitùs libertate concludit hominem nihil aliud esse, quàm machinam sentientem fatali parentem in omnibus necessitati (5). Deinde ad moralis disciplinæ considerationem delapsus, omnia morum principia generis humani auctoritate et usu comprobata sugillat, ut temerè et sine consilio initio admissa, et tyrannorum vi atque sacerdotum fraudibus conservata : novamque monet adornandam esse ethicam experimentalem, in quà nullo admisso inter bonum et malum morale discrimine, nullo jure naturali aut officiis hominum erga se mutuò positis in naturâ rerum, omnia præcepta ex sensibilitate physicâ concludantur; -utpote quæ non modò sit omnis cognitionis principium, sed et omnium instinctuum, propensionum et passionum fons, quatenùs per volupta

(1) Disc. 1, c. 1. (2) Ibid. (3) Ibid. (4) Ibid. (5) Ibid, c. 4.

tis et doloris sensum evolvitur (1). De hâc nová ethicâ experimentali dicemus infra ubi de lege naturali. Quòd talibus insistens principiis nihil de religione præceperit, nullius habere debet admirationem, quippe cùm Dei omnem primùm cognitionem, deinde legislationem sustulerit; imò verò ex naturâ, tanquàm mundo regendo inutilem dimiserit (2): sic etiam necesse fuit, ut omne jus gentium, seu mutua supremarum potestatum officia folleret, statueretque inter illas nullum existere jus aliud quàm potentiæ et astutiæ, neque valerc fœderum religionem; sed eorum omnium quantumvis solemnium violationem, tacitam esse semper eorum conditionem, quotiescumque utilitas cum perfidiâ conjuncta sit (3).

Auctor libri dicti Système de la Nature eadem ferè principia admittit, at omni abjecti dissimulatione, quâ superior quandoque utitur, universum atheismi systema apertè complexus

[blocks in formation]
[ocr errors]

Huic præter naturam, seu universitatem rerum corpoream nihil est. Naturæ autem anima est motus, quo quandoque moles seu massa integræ feruntur; quandoque partes interiores cientur; huic intestino motui debetur fermentatio, et vita seu vegetativa, seu animalis, seu rationalis, cum omnibus adjunctis. - Motus est materiæ omni essentialis, necessariò fluens ex aliis ejus proprietatibus, extensionc, pondere, impenetrabilitate, figurâ : sequiturque leges constantes, quarum nos quasdam novimus simpliciores et gencraliores, videlicet percussionis, attractionis et repulsionis, gravitationis in se et inertiæ, amoris et odii, philautiæ seu amoris suî. Nihilominùs omnis motus est acquisitus, nullus spontaneus; et omnia phanomena necessariò exoriuntur, efficiuntque æternam et immensam causarum et effectuum catenam; unde causæ finales nullæ sunt, nec dicere possis existere ordinem vel confusionem; mundumque subdere regimini entis ab eo distincti, est multiplicare entia sine necessitate. Anima autem humana est pars corporis, seu ipsum corpus consideratum relativè ad certas functiones quarum est capax. Omnes cogitationes in cerebro nascuntur ex sensibili tate physicâ et ad sensum ultimò reducuntur. Sensus strictè sumptus est motus proprius certorum organorum corporis animati, ortus (1) Disc. 2 et 3.

(2) Disc. 3, c. 9. (3) Disc. 3, c. 4.

[ocr errors]
[ocr errors]

in organo ex præsentiâ alicujus corporis externi, et transmissus per organa usque ad cerebrum. Impressio facta in organo interiori, seu ejus modificatio, est conscientia. Mutationes quæ in cerebro contingunt ex impressione objectorum externorum in organa, vocantur ideæ, quando cerebrum refert mutationes has ad objecta, quæ earum causæ extiterunt. Cogitatio est perceptio modificationis, quam cerebrum aut accepit extrinsecùs, aut intra se procreavit : nam (quod vix credideris) cerebrum gaudet facultate sese modificandi, considerandique modificationes, quibus obnoxium est. Facultatis hujus exercitium, ex quo novæ nascuntur ideæ, est reflexio. Memoria est facultas, quâ organum interius valet renovare modos præteritos. - Imaginatio est facultas, quam habet cerebrum fingendi novas perceptiones ad exemplar aliarum jam. per sensus acceptarum. Judicium appellamus illam facultatem, quâ pollet cerebrum suas ideas inter se conferendi, detegendique earum convenientiam vel disconvenientiam. - Voluntas est modus cerebri, quo disponitur ad movenda organa corporis ad acquirenda ea quæ sunt corpori congrua, vitandaque contraria: objecta autem externa et ideæ interiores, que hanc dispositionem gignunt, dicuntur motiva; et ejusmodi esse possunt omnes sensationes, perceptiones et ideæ; quæ omnes sunt gratæ vel ingratæ, et inclinant cerebrum ad agendum, quod facit propria sua energia. Passiones sunt modificationes cerebri, vel attracti, vel repulsi, per objecta externa secundùm leges physicas, quibus cerebrum paret. - Nominatur intellectus facultas cerebri, quæ percipit objecta externa et proprias ideas. Intelligentia verò est harum omnium facultatum complexio. Denique ingenium, sapientia, prudentia, virtus, sunt dispositiones stabiles vel instabiles organi interioris, quæ homines excitant ad agendum.

Hæc certè omnia ipsâ suâ obscuritate et absurditate satis refelluntur; eaque auctor tam fastidiosè per duo volumina haud parva sine ulla probatione perpetuò repetit, ut ei quamvis satis diserto vix contigerit invenire quemquam, qui ab initio ad finem librum, quamvis professum nova et grandia, perlegere potuerit; adeò ut omnis ejus labor videatur jam penè oblivione deletus. Haud conscius fuisse videtur arcem causæ atheisticæ non esse in explicationibus physicis, quæ semper fuerunt risu exceptæ, sed in impudenti negatione earum

omnium rerum, quæ hominibus videntur notissimæ et certissimæ ex sensibus, ex affectibus, ex ratione, ex fide et auctoritate humanâ ; quæ suntetiam charissimæ propter multas et magnas omnis generis utilitates; etiam propter nativam menti humanæ ambitionem, quæ spontè de se magnificè sensit, neque ullo modo vult in classem atomorum detrudi.

5° Cl. auctor Historiæ naturalis nuper vulgatæ superiorem doctrinam suam in multis partibus fecit. Docet omnem veram et realem cognitionem esse sensum, omnem scientiam esse experientiam; ideas abstractas principia cognitionis esse non posse, neque in talibus fundamentis quidquam poni præter templum errori sacrum (1). Hinc quoque alibi scribit veritatem esse rem vagam, quæ nullam habeat definitionem veritates ipsas mathematicas, quæ primi ordinis censentur, esse positas in definitionibus seu suppositionibus arbitrariis et relativis et ideò ipsas veritates, quæ ex talibus principiis deducuntur, esse quoque arbitrarias et relativas (2).

6° Denique adversùs expositam supra doctrinam disseruit Cartesius in Meditationibus suis metaphysicis, et in responsionibus ad objectio'nes adversùs easdem Meditationes. Non quidem cum Protagorâ sustulit omnem absolutam veritatem aut essentias rerum immutabiles; neque cum atomicis philosophis et recentioribus metaphysicis sensum principium omnis scientiæ fecit, sed essentias ex Dei arbitrio dependere asseruit.Repugnat, inquit, Dei voluntatem non fuisse ab æterno indifferentem ad omnia <quæ facta sunt, aut unquàm fient; quia nullum bonum vel verum, nullumve credendum, ‹ vel faciendum, vel omittendum fingi potest, cujus idea in intellectu divino priùs fuerit, ‹ quàm ejus voluntas se determinârit ad efficiendum ut id tale esset: neque hic loquor de prioritate temporis, sed ne quidem priùs fuit ordine, vel naturâ, vel ratione ratioci‹natâ, ut vocant. Exempli causâ, non voluit tres angulos trianguli æquales esse duobus <rectis, quia cognovit aliter fieri non posse, <sed contra, quia voluit tres angulos trianguli necessariò æquales esse duobus rectis, idcircò jam hoc verum, et aliter fieri non potest. Et alibi scribit (3): « Quemadmodùm poetæ fingunt à Jove quidem fata fuisse condita, sed postquàm condita fuêre ipsum se iis servandis obstrinxisse, ita ego non puto (1) T. 2. c. 5. p. 77. (2) T. 1. p. 53. in-4°. (3) In resp. ad obj. Gassend, adv. med. 5.

« VorigeDoorgaan »