Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

circularis, vel ellipticus, non diversus est à motu recto. Quia omnis motus ex naturâ suâ est rectus, et in singulis punctis circuli nisus motus est semper rectus, licet propter impedimentum perpetuò nisûs recti determinatio mutetur : quovis ergo instanti motus habet nisum rectum, et motus circularis nunquàm existit, sed fingitur tantùm per memoriam seu mentem ex conjunctione variorum motuum in successivis instantibus. Idem dicendum est de systemate corporum moventium, et de motu impulsionis: tunc quidem essent multæ partes et multi motus, et proinde multæ cogitationes. In omnibus casibus motus est res uniformis, et consequenter si motus sit cogitatio, omnis motus erit cogitatio. Quod absurdum putare videntur ipsi adversarii, qui reactionem quidem cogitationem nuncupaverunt, nunquàm verò motum simplicem rectilineum. Tertiò, si cogitatio esset species quædam motûs, tunc motus esset generica potentia sub se continens cogitationem, uti genus continet speciem. Atqui nedùm motus, aut quævis alia materiæ affectio, sit generica potentia respectu cogitationis, è contrario cogitatio est genus respectu motûs, et affectionum omnium materiæ. Nam existunt tot ideæ motus, quot sunt modi motùs ; et insuper tot sunt ideæ figuræ, quot esse possunt figuræ; tot etiam sunt ideæ aliarum rerum quot res sunt quæ possunt existere : hæc omnes ideæ sunt modi cogitationis. Manifestè ergo cogitatio cùm sit adeò generalis, adeò comprehensiva, et sub se contineat omnes figuras, omnes motus, omnes magnitudines, omnes situs, omnes colores, omnes sonos, omnia denique entia, non potest esse species aliqua motus, sed est genus planè generalissimum. Quartò, si motus particularum materiæ esset cogitatio, esset ista cogitatio temeraria sine consilio nata. Nam cujus consilio nasceretur? Et consequenter nulla esse posset, nec libertas, nec sapientia, nec providentia, quæ tamen inesse cogitandi vi sentimus. Quintò, cogitatio seu conscientia est res permanens: non tantùm reminiscimur rerum gestarum 20, vel 30, vel 50 abhinc annis, sed conscii sumus à nobis ipsis easdem gestas fuisse. Atqui si conscientia esset motus materiæ, ut cerebri, vel sanguinis, subjectum cogitationis non esset permanens, et idem per multos annos, sed in perpetuo fluxu. Non haberemus memoriam, sed multò minùs conscientiam individuationis. Neque hæc solvi potest difficultas, nisi defendatur conscientiam transferri ab uno systemate particu

larum moventium in aliud systeına successivė per plures annos: quo nihil absurdum magis esse potest, cùm ex eo sequeretur qualitatem, qualis est conscientia individuationis, carere posse subjecto, et unam substantiam consciam esse posse à se illa facta esse, quæ à centum aliis personis facta sunt; id est, se et centum alias personas esse eamdem personam.

3o Absurdum est sentire cum Stratone materiam omnem esse per se percipientem, cogitationemque pertinere ad ejus essentiam. Primò, quia id solum materiæ essentiale dici potest, sine quo nequit materia concipi: ideò extensionem, divisibilitatem, figurabilitatem, mobilitatem, impenetrabilitatem, ad illius essentiam pertinere dicimus, quia istas proprietates à materiâ dividere cogitando non possumus. Atqui vim illam vitalem, illam perceptionem naturalem, qualem admittunt Stratonici, facilè à materiâ dividimus; imò nihil in materia præter prædictas qualitates concipere possumus. Secundò, si cogitatio esset essentialis materiæ, à materiâ non posset abesse, sed omnis materia illam contineret et esset cogitationis eadem proportio, quæ extensionis seu magnitudinis. Atqui tamen experimur omnem materiam non habere illam vim cogitandi: in totâ illâ mole corporeâ, quâ induimur, nulla pars est quæ cogitet. Nullam aliam viam ad tollendam vim istius rationis invenire potuit Hobbius, nisi hanc: docet perceptionem differre à sensu seu conscientiâ perceptionis ; perceptionem verò in omni materiâ esse; sensum verò et conscientiam ex memoriâ pendere, quæ in organizatione sita est: vel sensum nasci ex varietate perceptionum sibi invicem succedentium (1). Sed hæc distinctio

(1) Itaque, ait Physic. c. 25, sec. 5: Sensioni adhæret propriè dicta, ut ei aliqua insita sit perpetua phantasmatum varietas; ita ut aliud ab alio secerni possit. Si supponamus enim esse hominem, oculis quidem ‹ claris, cæterisque videndi organis rectè se habentibus compositum, nullo autem alio sensu præditum eumque ad eamdemn rem eodem semper colore et specie, sine ullâ vel minimâ varietate apparentem obversum esse; mihi certè, quidquid dicant alii, videre videretur: attonitum esse, et fortassé aspectare eum, sed stupendum dicerem, videre non dicerem. Adcò sentire semper idem, atque non sentire ad idem ‹ recidunt. › Ibid. scribit : « Scio fuisse philosophos, eosdemque viros doctos, qui corpora omnia sensu prædita esse sustinuerunt. Nec video si natura sensionis in reactione sola collocaretur, quomodò refutari possint. Sed etsi ex reactione etiam corpo

non

perceptionis et sensûs seu conscientiæ, vanissima est; neque ullo modo intelligitur, quomodò una ab alterâ divelli possit. Perceptio sine sensu et conscientiâ est perceptio sine perceptione. Tertiò, si Stratonici philosophi agnoscant in materiæ particulis perceptionis tantummodò semen et vim genitricem sensus et rationis, non sensum animalem, rationem, cogitationem reflexam et conscientiam, nodum ergo non solvunt. Quærere licet unde et quomodò gignatur in animalibus sensus, et in hominibus cogitatio reflexa. Si dicant vitam illam naturalem et genitricem diversimodè pro organorum diversitate sese exercere, incidunt in labyrinthos Epicureorum, et ipsis concedere coguntur per modificationem in organis factam rem oriri antea non existentem et nullum nexum cognationemve habentem cum organizatione. Quartò, cogitatio planè repuguat naturæ materiæ, seu corporis. Nam corpus est substantia constaus multis partibus extra se invicem positis et separabilibus, et æquè distinctis, ac sol et luna. Hanc materiæ naturam participant omnes illius proprietates: magnitudo corporis est multitudo partium juxta se positarum, et augetur vel minuitur, aut juxtapositione novarum partium, aut caruin subtractione. Figura tota corporis enascitur ex figuris partium exteriorum. Inertia, gravitas, motus corporis alicujus, pendet ex inertià, gravitate et motu partium, adeò ut non possis dividere corpus in partes duas vel tres, quin has omnes pariter qualitates dividas. Atqui cum hâc partium multiplicitate, quam participant omnes materiæ qualitates, consistere non potest cogitatio. Nam cogitatio non tantùm est disjuncta ab istis qualitatibus corporis (id est, non est longa, quadrata, ponderosa, iners, divisibilis, etc.), sed est planè simplex et individua; unâ tantùm valet quisque vi, quâ res comparat, judicat, conficit; quâ præterita tenet, complectitur præsentia, futura providet; quâ per totam vitam quisque conscius est sibi, se eamdem esse individuam personam successivis temporibus. Atqui hæc vis unica, simplex et individua in re multiplici esse non potest. Nam illa vis in multis parti

<rum aliorum, phantasma aliquod nasceretur,

illud tamen, remoto objecto, statim cessaret. Nam nisi ad retinendum motum impressum, etiam remoto objecto, apta habeant organa, ut habent animalia, ita tantùm sentient, ut nunquàm sensisse se recordentur. Sensioni ergo quæ vulgò sic appellatur, necessariò adhæret memoria aliqua. ›

bus esse individua non potest, nisi omnes partes habeant eamdem individuam vim; aut ex omnibus simul conjunctis efflorescat illa vis individua. Pone, v. g., illam vim esse in corporibus A, B et C, vel erit in singulis, vel in conjunctione trium. Sed utrumque est absurdum. Primum certè est absurdum, quia qualitas individua corporis B, non potest esse qualitas individua corporis A, non magis quàm gravitas, seu motus, seu natura, seu existentia corporis A potest esse gravitas, seu motus, seu natura, seu existentia corporis B: non magis quàm mea cogitatio possit esse alterius eadem et individua cogitatio. Quæque res habet suam naturam, nec naturâ carere potest; quæque ergo res habet propriam individuationem, et individua qualitas, quæ adhæret naturæ cujusque rei, non potest esse qualitas individua alterius rei, magis quàm natura A potest esse identica natura B. Secundum etiam non minùs absurdum est: nam qualitas totius alicujus non potest esse diversa à qualitatibus partium; cùm totum sit complexio partium, si natura aut qualitas totius differret à naturâ et qualitate partium, differret à seipsâ, quod repugnat. Sic totum non potest esse extensum, nisi partes sint extensa; totum non potest moveri, quin partes totius moveantur. Sed, inquies, rotunditas in circulo, globositas in globo, est affectio totius, quæ non est in partibus. Nequaquàm : nam rotunditas esse non posset, nisi essent arcus seu partes efficientes rotunditatem : nec globus esse posset, nisi essent partes sphæricitatis.

Usi sumus solummodò hoc loco rationibus petitis ex multiplicitate partium materiæ et earumdem divisibilitate: alia argumenta contra animi extensionem quære infra, ubi de Immensitate Dei. Vide de toto hoc argumento Cartesium, Mallebranchium, Dangeau, Clarkium, Baxter de Immortalitate animæ. ARGUMENTUM VII.-Ex materiæ et animi cxistentiâ. PROPOSITIO.

Deum esse, qui cuncta in initio creavit et suâ effi caciâ perpetuò conservat, ostendunt omnes, quibus constat mundus, substantiæ.

PROBATIO. Ex superiori propositione patet duplicem esse in mundo substantiam, materiam nempe, motûs subjectum, et spiritum, cui insit cogitatio. Atqui utraque illa substantia non est per se existens, sed alterius entis arbitrarium figmentum. Et primò quidem ma

teriam rem creatam esse multiplici hâc ratione conficitur.

1o Illud ens non est per se subsistens et independens, in cujus ideâ nullo modo includitur necessitas existendi, sed è contrario contingentia: nam si de rerum naturis judicandum sit, judicandum sanè est ex ideis. Atqui in materiæ ideâ non includitur existendi necessitas, quia potest concipi non existens; nam id solùm necessarium cogitatur, quod non potest cogitari non existens; sic dicimus partem necessariò esse minorem toto, quia repugnat partem esse æqualem vel majorem toto : et dicimus è contrario motum corporis alicujus versùs quamdam partem determinatam esse contingentem, quia idem corpus motum in contrariam partem facilè cogitamus. Atqui materiæ partes omnes non existere facilè cogitamus, ut lunam, aut aliam quamvis, aut omnes simul.

2o Illud ens non potest esse necessarium, sed est dependens, quòd nullos habet modos existendi necessarios, sed omnes contingentes et mutabiles. Atqui materia nullos habet modos necessarios.

Major propositio evidens est; nam quod necessariò existit et sine causâ, debet etiam habere modum existendi independentem à quâvis causâ; repugnat planè ut ens sit necessarium et independens ad esse, et contingens ac dependens ad modum existendi : quia cùm existentia sine modo existendi esse nequeat, talis est modus existendi qualis existentia: imò res quævis necessaria vel contingens denominatur ex nulla re aliâ, quàm ex modo existendi. Proindeque quod contingens est, mutabile et dependens ratione modi existendi, dependens quoque est ratione existentiæ.

Minor propositio nullam habet obscuritatem: quis enim modus materiæ necessarius et immutabilis est? Cogita illam in massam homogeneam et uniformem conglobatam, vel divisam in partes, cum his aut illis figuris, in hoc vel illo situ, in motu vel quiete, in statu fluiditatis vel soliditatis; nullum ex his modis dicere possis necessarium, quia modus contrarius æquè possibilis est, illosque omnes successivè induit materia ergo ipsa materiæ existentia, quæ sine his modis contingentibus et mutabilibus esse nequit, est etiam contingens.

3° Materia est ens merè passivum, est enim res divisibilis, mobilis, figurabilis, locabilis, etc.; est res divisa, mota, figurata, etc., quæ qualitates certè sunt passivæ, seu significant hoc unun, materiam posse ab agente variè modi

TH. It

ficari, et esse jam modificatam. Tolle hanc capacitatem passivam à notione materiæ, omnem materiæ notionem sustulisti. Atqui quod passivum est, id factum et productum esse necesse est. Nam passivitas non magis concipi potest sine activitate, quàm effectus sine causâ; eadem omninò est connexio, seu relatio inter id, quod passivum est, et id per quod est passivum; quæ est inter effectum, et id per quod effectus existit. Passivum quippe et activum voces sunt, quæ habent eamdem potestatem ac istæ, effectum et efficiens; quia activitas omnis est vera efficientia, et passio est reverà effectus, et vice versâ : et proinde si fieri posset, ut substantia passiva non esset effectus causæ alicujus, tunc effectus quilibet posset esse à se et independens: quod planè absurdum est. Ergo ex naturâ materiæ passivâ concluditur materiam esse effectum. Hæc lucem et firmitatem ex sequentibus accipient.

Illud ens non potest esse necessarium et independens, cujus omnes proprietates non possunt aliter concipi, quàm ut effectus causæ alicujus, imò ut effectus arbitrarii. Atqui omnes materiæ proprietates tales sunt. Proprietates corporum sunt, magnitudo, figura, situs, soliditas, motus, inertia, etc. Atqui hæ omnes proprictates seu modi non possunt aliter concipi, quàm ut effectus causæ à materiâ distinctæ. Quid enim est magnitudo finita, nisi moles contingenter et arbitrariè determinata, quam sine causâ determinante cogitare non possumus? Sic quoque figura quævis, seu circularis, seu triangularis, etc., non necessitatis, sed voluntatis opus est; res figurata sine figurante effectus est sine causâ. Sic motus seu corporis ex uno in alium locum translatio nulla aliâ ratione potest cogitari, quàm ut effectus vis motricis. Sic soliditas sine cohæsione partium non est; cohæsio autem effectus est vis alicujus materiæ partes compingentis. Denique ista vis inertiæ, quam inesse materiæ supra diximus, non alio modo intelligitur, quàm ut effectus divini decreti, quo statuit materiam ad mutandum statum allaturam esse resistentiam. Ergo quidquid in materià experimur, non potest aliter concipi, quàm ut effectus causæ à materiâ distinctæ; et in unâquâque atomo vis divina variâ ratione conspicua est in determinatione magnitudinis, figuræ, sitûs, soliditatis, motûs, inertiæ, etc. Dices fortasse atomum quamlibet naturâ suâ finiri et ad talem magnitudinem, figuram, motum, duritiem, inertiam determinari. At per naturam vel intelligis ens

5

aliquod, aliquam vim, distinctam à figurâ, duritie, etc., vel nihil. Sin primum, habemus quod volumus. Sin secundum, absurdè loqueris.

Hoc idem sic breviùs confici potest. Corpus vel habet necessariò omnes magnitudines possibiles, omnes figuras, omnes situs, etc., vel habet necessariò nullam magnitudinem, nullam figuram, etc., vel habet necessariò unam figuram, unam magnitudinem, etc., vel denique. habet magnitudinem, figuram, etc., contingenter et ex voluntate entis alicujus. Primum contradictionem involvit, nempe corpus habere necessariò omnes simul magnitudines, omnes figuras, etc. Secundum repugnat: nam corpus sine aliquo ex illis modis existere non potest. Tertium contra experientiam est; nam corpora perpetuis vicissitudinibus obnoxia sunt. Ergo hæc omnia voluntate determinantur. Vide alia argumenta infra, ubi de ente necessario. Exdem rationes facilè conferri possunt ad conficiendum animos etiam esse substantias creatas. Nam omnia quoque in animis, sensus, affectiones internæ, vis intelligendi, et cætera sunt arbitrariâ voluntate determinata.

Objicies Est illud philosophiæ omnis certissimum principium, et ab omnibus philosophis admissum: Ex nihilo nihil existere. Ergo. Respondeo, principium esse philosophiæ certissimum, ex nihilo nihil existere, hoc sensu intellectum, quòd nihil, quod non fuit ante, possit existere sine efficientiâ causæ alicujus, vel quòd à nihilo nihil effici possit. Idem principium esse falsum, eo sensu, quòd nihil, quod non fuit antea, ad existentiam adduci queat. Igitur fatemur sine efficiente causâ ex nihilo nihil posse oriri, quia rei non existentis nulla est efficientia: ex quo etiam conficitur nunquàm fuisse nihil seu non omnia entia esse facta, sed naturam aliquam per se et necessariò ab infinito tempore fuisse. Ex eodem principio sequitur, nihil produci posse, nisi ab eâ naturâ, quæ parem saltem rei producte perfectionem habet, et facultatem tantam, quanta sufficit ad illam producendam: effectus qui perfectior est causâ suâ, sine causâ necesse est ortus sit, cùm suæ causæ efficientiam excedat. Ideòque si nullus in orbe motus foret, neque ulla præter corpora natura existeret, nullus motus unquàm posset existere, cùm corpora careant vi motrice. Idcircò etiam videtur nullam naturam finitam et imperfectam, novam substantiam producere posse, tametsi novis modis producendis par sit quia efficientiam creatricem

continere non posse videtur. Hæc ipsa tamen verba sensum falsum continent, si nimirùm per istas voces ex nihilo, terminus à quo tantùm designetur, et hic illis sensus tribuatur, nihil quod non fuit antea ad existentiam ullo modo adduci posse. Hoc enim si universè verum esset, nulla posset esse productio seu efficientia, nullus motus, nulla cogitatio. Sed in nobis ipsis experimur facultatem, novas cogitationes in animis nostris, novosque motus in corporibus producendi; quod ipsum cogit atheos, ut hanc propositionem restringant, et de substantiis unicè accipiendam statuant. Quo etiam sensu falsa est propter rationes supra allatas et hanc aliam quia negari non potest creatio quin tollatur potentia infinita. Nam quid est infinita potentia, nisi facultas perficiendi id omne quod non repugnat? Atqui non repugnat existere aliquam substantiam finitam et imperfectam, quæ antea non fuit, atomum, v. g., vel animum. Qui ergo istud principium hoc sensu assumunt, assumunt nullam esse potentiam infinitam, quod est petitio principii.

At, inquies, istud principium, ex nihilo nihil fit, est etiam certissimum eo sensu, quòd à causâ efficiente etiam infinitâ nulla substantia produci possit. Nam 1° nequaquàm creationem substantiæ ex nihilo cogitatione complecti possumus. 2o Istud principium experientiâ confirmatur: nam in naturalibus mutationibus, in generatione et corruptione corporum, nulla pars substantiæ vel destruitur, vel creatur; sed si ex nihilo substantiæ orirentur, res aliter sese haberet, ut observavit Lucretius :

Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
Omne genus nasci posset, nil semine egeret.
E mare primùm homines, è terrâ posset oriri
Squamigerum genus et volucres, erumpere cœlo
Armenta et aliæ pecudes: genus omne ferarum
Incerto partu culta ac deserta tenerent.
Nec fructus iisdem arboribus constare solerent,
Sed mutarentur: ferre omnes omnia possent.
3° Quia, ut idem poeta argumentatur :

Præterea nisi materies æterna fuisset
Antehac ad nihilum penitùs res quæque redisset
De nihiloque renata forent quæcumque videmus.

Respondeo tam vanas esse illas atheorum rationes, præter quas nullas habent alias, ut magnam ex ipsis accipiat auctoritatem nostra conclusio. Prima ratio sie procedit: non intelligo quomodò substantia ex nihilo produca tur ergo substantia est nulla creata. Licebit ergo homini cæco à nativitate concludere nullos

esse colores, nec corporum distantium situm et figuram posse cerni? Licebit ergo nobis omnibus concludere nullum essc in mundo motum, seu cogitationem? Nam non magis intelligimus, quomodò nascantur, quàm quomodò oriantur substantiæ. Quod obscurum est in creatione est transitus à nihilo ad esse, qui transitus æquè obtinet in motûs et cogitationis productione. Si ergo ex motu et cogitatione concludere liceat esse vim motricem, et vim cogitandi, quam non habeo comprehensam, cur etiam non licebit concludere ex naturalibus et essentialibus proprietatibus rerum finitarum, quæ evidenter sunt contingentes, mutabiles et effectus arbitrarii, esse vim creatricem, etsi illam non complectar cogitatione? Profectò si sit vis aliqua necessaria, illa infinita est, ut modò ostendemus; et consequenter æquè certi sumus et certiores, illam existere quæ par sit omnibus rebus possibilibus producendis, quàm esse vim aliquam finitam illius participationem. Secunda ratio Lucretii planè ridicula est, et efficit solummodò res non oriri ex seipsis, scu sponte suâ, temerè et sine consilio ac vi causæ efficientis. Tertia ratio æquè est inepta: si res quidem sponte suâ temerè prodirent ex nihilo, sine causâ etiam interire et renasci iterùm possent. Sed ubi existunt tantùm efficaciâ potentiæ infinitæ, in nihilum redire non possunt, nisi subtractione istius efficacia per quam existunt. Hæc omnia multò meliùs retorqueri possunt adversùs Epicuri et Lucretii hypothesim in quâ temerè et sine causâ cuncta, præter brutam materiam, ex nihilo crumpunt.

ARGUMENTA METAPHYSICA.

Esse Deum seu ens hominibus excellentius, cujus numine et procuratione cuncta regantur, cum summâ vi et auctoritate suadent argumenta moralia, sed parùm explicant naturam illam divinam (1): ideòque videmus hominum vulgus, quod solummodò ex istis argumentis moralibus Deum intellexit, neque sese contulit ad rerum physicarum et metaphysicarum contemplationem,in magnâ opinionum perversitate

(1) Notitia quæ de Deo ex consensu populorum habetur, præcipuas licet erroribus fœdatas complectitur ejus perfectiones, ut cum unitate omnipotentiam, bonitatem, summam denique perfectionem, quod ex infra dicendis de unitate Dei liquebit. Philosophi verò eas evolvunt notiones in argumentis physicis et metaphysicis, singuli pro suo ingenio, sed non eâdem certitudine, ut mox ipsi infra notabimus. P.-S.

circa Dei naturam ejusque virtutem fuisse, Argumenta physica, quæ exposuimus modò, in perfectiorem nos ducunt Dei cognitionem; dùm ostendunt eum esse totius universitatis artificem solertissimum; totius naturæ, diffusione suæ virtutis, rectorem et quodammodò animam, et ipsarum etiam substantiarum omnium creatorem et adminiculum. Sed quæ jam exposituri sumus argumenta metaphysica interiorem Dei notitiam dabunt; scilicet, in quibus non tantùm videbimus, quam habeat cum hominibus habitudinem, aut cum rebus creatis connexionem; sed qualis in se sit intelligimus. Et sicut profectò in locis jam explicatis, in moralibus et physicis rebus, nihil est, à quo profecti non possimus ad Deum ascendere, ita in mentis nostræ abstractis ideis, seu in mundo intelligibili nihil quoque est, quod divinam existentiam non demonstret : penè dixerim quòd ipse Deus non sit. Id triplici argumento conficiemus in primo existentiam entis summė perfecti, ex existentiâ entis necessarii colligemus. In secundo perfecti et imperfecti, infiniti et finiti notiones eamdem Dei existentiam efficere probabimus. In tertio ostendemus essentias rerum necessarias, et immutabiles earum relationes, seu omnem veritatem conjunctam esse cum existentiâ Dei, qui est sempiterna et immutabilis veritas. Inter argumenta hæc, quædam subtilia nimis et levia videntur multis, neque nos ipsis eamdem vim omnibus inesse existimamus; tamen illa omnia breviter exponere constitutum est, quòd nobis haudquaquàm æquum videatur nostrum ingenium aliis, ut judicii normam, proponere, et moveat præterea summorum philosophorum auctoritas, quibus hæc omnia argumenta summoperè placuerunt.

ARGUMENTUM VIII.—Ab existentiâ entis necessarii.

PROPOSITIO.

Existere Deum, quo nomine hic intelligimus ens infinitè perfectum, demonstratur ab existentiâ entis necessarii.

PROBATIO. Nam profectò existit in rerum naturâ ens necessarium. Atqui ens necessarium est infinitè perfectum.

Major propositio ab omnibus seu veteribus, seu recentioribus atheis admissa est : et reverá evidentissimis argumentis sic conficitur.

1° Aliquid existit. Atqui nisi esset ens aliquod necessarium, nullum ens existeret. Nam si nullum esset ens necessarium, entia quævis essent

« VorigeDoorgaan »