Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

inter recentiores Spinosa (1): vel motûs originem et causam esse in ipså materiâ, quæ habet essentialiter vim motricem, ut posuit Strato, et ex recentioribus Tolandus, vel mentem æternam motûs principium esse. Atqui nec primum nec secundum dici potest.

1° Enim absurdum est dicere motus originem et causam nullam esse. Nam absurdum est supponere effectum aliquem existere sine causâ efficiente, passionem esse sine actione. Atqui in illâ hypothesi esset effectus sine causâ. Nam in ista expositione omnis motus seu corporis translatio producta est: atque tamen nulla vis admittitur producens, neque externa, neque interna. Pone corpus A, impellere corpus B, et B impellere corpus C, et C impellere D: motus corporum B, C, D, erit effectus vis corporis A, et A erit primum movens. Tolle jam illam causam primam A, et habes effectum sine causâ. Si fingas corpora illa moveri in orbem et à corpore A derivari successivè motum in B, C, D... Z, A ; fingis tantùm corpus A, seipsum movere mediantibus corpori‹ Dieu, je ne sais pas mauvais gré à ceux qui ‹ m'ont donné cette occasion de m'expliquer d'une manière qui pourra donner de bonnes impressions à quelques-uns. › Tom. II, Lettres, pag. 245, 251, 252.

Voilà ce que pensait Leibnitz des causes <finales; écoutons à présent Newton :

Telle était, dit M. Haüy dans son Introduction du Traité élémentaire de physique, telle était la disposition où se trouvait le <grand Newton, lorsque après avoir considéré les rapports qui lient partout les effets à leurs causes, et font concourir tous les détails à l'économie de l'ensemble, il s'élevait ‹ jusqu'à l'idée d'un créateur et d'un premier moteur de la matière, en se demandant à luimême pourquoi la nature ne fait rien en ‹ vain? D'où vient que le soleil et les corps planétaires gravitent les uns vers les autres sans aucune matière dense intermédiaire? Comment il serait possible que l'œil eût été construit sans la science de l'optique, et l'organe de l'ouïe sans l'intelligence des sons? > Et M. Haŭy remarque ailleurs que l'on trouve dans tous les ouvrages de la nature ce qu'on pourrait appeler sa devise familière: Economie et simplicité dans les moyens; richesse et variété inépuisable dans les effets. Nous pourrions encore citer Voltaire, partisan décidé des causes finales, si Voltaire faisait autorité en philosophie, même aux yeux de ses admirateurs. > (M. de Bonald, Recherches philosophiques, t. 9, pag. 127.)

P. S.

(1) Parte secundà, prop. 13, lemm. 3. Corpus motum vel quiescens, ad motum vel quietem determinari debuit ab alio corpore, quod etiam ad motum vel quietem determinatum fuit ab alio, et illud iterùm ab alio, et sic in infinitum.

bus B, C, D... Z; adeòque sui motûs causan existere. Si fingas seriem infinitam, nihil proficies: nam, sublatâ primâ causâ motûs, habebis effectum infinitum sine causâ. Quod hac comparatione elucidari potest. Finge catenam ex indefinitâ altitudine pendentem, cujus omnes annuli ponderent in terram; si quæreretur, cur ista catena tam ponderosa non caderet in terram, num responsionen probabilem attulisse eum putaremus, qui diceret annulum infimum ab annulo immediatè superiori suspendi, hunc ab alio, et sic in infinitum? Iterùm profectò quæreretur, quid efficeret ut omnes annuli suspensi manerent contra vim ponderis? Nam si vis aliqua sit necessaria, ad suspendendum unum annulum, major vis requiritur ad suspendendos 20 annulos, major ad 100 suspendendos; et ad pondus infinitum sustinendum necessaria esset vis infinita, nedùm nulla requireretur. Idem dicendum est de serie quâcumque causarum sese successivè producentium, in quâ si primam tollas, habebis, vel finitum, vel infinitum rerum numerum sine causâ efficiente. Adeòque suppositio infiniti temporis difficultatem quodammodò ex conspectu removet, nullo modo solvit : et propterea hujus benè conscius Spinosa, cùm ab amicis ratio aliqua suæ positionis postularetur, effugia semper quæsivit, ut patet ex Epist. 63 et sequentibus.

2° Non inesse materiæ naturaliter et essentialiter vim motricem, multiplici ratione conficitur.

Primò quod essentiale rei alicui est, ad ejus conceptum pertinet : atqui motus, seu vis motrix nullatenùs in conspectu materiæ includitur adæquatam habemus illius ideam, ut rei extensæ et solidæ, absque motu; imò nedùm involvat contradictionem corpus aliquod quiescere, è contrario quietem nativum ejus statum esse intelligimus; et Tolandus, qui sibi in animum induxit defendere illam absurdissimam et abhorrentem à communi omnium sensu opinionem, quòd in ideâ materiæ includatur idea motus, nihil afferre potuit quod non sit planè ineptum, ut modò videbimus. Secundò : omnis vis motrix repugnat naturæ materiæ. Nam in omni materiâ est vis quædam negativa et impropriè dicta, quam significantissimo vocabulo philosophi appellant vim inertiæ, quâ corpus quodcumque status mutationi resistit. Hanc inertiam in omni corpore experimur; corpus quiescens moventi resistit, et corpus motum resistit sistent: si duplum fuerit, duplo plus

resistit; vel si idem corpus A movendum sit cum duplici velocitate, duplo etiam plus resistit, seu requiritur vis dupla, quod profectò non contingeret, nisi esset insita materiæ incrtia quædam, quâ mutationi statùs resistat, tolle illam, et minimum corpus moveret maximum corpus, nullâ amissâ velocitate. Imò verò non tantùm experimur vim hanc inesse materiæ, sed etiam sine illâ corpus concipere non possumus, haud magis quàm sine extensione vel impenetrabilitate: nam si ad movendum corpus A cum aliquâ datâ velocitate, necessaria sit vis aliqua V, fieri non potest ut ad movendum idem corpus A cum duplici velocitate, vel, quod eòdem redit, ad movendum corpus duplum 2 A, non sit necessaria vis dupla 2 V : quia causa debet esse necessariò effectui proportionata, et repugnat ut eadem vis motrix producat diversos in infinitum gradus motus. Atqui si ad movendum corpus aliquod cum variis velocitatis gradibus necessaria sit vis major vel minor, habitâ ratione molis movendæ, vel velocitatis producendæ, agnoscenda est necessariò in materiâ quâcumque inertia, quâ resistit mutationi status. Porrò hæc inertia, quam inesse corporibus experimur, et sine quâ corpora cogitare non possumus, excludit omnem vim motricem. Nam duo contraria, sese mutuò destruentia, eidem subjecto inhærere non possunt: quia res non potest esse simul talis et non talis. Atqui inertia et vis motrix sunt duo contraria et incompatibilia : et si simul essent insitæ in materiâ, materia esset iners et non iners; statum servare per inertiam, statum mutare per vim motricem eodem tempore niteretur. Ergo esse in corporibus vis motrix nulla potest.

Tertiò ex suppositione vis motricis insitæ in materiâ plura sequuntur absurda. Nam, ut modò diximus, tolleretur à materiâ ista inertia, sine quâ tamen nullæ esse possunt leges motùs, et materia esset prorsùs inutilis ad mundi constructionem.

Deinde, si inesset naturaliter materiæ particulis vis motrix, vel ením ista vis quaquaversùm niteretur, vel in aliquam partem determinaretur: prius planè absurdum est; nam nisus in omnes simul partes contrarias repugnat: si quidem particula aliqua niteretur versùs orientem, eo ipso niteretur recedere ab occidente. Non posterius, tum quia nulla particularis determinatio concipi potest necessaria : tum etiam quia si aliqua determinatio esset materiæ naturalis et necessaria, illam deter

minationem non magis mutare posset quàm naturam et si fortè contingeret ut à fortiori abriperetur in partem naturali conatui contrariam, reniteretur sanè semper, et primâ datå occasione naturalem determinationem seque. retur. Jam verò cum hisce naturalibus inclinationibus consistere nequeunt leges motûs, quæ postulant, ut corpora sint naturâ suâ indisserentia ad quamcumque determinationem.

Si naturaliter inesset corporibus motus, vel vis motrix, ista vis motrix vel ille motus idem semper esset; nec ulla essent motûs incrementa vel decrementa. Sed experientia constat motum in collisione corporum, nunc destrui, nunc augeri in quâ re sunt jam philosophi consentientes.

Si vis motrix esset essentialis materiæ, nullæ particulæ, vel quievissent unquàm, vel nunc quiescerent, sed perpetuo motu particulæ agitatæ semper à se invicem divellerentur : ergo nihil generari seu concrescere unquàm potuisset, ullamve adipisci stabilitatem et constantiam. Manifestum quidem est res omnes universi certam quamdam justamque motûs et quietis mensuram requirere.

Si vis motrix esset materiæ essentialis, leges motus essent naturâ, non voluntate determinatæ; vel potiùs esset lex unica, ubique uniformis, cujus necessitatem aliquam deprehenderemus. Sed experimur leges motus esse planè arbitrarias (1) nec uniformes. Nam vires præcipuæ et universaliores sunt : gravitas seu vis quâ corpora quæque versùs proprium centrum deprimuntur: vis cohæsionis, quâ corporum minutiores particulæ colligantur et durities existit: vis elastica seu repulsionis, quâ corpora minutiora se mutuò repellunt et fugiunt vis percussionis, quæ in corporum collisione manifesta est. Esse alias vires in rerum naturâ certissimum est, nam ex his non pendent omnia phænomena, saltem quantùm nos cernere possumus: verbi gratiâ, omnis œconomia animalis, motus musculorum, sensationes. Atqui harum virium leges sunt planè arbitrariæ: nam gravitas corporum non eadem est in variis à centro distantiis, sive intra terram, sive extra terram : intra terram corpora ponderare videntur in ratione directà distantiarum à centro; id est, quâ proportione ad centrum accedunt, eâdem minuitur eorum

(1) Dicit auctor leges motus arbitrarias, id est, liberas, seu à motore primo intelligente liberè conditas, principiisque ordinis essentialibus semper convenientes. P.-S.

pondus. Sed extra terram ponderant aliter : nam quò magis receditur à centro, eò minus pondus est sed non decrescit in ratione simplici distantiarum; sed, ut loquuntur geometræ, in ratione duplicatâ inversâ distantiarum, id est, corpus in duplò majori distantiâ, quadruplò minùs ponderat : quo nihil arbitrarium magis fingi potest. Sic quoque vis illa, quâ cohærent particulæ materiæ in corporibus duris, aliam prorsùs legem sequitur, rationem triplicatam vel quadruplicatam inversam distantiarum; nam minimo intervallo nulla est, in puncto verò contractus infinitè superat vim gravitatis. Quæcumque sit lex harum virium, quam determinare vix possibile est, liquet certè, quòd planè fuerit ad arbitrium facta; nihil in materiæ naturâ reperies, quod hasce leges necessarias efficere potuerit. Idem dici potest de cæteris omnibus legibus quas sequuntur corpora.

Scimus quidem Epicureos olim et recentiores mechanicæ philosophia restauratores, docuisse omnia phænomena naturæ derivari posse ex his duabus simplicissimis legibus : Corpus quodcumque servare statum motùs et quietis nititur; et: Quantitas motus communicatur pro quantitate molis corporum impingentium (1). Sed scimus etiam id valdè temerè ab utrisque assertum fuisse; vixque ullum esse phænomenon, cujus isti philosophi solutionem feliciter tentaverint. Et propterea quò magis in naturæ intima penetrant observando philosophi, tantò in dies minuitur apud omnes gentes illorum philosophorum auctoritas. Adeò ut illa ingeniosa philosophandi ratio per hypotheses arbitrarias inventa à Cartesio, ab omnibus curiosis naturæ exploratoribus descrta sit. Objicies 1o cum Tolando: Motus essentialis materiæ est, et in ejus ideâ includitur. Nam primùm materia omnis est naturâ suâ divisibilis divisibilitas verò continet ideam motùs. Deinde materia sine qualitatibus sensibilibus concipi à nobis nequit: sed omnes qualitates sensibiles sunt effectus motus. Tertiò denique omnis materia movetur, et consequenter concludere debemus motum pertinere ad essen

(1) L'idée de ramener l'explication de tous les phénomènes à des principes mécani-¿ ques, est assurément grande et belle; ce pas est le plus hardi qu'on pût faire en philosophie, et c'est Descartes qui l'a fait; mais cette idée n'est qu'un projet : et ce projet est-il fondé? Quand même il le serait, avons-nous les • moyens de l'exécuter? › ctc. Vide Hist. nat. Ibid.

tiam materiæ, uti colligimus omnem materiam esse extensam, quòd nullam ejus pártem inextensair noverimus. Respondeo 1°: In idea materiæ includitur quidem divisibilitas, et consequenter capacitas motum recipiendi : sed multùm distant divisibilitas et divisio actualis per motum; seu capacitas recipiendi motum et motus actualis. 2o Ex eo quòd corpora nobis per motum sensibilia sint, non sequitur illa per motum necessariò esse sensibilia. Nam talia esse possunt, et reverà sunt, non ex naturis suis, sed ex instituto arbitrario creatoris, qui potuisset aliam occasionem sensationum constituere, si voluisset. Deinde, etsi per imagi nationem nobis repræsentare non possimus corpora sine aliquibus qualitatibus sensibilibus, saltem illa sæpiùs existere sine aliquibus qualitatibus sensibilibus novimus, et existere posse semper. Novi, v. g., sidera sole micante existere; existunt tamen sine qualitatibus sensibilibus respectu nostri, et cùm, consentientibus philosophis, qualitates sensibiles non sint in rebus ipsis, sed in animis, certè sublatis animis tota universitas rerum sine istis qualitatibus existeret. Qualitates ergo sensibiles ridiculè dicuntur pertinere ad essentiam corporum. 3° Etiamsi concedamus omnem materiam in universo orbe in motu positam esse, quod tamen non probatur: ex istà universalitate nullo modo sequitur motum ad essentiam materia pertinere. Ipse Tolandus agnoscit inesse omnibus corporibus vim centripetam, negat tamen illam gravitationem versùs centrum esse materiæ essentialem, Oportuisset illum conficere eamdem planè rationem esse motûs et extensionis ac sicut, sublatâ extensionis notione, tollitur omnis notio materiæ, sic sublato motu actuali nullam relinqui ejus ideam,

Objicies 2o contra secundam rationem : Vis inertiæ seu resistentia ad mutandum statum falsò dicitur esssentialis materiæ. Nam omnes philosophi in hoc consentiunt, materiam esse indifferentem ad motum vel quietem. Atqui ista indifferentia consistere non potest cum prædictâ vi inertiæ. - Respondeo omnes philosophos docere materiam esse indifferentem ad motum vel quietem, eo sensu quòd naturâ suâ non magis propendeat ad motum quàm ad quietem; nec magis resistat transire à statu quietis ad motum, quàm à statu motus rursùs ad eamdem quietem redire: sed non docent materiam esse indifferentem ad motum et quietem, co sensu quòd in materiâ nulla sit renitentia ad motum in statu quietis, et ad

quietem in statu motûs (1). Deinde, etiamsi revocari possit in dubium à theistâ, an illa vis inertiæ, quam in materiâ omni sensibili experimur, sit materiæ essentialis, an impressa extrinsecùs à Deo; id ab atheo revocari in dubium non potest: nam hic tenetur defendere id omne pertinere ad naturam materiæ, quod omni materiæ inesse constantissimâ experientia novimus. Sed certè constanti experientiâ novimus materiam esse inertem.

Animadvertendum etiam est, majores difficultates, si fieri posset, premere athicos, si statuant materiam non esse inertem, quàm si inertem illam esse concedant: nam in hâc hypothesi nulla esse posset materiæ alicujus actio in aliam materiam. Omne enim corporis momentum pendet ex massâ, id est, inertiâ massæ, seu majori vel minori resistentiâ ad mutandum statum, et ex velocitate. Tolle massam seu inertiam massæ, et finge corpus non resistens: post collisionem, vel corpus impingens statim quiescet, cùm nullam habeat vim ad servandum statum motûs; vel nullâ amisså velocitate rapiet secum corpus quiescens, quia hoc nullam habet vim ad servandum statum quietis. In neutrâ hypothesi posset hic mundus consistere; in primâ esset omnis materia tandem quiescens et moles segnis: in secundà, omnis materia raperetur secundùm eamdem determinationem. Ad has ergo angustias reducitur atheus, ut vel asserat materiam inertem esse naturâ, et tunc carebit natura vi motrice; vel ponat non esse inertem, et tunc alterius materiæ motrix esse non poterit.

COROLLARIA. - Ex his omnibus sequitur primò, vanissimam esse philosophiam Stratonis et Stoicorum supra descriptam, quæ statuebat inesse materiæ vim motricem, quamdam tendentiam ad motum et nisum elementarem. Quam opinionem etiam nostris temporibus secuti sunt Hobbius, Tolandus, necnon clarissimus Leibnitzius. 2o Sequitur non esse inhærentem materiæ vim gravitatis et vim cohæsionis, quales admittebat Epicurus in individuis illis particulis, quas atomos vocabat. In quâ ejus sententiâ hoc etiam perabsurdum fuit, quòd in spatio infinito superius esse aliquid et

(1) ‹ Il semble, en considérant l'indifférence de la matière au mouvement et au repos, que le plus grand corps en repos pourrait être emporté sans aucune résistance par le moindre corps qui serait en mouvement, auquel cas il y aurait action sans réaction et un effet plus grand que sa cause. › Leibnitz Théod. p. 538.

inferius dictitaret, atque ibi gravitate suá ferri et deprimi corpora, ubi nullus erat medius locus seu centrum. In eâdem vanitate sunt quidam recentiores philosophi, qui attractionem inhærentem materiæ qualitatem fecerunt: in quâ opinione hoc non solùm est reprehendendum, quòd vis aliqua inerti materiæ tribuatur: sed id perabsurdum est, quòd corpus dicatur agere in distans, ubi non sit, ubi est nihilum corporis, sicque effectus ex nihilo oriri supponatur. Sequitur denique vires naturales esse ipsam divinam efficaciam ; et omnia phænomena, quæ vocantur effectus virium naturæ et legum motûs, nihil reverà esse, si propriè loqui velimus, nisi effectus divinæ actionis, vel immediatè per se moventis materiam, vel mediatè per alia entia spiritualia aut esse effectus particulares legum naturæ generalium, quæ leges generales sunt tantummodò effectus generales efficaciæ divinæ. Cursus ergo et ordo naturæ nullus est propriè dictus, sed hoc nomine significatur divina voluntas, res omnes regens ratione constanti, perpetuâ et uniformi: ex quo sequitur illius virtute omnia etiam minutissima contineri, atque in ipso ac per ipsum omnia vivere, moveri et esse: et ‹ Dei cognitionem ex phænomenis pertinere ad philoso<phiam experimentalem, ut posuit Newtonus. Vide de toto hoc argumento Cartesium, Mallebranchium, Clarkium de Attr. Dei, et in resp. ad Leibnitz, Baxter de Immortalitate animæ. PROPOSITIO II. - Deum existere, seu ens à materià segregatum, ostendit animis hominum indita cogitandi vis.

[ocr errors]

PROBATIO. -Si cogitatio (intellige vel perceptionem passivam, vel vim percipiendi, vel conscientiam, vel sensum, vel volitionem) à Deo non oritur, sed inhæret materiæ, vel oritur accidentaliter ex aliis materiæ affectionibus, nempe magnitudine, figurâ, situ, motu, quamvis diversæ sit naturæ, uti posuit Epicurus; vel est una ex his materiæ affectionibus, seu magnitudo, seu figura, seu situs, seu motus, uti Hobbius scripsit multis in locis ; vel denique est facultas insita naturaliter in materiâ et distincta à motu, situ, figurâ et magnitudine, uti Strato olim docuisse dicitur. Atqui hæ tres sententiæ abhorrent à ratione.

1° Absurda est Epicureorum sententia. Namex magnitudine, figurâ, situ et motu nihil gignitur, præter varietatem earumdem affectionum. Divide materiæ magnitudinem, partes

divide in alias minutiores, easdem per totam æternitatem variâ ratione seca, nihil generabis unquàm nisi diversas magnitudines. Compone mutatione situs varias illas partes, pone partem A nunc ad orientem, nunc ad occidenten, nunc ad septentrionem, muta partium distantiam, nihil habebis nisi diversas materiæ combinationes. Molis figuram muta, muta partium configurationes, nihil habebis nisi mutationem figuræ seu mutatam figuram. Move nunc materiæ molem, velocitatem auge vel minue in infinitum, nihil movendo generabis, nisi motum varium. Et ratio est, quòd res compositæ nullo modo differant naturâ à rebus simplicibus ex quibus componuntur ; ut cùm ex duobus triangulis quadratum efficis, quadratum illud nihil aliud erit quàm duo triangula: misce pulverem cæruleum cum pulvere flavo, habebis ex commixtione pulverem viridem, sed reverà iste pulvis viridis nihil est, nisi pulvis cæruleus cum flavo, uti ope perspicillorum ipsis oculis intueri licet. Et profectò si totum aliquod posset habere diversam naturam à partibus, esset diversæ naturæ à seipso; nam totum aliquod nihil est nisi complexio partium. Unde cùm Epicurei supponant cogitationem naturâ ab aliis affectionibus differre, illam reverà ex nihilo educunt, et sine efficiente causå.

Huic Epicureorum tam stultæ opinioni originem dedit eorum inscitia; existimârunt siquidem cum plebe qualitates corporum sensibiles, colorem, sonum, calorem, odorem esse ex primariis affectionibus prognalas et existere in ipsis rebus extra nos positis, è quibus ad nos miris modis transferebantur. Sensationes igitur existimabant oriri ex crassioribus vaporibus, quæ perpetuò de corporibus manarent, seseque per sensus in nervos insinuarent; reliquas verò universas hominum cogitationes, sive vigilantibus sive somniantibus occurrentes, excitari ab alio quodam genere imaginum vel simulacrorum, multò tenuioris texturæ de corporibus quoque fluente. Hæc verò tenuiora simulac: a, sive idola ad cerebrum dicebant, non per aperta organa sensuum deferri, sed per rara corporis seu poros penetrare, animumque intùs afficere vide Lucr. 1. 4, v. 726. Alii verò hanc absonam philosophandi rationem emendare voluerunt : et idcò statuerunt non ipsas imagines è corporibus fluentes irruere undique in animos, sed tendere, seu impellere lucem, seu acrem inter se et animum, et sic tangi sentirique per

animum in distans, quasi per baculum. Ista exposuisse, refutâsse est: jam apud omnes certum est, qualitates corporum sensibiles esse animorum affectiones in rebus ipsis neutiquàm existentes.

Secunda opinio, in quâ definitur cogitationem esse unam ex supradictis materiæ affectionibus, æquè absurda est. Nam de rerum naturis judicare non possumus nisi ex rcrum ideis; tolle hoc principium, omnem scientiam sustulisti: ideò tantùm aflirmo triangulum non esse circulum, quia diversa est idea trianguli ab ideâ circuli. Atqui idea cogitationis diversa est ab ideâ magnitudinis, vel figuræ, vel sitûs, vel motus; siquidem idea magnitudinis unius pollicis, vel pedis, vel exapedæ non est idea cogitationis, non est voluptas, non est conscientia. Circulus, seu triangulum, seu quadratum non est sensus. Systema quatuor atomorum, vel decem, vel centum, etc., non est sapientia. Motus circularis, seu parabolicus, seu spiralis, non est judicii vis, præteritorum memoria, seu providentia futurorum. Hæc planè differurt, magisque inter se quàm circulus et triangulum; hæc duo eodem genere continentur ; circulus verò, seu motus circularis toto genere distat à providentiâ futurorum, seu memoriâ, seu conscientiâ, seu sensu, seu volitione.

Cùm verò soleant athei, et inprimis Hobbius (1), ex materiæ affectionibus motum seligere, cui attribuant cogitationis dignitatem et prærogativam, illam sententiam diligentiùs expendamus. Primò, motus nihil aliud in materia procreare potest quàm divisionem, vel configurationem, vel diversum situm, seu coagmentationem, ut modò dictum est. Sed ab his omnibus multùm differt cogitatio. Secundò, si motus esset cogitatio, omnis motus esset cogitatio, et eadem cogitatio : nam motus non est res varia, sed uniformis. Variæ ejus determinationes, vel ad orientem, vel ad occidentem, sunt tantùm externæ et relativæ denominationes, non inutant ipsam naturam istius qualitatis, quam motum vocamus. Motus etiam

(1) Causa sensionis est externum corpus sive objectum, quod premit organum proprium; et premendo, mediantibus nervis et membranis, continuum eflicit motum introrsùm ad cerebrum, et inde ad cor; unde nascitur cordis resistentia et contrapressio, sive conatus cordis liberantis se à pressione per motum tendentem extrorsùm ; qui motus propterea apparet tanquàm aliquid externum atque apparitio hæc, sive phantasma, est id quod vocamussensionem. Lev. c. 1. Vide etiam de Sensu et Motu animali.

« VorigeDoorgaan »