Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ista primo intuitu dividere non valet (1), nisi fortassè fuerit mathematicus et notiones suas, non ut rudes solent, sed ex consideratione abstractivå informaverit, et ad illas notiones apparentias novas expenderit. Ex quo sanè efficitur visionem esse sermonem quemdam ab auctore naturæ, non tantùm arbitrariò inventum, sed quem experientiâ atque usu discimus; et in hoc differre sermonem humanum à sermone naturali, quòd ille varius sit apud homines, hic omnibus communis; quòd ille mutabilis, hic constans; quòd meminerimus tempus quoillum didicimus, huic assueti simus ab ipso ortu et memoriam nostram præcesserit; quòd in scrmone humano voces, separatim à rebus, grammaticè consideremus, vix unquàm verò accidat, ut speciem rerum à rebus separemus. Sic etsi, cùm petram intueor, nihil videam nisi temperationes lucis, tamen eodem tempore menti solent sese offerre cæteræ petræ qualitales, soliditas, asperitas, etc. Attamen in sermone humano idem fermè contingit: nam non possumus sine aliquâ contentione vocem separare à re significatâ: cùm legimus librum, nullam damus attentionem litteris et vocabulis, sed continuò progreditur mens ad res significatas et si sermo humanus nobis esset naturalis, si ab infantiâ ei assueti essemus, si nulla esset apud diversos homines varietas; tam connexus cam rerum naturis videretur, quàm sermo arbitrarius visionis.

5° fluic argumento ex causis finalibus ex nullâ re major accedit auctoritas, quàm ex ridiculis generationis animalium expositionibus, quas protulêre athei (2); illas collegit Franc. Redi de Gener. insect. p. 14. Nos verò hic solummodo referemus Epicuri mentem circa primam hominis nativitatem. Is enim, teste Censorino, de Die nat. c. 2, credidit limo <calefactos uteros, nescio quos, radicibus ‹ terræ cohærentes, primùm increvisse, et in

(1) Vide Locke de Intell. hum. 1. 2, p. 27. Berkeley Alcyphron vel min. phil. dialog. 5. Voltaire Elementa phil. Neut. c. 6. Vide etiam, quæ contra disputantur in 1. de Origine cogn. hum. sect. 6, cujus auctoris sententia nequaquàm minuit vim argumenti nostri.

(2) Etiam apud nos quidam materialistæ seculi proximè elapsi, generationes æquivocas, ut aiunt, objicere non erubuerunt. Ex putrefactione, inquiunt, quædam adhuc spontè nascuntur animalcula sese moventia, cæterisque vitalibus donata facultatibus. Sic vermes ex putrefactâ carne, aut in aquis corruptis subtilissima animalia, etc. Etiam in vegetalibus, plantæ absque semine super tecta natæ crescunt. Quod de animalculis evincitur,quidni

fantibus ex se editis ingenitum lactis humo‹ren, naturâ ministrante, præbuisse; quos ita educatos et adultos, genus humanum propagâsse. Quam fabulam non ad contumeliam et opprobrium illi philosopho attributam fuisse patet ex Lucretio, qui eamdem sic exornat :

Crescebant uteri terræ radicibus apti,
Quos ubi tempore maturo patefecerit ætas
Infantùm, fugiens humorem, aurasque petissens,
Convertebat ibi natura foramina terræ,
Et succum venis cogebat fundere apertis
Consimilem lactis ; sicut nunc femina quæque
Cùm peperit, dulci repletur lacte, quòd omnis
Impetus in mammas convertitur ille alimenti:
Terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
Præbebat, multå et molli lanugine abundans.

Objicies 1°: Si Epicureis concedantur postulata sua, videlicet, existere atomos omnis generis aptissimas ad mundi constructionem, illas atomos moveri naturaliter, non tantùm secundùm lineas parallelas, sed etiam declinare paululùm; et sic in se mutuò incidere; infinitas per totam æternitatem molitiones et periclitationes facere; nullo modo negari potest, quin ex earum concursione fortuità oriri mundus possit. Quia inter infinitas combinationes possibiles, hæc præsens dispositio reet de belluis majoribus non posset supponi? Non ergo invocanda causa intelligens ad organizationes vitamque animalium et vegetalium formandas, cùm ipsarum casus fortuitus causa sufficiens existat.

Resp. 1° Neg. anteced. 1° Omnes rerum physicarum periti, imò et plurimi inter ipsos materialistas, à multo jam tempore hujusmodi generationes, seu eam fortuitam animalculorum ex putredine plantarumve productionem, tanquàm physicis experimentis adversam irrident. Objectæ igitur formationes per innumera explicantur germina ab insectis ubique deposita, seminaque in omnes ventorum actione partes perlata, ex quibus animalcula nec non et præfata vegetalia oriuntur. 2o Suam assertionem nullo certè experimento probare valent adversarii. Ad illud quippe desideratur materia his germinibus seminibusve omninò purgata, quod ita esse nunquàm poterit constare, propter eorum subtilitatem, que tanta est, ne fermentatione quidem aut igne, saltem plerùmque destruatur.--Igitur de hujusmodi productionibus ex principiis metaphysicis vel ex analogiå solummodò pronuntiandum est. Atqui 1o Metaphysica principia id clarè adstruunt, scilicet vitam, sensum, ideas intellectuales demùm et morales operationes ex materiâ composita et inerti quocumque modo agitatâ ac dispositâ, nunquàm nasci posse; idcircò objecias repugnare generationes; 2o ex analogià idem concludendum, cùm nulla ex cæteris animalia seu vegetalia ita ex fortuitâ fermentatione prodire videamus. P. S.

ut

petitur; quæ consequenter est æquè possibilis ac probabilis, ac alia quævis: imò quæ in infinitate seculorum est necessaria, cùm omnes combinationes æternitas exhaurire debeat. Ergo. Respondeo, concessis omnibus prædictis postulatis, præsentem rerum dispositionem esse planè ex concursione fortuitâ impossibilem ob hanc evidentissimam causam, quòd ad generandum, conservandumque mundum hunc sint necessariæ certæ leges motûs, præter illam quâ permutatur motus ex collisione, quas atomi sibi præscribere non possunt. Necessariæ sunt leges gravitatis seu attractionis mutuæ, cohæsionis, repulsionis, generationis et nutritionis plantarum et animalium, atque aliæ innumeræ, quæ ex lege percussionis non pendent. Sine hisce legibus demonstratur ex solå lege percussionis nulla oritura corpora organica, sed omnes atomos in vorticem unum vel plures, in quibus est motus liberrimus, distributas, æternùm esse in codem statu duraturas (1). Alienum est à philosophi constantiâ asserere aliquem effectum esse possibilem, antequàm noverit an adsint causæ pares producendo effectui ostendant ergo Epicurei et cæteri eorum imitatores, collisionem atomorum causam esse parem producendo et conservando mundo. lloc quoties tentârunt, ut ait Baconus, risu ab omnibus excepti sunt.

Objicies 2o: Rebus, quia existunt, utimur; minimè verò, ut iis uteremur, conditæ sunt. Ita Lucretius, 1. 4:

Nil ideò natum est in corpore, ut uti Possemus, sed quod natum est, id procreat usum. Et verò, inquit idem, illud cujus causâ factum est aliquid, eo priùs est quod ejus causâ existit.

Nam contra conferre manu certamina pugnæ Et lacerare artus, fœdareque membra cruore, Ante fuit multò, quàm lucida tela volarent. Et vulnus natura priùs vitare coegit, Quàm daret objectum parmai læva per artem. Scilicet et fessum corpus mandare quieti Multo antiquius est, quàm lecti mollia strata Et sedare sitim priùs est quàm pocula natum. Sed rebus ipsis earum usus posteriores sunt.

(1) A cæca necessitate metaphysicâ, quæ utique eadem est semper et ubique, nulla oritur rerum varietas. Tota rerum conditarum pro locis et temporibus diversitas ab ideis et voluntate entis necessariò existentis solummodò oriri potuit. Newtonus Princ. Math. 1. 3.

Nec fuit, ante, videre, oculorum lumina nata; Nec dictis orare priùs, quàm lingua creata.

Omnia denique membra

Ante fuêre, ut opinor, eorum quàm fuit usus. Cum eodem ergo concludi potest :

Quare etiam atque etiam procul est ut credere possis Utilitatis ob officium potuisse creari (1).

Respondeo hâc Epicurcorum evasione nihil absurdius esse. Quid enim? non condita sunt lumina ut videremus: cur ergo nihil habent, quod ad visionem non referatur? Non datæ sunt nobis aures, ut audiremus: cur ergo nihil habent quod non sit excipiendo sono proportionatum? Non positi in pectore pulmones, ut aerem hauriremus: cur ergo nihil habent respirationi non destinatum? Cur ergo non dicemus, non esse factum solarium ad indicandas horas, navem ad navigandum?

:

Sed, inquit Lucretius, membris ipsis posterior est illorum usus. Primùm hoc falsum est. Ut enim posterior membris usus eorum censeri possit, necesse esset ut membra per tempus aliquod indifferentia ad hunc, vel illum usum forent et deinceps ad talem præcisè determinarentur. Atqui nunquàm indifferens est membrorum usus aut fuit, ita ut iis ad hoc vel istud pro lubitu homines uti potuerint. Pleraque verò eo ipso usui incipiunt esse, quo existunt et ille eorum usus et motus ad corporis vitam necessariò requiritur. Secundò : hæc Lucretii propositio: Membris posterior est membrorum usus, duplici sensu intelligi potest. Nempe vel sic, ut significet in se et in auctoris sui intentione membrorum usum esse membris posteriorem: vel sic, ut significet tantùm in executione et ratione temporis post membra membrorum usum haberi. Si posteriore sensu intelligatur, ex parte vera est : sunt enim humani corporis membra quædam, quæ priùs quàm iis utatur homo, in homine existunt. Si autem priori sensu intelligatur, falsa est; et illius veritas sine probatione à Lucretio supponitur. Nec enim membra primùm auctor naturæ condidit, cujus illa essent aut esse possent utilitatis incertus, sed contra pro

(1) Homines boni et mali, ordinis et confu sionís notiones sibi efformårunt, postquàm sibi persuasissent omnia quæ fiunt propter ipsos fieri. Tunc in unâquâque re præcipuum judicare debuerunt, quod ipsis utilissimum et illa omnia præstantissima æstimare à quibus optimè afficiebantur. Sic Spinosa.

Γ

spiciens quidère et utilitate esset suarum creaturarum, rerumque naturam habens prospectam, membra dedit et ad certos fines, quos mutare nequimus, destinavit. Et ut exemplis Lucretii utar, commodior et aptior telis pugnandi ratio, eventu ipso et tempore telis est posterior; sed si cogitationem spectemus hominum, telis antiquior est, et reverà tela peperit. Non possunt ergo universè tolli fines rerum, nisi demonstretur nullam esse in parente naturæ cognitionem rerum ante earum affectionem, quod prædicto argumento non conficit Lucretius.

OBSERVATIO. Validissimum hoc adversùs atheos ex causis finalibus argumentum multùm elevârunt quamplures philosophi christiani in multiplici alià re de religione optimè meriti. Magnus ille Cartesius, philosophiæ mechanicæ instaurator, easdem causas finales prorsùs à physicâ suâ et etiam à metaphysica ablegavit. In responsione ad objectiones Gassendi scribit: Nec fingi potest, aliquos Dei fines magis quàm alios, in propatulo esse : omnes enim in imperscrutabili ejus sapientiæ abysso sunt eodem modo reconditi. Med. 4. Metaph.

Ob hanc unicam rationem totum illud causarum genus, quod à fine peti solet, in rebus physicis nullum usum habere existimo: non enim absque temeritate me puto investigare posse fines Dei. » Et in principiis philosophiæ p. 1, § 28, habet: Nullas unquàm rationes circa res naturales à fine, quem Deus aut natura in eis faciendis sibi proposuit, admittimus, quia non tantùm nobis debemus arrogare, ut ejus consiliorum participes esse possimus. Consentienter hisce placitis mundi totius et corporis humani generationem ex principiis mechanicis conatus est explicare, sed satis infeliciter. Ab atheistica tamen impietate sine dubio longissimė abfuit, cùm argumenta omnia metaphysica illustraverit, Deumque solum causam materiæ, et motus effectricem et conservatricem statuerit et insuper etiam docuerit, eam precisè motûs quantitatem materiæ dedisse, quæ apta esset producendis rebus omnibus.

creatorem

Mallebranchius Cartesii secutus vestigia aliquatenus tamen magistro timidior extitit; utpote, qui cum solâ materiâ et motu sine ratione gubernante cosmogoniam generalem tentaverit, corporum verò organicorum fabricam ad cæcos materiæ motus revocandam non putaverit.

Horum infelicibus successibus non deterritus clarissimus auctor Historiæ naturalis nuper editæ, quamvis ipse sequatur Newtonianan philosophandi rationem cartesiano more, valdė contemnit causas finales (1): et consentienter huic dogmati, illum admirabilem planetarum concentum, in quo Newtonus tot divini consilii argumenta invenit, in vis centripeta et projectilis temperatione (2), cometæ in solem illapsui attribuit. Tellurem omnem nostram exteriorem, tam lætum et copiosum omnibus animantibus domicilium, tumultuantis oceani fluctibus, spumam vel scoriam substantiæ sola-. ris seu vitreæ sulcantibus, acceptam refert.

(1) Le second principe employé par Platon et par la plupart des spéculatifs que je viens de citer, principe même adopté du vulgaire et de quelques philosophes modernes, sont les causes finales; cependant, pour réduire ce principe à sa juste valeur, il ne faut qu'un moment de réflexion: dire qu'il y a de la lu‹ mière, parce que nous avons des yeux ; qu'il y a des sons parce que nous avons des oreilles; ou dire que nous avons des oreilles et des yeux, parce qu'il y a de la lumière et des sons, n'est-ce pas dire la même chose, ‹ ou plutôt, que dit-on ? Trouvera-t-on jamais rien par cette voie d'explication? Ne voit-on ↑ pas que ces causes finales ne sont que des rapports arbitraires et des abstractions morales, lesquelles devraient encore imposer moins que les abstractions métaphysiques? car leur origine est moins noble et plus mal imaginée; et quoique Leibnitz les ait élevées au plus haut point sous le nom de raison suffisante, et que Platon les ait représentées par le portrait le plus flatteur de perfection, cela ne peut pas leur faire perdre à nos yeux ce qu'elles ont de petit et de précaire en connait-on mieux la nature et les effets, quand on sait que rien ne se fait sans une raison suffisante, ou que tout se fait en vue de la perfection? Qu'est-ce que la rai⚫ son suffisante? Qu'est-ce que la perfection? Ne sont-ce pas des êtres moraux créés par des vues purement humaines? Ne sont-ce pas des rapports arbitraires que nous avons généralisés? Sur quoi sont-ils fondés? Sur des convenances morales, lesquelles bien loin de pouvoir rien produire de physique et de réel, ne peuvent qu'altérer la réalité, et confondre les objets de nos sensations, de nos perceptions et de nos connaissances, avec ceux de nos sentiments, de nos passions et de nos ‹ volontés. Vol. 2, c. 5.

(2) Planetæ sex principales revolvuntur circùm solem in circulis soli concentricis, eâdem motûs directione, in planis orbium planetarum quàm proximè. Et hi omnes motus regulares originem non habent ex causis mechanicis..... Elegantissima hæcce solis, planetarum et coD.etarum compages, nonnisi consilio et dominio entis intelligentis et potentis oriri potuit. Newtonus in fine principiorum math, phil. nat. Vide Bentlei sermones contra atheismum.

Plantarum omnium et animalium organica corpora à vi quâdam fictrice materiæ insità effecla esse contendit.

4° Hisce omnibus ducem se præbuerat magnus scientiarum amplificator et philosophiæ vates Baconus, qui quidem multa contra causas finales scripsit, et propterea multorum doctorum virorum invidiam subiit. Utinam tamen cæteri omnes, qui ejus monitis paruerunt, moderationem quoque fuissent secuti : neque alium in hâc controversia arbitrum quæremus. Docet quidem ille Platonem et alios quamplurimos causis finalibus egregiè abusos esse in rebus physicis ; et propterea omninò à physicâ ablegandas statuit: at simul easdem causas veras esse docet et philosophi inquisitione dignissimas; verùm ad metaphysicam pertinere censet. Ejus locum, quamvis longiorem hic describere operæ pretium videtur; quòd magnam habeat apud physicos nostros auctoritatem; et dùm ipsis ea omnia concedit, quæ ad perficiendam suam scientiam necessaria sunt, tamen nullo modo quatit theologiæ naturalis fundamenta (1).

(1) Metaphysicæ pars secunda, inquit, est finalium causarum inquisitio, quam non ut prætermissam, sed ut malè collocatam notamus. Solent enim inquiri inter physica, non inter metaphysica. Quanquàm si ordinis hoc solum vitium esset, non mihi fuerit tanti. Ordo enim ad illustrationem pertinet, neque est hæc substantia scientiarum. At hæc ordinis inversio defectum insignem peperit, et maximam philosophiæ induxit calamitatem. Tractatio enim causarum finalium a physicis inquisitionem causarum physicarum expulit et dejecit, effecitque ut homines in istiusmodi speciosis et umbratilibus causis acquiescerent; nec inquisitionem causarum realium et verè physicarum strenuè urgerent, ingenti scientiarum detrimento. Etenim reperio hoc factum esse non solùm à Platone, qui in hoc littore semper anchoram figit, verùm etiam ab Aristotele, Galeno et aliis, qui sæpissimè etiam ad illa vada impingunt. Etenim qui causas adduxerit hujusmodi: palpebras cum pilis pro sepi et vallo esse ad munimentum oculorum; aut, corii in animalibus firmitudinem esse ad propellendos calores et frigora; aut, ossa pro columnis et trabibus à naturâ induci, quibus fabrica corporis innitatur: is in metaphysicis non malè ista allegarit, in physicis autem nequaquàm. Imò quod cœpimus dicere, hujasmodi sermonum discursus (instar remorarum, uti fingunt, navibus adhærentium) scieniarum quasi velificationem et progressum retardârunt, ne cursum suum tenerent, et uiteriùs progrederentur : et jampridem effecerunt, ut physicarum causarum inquisitio neglecta deficeret, ac silentio præteriretur. Quapropter philosophia naturális Democriti et aliorum, qui Deum et mentem à fabricâ rerum amoverunt, et structuram universi infinitis

Magnus Newtonus à Bacono aliquatenùs saltem quoad formam loquendi dissentit, dùm scribit Deum cognoscimus per sapientissi

mas et optimas rerum structuras et causas ‹ finales..... De quo ex phænomenis disserere ad philosophiam experimentalem pertinet. › Princ. 1. 3. Stant ergo pro causis finalibus Pythagoras, Plato, Aristoteles, Ilippocrates, Zeno, Galenus, Baconus, Newtonus, Leibnitzius cum omnibus suis, cum universo humano genere. Causa finita est.

Et certè in hominum artificiis, consiliis, actionibus eorum fines quærimus; ac de eorum industriâ, bonitate, sapientiâ, ex finibus et mediorum ad fines aptitudine judicamus : si

naturæ prælusionibus et tentamentis (quas uno nomine fatum aut fortunam vocabant) attribuerunt, et rerum particularium causas materiæ necessitati, sine intermixtione causarum finalium, assignârunt, nobis videtur, quatenùs ad causas physicas, multò solidior fuisse et altiùs in naturam penetråsse, quàm illa Aristotelis et Platonis hanc unicam ob causam, quòd illi in causis finalibus nunquàm operam triverunt, hi autem eas perpetuò inculcârunt. Neque hæc ideò dicimus, quòd causæ illæ finales veræ non sint, et inquisitione admodùm dignæ in speculationibus metaphysicis, sed quia, dùm in causarum physicarum possessiones excurrunt et irruunt, iniserè eam provinciam depopulantur et vastant. Alioquin, si modò intra terminos suos coerceantur, magnopere hallucinantur, quicumque cas physicis causis adversari aut repugnare putant. Nam causa reddita, quòd palpebrarum pili oculos muniant, nequaquàm sanè repugnat alteri illi, quòd pilositas solet contingere humiditatum orificiis; sic de reliquis, conspirantibus optimè utrisque causis, nisi quòd altera intentionem, altera simplicem consecutionem. denotet; neque verò ista res ia dubium vocat providentiam divinam, aut ei quidquam derogat; sed potiùs eamdem miris modis confirmat et evehit. Nam sicut in rebus civilibus prudentia politica fuerit multò altior et mirabilior, si quis operà aliorum ad suos fines et desideria abuti possit, quibus tamen nihil consilii sui impertit (ut interim ea agant quæ ipse velit, neutiquàm verò se hoc facere intelligant), quàm si consilia sua cum administris voluntatis suæ communicet: sic Dei sapientia effulget mirabiliùs, cùm natura aliud agit, providentia aliud elicit, quàm si singulis motibus naturalibus providentia characteres essent impressi. Scilicet Aristoteli, postquàm naturam finalibus causis imprægnâsset, naturam nihil frustra facere suique voti semper esse compotem, si impedimenta abessent, et hujusmodi multa eò spectantia posuisset, ampliùs Deo non fuit opus. At Democritus et Epicurus, cùm atomos suos prædicarent, eò usque à subtilioribus nonnullis tolerabantur; verùm cùm ex eorum fortuito concursu fabricam ipsam rerum absque mente coaluisse assererent, ab omnibus risu excepti sunt. Aded

ergo mundus sit artificium Dei, si ejus consilio et providentia gubernetur, quare divinam artem, sapientiam, bonitatem ex finium optimorum contemplatione et aptissimâ mediorum ad fines obtinendos institutione non investigabimus? In hominum libris legendis vir sapiens ad orationis sensum attentus, illum accommodat ad usus suos, nec vanè et inaniter grammatices regulis unicè intentus sententiarum artificium et cum prædictis regulis convenientiam considerat. Sic cùm versamur in magno naturæ volumine, grammatici est in re humili defixi, occupari tantummodò in phænomenis ad certas motûs regulas generales revocandis; sapientis est et philosophi, ex consideratione pulchritudinis et magnificentiæ rerum aniinum suum perficere et amplificare, sapientiam et beneficentiam creatoris perspicere et admirari; accommodare res naturales, quantùm in se est, ad creatoris gloriam et suam aliorumque felicitatem; atque ad hos optimos et naturales fines physicorum uti inventis et observationibus (1).

ut tantùm absit, ut causæ physicæ homines à Deo et providentiâ abducant, ut contra potiùs philosophi illi, qui in iisdem eruendis occupati fuerunt, nullum exitum rei reperiant, nisi postremò ad Deum et providentiam confugiant. Idem pulchrè scribit de Augm. scien. 1. 1. Certissimium est, atque experientià comprobatum leves gustus in philosophiâ movere fortasse ad atheismum, sed pleniores haustus ad religionem reducere. Namque in limine philosophiæ, cùm secundæ causæ, tanquàm sensibus proximæ, ingerant se menti humanæ, mensque ipsa in illis hæreat atque commôretur, oblivio primæ causæ obrepere possit. Si quis ulteriùs pergat, causarumque dependentiam, seriem et concatenationem, atque opera providentiæ inIncatur, tunc secundùm poetarum mytholog'am facilè credet, summum naturalis catenæ annulum pedi solii Jovis atligi. De Augmentis scientiarum, 1. 3, c. 4.

(1) Operæ pretium est ipsa tùm Leibnitzii Tum Newtonis de causis finalibus verba afferre, de quibus inducatur de Bonald sic disserens

Les principes qu'a posés l'abbé Faydit, écrit Leibnitz, renferment des conséquences étranges auxquelles on ne prend pas assez garde. Après avoir détourné les philosophes de la recherche des causes finales, ou, ce qui est la même chose, de la considération de la sagesse divine dans l'ordre des choses, qui, à mon avis, doit être le grand but de la philosophie, it en fait entrevoir la raison dans un endroit de ses principes, où voulant s'excuser de ce qu'il semble avoir attribué à la matière certaines figures, et certains mouvements, il dit qu'il a le droit de le faire, parce que la matière prend successivement toutes les formes possibles, et qu'ainsi il a fallu qu'elle soit enfin venue à celle qu'il a supposée; mais si ce qu'il dit est vrai, si

[ocr errors]

4

[blocks in formation]

122

Ex viribus naturalibus, motų

et cogitatione.

PROPOSITIO PRIMA.

Deum esse, qui mundum hunc initio constituit et perpetuâ actione sua moderatur, ostendit corporum motus. PROBATIO. Nam vel dicendum est, motûs originem et causam nullam esse, neque intra, neque extra materiam, sed illum ab æterno successivis impulsibus semper sine initio continuatum fuisse, uti docebant Epicurei, et tout le possible doit arriver, et s'il n'y a pas de fiction, quelque absurde et indigne qu'elle soit, qui n'arrive en quelque temps ou en quelque lieu de l'univers, il s'ensuit qu'il n'y a ni liberté, ní Providence; que ce qui n'arrive point est impossible, et que ce qui arrive est nécessaire, justement comme Hobbes et Spinosa le disent en termes plus clairs.

Si Dieu est auteur des choses, et s'il est <souverainement sage, on ne saurait bien raisonner sur la structure de l'univers sans y faire entrer les vues de la sagesse; comme on ne saurait bien raisonner sur un bâtiment sans entrer dans les fins de l'architecte. J'ai allégué ailleurs un excellent passage du Phédon de Platon, où le philosophe ‹ Anaximandre, qui avait posé deux principes, un esprit intelligent et la matière, est blâmé pour n'avoir point employé cette intelligence dans les progrès de son ouvrage, s'étant contenté des figures et des mouvements de la matière; et c'est justement le cas de nos philosophes modernes trop matérialistes.

Mais, dit-on, en physique on ne demande pas pourquoi les choses sont, mais comment elles sont : je réponds que l'on y demande l'un et l'antre; souvent par la fin on peut mieux juger des moyens, outre que pour expliquer ‹une machine, on ne saurait mieux faire que de proposer son but, et de montrer comment toutes les pièces y servent: cela peut même être utile à trouver l'origine de l'invention. Je voudrais qu'on se servit de cette ‹ méthode, même dans la médecine. Le corps de l'animal est une machine en même temps hydraulique, pneumatique et pyrobolique, dont le but est d'entretenir un certain mouvement; et en montrant ce qui sert à ce but, et ce qui y nuit, on ferait connaître tant ia physiologie que la thérapeutique. Ainsi, on voit que les causes finales servent en physique, non-seulement pour admirer la sagesse de Dieu, ce qui est le principal, mais encore pour connaître les choses et pour les manier... M. Molineux a fort approuvé la remarque que j'avais faite à l'oucasion de la dioptrique de M. Descartes, du bel usage des causes finales, qui nous élève à la considération de la souveraine sagesse, en nous faisant connaître en même temps les lois de la nature qui en sont la suite. Comme l'un des meilleurs usages de la philosophie, et particulièrement de la physique, est de nourrir la piété et de nous élever à

« VorigeDoorgaan »