Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

operatione secreta per canales huic usui destinatos ejiciuntur. Sicque humanum corpus quod perpetuâ transpiratione perit, perpetuâ reparatione conservatur.

Supra partes cæteras caput eminet, quod duris ac spissis ossibus undique cinctum es, ne pretiosus, quem continet, spirituum thesaurus evanescat. Ut aptè calva perforatur iis in locis, quibus oculi, aures, os, nares respondent! Suos unaquæque pars nervos habet suscipiendis sensationibus idoneos. Organa autem quibus ab objectis exterioribus ad cerebrum sensationes deferuntur, plerùmque sunt gemina, ut nempe quod in uno perire possit, supersit in altero, sicque disposita, ut sive directė, sive ad dexteram, sive ad lævam converti statim possint. Quid de fronte dicemus ad majestatem concessâ; quid de oculis quibus, tanquàm animæ sedi, quædam flamma cœlestis indita est! Hos natura primùm membranis te nuissimis vestivit et sepsit: quas perlucidas fecit, ut per eas cerni posset; firmas autem ut continerentur; lubricas et mobiles, ut et declinarent si quid noceret, et aspectum quò vellent facilè converterent. Aciesque ipsa quâ cernimus, quæ pupula vocatur, ita parva est, ut ea quæ nocere possent, facilè vitet. Palpebræque, quæ sunt tegmenta oculorum, mollissiinæ tactu ne læderint aciem, aptissimæ factæ et ad claudendas pupulas, ne quid incideret, et ad aperiendas, idque natura providit, ut identidem fieri posset cum maximâ celeritate. Munitæque sunt palpebræ tanquàm vallo pilorum, quibus, et apertis oculis, si quid incideret, repelleretur; et somno conniventibus, cùm oculis ad cernendum non egeremus, ut qui tanquàm involuti quiescerent. Ut latent etiam utiliter oculi, cùm et excelsis undique partibus sepiuntur! Superiora superciliis obducta, et genæ, ab inferiore parte subjectæ, leviter eminentes tutantur. Quid de auribus dicemus? Auditus semper patet: ejus enim sensu etiam dormientes egemus, à quo cùm sonus est acceptus, etiam à somno excitamur : flexuosum iter habet, ne quid directò intrare possit provisum etiam ut si qua minima bestiola conaretur irrumpere, in sordibus aurium, tanquàm in visco inhæresceret. Quàm multa prætereunda nobis sunt de dentibus, ad oris ornatam ciborumque masticationem destinatis; de linguâ, quæ nervis constans celeriter mobilibus, serpentinâ flectitur volubilitate; de collo ad hominis nutum, vel erecto, vel inclinato; de pulmonibus eorumque motu perpe

tuo; de proportionatâ cæteris partibus brachiorum longitudine; de nervorum in illis vi ac quantitate; de manuum nervis et ossiculis, et stupendå digitorum mobilitate, quibus tot artium ministræ fiunt; de internarum omnium partium structurâ ! Quid enim ? estne in tantâ partium diversitate aliquid inordinatum? in tantâ multitudine aliquid supervacaneum ? aut potiùs nonne omnia apta et elegantiæ ac rationis plena sunt? Meritò ergo Galenus, post Hippocratem medicorum princeps, cùm humani corporis fabricam olim exposuisset, pulcherrimum Deo hymnum cecinisse se dicebat (1).

(1) Quàm optimè nostri quinque sensus fuêre singuli ad proprios ususaplati,quàm compositè, his verbis non sine arte describit PhiloSophia Lugdunensis: Sapiens omnium crea

lor Deus iis nos instruxit sensibus, qui nostris in hâc vitâ necessitatibus abundè sufficiant. ‹ Proportionem quamdam instituit inter corporis nostri organa, et corpora ex quibus magis pendent animi dolor et voluptas. Quòd si, iisdem remanentibus objectis quæ nos circumstant, longè major fieret organorum sagacitas, id, nedùm lucro foret apponendum, plurimùm contra molestiæ et incommodi nobis afferret.

‹ 1° Si visus longè subtilior foret, forsan nec solares radios, nec ipsam diei lucem sustinere posset. Penitiùs quidem intimam objeclorum contexturam partesque reconditiores pervaderet. Id verò quàm multis redimeretur incommodis! namque si oculi microscopiis, v. g., similes essent, aquæ guttula quâ dissolveretur piperis granum, aut etiam paululùm aceti, quasi flumen immensum conspiceretur, quo innatarent pisces innumeri. Fœtidorum liquorum spuma, veluti campus amœnissimus, variis floribus plantisque distinctus videretur; caseoli frustulum, velut pilosis araneis conspersum et hispidum appareret. Hinc fastidium optima quæque, et delectationem noxia gignerent.

Præterea, si oculi essent microscopiis si‹ miles, objecta duntaxat cerneremus, quæ duobus tribusve tantùm pollicibus distarent, ‹ cætera verò quæcumque, sive homines, sive plantæ, sive animalia, visu minimè perciperentur; ergo ea quæ à longinquo vitare interest, declinari non possent. Sol, luna, stellæ, ipsum denique coelum nobis forent ‹ incognita; atque ita nos prorsùs fugerent, quæ Dei majestatem et gloriam splendidiùs

enarrant.

Contra, si instar telescopiorum oculi conformarentur, tunc cœlorum plagas, siderum que motus longè quidem faciliùs dignoscerent homines; sed quæ sibi propiora forent, vix suspicarentur; regiones sibi planè incognitas incolerent, ac proinde nec quæ sibi utilia ‹ sunt admovere, nec quæ noxia facilè removere possent.

2o Si Deus idem olfactûs organum nobis concessisset, ac quibusdam venaticis canibus, vix alius alium hominem sufferret. Foe

Veniamus denique ad animi partes, quarum est aspectus illustrior, et præcipuè ad vim rationis, quæ homini in omnia terrestria, sive animata, sive inanimata dedit imperium. Hominum ratione et prudentiâ tot artes inventæ, quibus tanta rerum utilium et jucundarum copia suppeditatur. Homines ratione in cœlum. usque penetrant, et mundi totius pulchritudinem comtemplantur: hâc astrorum ortus, obitus, cursusque cognovimus: hâc finitus dies, mensis, annus: defectiones solis et lunæ cognitæ prædictaque in omne posterum tempus, quæ, quantæ et quando futuræ sint. Hac corporum cœlestium magnitudines, distantiæ, vires, leges detectæ. Ratione Deum ipsum adimus, et in mundo intellectuali expatiamur. Quid memorem alias animi dotes? Quòd soli homini datum sit rerum pulchritudinem, ordinem, partium convenientiam et usum cernere; quòd sentiant homines etiam in animi consiliis, in dictis factisque, quid pulchrum et honestum ; quid deceat; quis modus; quòdque animi affectus et agendi consilia omnia eò magis hominum sensui se probent et ab omnibus

[ocr errors]

tidos odores nobis immitterent innumera corpora, quæ ad usus frequentissimos, penèque necessarios adhiberi solent; in iis igitur quæ nostræ conservationi præsunt, quantùm esset molestiæ et fastidii!

3o Si delicatiores essent linguæ et palati fibræ, tunc aqua, panis aliaque id genus non minùs acriter palatum vellicarent, quàm fercula quæ multis salibus et acidis condiúntur; alimenta igitur, vel paucis vicibus regustata, nauseam procrearent.

4o Si acutius evaderet auditus organum, ‹ importunis continuò sonis personaret; omnis concentuum harmonia interiret, auribusque semper obstreperent murmur quoddam inconditum et clamores planè confusi. Hlinc nullus somno, nullus meditationi locus relinqueretur.

50 Denique si delicatissimum foret tactûs organum toto corpore diffusum, ita ut impressiones externæ illud non minùs vividè afficerent, quàm tenues oculorum membranas, proh! quàm misera esset hominum conditio! Ingratis molestisque perpetuò sensationibus vexarentur. Pluma vel levissima summam cutem nequidem perstringere posset, quin excitarentur in mente dolores acerbissimi. >

Eamdem proportionem in totâ humani corporis structurâ disertè Fenelonius ostendit : Le corps de l'homme pourrait sans doute être beaucoup plus petit. S'il n'avait, par exemple, qu'un pied de hauteur, il serait insulté par la plupart des animaux, qui l'écraseraient sous leurs pieds. S'il était haut comme les plus grands clochers, un petit nombre d'hommes consommeraient en peu de jours tous les aliments d'un pays; ils ne

TH. II.

laudentur, quò majorem in vitâ felicitatem atque ad plures pertinentem efficere sunt idonea; etiam ubi hi qui comprobant et laudant, nullam suæ utilitatis cujuscumque habeant rationem? Quid quòd et benignissimo consilio animi constituantur appetitiones? Natura enim non se solùm cuique commendavit; sed conjugem, sobolem, cognatos, vicinos, civès; quos omnes gratuitâ bonitate prosequimur, ubi nulla est dissidii causa: atque boni bonos diligunt, quasi propinquitate conjunctos. Serpit etiam latiùs hæc hominum charitas, totumque complectitur humanum genus. Vinculis hisce homines inter se colligavit natura et ad cœtus, concilia et civitates instituendas invitavit : eosdemque ad omnia præclara vitæ officia subornavit. Quàm benè etiam institutum est, ut tanta in animis, quanta in vultibus hominum dissimilitudo sit, in hunc nempe finem, ut diversa munera diversi obire et velint et possint; et sic permutatione meritorum et officiorum novo vinculo homines adunarentur. Hæc omnia, qui fortuitò evenisse reputaverit, nescio quæ solertiæ, consilii, aut prudentiæ pourraient trouver ni chevaux, ni autres bêtes de charge qui pussent les porter, ni les < trainer dans aucune machine roulante; ils ne pourraient trouver assez de matériaux pour bâtir des maisons proportionnées à leur grandeur; il ne pourrait y avoir qu'un petit nombre d'hommes sur la terre, et ils manqueraient de la plupart des commodités. Qui ‹ est-ce qui a réglé la taille de l'homme à une mesure si précise? Qui est-ce qui a réglé celle de tous les autres animaux à celle de l'homme ! L'homme est le seul de tous les animaux qui est droit sur ses pieds: par là il a une noblesse et une majesté qui le distingue, même au dehors, de tout ce qui vit sur la terre.

[ocr errors]

Non-seulement sa figure est la plus noble, mais encore il est le plus fort et le plus adroit de tous les animaux à proportion de sa grandeur. Qu'on examine de près la pcsanteur et la masse de la plupart des bêtes les plus terribles, on trouvera qu'elles ont plus de matière que le corps d'un homme; et cependant un homme vigoureux a plus de force de corps que la plupart des bêtes farouches: elles ne sont redoutables pour lui que par leurs dents et par leurs griffes. Mais l'homme, qui n'a point dans ses membres de si fortes armes naturelles, a des mains dont la dextérité surpasse, pour se faire des armes, tout ce que la nature a donné aux bêtes. Ainsi l'homme perce de ses traits, ou fait tomber dans ses piéges, et enchaîne les animaux les plus furieux : il sait même les apprivoiser dans leur captivité, et s'en jouer comme il lui plaît; il se fait ⚫ flatter par les lions et les tigres; il monte sur les éléphants. › (Traité de l'Existence de Dieu, 1o part., ch. 2, § 42.)

[ocr errors]

107

opera relinquere possit. Aut si singula quemquam fortè non movent, universa certè inter se connexa movere debebunt (1). Vide Ciceronem, 1. de Nat. deor. Fénelon, de Exist. Dei. Ray de Exist. Dei dem. per creaturas. Neuwentiit, de Exist. Dei. Derham, Theol. Phys. et Astron. De Réaumur, in Mem. ad hist. insect. etc.

PARS II.

-

Argumenti ex causis finalibus vis et
auctoritas.

1° Ut cx effectibus causam esse aliquam intelligimus, sic ex effectibus artificiosis et solertibus causam arte et solertiå præditam colligere debemus et solemus. Quis si tabulam pictam intueatur, in quâ sit elegans colorum varietas, justa personarum dispositio, erudita oculorum conversio, apta luminis distributio, solers umbrarum permixtio; quis similem tabulam ex fortuitâ colorum projectione natam sibi persuaderet? Quis statuam in insulâ quâdam desertå reperiens, cujus omnia membra admirabiliter apta, majestatem, vitam, motum, elegantiam spirarent, eam cæco tumultuantis æquoris impetu putaret effictam ? Quis Homeri Iliadem, aut Æneidem Virgilii ex litteris temerè in terram excussis natas arbitretur? Quis, si audierit plures musicos tam scitè fidibus,

(1) Homo arte tam admirabili constitutus, tot tantisque facultatibus ornatus, orbis seu naturæ universæ dominus agnoscendus est atque rex salutandus. Quippe ad nostros usus necessarios ad nostraque oblectamenta cùm animalia tùm vegetalia aptari certè videmus. Quid enim, ut exemplis utamur, tam necessarium hominibus quàm uti brutis ad varia ministeria; quàm eorum carnibus, nec non et terræ frugibus, arborumque pomis enutriri? Quid suavius quàm canis, v. g., experiri fidelitatem, avium cantus audire; quàm mirum ac omnigenum belluarum instinctum prospicere? Quid dulcius quàm floribus herbâque viridi oculos recreare; quàm totam videre naturam, hieme quiescentem simul ac aridam, modò novas atque pulcherrimas induere formas, et ubique varia prorsùs spectacula expandere? etc. Porrò Deus seu causa primaria summâ cum intelligentiâ hæc omnia homini comparavit, animalium scilicet ac vegetalium organizationes cum humanâ constitutione necnon et naturæ legibus minorem majoremve analogiam relationemque habentes adhibendo: adeò ut nostri corporis, imò et operationum intellectualium moraliumque in totâ visibilium rerum naturâ imagines existant. Quod animadvertens Bossuet, sic eas in belluis solitå facundiâ describit: Les sculpteurs et les peintres, inquit, ⚫ semblent animer les pierres, et faire parler les couleurs, tant ils représentent vivement les actions extérieures qui marquent la vie. On peut dire, à peu près dans le même sens,

aliisque instrumentis canentes, ut singularis et unus inde oriatur concentus, quamvis quilibet eorum certas partes sibi datas obeat, non statim. intelligit, præter homines istos instrumenta pulsantes musica (quorum quisque id tantùm curare munus potest, quod sibi est impositum), unam esse mentem, cui ab omnibus pareatur, quæ causa istius harmoniæ sit, quæ modum et rationem singulis præscripserit? Hæc omnia casui adscribi posse universum negat humanum genus, quia in illis nulla temeritas est, sed ordo certus apparet, sed ars, prudentia, sapientia, consilium. Multò quidem magis in tantis naturæ totius motionibus, tantisque vicissitudinibus, tam multarum rerum atque tantarum ordinibus ; in quibus nihil unquàm immensa et infinita vetustas mentita sit, statuat necesse est ab aliquâ mente tantos naturæ motus gubernari. Unaquæque naturæ pars, minutissimum animal, plures habet partes artificiosè dispositas, quàm poema Virgilii, quàm musica maximè varia, multiplex et composita; adeòque cùm infinita sit in mundo partium multitudo, tam fieri nequit, ut mundus oriatur unquàm aut ortus sit ex concursu fortuito, quàm fieri non potest, ut ex projectione litterarum oriatur poema infinitâ versuum multitudine constans ; vel harmonia ex infinitis instrumentis musicis perfecta.

2° Etsi daremus ex concursione fortuită oriri mundum haud repugnare, id tamen asserere, dementis esset. Illud enim certissimè concluditur, quod concluditur cum probabilitate infinitâ et è contrario inepta prorsùs est con

que Dieu fait raisonner les animaux, parce qu'il imprime dans leurs actions une image si vive de raison, qu'il semble d'abord qu'ils raisonnent.

Il semble en effet que Dieu ait voulu nous donner dans les animaux une image de rai‹ sonnement, une image de finesse, bien plus, une image de vertu et une image de vice; une image de piété dans le soin qu'ils montrent tous pour leurs petits, et quelques-uns pour leurs pères; une image de prévoyance, une image de fidélité, une image de flatterie, une image de jalousie et d'orgueil, une image de cruauté, une image de fierté et de courage. Ainsi les animaux nous sont un spectacle, où nous voyons nos devoirs et nos ◄ manquements dépeints. Chaque animal est chargé de sa représentation. Il étale, comme un tableau, la ressemblance qu'on lui a don‹née; mais il n'ajoute, non plus qu'un tableau, rien à ses traits. Il ne montre d'autre invention que celle de son auteur, et il est fait, non pour être ce qu'il paraît, mais pour nous en rappeler le souvenir. (Traité de la Connaiss. de Dieu, etc., çh. 5, § 10.) — P.S.

clusio, quæ habet sibi contrariam infinitam probabilitatem: verisimilitudo quippe infinita parit certitudinem absolutam; concludere verò contra illam verisimilitudinem, contra quam nulla planè ratio esse potest, quid aliud est quàm insanire? Atqui ex pulcherrimâ mundi fabricâ et solerti descriptione partium omnium cum infinità probabilitate concluditur, ea omnia, quæ mundo continentur, non à brutå et cæcâ vi, aut à temerario impetu orta esse, sed à causâ cum consilio et ratione agente. Nam cùm numero infinitæ sint figuræ et situs deformes et inutiles, quas recipere possint materiæ partes, unica verò sit forma, unicus partium situs, in datâ quâvis specie, pulchritudini aut usui inserviens : qui sperat ex concursu fortuito orituram unicam illam formam, sperat contra infinitam probabilitatem; quo nihil potest esse levius. Et qui credit ortam esse unicam illam formam, credit etiam contra probabilitatem infinitam; quo nihil potest esse stultius.

3o Nibil est in vitâ certius quàm ratione præditos esse homines, quorum fruimur convictu et familiaritate. Atqui certiores sumus esse Deum, cujus fruimur muneribus, quàm esse homines ratione præditos. Nam esse alios homines mente atque intelligentiâ præditos non aliter cognoscimus, quàm ex motibus corporis humani, in quibus apparet ratio, prudentia et artis similitudo. Sed in universitate rerum multò plura et majora sunt indicia rationis, consilii et artis, quàm in motibus voluntariis corporis humani: naturæ enim solertiam nullus opifex, nulla ars consequi potest imitando; nec quidquam manus hominis potest efficere, quod cum ipsius manûs opificio possit comparari. Pulcherrimus est in hanc rem Ciceronis locus in secundo libro de Nat. deor.

Quòd si omnes mundi partes ita constitutæ sunt, ut neque ad usum meliores potuerint esse, neque ad speciem pulchriores, videamus utrumne ea fortuita sunt; an eo statu, quo cohærere nullo modo potuerint, nisi sensu moderante, divinâque providen‹ tià... Si ergo meliora sunt ea, quæ naturâ, quàm illa quæ arte perfecta sunt, nec ars efficit quidquam sine ratione, ne natura quidem rationis expers est habenda. Qui igitur convenit signum aut tabulam pictam cùm aspexeris, scire adhibitam esse artem; cùm⚫ que procul cursum navigii videris, non dubitare quin id ratione atque arte moveatur; • aut cùm solarium vel descriptum, aut ex

aqua contemplêre, intelligere declarari horas arte, non casu; mundum autem qui et has ipsas artes et earum artifices et cuncta complectatur, consilii et rationis expertem putare? Quòd si in Scythiam aut Britanniam sphæram aliquis tulerit, cujus singulæ conversiones idem efficiunt in sole et in lunâ, et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in cœlo cunctis diebus et noctibus; quis in ⚫illâ barbarie dubitet, quin ea sphæra sit perfecta ratione? Hi autem dubitant de mundo, ex quo et oriuntur et fiunt omnia, casune ipse sit effectus, aut necessitate aliquâ, an ratione ac mente divinâ, et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis sphæræ ⚫ conversionibus, quàm naturam in efficiendis præsertim cùm multis partibus sint illa perfecta, quàm hæc simulata, soler(tiùs.)

4o Oratio et hominum collocutio non magis certos efficit nos, illos esse mente præditos, quàm oratio illa naturalis, quæ in sensationibus posita est, quæque est quædam naturæ seu potiùs auctoris naturæ nobiscum collocutio, certos nos efficit existentiæ Dei. Primùm quidem hoc certum est, nos non magis homines cernere cum quibus est nobis conjunctio sermonis, quàm Deum. Cerno exteriora quidem hominis lineamenta et pellem vario colore tinctam; sed non est mihi cum pelle, vel lineamentis externis collocutio, sed cum quâdam re, nec visibili, nec tangibili, participe rationis, quæ cùm reliquerit ista lineamenta, manet cadaver, non homo: non hominem ergo video, cum quo est mihi amicitiæ et familiaritatis conjunctio, sed domum ejus seu illam molem, in quâ habitat; et ex variis motibus istius molis, præsertim verò sermone, habitantis in eâ hominis solertiam et industriam colligo. Haud secùs, etsi Deum non videam oculis, video tamen quasi domum Dei hunc mundum; et ex hujus mundi pulcherrimo ornatu, aptissimisque motibus, et oratione naturali in sensationibus positâ, colligo habitantem in eâ mentem esse, cujus solertia tantò superat hominis industriam, quantò admirabilius est naturæ, quàm hominis artificium. Adeòque omnis quæstio in eo versatur, an Deus non continuò alloquatur et signis utatur ad informationem nostram planè arbitrariis cum rebus significatis nullam omninò habentibus, vel necessariam connexionem, vel similitudinem; haud majorem quàm habeant voces, quibus constat oratio humana, cum rebus per cas significatis. Atqui res ita est. Exempla capere

possumus ex omnibus sensationibus et ex ipsâ oratione humanâ: nam quæ est similitudo et connexio inter varias animorum affectiones, dùm sentimus, et la media quibus utitur natura, seu potiùs sub naturæ velo abditus Deus, ad easdem affectiones excitandas? Quænam est connexio vel similitudo inter motum in nervis opticis excitatum, et istam admirabilem varietatem luminis et colorum; inter tremulum motum aurium, et exquisitam illam lætitiam, quam parit harmonia instrumentorum musicorum? Quanta in omni sensu varietas, odorum, saporum, etc.! Illa tamen omnis varietas, nullo alio medio sensibili perficitur, quàm nervorum tremulo motu orto ex impressione, seu aeris, seu luminis, seu alterius alicujus corporis, qui tremulus motus profectò non levissimam habet cognationem cum affectionibus famis, sitis, odorum, colorum, etc. Et proinde illæ nervorum vibrationes efficiunt sermonem aliquem, quo admonemur à Deo de rebus cum quibus nullam habent similitudinem. Et hunc sermonem institutum invenientes homines, illum ad suos usus accommodant, nempe ad sibi invicem significandos interiores sensus; seu gestu, seu scripto, seu voce; etsi nec gestus, nec scriptum, nec vox, ullam habeat ex se significationem, ut ullam accipere posset ex instituto hominum, nisi natura priùs sensationum arbitrarium usum instituisset.

Verùm cùm isti motus nervorum non à nobis sentiantur, et ideò respectu nostri minùs habere naturam signorum videri possint, sed solummodò respectu Dei, qui illorum occasione in nobis tam varias affectiones divinâ suâ virtute excitat aliud igitur exemplum sumamus, in quo manifestum sit admoneri nos per signa sensibilia de rebus toto cœlo disjunctis naturâ; et istis signis sensibilibus, sicut voce humanâ, doceri quid amplectendum, quidve fugiendum sit. Exemplum illud in visione habemus (1). Nam reverà visio omnis, seu illa naturalis admonitio, quam per oculos accipimus de rerum naturis, fit per signa sensibilia planè arbitraria, quæ nullam similitudinem habent, nec necessariam connexionem cum rebus significatis; et in hoc totum discrimen est inter orationem et visionem, quòd illa ab hominibus inventa fuerit (2) et nobis parvulis institutione magi

(1) Berkeley. Alcyphron dial. 5.

(2) Immeritò dicit auctor orationem (seu verbum, ab hominibus inventam. Namque 1° certum est primos nostros parentes à Deo cum ipsis loquente de facto accepisse loquelam.

[ocr errors]

strorum aut propinquorum familiaritate inculcata; ista verò à Deo instituta sit, et à consuetudine rerum naturalium atque experientia, à primo ipso ortu inchoatâ, accepta sit. Quid enim per visionem percipimus? Corporum distantiam, situm, magnitudinem, figuram, duritiem, mollitiem, fluiditatem, asperitatem, pulchritudinem; et præterea in hominum vultu varios animorum motus, iracundiam, pudorem, audaciam, timorem, lætitiam, tristitiam, etc. Sed an hæc videmus in seipsis? An non per signa arbitraria, quæ nullam habent connexionem cum rebus significatis? Certum enim est proprium objectum oculorum esse lucem, lucisque gradationes seu temperationes, præterea nihil; et nos distantiam, v. g., percipere ex majorc vel minore objecti visi claritate; quod propè est, clarè distinctèque cernitur; quò magis recedit, eò obscurum et confusum magis apparet. Sic etiam corporum situm et figuram ex luminis temperatione percipimus, quod vel ex eo patet, quòd pictores non fallant et in speculis res cum suis omnibus distantiis, dimensionibus, figurisque cernamus. Idem dicendum erit de duritie, de fluiditate atque asperitate; quæ sanè qualitates ad tactum propriè pertinent idem quoque dicendum de rerum pulchritudine, quæ animo solo percipitur, ut infra ostendemus. Multò profectò minùs oculis cernimus animorum commotiones; sed de ipsis solummodò admonemur ex visis in vultu colorum mutationibus. Jam verò nulla est naturalis connexio inter lucis gradationes et distantiam, seu figuram, seu situm, seu fluiditatem, etc., nulla etiam inter lucis modificationes in vultu hominis conspectas et animi affectiones, iracundiam, pudorem, metum, spem, desperationem, lætitiam, tristitiam. Non major certè est connexio, quàm inter voces, et res per voces significatas quod adeò verum est, ut experientia compertum sit hominem cæcum à nativitate, cùm primùm ad rerum conspectum admittitur, nequaquàm posse de distantiâ, vel figurâ, vel situ, cæterisque qualitatibus corporis judicare ex visione, donec experientiâ et consuetudine didicerit. Omnia enim non extra se posita, sed in animo suo putat inesse : atqui etsi ex tactu consueverit distinguere varias figuras, oculo

2o Ab omnibus ferè nunc receptum est atque tum factis, tum ratiocinio comprobatum, verbum in ordine rerum præsenti ab homine nullo modo potuisse inveniri. Eam quæstionem maxime versavit clarissimus D. de Bonald. (Vid. Recherches philosophiq. ch. 11.) P. S.

« VorigeDoorgaan »