Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

cuique secundùm modum suæ naturæ provideat. Hoc est argumentum : « Et ideò ⚫ demonstrandum est, quòd necessarium sit ⚫ homini divinitùs credenda proponi etiam ‹ illa quæ rationem excedunt. Nullus enim desiderio et studio in aliquid tendit, nisi sit ei præcognitum. Hypothesim nostram redigit in thesim: « Quia ergo ad altius bonum,

quàm experiri in præsenti vitâ possit humana fragilitas, homines per divinam pro⚫videntiam ordinantur, ut in sequentibus investigabitur, oportuit mentem evocari in aliquid altius, quàm ratio nostra in præsenti possit pertingere, ut sic disceret aliquid desiderare, et studio tendere in aliquid, quod totum statum præsentis vitæ excedit. Et hoc • præcipuè christianæ religioni competit, quæ singulariter bona spiritualia et æterna promittit; unde et in eâ plurima humanum ⚫ sensum excedentia proponuntur. Cont. Gent. lib. 1, cap. 5. Hæc D. Thomas. Et sanè si homo huic vitæ superstes non esset, ejusque sors omnis in rebus his, quibus circumfunditur, versaretur, concedi posset, religionem ei essentialem debere ejus captui convenire, hoc est, non debere eam illi proponere quidquam ejus rationis naturalibus viribus superius; sed cùm Deus sit hominis Dominus supremus, quis inficias iverit, Deum potuisse illum in systemate toto naturæ ordine superiore collocare, illique proponere finem ultimum, felicitatem, quam nec oculus unquàm vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis unquàm ascendit? Et ad hanc felicitatem consequendam eum ducere per modos rationesque suâ sapientiâ inventas, à suâ voluntate pendentes, et proinde quæ ab humano intellectu investigari non possint! Quis, inquam, id negabit, nisi qui fortassè Deum esse infinitum in quovis genere, circumscriptam humanam mentem negaret? Jam in hujusmodi hypothesi systematis supra naturam, opus esset, ut homo (quin in brutum animal converteretur) aliquo modo cognosceret finem suum, ut ad eum tenderet, et hæc consilia, has vias sciret, ut se ad ea conformaret, et has conficiendas susciperet. In hac hypothesi ergo religio homini essentialis non solùm non posset commensurari et referri ad ejus vires, sed etiam deberet ejus captum excedere (f). Ex parte ergo hominis nihil re

seu

[merged small][ocr errors]

pugnat, imò hâc hypothesi admisså, necesse est, ut illi divina mysteria, hoc est, veritates quâlibet ejus ratione superiores revelentur. Legatur loco supradicto S. Thomas, et quævis oppositio in nostram propositionem sol

vetur.

Tamen sicut revelationem humani intellectûs aciem fugientem dari posse hactenus contendimus probavimusque, ita non posse fieri, ut revelatio hæc veritates rationi contrarias pro ponat credendas, affirmamus. Contra sentire soli furiosi videri possunt ; tamen hanc sententiam et defendit, et inculcat pluribus in suorum operum locis Petrus Baylius, cujus cœteroquin furor non erat nota illa, quâ insigneretur. At ambigi nequit, eum hâc opinione impietatis causam, cujus erat patronus summus, non fuisse tutatum; identidem enim exponens secum invicem pugnantia religionis christianæ mysteria et rationis dictamina, speciosam prætexens causam hanc deprimendi, eam habet ludibrio. Cùm autem triumphus, ut ille vocat, auctoritatis Dei ex humanâ ratione referri non possit, nisi Deus contra Deum ipsum pugnans, cujus non tam ratio, quàm fides munus est, introducatur; triumphus potiùs pyrrhonismi, et impietatis jure ac meritò dici potest. Nota jam sunt certamina à Baylio cum Clerico præcipuè, et cum Jaqueloto fidei cum ratione constantiæ propugnatoribus, ut errorem hujusmodi tueretur, suscepta. Pugna cum Jaqueloto non vehemens solùm fuit, sed etiam in eos metaphysicæ anfractus angustiasque est provecta (inquit Jaqueloti vitæ scriptor), ut fortassè irritis expiicationibus cunctis, quid sibi uterque vellet, disputantes non intelligerent, et ad incitas ita essent redacti, ut quid approbarent, quid respuerent, quin in apertas contradictiones prolaberentur, ancipites hærerent. Leibnitius procul dubio his melior erat pugnæ. Undequàque aggressus est hic adversarium, et pede pedem illius pressit, et intra præsidia ipsa castrorum eum adortus est acutissimo Sermone conformationis fidei cum ratione, Theodiceæ libro. præfixo. Sed jam pluribus annis ante materiam hanc pertractaverat D. Thomas, eoque admirabili et omni exceptione majori ingenii acumine, quo, ut Wolfius ait, in evolvendis, discutiendisque argumentis vel maximè sublimibus excelsisque præstabat, prævidit jam quidquid nostrâ ætate in hâc materiâ excogitatum dictumque fuit; et fieri non posse, ut revelatio adversetur rationi, demonstravit. Hoc

est primum ejus argumentum: veritates naturales, sive prima principia, sive consecutiones demonstratæ ita veræ sunt, ut contrarium sentiri non possit; ex alterâ autem parte id, quod à Deo veritate primâ revelatum est, debet esse adeò verum, ut de hoc ambigi nullâ ratione possit jam ei, quod est verum, solùm falsum opponitur, ut ex utriusque definitione patet; ergo fieri non potest, ut veritatibus naturalibus veritas revelata adversetur. Hùc accedit, quòd principia prima ratiocinii omnibus hominibus clara manifestaque sunt nobis insita à Deo auctore naturæ nostræ, ac proinde sunt emanatio ejusdem Dei sapientiæ, eo modo, quo doctrina, quæ est in discipuli mente, est derivatio ejus quæ est in præceptoris mente, si modò hic fictè non doceat (quod de Deo ne I cogitandum quidem est ). Quidquid ergo his principiis primis adversatur, ipsi Dei sapientiæ adversatur; ergo revelatio, quæ à divinâ sapientiâ proficiscitur, nihil, quod sit his principiis contrarium, potest continere; secùs enim sapientia Dei cum se ipsâ pugnaret. Alia argumenta (1) ad hanc rem facientia affert S. Doctor; hæc sufficiant ad Baylii aut insanam, aut fraudulentam sententiam labefactandam, quæ eò infirmior apparet, quò diligentiùs considerantur fundamenta quibus eam superstruit.

Celeberrimam distinctionem, quæ intercedit inter id quod excedit rationem, et id quod est rationi contrarium, Baylius examinat, aitque, cam esse imaginariam, et proinde, si dicimus, revelationem continere res superantes humanum captum, necesse etiam esse, ut fateamur,

(1) Ea quæ naturaliter rationi sunt insita, verissima esse constat, in tantum ut nec ea esse falsa sit possibile cogitare, nec id quod fide tenetur, cùm tam evidenter divinitùs confirmatum sit, fas est credere, esse falsum. Quia igitur solum falsum vero contrarium est, ut ex eorum definitionibus inspectis manifestè apparet, impossibile est illis principiis, quæ ratio naturaliter cognoscit, ‹prædictam veritatem fidei contrariam esse. › Item: flud idem, quod inducitur in animam discipuli à docente, doctoris scientia continet, nisi doceat fictè, quod de Deo nefas est dicere. Principiorum autem natu<raliter notorum cognitio nobis divinitùs est ‹ indita, cùm ipse Deus sit auctor nostræ na turæ. Hæc ergo principia etiam divina sapientia continet. Quidquid igitur principiis hujusmodi contrarium est, est divinæ sapientiæ contrarium. Non igitur à Deo esse potest. Ea igitur, que ex revelatione divinà per fidem tenentur, non possunt naturali cognitioni esse contraria. S. Thom. lib. 1 cont. Gent. cap. 7.

cam res rationi contrarias docere ( quasi verò hoc sit unum et idem ). En quomodò ratiocinatur: Catholici magis suæ religioni addicti fatentur (1), nos non agnoscere convenientiam nostrorum mysteriorum cum philosophiæ notionibus. Ergo nobis videntur ea cum ra<tione nostra non convenire. Jam quod nobis videtur non concordare cum nostrâ ratione, nobis rationi nostræ esse contrarium videtur; eo prorsùs modo, quo id quod nobis veritati consonum non videtur, veritati adversari vi«.detur ; cur igitur non dicetur etiam, et mysteria nostræ infirmæ rationi esse contraria, et infirmam nostram rationem superare? › Quis temperet à lacrymis, cùm audiat, virum tanti ingenii, quanti Baylius erat, hujusmodi ambagibus teneri constrictum, ut veritatem. impugnet? Distinctio, quæ est inter id quod est supra rationem, et id quod est rationi contarium, non solùm est verissima, sed etiam evidentissima, idque ex experientiâ, quæ in rebus creatis quovis die id in nobis demonstrat. Concipitne Baylius, qui quantitas finita comprehendat partes infinitas, quarum singulæ in infinitas alias partes possunt dividi? Hoc est mysterium, quod cujusvis intellectûs vim exsuperat, quod præstantissimus quisque mathematicus semper fassus est (2); tamen tantùm abest à naturali ratione, ut etiam humana quelibet evidentia neganda sit, ut argumentis, quibus id probatur, resistamus. Est ergo evidentissimum, esse theoremata ratione nostrå finitâ circumscriptâque sublimiora, sed non

nous

(1) Les plus orthodoxes avouent que nous ne connaissons pas la conformité de nos mystères aux maximes de la philosophie. Il nous semble donc qu'ils ne sont point conformes à notre raison. Or, ce qui nous paraît n'être pas conforme à notre raison, paraît contraire à notre raison; tout de même que ce qui ne nous paraît pas conforme à la vérité, nous paraît contraire à la vérité, et ainsi pourquoi ne dirait-on pas également et que les mystères sont contre notre faible raison, et qu'ils sont au-dessus de notre faible raison? Répons. aux quest. d'un Provinc. chap. 159.

(2) P. Lamyus in præfat. ad tractatum de Magnitudinibus generatim, ait: Si tractatus hic ostendit intellectus extensionem, ostendit etiam ejus terminos: sunt enim demonstrationes claræ evidentesque, magnitudinem finitam dividi posse in infinitum. Hoc infinitum concipi non potest: ostenduntur tamen proprietates, quod ostendit, esse quasdam veritates certas et incomprehensibiles, ac proinde quas religio docet, non debent in dubium revocari, quòd non comprehendantur. Qui opus hoc explicabunt, invenient alia his adnotationibus digna, etc.

tamen eidem contraria. Allata ergo distinctio est verissima. Et sanè, ut aliqua propositio dicatur rationem excedere, satis est si ea modum, quo conjunguntur termini inter se, qui eam constituunt, intelligere non possit; ut dicatur propositio rationi contraria, satis est si hæc terminos ipsos sibi invicem repugnare aut opponi videat. Igitur cùm Baylius ait, nos non cognoscere convenientiam nostrorum mysteriorum cum philosophiæ notionibus, si dicere vult, nos non posse philosophiæ luminibus explicare modum, libenter id illi damus; sed cùm hinc deducit, nobis videri, ea non concordare cum ratione, si significare vult, nos inter ea et rationem discrepantiam, aut oppositionem detegere, negamus et pernegamus. Hæc est ambages puerilis Baylii, qui ab ignorantiâ convenientiæ transit ad oppositionis notitiam, confunditque simul ignorantiam existendi modi cum repugnantiâ existentiæ; quas res vel quilibet mediocris ingenii homo scit distinguere.

Ex eâdem ambage verborum deductum est aliud argumentum, quod, ut convenientiam revelationis cum ratione à nobis propugnatam tollat, pluribus suorum operum in locis Baylius repetit, sibique summoperè plaudit, illud amplificat, illud laudibus ad cœlum usque extollit. Hoc ejusmodi est, posse contra fidei mysteria rationes tam validas adduci, quæ nullo modo solvi possint: quod si verum esset, jam Baylio adjudicanda causa foret : argumentum enim, quod omninò solvi nequeat, est demonstratio sententiæ nostræ contradictoria; si autem vellemus dogma defendere, fatendum esset, revelationem et rationem maximè opponi, duasque contradictorias propositiones eodem tempore esse veras. Audiamus quomodò, ut id probet, loquatur in suo Eclaircissement sur les Manichéens, quod in Dictionario secundæ tertiæque editionis reperitur. ‹ Satis habco (1), si omnes unâ voce conveniant, Evangelii mysteria rationem excedere; hinc ‹ enim necessariò consequitur, ut nullo modo solvi possint philosophorum argumenta, ac

(1) Il me suffit que l'on reconnaisse unanimement qu'ils sont (les mystères de l'Evangile) au-dessus de la raison : car il résulte de là nécessairement, qu'il est impossible de résoudre les difficultés des philo‹ sophes, et par conséquent qu'une dispute où l'on ne se servira que des lumières naturelles, se terminera toujours au désavantage des théologiens, et qu'ils se verront forces de lâcher le pied, et de se réfugier sous le canon de la lumière naturelle. Eclaircis. 2, pag. 2990.

TH. II.

1034 proinde in disputationibus, in quibus lumina tantùm rationis adhibebuntur, theologos semper esse vincendos, qui terga vertere et se recipere sub bellica instrumenta (vide metaphora leporem) luminis supra naturam ‹ cogentur. Ita ille. Antequàm tamen hoc argumentum dissolvimus, volumus observet lector, Baylium ipsum pro virili Marte suo laborare, ut has ingentes, quæque solvi non possunt ullo modo, ut ipse ait, oppositiones non solùm contra Evangelii mysteria, sed contra metaphysices, seu theologiæ naturalis theoremata, verbi gratiâ, contra principii primi unitatem producat; quod principium fortassè magis quàm quodvis aliud dogma Manichæorum armis aggreditur, vultque ut argumentum ab origine mali deductum invictum sit ac triumphet. Jam si hoc foret, requiro à Baylio, sub quod bellicum instrumentum deberet sc recipere metaphysicus, ut Dei unitatem adversùs hunc insuperabilem impetum propugnaret? Procul dubio uteretur eo naturali lumine, quo demonstratur, ut scholæ dicunt, à priori unitatis propositio; en igitur non tantùm revelatio, sed etiam ratio, quæ evidenter demonstrat, oppugnatur à ratione, quæ evidenter eam impugnat. Quid hinc est inferendum? Pyrrhonismus nempe strictissimo sensu acceptus, quo fit, ut de veritate quâvis dubitetur, ut eamdem vim habeat demonstratio ac fabula, ut scientiæ omnes divinæ humanæque et Romanenses nullo in discrimine habeantur. Non sum nescius, Baylium, quo ingenio natus factusque est, ut cujuslibet causæ etiam desperatæ patrocinium suscipiat, has omnes consecutiones concocturum, ejusque discipulos laudatoresque illi plausuros: at ii, quibus quidquam in dextrâ parte mamillæ salit, nequeunt eas degustare.

Verùm, ut directò Baylio respondeamus, dicimus, ex eo quòd Evangelii mysteria aliaque dogmata ad naturam, ad scientiam, ad Dei infiniti consilia, rationem superant, consequi, posse in eos hæc argumenta fieri, quibus humana ratio non potest ullum dare responsuin, quo explicetur modus corum existentiæ, vel quo explicentur consilia et causæ peculiares, cur Deus infinitus et omnipotens ita egerit; at debet hæc opera ratio venerari; si enim secùs accideret, infinitum in omnibus consiliis suis, sinubusque, ut ita dicam, mensuraretur à finito, quod repugnat, cùm verissimè hâc in re dici possit illud, quod contra Symmachum cecinit Prudentius lib. 2:

Nam cùm divinis agimus de rebus, et illum. Qui vel principio caruit, vel fine carebit, Quique chao anterior fuerit, munduinque creârit, Conjectare animo contendimus, exigua est vis Humani ingenii,tantoque angusta labori: Quippe minor natura, aciem si intendere tentet Acriùs, ac penetrare Dei secreta supremi, Quis dubitet, victo fragilem lacessere visu, Vimque fatigatæ mentis sub pectore parvo Turbari. invalidisque hebetem succumbere curis? Ilinc tamen non sequitur in mysterium, aut in dogma productam oppositionem invictam esse; ut enim esset hujusmodi, opus esset, ut demonstraret, non posse omninò, aut ullo pacto existere ea, quæ tanquàm à Deo revelata veneramur; quod nunquàm fiet. Cujuscumque cnim argumenti in nostra dogmata producti semper infirmitas plana fiet; demonstrabiturque rectâ analysi, aut principia quibus superstruitur, non posse pertingere eò, quò illatio vult, aut ex propositionibus illud constare, quæ negari possunt, quasque adversarius nunquàm est probaturus, aut malè à termino ad terminum ficri transitum, aut demùm contra aliquam rectæ ratiocinandi methodi legem illud peccans non indigitare jactatam repugnantiam inter mysterii aut dogmatis terminos (1). Quod theologiæ magistri, qui funditùs artem, quam profitentur, calleant, re quotidiè ostendunt.

lis, quæ à nobis hactenùs sunt dicta, probatur, 1o dari omninò posse divinam revelationem; 2o veritates, aut mysteria, quæ rationem nostram terminis circumscriptam excedunt, eâ posse contineri; 3o non tamen posse illam ejusmodi mysteria et veritates continere, quæ eidem rationi repugnent. (Valsecchi, de Fundamentis religionis, lib. 2, cap. 1 et seqq.)

[merged small][ocr errors][merged small]

Si homines alloqui dignetur Deus, dubium non est quin voci suæ certas divinitatis notas imprimat. Notæ autem illæ pertinere possunt ad doctrinam revelatam, ad præcones et nuntios, ad promulgationis modum.

1° Quod spectat ad doctrinam, notæ aliæ sunt negativæ, quibus absentibus abest vera revelatio; aliæ positivæ, quibus positis certò

(1) Ex quo evidenter colligitur, quæcumque argumenta contra fidei documenta ponantur, hæc ex principiis primis naturæ inditis per se notis non rectè procedere; unde nec demonstrationis vim habent, sed vel sunt rationes probabiles, vel sophistica; et sic ad ea solvenda locus relinquitur. S. Th. lib. 1 cont. Gent. c. 7.

concluditur veram adesse revelationem. Negativæ eæ possunt assignari: ut neque cum ratione, neque cum ingenitis honestatis sensibus, neque cum seipsà, aut antiquiori verâque revelatione pugnet: alioquin Deus, cùm sit et rationis et omnis veræ revelationis auctor, sibi ipsi contradiceret. Hujus characteris defectu, falsi convincuntur paganorum revelationes, quæ Deum multiplicem vitiisque omnibus fœdatum comminiscebantur cæterùm satis monuimus supra aliud esse dogma rationem superans, aliud rationi repugnans. Hinc etiam falsa hodierna Judæorum religio, quæ tota posita est in vanâ expectatione Messiæ cujusdam, quem vel nunquàm venturum esse, vel jampridem advenisse, probant ipsa judaicæ legis instrumenta: quæ proinde secum ipsa non constat. Eadem nota in revelatione mahumetanâ desideratur; quippe quæ libidini magis quàm humanæ naturæ dignitati consuluisse videtur. — Nota positiva erit, si revelatio lumen naturæ perficiat, pietatem et honestatem spiret, plurimùm valeat ad promovendam Dei gloriam et componendos hominum mores; si naturam ad sublimiora evehat, veritates edoceat novas, adjiciat promissiones, minas, veniæ pollicitationem et auxilia uberiora que natura sola non præberet, si claris et aptis ad persuadendum sententiis efferatur, cùm potissimùm ignaris proposita sit. Notandum. tamen aliud esse rem clarè proponi, alind proponi rem claram prius affirmamus necessarium, non alterum.

2° Quoad illos qui revelationis annuntiandæ munus sustinent, decet eos magnam præ se ferre pietatis in Deum, charitatis in proximum, aliarumque virtutum speciem. Cùm enim ad conciliandos animos nihil sit virtute potentius, nec verisimile nec decorum est, à Deo seligi improbos homines et malè moratos, quos suæ vocis organa, suæ voluntatis nuntios, generis humani reformatores, pietatis ac sanctitatis præcones efficiat. (Potest tamen Deus in singulari quâdam circumstantiâ improbum adigere, ut veritati testimonium perhibeat.) Ea conditio censeri etiam potest nota negativa : quam, cùm vindicare sibi nequeant aut Mahumes, aut Lutherus, aliive prætensæ Reformationis auctores qui se extraordinariè missos gloriabantur, hinc meritò vanitatis redarguuntur. Positiva tamen fiet hæc nota, si Dei legati integritate morum, veracitate, charitate, zelo, patientiâ et generatim omnibus virtutibus supra conditionem humanam emineant.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

1° Patet miraculum malè definiri, opus arduum et insolitum : tum quia Deo arduum non est miraculum, et homini ardua sunt multa, licet non miraculosa; tum quia effectûs raritas aut frequentia ejus naturam non mutat, nec eum in miraculorum ordinem transfert.

2o Nec admittenda Lockii definitio, quâ dicitur, opus sensibile spectatoris captum superans, quod ordini naturæ contrarium et divinum ab adstantibus habetur. Miraculum quippe tale est in se, et ante omne spectatoris judicium: deinde sequeretur sua cuique esse miracula, et eumdem effectum, respectu duorum spectatorum diversimodè affectorum, fore et non fore miraculum.

5° Juxta notionem apud theologos sanosque philosophos vulgatam, miraculum est effectus sensibilis, consueto naturæ corporeæ ordini reipsà derogans. Naturæ autem nomine intelligitur, complexio legum illarum, sive cognitarum sive incognitarum, quibus materia constanter et uniformiter obtemperat: et, quoniam leges illæ nec in se necessariæ sunt, nec materiæ essentiales, cursus aut ordo naturæ nihil aliud est quàm constans efficacia actionis divinæ in res corporeas; proindeque miraculum erit effectus voluntatis cujusdam specialis, à consueto et uniformi voluntatis generalis effectu discrepans.

4° Ilanc miraculi notionem minùs probare visus est abbas de Houtteville, lib. cui titulus, la Religion chrétienne démontrée par les faits; aliamque proposuit quâ censebat faciliùs defendi miraculorum possibilitatem. Censet ni

mirùm miracula, nedùm sint infractiones legum naturalium quibus corpora reguntur, esse à contrario earumdem consectaria, non minùs necessaria ac effectus quotidiani quos minimè miramur: cùm enim de instituendis naturæ legibus secum deliberaret Deus, non ad solum ordinem physicum et naturain corpoream attendere debuit, sed etiam ad ordinem moralem seriemque eventuum quibus erat aliquandò confirmanda apud homines vera religio; et idcircò decrevit ut ex iisdem legibus simplicissimis maximèque generalibus fluerent phænomena oninia, quæ ad conservationem ordinis sive physici sive moralis, imò religiosi et supernaturalis, necessaria erant : porrò ordinem religionis ingrediuntur miracula, velut certissima divinæ voluntatis signa: ergo illud legum naturalium systema præ cæteris æquè possibilibus elegit Deus; ex quo in datis et prævisis circumstantiis miracula quasi spontè et sine ullâ legum naturalium interversione nascerentur; neque opus fuit duobus actibus instituere primùm leges generales, deinde earumdem derogationem, ut statuit vulgaris opinio. ASSERTIO.

Rejicienda est Houtteville hypothesis.

Omittimus 10 illam esse inutilem, quia nimis absurdum est miraculorum possibilitatem negare cum Spinosâ, quàm ut, ejus refellendi causâ, necesse sit ad novam inauditamque sententiam deflectere; 2° vanissimis niti momentis, his scilicet, quòd sit via simplicior et sapientie Dei, quæ nihil frustra molitur, magis congrua; quòd alioquin opus Dei pluribus vicibus factum et refectum videretur. Quasi verò divinæ sapientiæ consilia totamque hujus mundi harmoniam satis noverimus, ut de ipsis pronuntiare nobis liceat; quasi Deus viis simplicioribus semper incedere teneatur, timendumque sit ne, dùm per plura operatur quod posset per pauciora, frustra suas vires exhauriat, quasi uno eodemque decreto quo talem legem statuit, non potuisset etiam velle ut in determinatis circumstantiis effectum non sortiretur. 3° Neque provocabimus ad Scripturam (quà tamen, ut argumento ad hominem, ut possemus adversùs Huttevillium); siquidem Scriptura miraculorum operatores exhibet velut auctoritate quâdam præcellenti imperantes elementis, legibus naturæ superiores, earumque cursum flectentes ad arbitrium. Sol, inquit Josue, contra Gabaon ne movearis; Volo mundare, ait

« VorigeDoorgaan »