Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

1019

[blocks in formation]

Innuimus ad calcem præcedentis sectionis, debere hominem, ut veniam consequatur, suppliciaque effugiat æterni judicis, firmum, constansque, non violaturum se ampliùs leges eas, quas natura præscribit, propositum servare. Verùm diximus etiam, eum divinâ revelatione orbatum hujusmodi propositum non servaturum. Age, magis ad vivum materiam hanc resecemus, quæ nobis aliud suppeditabit argumentum, ex quo inferemus, quàm sit infirma naturalis religio, quantùmque indigeat homo divinæ revelationis, ut mala summa evitet, consequaturque finem suum.

Permoveatur igitur homo ordinis verâ pœnitentiâ, ut Tyndalus loquitur, suarum noxarum: ratione suâ injustitiam videat, damna prospiciat, eas abhorrcat, eas detestetur. Quid inde? Intùs in se aliud impellens principium habet adversans his rationis jussis, quod velut unco impacto ineluctabili vi scientem videntemque rapit in pristina crimina, quæ modò abhorruit, fuitque detestatus. Adolescens Phædria apud Terentium (Eunuchi act. 1, sect. 1) nimirùm nobis spectandum exhibet hoc cupiditatum adversarum sibi invicem certamen, cùm feminæ illi iratus inquit:

O indignum facinus! nunc ego et video Illam scelestam esse, et me miserum sentio. Et tædet, et amore ardeo; et prudens, sciens, Vivus, vidensque pereo; nec quid agam, scio! Hoc certamen illud, præliumque acerrimum est, propter quod jure hominem ænigma Pascalius dixit, ænigma, quod nisi præcedat revelationis fax, quæ primam ejus originem detegat, variasque ejus naturæ vices solvi nequaquàm potest. Voltairius (Pensées, 3) tamen poeta naturalista, hanc cogitationem irridet, respondetque, hominem non esse ænigma,

ut ille putat, ut sibi sit bellulus, caudamque jactet, cùm illud dissolverit. Homo est (ita dicere pergit) ut cætera omnia, quæ vide

[ocr errors]

mus, malis, bonisque, voluptate, et dolore

‹ temperatus, constansque. Affectus habet, ut ‹ agat; rationem, quâ actus suos moderetur. Si homo esset perfectus, esset Deus. › (0 ingenii acumen ! quasi verò inter ens corruptum, imperfectumque, et ens infinitè perfectum nihil sit medii.) ‹ Atque hæ creditæ oppositiones, quas contradictiones dicis, sunt partes hominis componentes necessariæ, qui est ‹ ejusmodi, qualis esse debet. › (Lett. 25 sur les Pens, de M. Pascal, 3.) Equidem dijudicare non ausim, num hoc in loco sint plura verba, an plures errores lateant. Ipsi ethnici philosophi ænigma in homine cognoverunt, videruntque, eum non esse quo esse modo deberet. Nulla sententia apud eos antiquior et magis usurpata (præcipuè penès Pythagoricos et Platonicos), quàm animam humanam in corpore, tanquàm in durissimo ergastulo constrictam teneri, ut pœnam maleficiorum aliâ in vitâ patratorum luat. Præclarum Ciceronis locum in Hortensio ad hanc rem nobis D. Augustinus conservavit, contra Julian. lib. 4, cap. 15: «‹Ex quibus bu- · manæ (inquit Cicero) vitæ, et erroribus, et ærumnis fit, ut interdùm veteres illi sive ‹ vates, sive in sacris initiis tradendis divinæ mentis interpretes qui nos ob aliqua scelera ‹ suscepta in vitâ superiore pœnarum luendarum causâ natos esse dixerunt, aliquid vidisse videantur; verumque sit illud, quod est apud Aristotelem, simili nos affectos esse ‹ supplicio, atque eos qui quondàm, cùm in prædonum Etruscorum manus incidissent, crudelitate excogitatâ necabantur, quorum ‹ corpora viva cum mortuis, adversa adversis accommodata quàm aptissimè colligabantur, sic nostros animos cum corporibus computatos ut vivos, cum mortuis esse conjun‹ctos. Quis ex his testimoniis non colligit, hoc persuasum fuisse veteribus, hominem non esse id quod naturaliter esse debet; non esse illum in pristinâ suæ vitæ conditione, et oppositiones, quæ in illo sunt, non esse partes componentes illius naturæ ? Quod etiani apertiùs significat idem Cicero alio in fragmento libri 3 de Repub., quod idem Augustinus nobis servavit, cont. Julian. lib. 4, c. 12: Idem Tullius ho<minem dicit non ut à matre, sed à novercâ

naturâ editum in hanc vitam; corpɔre nudɔ,

‹ et fragili, et infirmo animo autem anxio ‹ad molestias, humili ad timores, molli ad › labores, prono ad libidines; in quo tamen ¡inesset tanquàm obrutus quidam divinus ignis ingenii et mentis. › Jam verò si omnia

hæc mala, unde nimirùm proficiscuntur contradictiones, et ænigma quod in homine cernimus, credidisset Cicero partes necessarias hominem componentes, naturam, quæ ita eum effecit, novercam procul dubio non dixisset. Legi potest D. Augustinus locis supradictis, ubi quovis argumentorum genere eversa isthæc insana Voltairii sententia, qui negat animæ humanæ corruptionem ex origine, putatque, hominem esse ejusmodi, qualis esse debet, reperietur.

Quare etiam sine revelatione, qui se intùs et in cute inspexerunt, excusseruntque turbas pugnasque, quæ sunt in homine prono ad libidines, humili ad timores, molli ad labores, cognoverunt; hisque omnibus de causis videlicet, eum nunquàm constare secum, viderunt, hoc est, cum jussis obruti illius divini ignis ingenii, et mentis, qui in se inerat, et quo agnoscebat has ipsas affectiones, ut mala; viderunt, inquam, hæc omnia, sed causam ignorabant. • Rem vidit, causam nescivit (inquit idem Augustinus ibid.). Latebat enim cum, cur esset ⚫ grave jugum super filios Adam à die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium, quia sacris Litteris non eruditus ignorabat originale peccatum. Atque hæc una est ænigmatis solutio, et sine hâc cognitione, optimè inquit Pascalius, magis (1) sibi est incomprehensibilis homo, quàm hoc mysterium illi sit incomprehensibile.

Ut hinc in viam redeamus, et in homine ordinis hâc pugnâ, hâc rebellione positâ, cujus causam originemque ille ne agnoscit quidem, quodnam remedium, ut eas naturæ leges adimpleat, quarum est severissimus custos Deus, afferre poterit? Debet, inquit Voltairius, in se ipso illud invenire (vide supra). Affectus enim animi babet, ut agat, rationemque, ut opera sua moderetur. › Optimè; atqui pugna hæc est nimirùm rationem inter et affectus. Demonstrandumne longo sermone nobis erit, in hoc certamine rationem homini datam, ut regat, extorqueri sibi è manibus lora sentire, aggressionibusque hujusmodi furentis affectus

(1) Pascal, dans les Pens. 3: Le nœud de notre condition prend ses retours et ses plis dans cet abîme; de sorte que l'homme est plus inconcevable sans ce mystère, que ce mystère n'est inconcevable à l'homme. Dicteria Voltairii ad hunc locum leguntur ubertim confutata in opere gallico, quod præ se fert titulum: Sentiments de M..... sur la Cri tique des Pensées de Pascal par M. Voltaire. Præterea in Lettres Flamandes, lett. 10 et 11.

esse illi cedendum, quin aut repellendi, aut in officio eos continendi vim ullam habeat? An demonstrandum nobis erit, tantùm abesse, ut ratio hominis luminibus suis affectuum impetus coercere possit, ut hi ipsi, nescio quo luctuosissimo fato fiat, eam subjugent, eam obcæcent, ut aut domita taceat, nec eorum motus improbet, aut errore acta eos etiam defendat, detque vitiis ipsis virtutum nomen? Nihil factu facilius esset, quàm præstantissimorum cujusque ætatis virorum testimonia ad id confirmandum proferre; at illa prætermittens omnia, Voltairioque ipsi minimè jubens, ut in se descendat, seque excutiat, ut agnoscat, quæ quantaque suorum affectuum vis fuerit, quod et quantum suæ rationis robur, confessionem hanc denique, incassùm pluribus contradictionibus subterfugiisque adhibitis à poetâ, quo usus est familiarissimè, habuitque præceptorem, Popium dico, audiat :

Heu! ratio (1), iafirmè nimiùm tua jura superba
Defendis. Regina, putas præscribere nobis
Jura? infirma! fovens quæ semper amantem
Hunc illumve, buic aut illi committere curam
Quamque soles nostrî. Ast ubi jactata illa potestas?
Quid præcepta juvant toties repetita severa?
Alta voce mones: heus! est vincenda voluptas;
At pugnaturis quæ nobis arma ministras ?
Voce tua moniti jam crimina nostra videmus;
Quid tuæ opes nobis prosunt, vitemus ut illa?
Conviciisque tuis frustra nos carpis acerbis:
Non per te probitas, nostra infortunia crescunt.
Quod præfers nobis lumen nos urget et angit.
Excusas vitia, et virtutis nomine honestas.
Hactenus Popius, qui paulò ante de affectu
dominante verba faciens hæc dixerat :
Cùm verò (2) incaluit, non spiritus, ingenii nec
Vis cohibere queunt, irritant sed magis illam.
Quid dicam? ratio nimirùm hunc allicit hostem,

(1) Essai sur l'homme, pag. 92:
Orgueilleuse raison, tu soutiens mal tes droits
Faible reine, crois-tu nous prescrire des lois?
A quelque favori toujours abandonnée
Tu lui laisses le soin de notre destinée.
A quoi donc se réduit ton pouvoir si vanté?
De les dures leçons quelle est l'utilité?
Tu veux que du plaisir nous redoutions les charmes!
Mais pour en triompher nous donnes-tu des armes?
Ta voix sur nos défauts nous force à réfléchir :
Mais que peut ton secours pour nous en affranchir?
De reproches amers en vain tu nous accables:
Sans nous rendre meilleurs, tu nous rends misė-
rables.

Le flambeau, qu'à nos yeux tu viens sans cesse
offrir,

Sert à nous tourmenter, non à nous secourir.

Tu sais justifier nos différents caprices,

Et du nom de vertu tu décores nos vices.

(2) Pag. 91 et 92:

Lorsque sa force agit, loin de lui résister
L'esprit et les talents ne font que l'irriter

Atque in corde fovet, flammas additque furenti:
Haud secùs infectas virus magis inficit herbas
Solaris calor; affectus sit denique quisquis,
Effervescentem ratio non sæpè coercet.

Homo igitur ordinis nullum aliud præsidium habens, Voltairii sententiâ, nisi rationis, ut actus suos dirigat, erit prorsùs ineptus, ut testatur Popius, testarique debet, qui plumbeus omninò non sit, intimique sensûs expers, qui per illam eas leges, quæ affectibus effrenibus adversantur, observet. Ergo, inquio, opus est superiore lumine homini, quod aliam opem, quâ victor hujus pugnæ evadat, ei suppeditet; quo si careat, actum de illo est, conclamatumque. Quod reponat, non habet poeta gallus; eversum enim est, quod dixerat; at habet anglus, qui illud labefactaverat. Ita Popius :

Cedamus (1), nosmet naturæ et legibus ipsos
Aptemus; fuerit nobis tutissimus usqué
Is trames, nobis quem prudens indicat illa.
Non ideò nos ut ducat ratio est data nobis;
Ejus præcipuum est munus nos ut tueatur.
Est ea præceptor, debet nos illa docere,
Et regere affectus, at non evellere nostros;
Et qui præsertim cordi nostro imperat, illi
Non adversari, verùm moderarier æqua.
Hoc etenim affectu cœlum nos ducit ad illos,
Quos divina sibi statuit sapientia fines.

Aut ego nihil sapio, nihil capio, aut hic sublimis ingenii homo cogitationibus suis intricatur, sibique contradicit, seque oppugnat. Cedamus, at cuinam? an rationi? at est infirma regina, quæ non debet nobis præscribere leges; legibusque naturæ nos ipsos conformemus. Verùm quid harum legum nomine sibi vult? Utrùm ordinem immutabilem, et æternum recti, honestique? At hunc, et novimus, et illum nobis rationis lumen indicit, attamen haud ratio nos ducere debet. Ergo hæ naturæ leges affectuum propensioni inservient? Ita sanè poeta sentire videtur. At quæ crimina

Que dis-je? La raison, dans le secret de l'âme,
Flatte cet ennemi, le soutient et l'enflamme.
Telle que le soleil, qui souvent par ses feux
Rend des sucs corrompus encore plus dangereux:
Quelle que soit enfin la passion régnante,
Contre elle la raison est souvent impuissante.
(1) Ibid. p. 93 :

Cédons conformons-nous aux lois de la nature :
La route qu'elle trace est toujours la plus sûre.
Le but de la raison n'est pas de nous guider;
Son principal emploi se borne à nous garder..
C'est un maître prudent, chargé de nous instruire,
Qui doit régler nos goûts, mais non pas les dé-
truire;

Et de la passion qui règne dans le cœur,
Etre moins l'ennemi que le modérateur.
Par cette passion le ciel nous détermine
Aux desseins qu'a formés la sagesse divine.

hoc ethicæ principio non approbantur? Nequaquam, inquit Popius; hi enim motus, affectusque institui regique debent à ratione, tanquàm à prudenti magistro. Præclarè enimverò. Atqui ratio, tuâ sententiâ, semper amantem aliquem amplexata illi nostrûm curam omnem relinquit. Si ejus præcepta severa nihil nobis prosunt, cùm nobis necessarium præsidium non suppeditent, ut errores nostros detegamus, nec arma, quibus referamus vi<ctoriam; quî sperari ergo potest, rationem hanc cæcam, imbellemque posse hos affectus comprimere et coercere? At nimis oratio nostra proveheretur, si absurda quæcumque horum rationis perperàm laudatorum vellemus persequi. Legi meretur ad hanc rem liber inscriptus Lettres Flamandes, ou Histoire des variations et contradictions de la prétendue religion naturelle, Lille 1753. Legatur potissimùm epistola 10, in quâ locus hic Popii examinatur, ibique inter alia, quæ ad materiam pertinent, dicitur: Dubitari ergo ‹ nequit, hujus systematis judicio naturam naturalium affectuum vitiis nullum attulisse remedium; cùm dederit homini rationem, eam illi dedisse regulam quæ non regit, moderatorem, qui non moderatur.... reginam, quæ non regnat; tutorem, qui nostræ sortis curam cuique foto improboque affectui committit. Affectus igitur nos regere nequeunt; si ‹ enim quidquam boni continent, in iis inest et malum. Nihil ratio valet. 1° Si nobis enim lumen suppeditat, non tamen vim, cujus indigemus, ministrat; malum nobis indigitans. illud non expellit. Magnes hic haud efficit, ne navis fluctibus furentibusque affectuum nostrorum ventis rapiatur, naufragiumque ‹ miserrimè illidens ne patiatur. 2o Quia luminibus nostris commixtæ sunt tenebræ multæ, quibus obcæcata ratio dux tuta nequit esse. Ex his omnibus, quæ Popius fatetur (et quicumque mente sibi constat, fateri debet) deducitur, ad mentis tenebras dissipandas lumine, quod sit ratione superius, puro lumine, fallere fallique nescio, nos indigere.

、 Lumen autem hoc est fides. Fræter lumen, viribus etiam, armisque opus est, ut æstuantes animi motus compescamus, hæc autem est Jesu Christi gratia. Hucusque doctus Gallus, cujus verba nos eximunt à demonstrandå per illationes propositione, quam ostendendam susceperamus, hoc est, necessariam esse homini revelationem divinam, ut leges illas naturæ, quarum Deus custos est, præmiis

bonos, pœnis malos afficiens, stabilisque constansque exequi possit. Quæ propositio præter allatam demonstrationem, quam rectè internam dixeris, et à priori, alio argumenti genere ab ipsâ re desumpti probari posset, productâ scilicet earum gentium quæ hoc lumine caruerunt carentque nunc etiam, morum corruptione. Non arbitramur jam, omnia infidelium opera fuisse mala. Præterea adversùs Baylium atheismum, quantùm ad mores spectat, pejorem esse superstitione, multòque magis solo naturalismo, cùm et illa, et hic causas contineant, quæ humanis sceleribus obicem aliquem ponere possunt, quo atheismus caret, qui de medio tollit supremum judicem, præmia pœnasque, ostendimus. Sed cùm ejusmodi causæ nunquàm hominum corruptionem curârint, nec verò curare possint (eò magis, quòd non præeunte auctoritate supremâ falli et fallere nescia, plerumque illæ obscurè, variè et etiam malè cernantur) tota quanta est gentilis antiquitas, et omnes gentiles regiones præ se tulerunt, præ se feruntque eam universam pravitatem,quæ est naturalis ejusdem corruptionis fructus,neque nobis illius innocentiæ constantis, carumque singularium virtutum, quas infensissimi hostes negare nequeunt, editas fuisse in ca societate, quæ veram fidem agnoscit, exemplum ullum præbuerunt. Quòd si in hâc ipsâ cernuntur, ut reverà summo cum animi dolore fatendum est, ea in multis cerni, scelera etiam gravia, hoc tamen constat, id ex eo videlicet evenire, quòd remedium illud rejiciunt, quod revelatio iis suggerit, et quod in nullà philosophorum sectâ reperitur, neque haberi potest nisi per aliquam excellentissimam auctoritatem, ut fassus est Porphyrius apud Augustinum de Civit. Dei lib. 10, cap. 32, cujus verba argumentum ultimum in nostræ propositionis confirmationem suppetent Cùm Porphyrius

ait versùs finem libri primi de animæ Reditu, ‹ nondùm sectam ullam philosophorum extitisse, quæ rationem universam animæ liberandæ contineat, illamque non contineri in philosophiâ veriori, neque in disciplinâ, aut ‹ moribus Indorum, neque in Chaldæorum ‹ scientiâ, aut alio modo, nondùmque eam ad < sui notitiam pervenisse per historiam, procul dubio fatetur, unam esse, sed adhuc qualis esset, se nescivisse. Ita quidquid ille tanto labore didicerat de animæ liberatione, videbaturque aut sibi, aut aliis scire, ei non sa <tisfaciebat. Intelligebat enim, sibi aliquam excellentissimam auctoritatem deesse, quam

in re tanti momenti sequi oporteret. › Caput totum, quod ad propositum nostrum facit, legatur.

SECTIO VI.

Revelatio mysteriorum dari potest.

Cùm hactenus argumentis præcipuis (quoniam alia complura commodè afferri possent) divinæ revelationis necessitatem demonstraverimus, ad ostendendum, eam dari posse, transeamus. Prolixâ oratione ad id probandum non est opus. Quid enim repugnat credere, Deum humanarum mentium creatorem ipsum per se in iis earum veritatum ideas, quas vult, imprimere? Quid repugnat credere, rectorem omnium motus ejusmodi in aere producere, impulsus hos, illosve in organis, hæc vestigia in cerebro sculpere, ut homines videant aut illas imagines, aut audiant eas voces, quibus percipiant, et evidenter cognoscant divinas dispositiones, certioresque etiam de rebus præteritis fiant, futurarum sint præscii, arcanarum, et quamvis humanam investigationem superantium cognitores? Incredulorum contumacia non posse eò progredi, ut id negare audeat, videtur. Cùm autem hujusmodi revelatio adeò sit hominibus necessaria, ut superiùs probavimus, quis dicere audeat, Deum id facientem egisse quod se minimè decebat, et non potiùs egisse, quod valdè constabat cum ideis illis, quas divinorum attributorum habemus? Quid repugnat, imò quantùm decet, Deum sapientissimum et optimum mentes hominum densis involutas tenebris, cæcâque caligine cognitione sui ipsius, cognitione eorum, quæ agere debent, illuminare, cultum iis aperire, quem sibi præstari velit, clarè præmia suppliciaque, quæ in alterâ vitâ homines manent, proponere; rationem ostendere, quâ suorum criminum veniam consequi possint, modum significare, quo. corruptionem curent suam, cupiditates rationi subjicientes; indigitare denique viam, quâ ultimam felicitatem possint pertingere? Nihil hic repugnare, nihil quod non mirum in modum conveniat divinis attributis, video.

Sed neque Deo indigna, ac proinde repugnans duci hæc revelatio deberet, etiamsi investigatione, et vi rationis superiora contineret. Hinc sanè locus unus est ex illis, qui incredulis arrident quàm maximè, qui, ut loquebatur Apostolus, blasphemant quod non intelligunt; at hoc illud est, quod eos, nescio dicam, utrùm digniores abominatione an risu efficit. Si Deus est, in quovis bonorum genere

est infinitus. Ergo ille est, ille novit, ille potest res circumscripto intellectu nostro majores efficere; ergo fieri potest, ut quasdam proprietates, quasdam dispositiones, quarum mens nostra non intelligat conjunctionem, modum, causas, manifestet. Ecquis dubitare potest? Mirandum esset, imò summè repugnaret credere, ens in quovis genere infinitum nihil posse mentibus finitis revelare, quod ipsis clarè perfectèque evidens non esset. Auctor tamen libelli des Lettres sur la Religion essentielle à l'homme (Amsterd. an. 1738), ita opinatur. Ipse eò malignè spectans, ut religionem totam ad naturalismum redigat, quidquid evidentiam nostri intellectûs exsuperat, ab eâdem excludit; hinc ‹ fidem (1) esse eviden

tem Divinitatis, ejusdemque attributorum perceptionem definit. (Definitio enimverò ridicula hæc est; humanum enim genus totum semper fidem ab evidentiâ distinxit.) Philosophus ergo hic hujusmodi perversis notionibus. putat, revelationem mysteriorum dari non posse, idque hâc distortâ demonstratione se probare credit. Qui dicit (2) mysterium aliquid occultum, quod concipi nequit, longè humanum captum exsuperans, aliquid non ⚫ revelatum, quodque Deus sibi reservat, in<telligit.... Ergo mysteria non sunt revelata. Hoc sanè est ratiocinari, ut Spiritum fortem decel. Hinc ille deducit, non interesse homini hæc mysteria scire: Nam (3) quid<quid, inquit ille, est homini scitu necessarium

aut evidens per se, aut clarè revelatum debet esse. Quorum unum non differt ab alio, si ‹ modò non sunt unum et idem. › Quæ major idearum confusio dici fingique potest? Inter propositionem per se evidentem et clarè revelatam, nullum est discrimen? At interrogo, nonne quotidiè usu venire solet, ut explicentur quædam mathematicæ propositiones de infinito. claræ per se, quæ tamen concipi non possint?

(1) Qu'est-ce donc que la foi ?..... Une notion certaine, une perception évidente sur la Divinité et sur ses attributs essentiels. » Lett. 16.

(2) Qui dit mystère, désigne quelque chose de caché, d'impénétrable, de fort au-dessus de l'intelligence humaine, quelque chose de non révélé, et que Dieu réserve par devers soi.... Il est naturel d'en conclure que les mystères ne sont pas révélés. › Lett. 13.

[ocr errors]

(3) On m'accordera une chose, c'est que ‹ tout ce qu'il est essentiel à l'homme de savoir, doit être ou évident par soi-même, ou clairement révélé; l'un ne diffère guère de l'autre, si ce n'est pas une même chose. Ibid.

Mysterium clarissimè revelari potest, qualenùs enuntiari potest propositio, cujus termini non sint nobis ignoti, neque inter se repugnent; at non ideò sequitur, illud non esse mysterium, hoc est, nobis esse obscurum, et occultum, quatenùs non detegimus rationem, connexum, conjunctionemque, quæ esse potest inter terminos ipsos, quos concipimus, nobisque ut conjuncti enuntiantur. Mysteria igitur, quamvis sint mysteria, possunt nobis clarè revelari. Neque hinc fit ( quod naturalista noster somniat alibi ) ut religio hujusmodi, quæ mysteria credenda proponit, exigeret, ut homines viderent id quod oculis suis non subjicitur, ut evidentiæ defectum supplerent phantasiæ nisu, aque ita ut in ‹ imaginarium falsumque res desineret. › (Lett. 2.) Nihil minùs. Religio hæc non exigeret ab hominibus visum, sed fidem de eo quod non vident (quæ duo caculæ etiam et calones distinguunt): hoc est, ut assensum præstarent alicui assertioni, non ob internam ejus claritatem, sed ob externam auctoritatem revelantis ejus qui fallere et falli nescit, et ut supplerent evidentiæ defectum non imaginationis nisu, sed evidentiâ prudentissimâ infinitae sapientiæ veritatisque loquentis fultâ.

Verùm pergit adversari auctor, repetitque pluribus suarum Epistolarum in locis (præcipuè litt. 2, 12, et 15) religionem quam dicit.

homini de essentiâ debere proportionatam ‹ eidem esse, et respondere ejus naturalibus facultatibus, quas nedùm destruat, debet imò adhibere et explicare. Non debet ergo ei mysteria proponere, hoc est, res quæ longè multùmque ejus captum excedunt, neque ratio naturalis viribus et inquisitionibus suis investigare possit et cognoscere. Hoc idem naturalistæ omnes vulgò dicunt; et ex hoc inani principio deductus est liberculus quidam, qui præ se fert titulum: Discours sur la religion des dames, qui editus est simul cum illo Lockii libro Le Christianisme raisonnable; quique prætexens causam, religionem accommodandam esse idiotarum et muliercularum, popellique captui, ab eâ fidem cujuscumque mysterii et cujuscumque rei, quæ sub sensus non cadit, prorsùs excludit.

Vidit argumentum hoc D. Thomas, eritque operæ pretium audire quo modo illud proponat, solvatque: Videtur autem, inquit ille, <quibusdam fortassè non debere homini ad

credendum proponi illa quæ ratione investi‹ gare non sufficit, cùm divina sapientia uni

« VorigeDoorgaan »