Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

hoc vinculum esse causam præcipuam, propter quam ratio naturalis in externum cultum nos fert, id adeò est falsum, quàm quod falsissimum. Ac proinde falsum etiam est, si unus homo in terris esset, fore ut nullus cultus illi esset exercendus. Non exercetur quidem cultus quoad Deum, quasi verò ille bujusmodi cultu indigeat, aut ab eo aliquod percipiat emolumentum, sed quoad nos, ut affectus animi cum corpore conjuncti pios foveamus profiteamurque, nos Deo supremo domino subjectos esse. Quæ causæ etiam in homine illo, qui solus in terris degeret, locum haberent (1). Quamvis autem has generales notiones ratio cognoscere per se potest, et in se, ut ita dicam, hos igniculos primos, qui ad exteriorem cultum eam impellunt, inveniat, tamen quibus in angustiis, quibus in tenebris luctaretur. homo, ut inveniret cultum hunc constitueretque? Quam relationem quosdam actus molusque inter, Deumque oculis corporeis non objectum, infinitumque reperiret? Nostrarum facultatum ille dominus est, ita. At quo argumento induceret animum ad credendum, quasdam ex iis igne consumere, aut gladio eas maclare, gratum illi futurum? et oleo saxum perfusum, aut igne combusfum thymiama illi honori esse? Num carnem taurorum manducabo (inquit Deus ipse) aut sanguinem hircorum bibam? Unà ergo cum mundo sacrificiorum usus inveteravit; at si à remoto rationis fonte poterant scaturire (vid. D. Thom. 2-2, quæst. 85, art, 1), motum tamen habebant, impulsumque à revelatione illius, qui volebat, ut homincs iis victimis et oblationibus non tam honorem illi impertirentur, quàm fidem, et spem conciperent victimæ perfectissimæ, quæ una vi suâ poterat debebatque Altissimo esse grata, et sui oblatione obsequium illo dignum ei præstare. Ex hoc igitur revelationis vel proximæ, vel ab homine primo per traditionem proficiscentis fonte originem procul dubio patriarcharum sacrificia habuerunt suam, quæ primis mundi seculis Deo grata fuerunt. Natura

(1) Exercentur etiam ab hominibus quædam sensibilia opera, non quibus Deum excitent, sed quibus se ipsos provocent in divina... et Deus affectum mentis, et etiam ◄ motum corporis non propter se acceptat, sed propter nos facimus, ut per hæc sensibilia opera intentio nostra dirigatur in Deum, et affectio accendatur: simul etiam per hoc Deum profitemur animæ et corporis auctorem, cui et spiritualia, et corporalia obsequia exhibemus. S. Thomas 3 cont. Gent. cap. i19.

listæ tantùm, nescio utrùm ignorantiæ dicam, an pervicaciæ habent, ut Abellum, Enoccum, Noemum, Lotum, Abrahamum, Melchisedechum, Jobum, quòd ante legem scriptam vixerint, non alio fuisse lumine, quàm rationis ductos, ac proinde non habuisse ullum Religionis systema, nisi naturale, opinentur. At illi ipsi libri, ubi historiam laudesque eorum heroum (quos prædecessores suos appellare audent) hi legunt, eos etiam docent, nonnisi fide illos Deo gratos fuisse, genusque hoc vitæ naturæ puræ, gentisque justæ præsidio uno religionis putidum esse commentum. Non sola ergo ratio, sed revelatio etiam externum cultum docuit mortales primos, quo Deus coli volebat.

Et sanè in gentium divisione, populis ex illâ electâ gente, penès quam traditio et revelatio permanserunt, separatis, quid unquàm de cultu exteriori factum est ? Pro libidine cujuscumque exercitus avaritiæ, politicæque inserviit, ut sacrilega evaserit superstitio quâ et recla lædebatur ratio, Deusque afficiebatur injuriâ. Illud, in cujus honorem exerceri debebat, cratque divinitas sola, immutatum fuit, et in ejus locum vilissima quæque creata fuerunt substituta, temerati fuêre ritus, qui argumenta pii integrique animi esse debebant, obscœnique crudelesque fuerunt illi suffecti. Arcana eorum mysteriorum infandas velabant turpitudines, cæremoniarum studium in quibusdam perridiculis observationibus versabatur, pietatis amor etiam humano cruore aras pe: fundebat.

Jam in hâc tantâque distortarum opinionum varietate, quænam doctissimorum sapientissimorumque virorum tùm Latii, tùm Græciæ sententia fuit? debere unumquemque, quod et supradiximus, religionem patriam sequi. Ita Socrates, qui morti proximus jussit, Æsculapio gallum gallinaceum immolari; ita Cicero, qui fuit ex collegio augurum, et adeò studuit, scripsitque tam multa de iis ridiculis ritibus; ita docuit Plato, ita Epictetus, ita vulgò alii, ut facilè ex antiquitatis monumentis intelligi potest. Jam quæ hâc magis perversa ratio? Quis dubitare potest, omnes eorum rituum pravitatem non cognovisse? Tamen neque ab iis abstinere sunt ausi, nec in eorum locum alios substituere puriores sciverunt.

Naturalistas nostrorum temporum, qui revelatione non indigentes lumina purissima doctissimæ mentis suæ sequuntur, nunc audiamus. Auctor libri de Moribus, qui dici potest eorum casuista, fatetur rationis lumina nihil certi definitique suggerere de modo cultum

externum Deo exhibendi; fatetur tamen,

1 necesse

esse externum cultum Deo præstare (1), at inquit, nihil hoc probare, • utrùm hic, an ille cultus sit præstandus. ▸ Ergo, inquio, an opus erit, ut Deus ipse cultum ejusmodi necessarium præscribat, definiatque? Nihil verò minùs, ille respónact, quandoquidem Deo fortassè (2) non minùs arridet diversitas cultuum, qui sibi exhibentur in <diversis religionibus, quàm ille, quo in romanâ Ecclesià quidam regulares viri mediâ nocte matutinas horas recitant, aliique manè, aliique canunt, alii legunt. Ex quo præclaro principio hic præstans magister morum colligit supradictum præceptum, debere prudentem quemque suæ patriæ cultum sequi : Debet sibi quisque (sunt ejus verba) hanc legem præscribere, ne illum unquàm violet nec illum perturbando nec abjurando (3). › At ille parumper respondeat: Potestne Deus què respicere varias, contrarias falsasque sententias, hoc est, varium internum cultum, qui in diversis religionibus sibi habetur ? Opinor, nisi à Deo sapientiam, sanctitatem, providentiam et justitiam aufert, et non concipit Deum omninò bardum, eum non posse errorem hunc effutire. Pergamus porrò. Cultus exterior nihil aliud est nisi publica professio significatioque interioris et à diversis animi in Deum sensibus originem suam trahit, hoc est, ut sit vel rationalis, si sunt justi, aut superstitiosus, si sint erronei. Si Deus quoad diversiLatem diversarum religionum interioris cultûs nequit se æquè habere, neque poterit æquè respicere obsequia, seu cultum exteriorem, qui ab illo regitur, et per quem ille significatur exprimiturque. Studuit sanè, ut exceptione philosophus noster vim argumenti eluderet, cùm inquit, quemlibet sequi debere cultum suum, modò cum religionis naturalis principiis consonet. At ut quisque videat, quantùm in ratiocinando secum constet, satis erit advertere, 1° hanc exceptionem sumere id quod est (1) La nécessité de rendre à Dieu un culte <extérieur ne prouve rien en faveur de tel ‹ culte particulier. › Ibid.

(2) Peut-être Dieu n'est-il pas plus mécontent de la diversité des hommages qu'on lui rend dans les différentes religions, qu'il ne l'est de ce que dans l'Eglise romaine quelques reli<gieux récitent les matines à minuit, et d'autres le matin; de ce que quelques-uns les chantent et d'autres les psalmodient. Ibid. (3) Et quant au culte extérieur dans lequel il est..... il doit se faire une loi de n'y jamais donner atteinte, ni en le troublant, ni en l'abjurant. Ibid. ›

[ocr errors]

in quæstione, hoc est, non esse religionem revelatam; si enim hæc esset, non solùm sapienti cultus ille externus, qui convenire cum religione naturali non potest, esset deserendus, sed ille etiam, qui errore alicui revelato dogmati contrario fulciretur. Jam scriptor noster, qui testatur in Admonitione (1) suo operi præfixa, se velle, ut liber suus legatur à Mahumedano juxta, atque à Christiano, et se scribere, ut doceat quatuor terrarum plagas, non poterat non complecti exceptione suâ etiam religionem revelatam creditam in quatuor terrarum plagis, notamque iis pro quibus scribebat, et à quibus se legi cupiebat; at si id innuebat, jam victus erat, corruebatque per se thesis. 2° Verùm id prætermittamus. Si libido nobis est cognoscendi, quàm præclaras, quàm rectas religionis naturalis notiones habeat, et quàm feliciter iis ducibus internoscat, qui exterior cultus sit recipiendus, aut qui rejiciendus; locum legamus integrum: Quod pertinet ad exteriorem cultum, in quo natus altusque prudens est, si potest cum religione naturali convenire, debet sibi hanc legem præscribere, ne illum nunquàm violet, nec illum • perturbando, nec abjurando. » Hinc è vestigio velut per consecutionem inquit (2): Ignos‹co Turcæ, si est Mahumedanus, at non ignosco Christiano, si Turca fiat; furor est, et ⚫ quidem maximus, perturbare conscientias iis de rebus, quas credimus nihil ad Dei glo<riam pertinere. Ita dicitur in hujusmodi libris, ut ratio extollatur. Hæc sunt illa argumenta, quibus convincuntur homines, hominem quoad religionem non aliâ indigere luce, ut rectà ambulet, quàm suâ. Ignosco Turcæ, si est Mahumedanus. Ergo ne in eâ sectâ omnia cum religione naturali congruunt? Nempe, specimen afferamus. Articulus præcipuus, quem simul cum Dei unitate profiteri debet Mahumedanus, est credere Mahumedem prophetam Deo afflatum, cujus dicta in Alcorano contenta singula sint oracula divina. Quis est, qui non videat, quàm præter rationem fidemque sint isthæc? Nota ejus missionis (ut silentio plura alia innumera argumenta prætermittantur) eum nobis ostendit sycophantam, qui (1) Je veux qu'un Mahométan puisse me lire aussi bien qu'un Chrétien j'écris pour les quatre parties du monde.› Avertis. pag.8. (2) Je pardonne à un Turc d'être Musulman; mais je ne pardonne pas à un Chrétien de le devenir. Il y a pis que du fanatisme à alarmer les consciences pour des matières qu'on ne juge pas intéresser la gloire de Dieu. Part. 1, art. 2.

(

:

dixerit (surâ 33 ver. 47), Deum ut homini sancto et prophetæ privilegium dedisse sibi habendi abutendique ad libitum, quibus et quot uxoribus, et quot anciliis vellet; quod ipse est exccutus, habuitque mulieres undecim, aut tredecim, aut septem et decem, aut, ut alii scribunt, viginti sex dieto sibi audientes, ct testatus est, Deum (Vid. Marac. Prodrom. ad Refut. Alcorani part. 1, cap. 26 et 27) ejus felicitatem in mulieribus, et in odorum suavitate constituisse. Quid convenientius naturali juri, quàm genua flectere buic homini, cultumque ut prophetæ, misso afflatoque à Deo præstare? Progrediamur ulteriùs. Quis cultus ritusque religiosus magis rationi consonus est jejunio illo, quod Mahumedes suis imperat, quod antecedere debet nox integra, per quam cibis cujuscumque generis, potuque se ingurgitare debent, simulque promiscuis amplexibus sæpiùs incul catis et pudentissimè jussis dare operam ? deinde verò lucescente aurorâ per diem totum in suis templis divinis vacare debent ? Quodnam pulchrius præmium hominibus ratione præditis proponi poterat in alterâ vitâ (surâ 2, vers. 25), quàm horti amoenissimi, perpetuæque voluptates, æternaque gaudia cum pulcherrimis mulierculis ? Hæ aliæque turpitudines innumeræ reperiuntur in Turcarum religione permixtæ fabulosis traditionibus pluribus, consuetudinibus vitiosis, ritibus ridiculis, sanæque menti adversantibus, ut obiter etiam Alcoranum legenti, vitam Mahumedis vel leviter pervolventi, intuentique vel per transennam Turcarum mores innotescit (1). Auctor tamen Morum his omnibus posthabitis, ignoscit Turcæ, si est Mahumedanus, sive quod eòdem redit, credit nibil in interiori cultu, ac proinde in externo, qui ab illo derivatur, nihil, inquam, esse in Mahumedis religione, quod simul cum naturali jure componi non possit; quod est præclarum principium illud, quo vult hominem prudentem regi, ut vel sequatur, vel deserat patriam religionem. Gratiæ quidem habendæ sunt illi maximæ, quòd ita favet christianæ religioni, ut nolit parcere Christiano, si Mahumedanæ religioni nomen dederit ; id tamen non ex co fit, quòd improbam et rationi absonam Mahumedanam sectam, aut christianam religionem eâ potiorem putet, sed quia illi videtur migratio hæc habere posse (1) Præter Thyrsum Gonzalez, Adrianum Relandum, Maraccium et alios, legatur Joan es Gagnierus, in Mahumedis vitå.

aliquid furoris, quod conscientiam perturbaret iis de rebus, quas credit nihil ad Dei gloriam pertinere. Discrimen enim, quod intercedit inter cultus qui duabus his in religionibus Deo habentur, non est hujus morum præceptoris sententiâ majus illo, quod inter recitationem horarum matutinarum nocte media, et recitationem summo mane factam interest; quapropter Deus æquè ad hos cultus se debet habere. Requiro à prudenti lectore, num qui ita cogitat, qui hæc scribit, habeat quidquam, non dicam religionis, sed rationis, sensusque communis? Hæc tamen est spirituum fortium nostræ ætatis, qui nihil aliud crepant plenis buccis, quàm honestatem, quàm rationem, nota potissima. Mahumedana secta moribus turpis, dogmatibus fabulosa, stulta, et irridenda ritibus panegyricis, orationibus horum hominum virtute præditorum, acutorum ratiocinatorum, philosophorumque boni sensûs magis magisque in dies ornatur; qui in christianà religione nihil comperiunt nisi absurditates fictionemque. Præter specimen modò allatum auctoris libri de Moribus, satis erit cursim legere Epistolas Judaicas, Epistolas Persicas, Epistolam Personati medici Arabis, vitam Mahumedis scriptam à Boullenviliero, aliosque hujus farinæ scriptores recentes, ut de hoc convincamur eodem tempore, et stomachemur. Furor fanaticus erga Alcoranum et Rabbinismum recentissimus mos est. Quis putâsset, se hoc auditurum in Europâ, et seculo tam litterato!

Sed jam redeundum est ad propositum; proclive erit ex hactenùs dictis arguere, quàm necesse fucrit, ut homini cultum illum, quem sibi exhiberi volebat, Deus revelaret. Deliramenta recentium naturalistarum recensuimus, non ut hinc argumentum communis hominum infirmitatis in propositâ materiâ deduceremus. Secernuntur jam ab omnibus cx quâdam ipsorum cogitandi ratione propriâ, quæ prætergreditur vulgò errandi terminos, et quæ delirium veriùs quàm ratiocinium est dicenda. Vidimus tamen, quantùm in hâc materiâ etiam viri præstantissimi hallucinati fucrint, et ex corum erroribus colligere potuimus, qui, quàmque varii et monstrosi humanæ mentis essent furores, si ad libitum suum homines religionem regerent. Clara nimis experimenta habemus etiam in iis conventibus, qui revelationem morum suorum ducem habent; superstitio furorque ex ignorantia et infirmitate, ccu arbore fructus, pro

ducuntur; qui furor, quæ superstitio identidem, ut zizania electo grano, vigilantia, vocibusque sapientissimorum virorum nihil pensitatis, qui vellent perfectam analogiam inter cultum externum internumque esse, hujusque summam conjunctionem cum ratione et divino verbo permiscentur. Si tamen errores abususque singularium hominum in hâc parte ansam libertinis præbere non debent, ut societatem totam accusent, quæ hujusmodi errores abususque in divinum cultum irrepentes damnat, nobis tamen evidenti argumento sunt, revelationem, ut homines regerentur, necessariam fuisse. Si interdùm, tanto lumine affulgente, cæcutiunt hi, cuttumque indebitum illi præstant, puritatemque religionis consuetudinibus indecoris stultisque inaculant si carerent omninò duce, et lumine aut in summam impietatem cultum nullum Deo exhibendo, aut in superstitionem impurum illi habendo prolaberentur.

SECTIO IV.

Reconciliatio peccatoris.

Inquisitio veritatum, quæ à nobis sciantur, necessariarum, et investigatio necessitatis, quæ magis magisque augetur, revelationis, unà procedunt. Quod usque hùc diximus, planum id facit. Quod modò dicturi sumus, evidentissimum efficit argumentum. Ratio, quâ peccator se cum Deo conciliet, adeò est necessaria, quæ à nobis sciatur, ut eà ignoratâ non possimus nisi in desperationem adduci; ea tamen omnibus humanis investigationibus est adeò occulta, ut sine divinâ revelatione sciri non possit. Hæc ergo divina revelatio est magnoperè homini necessaria. Propositiones tres demonstrationi, cui naturalistas omnes simul provocamus ad respondendum, viam sternent.

1° Homo habet legem, quæ illi jubet sequi quod rectum est, et declinare ab eo quod est turpe. Hæc lex naturæ dicitur, quòd mortalis quicumque insitam in animo eam habet. Hæc inter quascumque vices corruptosque mores ubique gentium viguit; athei ipsi, quod fatetur Baylius, nôrunt has æternas rectique, honestique regulas, imò ille vult, licet perperàm, hinc ducere argumentum eorum virtutis. Naturalistæ, qui Deum et in Deo providentiam agnoscunt, secundùm systema suum has leges integras admittere debent; et sanè glo riantur se illas agnoscere; hinc illa eorum ethices specimina, illi morum tractatus, aliaque miscellanea, in quibus censorio superci

lio ubique honestatis, virtutisque præcepta præscribunt.

2o Hujus legis custos supremus Deus est. Ille ejus observantiæ invigilat, ut cultores præmiis afficiat, et in violatores animadvertat. Iloc etiam gentes omnes senserunt. Baylius ipse hunc communem consensum fatetur, aitque, rempublicam nullam fuisse, quæ inter præcipua præcepta servanda non juberet, credi judicem supremum oculis corporeis non subjectum præmiorum, pœnarumque distributorem. Warburtonus in Angliâ, Patuzzius in Italia, quanquàm uterque spectaret aliò, caput hoc perspicuè illustrârunt. Naturalistæ etiam, qui contra atheos et deistas fatentur Deum, et Deum provisorem, sapientem, sanctum, potentem, ex necessariâ consecutione hoc quoque dogma fateri debent; neque illud, quin sibi contradicant, rejicere possunt, ut dilucidè demonstrabimus.

3° Duabus his veritatibus, hoc est, legis imperantis, Dei punientis, addenda tertia est, cùm luctuosa, tùm clara, communique experientiâ comprobata, homines per diem totum legem hanc lædere; atque hinc illi ipsi per eam conscientiam, quæ nihil est aliud, nisi duarum quas supra diximus veritatum verissimarum consecutio, se reos agnoscunt, se reos fatentur æternis suppliciis dignos. Homini ita jacenti quinam alii surgere in animo motus possunt, nisi desperationis, ni rationem norit, quâ cum Deo concilietur, evitetque supplicia? Quare ab omnibus revelationis adversariis requiro, num homo per se certò rationem hanc comperire possit?

Gentes sanè cunctæ ostenderunt, se necessitatem hujus cum Deo in gratiam reditûs cognoscere; sed electione modorum non tam variorum, quàm ad libidinem confictorum, ineptorumque, se id consequi per se non posse ostenderunt. Celebres apud antiquos ethnicos, ut maculas purgarent, placarentque numinum iram, lotiones sunt aquis fluminum et maris factæ. Hinc Ajax, ut plurima alia exempla prætermittam, ita loquitur apud Sophoclem (Ajax flagel. vers. 665):

Lavacra peto, et pelagus quæ littora
Circumjacent, maculis ibi criminum
Lotis, acerbam ut effugiam iram dex.

Alii ritus et sacrificia innumera adhibebantur ad hunc finem quæ ideò à Græcis ἱλαστικά, άγνιστικά, καθαρτικά, et à Latinis placamina, februa, piamina appellabantur; hoc est, placa

dixerit (surâ 33 ver. 47), Deum ut homini sancto et prophetæ privilegium dedisse sibi habendi abutendique ad libitum, quibus et quot uxoribus, et quot anciliis vellet; quod ipse est exccutus, habuitque mulieres undecim, aut tredecim, aut septem et decem, aut, ut alii scribunt, viginti sex dieto sibi audientes, ct testatus est, Deum (Vid. Marac. Prodrom. ad Refut. Alcorani part. 1, cap. 26 et 27) ejus felicitatem in mulieribus, et in odorum suavitate constituisse. Quid convenientius naturali juri, quàm genua flectere buic homini, cultumque ut prophetæ, misso afflatoque à Deo præstare? Progrediamur ulteriùs. Quis cultus ritusque religiosus magis rationi consonus est jejunio illo, quod Mahumedes suis imperat, quod aniccedere debet nox integra, per quam cibis cujuscumque generis, potuque se ingurgitare debent, simulque promiscuis amplexibus sæpiùs inculcatis et pudentissimè jussis dare operam ? deinde verò lucescente aurorâ per diem totum in suis templis divinis vacare debent ? Quodnam pulchrius præmium hominibus ratione præditis proponi poterat in alterâ vitâ (surâ 2, vers. 25), quàm horti amoenissimi, perpetuæque voluptates, æternaque gaudia cum pulcherrimis mulierculis ? Hæ aliæque turpitudines innumeræ reperiuntur in Turcarum religione permixtæ fabulosis traditionibus pluribus, consuetudinibus vitiosis, ritibus ridiculis, sanæque menti adversantibus, ut obiter etiam Alcoranum legenti, vitam Mahumedis vel leviter pervolventi, intuentique vel per transennam Turcarum mores innotescit (1). Auctor tamen Morum his omnibus posthabitis, ignoscit Turcæ, si est Mahumedanus, sive quod eòdem redit, credit nihil in interiori cultu, ac proinde in externo, qui ab illo derivatur, nihil, inquam, esse in Mahumedis religione, quod simul cum naturali jure componi non possit; quod est præclarum principium illud, quo vult hominem prudentem regi, ut vel sequatur, vel deserat patriam religionem. Gratiæ quidem habendæ sunt illi maximæ, quòd ita favet christianæ religioni, ut nolit parcere Christiano, si Mahumedanæ religioni nomen dederit ; id tamen non ex co fit, quòd improbam et rationi absonam Mahumedanam sectam, aut christianam religionem eà potiorem putet, sed quia illi videtur migratio hæc habere posse

(1) Præter Thyrsum Gonzalez, Adrianum Relandum, Maraccium et alios, legatur Joannes Gagnierus, in Mahumedis vitâ.

aliquid furoris, quod conscientiam perturbaret iis de rebus, quas credit nihil ad Dei glo riam pertinere.› Discrimen enim, quod intercedit inter cultus qui duabus his in religionibus Deo habentur, non est hujus morum præceptoris sententiâ majus illo, quod inter recitationem horarum matutinarum nocte media, et recitationem summo mane factam interest; quapropter Deus æquè ad hos cultus se debet habere. Requiro à prudenti lectore, num qui ita cogitat, qui haec scribit, habeat quidquam, non dicam religionis, sed rationis, sensûsque communis? Hæc tamen est spirituum fortium nostræ ætatis, qui nihil aliud crepant plenis buccis, quàm honestatem, quàm rationem, nota potissima. Mahumedana secta moribus turpis, dogmatibus fabulosa, stulta, et irridenda ritibus panegyricis, orationibus horum hominum virtute præditorum, acutorum ratiocinatorum, philosophorumque boni sensus magis magisque in dies ornatur; qui in christianâ religione nihil comperiunt nisi absurditates fictionemque. Præter specimen modò allatum auctoris libri de Moribus, satis erit cursim legere Epistolas Judaicas, Epistolas Persicas, Epistolam Personati medici Arabis, vitam Mahumedis scriptam à Boullanviliero, aliosque hujus farinæ scriptores recentes, ut de hoc convincamur eodem tempore, et stomachemur. Furor fanaticus erga Alcoranum et Rabbinismum recentissimus mos est. Quis putâsset, se hoc auditurum in Europâ, et seculo tam litterato!

Sed jam redeundum est ad propositum; proclive erit ex hactenùs dictis arguere, quàm necesse fuerit, ut homini cultum illum, quem sibi exhiberi volebat, Deus revelaret. Deliramenta recentium naturalistarum recensuimus, non ut hinc argumentum communis hominum infirmitatis in propositâ materiâ deduceremus. Secernuntur jam ab omnibus cx quâdam ipsorum cogitandi ratione propriâ, quæ prætergreditur vulgò errandi terminos, et quæ delirium veriùs quàm ratiocinium est dicenda. Vidimus tamen, quantùm in hâc materiâ etiam viri præstantissimi hallucinati fucrint, et ex corum erroribus colligere potuimus, qui, quàmque varii et monstrosi humanæ mentis essent furores, si ad libitum suum homines religionem regerent. Clara nimis experimenta habemus etiam in iis conventibus, qui revelationem morum suorum ducem habent; superstitio furorque ex ignorantia et infirmitate, ccu arbore fructus, pro

« VorigeDoorgaan »