Pagina-afbeeldingen
PDF

sublevationem et defensionem loci ipsius operam vi- A Joannes et Marinus præsules suis tibi privilegiis

riliter usque ad effectum dare, donec omnes ejus sopiantur controversiæ, studeant. Inter hæc Ravennate archiepiscopo cum Ticinense, et Placenlino, et Regiense, et Mutinense cum Mantuano, et Weronense cum Laudense, et Vercellense, aliisque coepiscopis nobisque sanctam synodum celebrantibus, et tuae voluntati assensum præbentibus, voluinus atque instituimus, ut cujuscunque orlinis clericos, qui in eodem sacrato loco missarum solemmia celebrantes deserviunt, et eos qui in ejúsdem monasterii capellis ubicunque divina jugiter officia faciunt, liceat præcipue Mediolanensi archiepiscopo, aut patriarchæ supradicto promovere, et consecrare, vel alii etiam cuilibet episcopo, quem abbatissa loci illius voluerit rogare. Hæc et alia ecclesiastici oflicii ministeria sint in abbatissæ voluntate, ut possit videlicet chrisma, et ecclesiarum suarum consecrationem, a quocunque ei libitum fuerit, omni tempore impetrare: ita tamen, ut si aliquando ad hæc forte rogabitur Placentinus episcopus, in prædicto cœnobio, et xeilodochio rebusque ipsorum nullum se noverit amodo et deinceps jus potestatis habere, neque etiam ad missas celebrandas juxta Patrum instituta, nisi invitatus, adveniat. Decimas vero universi fundi pertinentis ad ipsum monasterium, quas episcopi qui...... esto sunt, et in quorum quidem adjacent parochiis, pro Dei amore, vestrorumque bonorum recordatione, devole atque libenter supradicto venerabili loco largiti sunt : vo

lumus, et apostolica corroboramus auctoritate, et C

absque refragatione, tam ipsorum, quam et successorum eorum, velut ipsa instituisti, sacro xenodochio, et capellis perpetualiter habeantur. Insuper statuimus, et apostolica auctoritate stabilimus, ut juxta quod nostri prædecessores tam Adrianus, quam

[blocks in formation]

secundum tuæ ordinationis statuta persistant. Et si quis, quod non optamus, contra hæc statuta in Dei omnipotentis oblata, vel concessa servilium agere tentaverit, vel quippiam horum infringere temerario ausu voluerit, excommunicationi submissus omni ecclesiastico consortio careat, et nisi se conlinvo a tali nequitia corrigat et resipiscat, S. Petri mostrique apostolalus auctoritate anathematis vinculo innodatus, reus in futuro judicio permaneat, et p: o excessu suæ tantæ transgressionis cum Juda traditore infrunitus, atque rebellis sancti Spiritus sententia, qui semper fictum et mendacem effugit, noverit se habiturum portionem in gehenna ignis aeterni. Scriptum per manum Leonis scrinarii S. I{. E. in mense Aprili, indictione tertia. Bene valete. Dat. xv Kal. Maii per manum Gregorii nomenclatoris. unissi, et apocrisiarii sanctæ sedis apostolicæ, impcrante domno piissimo Augusto Carolo a Deo coronato magno imperalore, aiino ejus quinto , indictiore tertia.

[merged small][merged small][ocr errors]

Moneat Girbertum Nemausensem episcopum ut nullam inferat molestiam monasterio sancti Ægidii.

AdriANUs episcopus, servus servorum Dei, reve- D cibus oppressionis eorum materiam relinquere: quia

[merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

CARMEN DE SANCTO BENEDICT0. (Apud Mabill. tom. I, Act. SS. ord. S. lìened., ex Prosperi Martinengii tom. III.)

() Benedicte pater, cunctis celeberrime terris,
Qui confessorum culmen honoris habes:
Te Deus a puero delegit coelitus, atque
Instituit sancti Germinis esse patrem.
Tu via, tu ductor, tu pastor, doctor eorum,
Qui, spretis terris, cœlica regna petunt.
Tu, studiis spretis, orbis dominam fugis urbem,
Et Domini subdis mitia colla jugo.
Tu precibus vasis solidas fragmenta dirempti,
0bsequiis vestris quod pedagoga tulit.
Æs lapidis jaetu eonfregit lividiis hostis,
Signa lal)at mensæ quod, Benedicte, tuæ.
SeJ minime solitam tibi tradere desinit escam,
Romanus furlum subripiendo pium.
Aptarat Paschæ sibi prandia magna sacerdos,
Sed tibi cum dapibus (lestinat hunc Dominus.
“retra nimis volucris se vultibus ingerit almis,
Et visa quondam concremat in specie.
Sed spinis recubans, stimulis et punctus earum,
Exsuperas vulnus illico vulneribus.
Frangitur arte crucis vas, virus quo latitabat,
Cum signat tanti dextera sancta Patris.
(Quem puer a sanctis precibus niger eliciebat,
Virga Patris sistit, ac puer ater abit.
Suscipe, sancte Pater, pueros, quos gloria Romæ
Ad tua transmisit limina mente pia.
Fratribus ipse tibi commissis mons dedit amnem,
l{upe latex exit cum rogitas Dominum.
Fertum dum vepres resecat Golhus, insilit undis,
Sed repetit manicam mox, ubi tinguis aqua.

I} Assiduam Placidus dum ferret gurgitis undam,
Obsequiis sanctis hunc tulit unda fluens.
Pergito, Maure celer, Pater illico providus, inquit,
Jam trahit unda laci præcipitem puerum.
Jussa ferens properat super undas, atque recurrit
Erepto puero, ceu per humum gradiens.
Promptus ad omne malum dira cum mente sacerdos,
Toxica quæ misit, sustulit ipse prius.
Corruiu ecce miser collapsi culmine tecti,
Corpore confractus tartara sæva petit.
Talia discipulus dum perfert nuncia cursim,
Concussit sancti intima corda Patris.
Cui pater indixit ob talis gaudia mortis,
Ut lacrymis culpam defleat ipse suam.
Panem tollit avis, quo virus texerat ille,
Ab'it ubi nullus cernere possit homo.
Tu meritis almis falsorum templa deorum,
Vertisti in iaudem, sancte, decusque Dei.
Perfidus ille draco coelo demersus ab alto,
lm famulum Christi talia dicta dabat.
Quid, moledicte, tibi mecum est? Quid non, Benedicte,
Quid me persequeris? quid mea jura rapis?
Stat lap/s immotus nimio præ pondere fixus,
Quem residens hostis impius ille premit.
Tollituv at subito Benedicti voce beati,
Ilque procul sessor, postmodo flamma vorax.
Fratrr.)us est falso comburere visa culinam,
At Pater ut venit, visio falsa fugit.
Attritus puer est murali mole peremptus,
Suscitat huiic, et opus jussit adire Pater.

[ocr errors]

Non licitis domibus sumpserunt prandia fratres,
Absens ipse videt arguit et nimiuiu.
Ilospes adest simplex, quem cepit calle vialor,
Mollibus in pratis prandia quo facerent.
Arguit hunc pastor tali pro erimine sanctus,
Mox veniam culpae expetit ille suæ.
Weste venit splendens fraudantis Riggo tyranni,
Non tua sunt, inquit, quæ tua dorsa gerunt
Totila rex veniens prostrato corpore supplex,
Praeseivit vitæ commoda cuncta suæ.
Bis quinis annis retinebis culmina regni,
Mors his succedet, moribus esto pius.
Desinit in factis extunc existere sævus,
blandior et vixit tempora dicta sibi.
Excole, Roma, tuo vatem de dogmate doctum,
Qui tua per sæclum moenia salva canit.
Turi)inibus mullis quassaberis, atque coruscis,
llostis nullus erit, qui tua septa ruat.

Non escam caruis, sed nec sacris ordinis unquam,

Excipias quæstum, clerice, salvus eris. Hæc ubi contempsit, repetit quem liquerat olim, Ut vates sanctus dixerat, ille malus. Omnia quæ monacliis congessi munere Christi, Gentibus arbitrio tradita sunt Domini. Vix potui precibus Dominum exorare supernum, Ut mihi vel fratrum cederet ipse animas. Post Langobardi venientes tempore noetis, Cætera vastantes cuncta tulere simul. AEterni regis salvati munere fratres, lllo nec lædi de grege quis potuit. Vas retinet serpens absconsum tramite, fili, Admoneo ut solers vergere mox studeas.

Mappula uestis adest, retines quam pectore, frater,

Cur ingressa tuum nequitia est gremium?

Non clam Patre manent, quæ voluit mente superba,

Præbens cœnanti luminis ollicium. Fratres en hodie nullus est panis in arcis, Cras pietate Dei copia panis erit. lis sacra cœnobii satagunt qui ponere septa, Astans per somnum condere monstrat opus. Redduntur tumulis per eum, quæ more sorores In famulum Christi noxia verba dabant. Patria namque puer dum tecta requirit anliele, Injussus pergens mortuus est inibi. Hujus non potuit corpus retinere sepulcrum, Sed Domini famulus id sociavit humo. Ore patens anguis medio stat calle malignus, Quem cernens frater ad pia septa rellit. Rusticus adveniens variato corpore lepra, Abscessit sospes glorificando Deum. Aurea dona Patri funduntur coelitus almo, Ut poscens habeat, debita quo redigat. Vas vitreum montis per saxa patentia mersum, Illæsum perstat omne tenens oleum. Post Dominum rogitans dolium complevit olivo, Ante quod hoc penitus exstiterat vacuum. Quo properas, Satana, medicorum more paratus?

[ocr errors]

A Wado tuis potum fratribus ut tribuam. Dextera sancta senem mox illo dæmone captum Salvavit Patris, depulit et Satanam. Rusticus adveniens oonslrictus brachia loris, Ad primum sancti solvitur intuitum. Postulat orbatus reddi sibi pignus ademptum, Cum rogitat sanctus, vita redit puero. Sacra soror precibus diffundens coelitus imbrem, Invitum secum nocte Patrem retinel. Post triduum frater gaudens de morte sororis, Hanc tumulat proprio protinus in tumulo. Unica sanctorum retinet nunc arca duorum Pignera, • quos æthræ junxit, humoque Deus. Sanctorum hic animas ad cœli gaudia cernit Angelicis ulnis hoc per inane vehi. B Totus adest orbis collectus solis ab instar, Tempore sub noctis visibus, alme, tuis. Testis adest meriti, Servandus nomine, magni, Lucis enim partem cernit et ipse simul. Regula, sancte Pater, multos tua mittit ad æthram, Consocians sanclis hos super astra choris. Flans Domini famulus animam cum laudibus almis Mirifica scala scandit ad astra poli. Pallia suernuntur divino lumine mixta, Qua sacer ascendit ad sacra regna Pater. Perdita mente manens mulierper devia scandens, Hujus salva fuit cum specus introiit. Plurima signa tibi concessit gratia Christi, 0 Pater insignis, quæ modo nemo sciat. Sed quæ noscuntur per mundi climata, quisnam-» C Ut tua facta decet, pangere rite queal? Quæve micant hodie signorum facta priorum, . Temporibus nostris gesta tuis meritis? Andreas etenim Germano germine cretus, Rectis non unquam gressibus ire valens; Mox ut promeruit tua limina tangere templi, Extemplo sospes dante fuit Domino. Alter serpentem gestans in ventie latentem, Obstaclum nullum cui medicina dabat; Concitus huc scandens pietatis munera poscens, Ad tua perveiiit limiua sancta, Pater. Evomito colubro postquam tua limina scaudit, Perstitit incolumis hic pietate Dei. Corpore contractus genuit quem Cimbrica tellus. ID Erigitur templi, David, in æde tui. Eia, beate Pater, tanto qui lumine præstas, Sedibus in superis tanta pietate coruscus, Esto tuis famulis custos, doctorque per ævum : Ne lupus insidians, hostis ne pestifer unquam De grege tollat ovem, proprio quem jure retentas. Berthariumque tuum famulum me prolege, serva, Ductus amore tuo qui carmina vilia prompsi. Iloc Deus omnipotens, salvos qui vis fore cunctos, Qui coelum terramque regis per sæcula, Christe, Des petimus, nec non paradisi gaudia nobis, Omnibus et veras tribuas sine fine coronas.

APPENDII AD SIRIPTA S, BERTARII,
VITA S. SCHOLASTICÆ VIRGINIS

S. BENEDICTI SORORIS.

Eae homilia in ejus natali habita, quæ Bedæ Venerabili vulgo, sed immerito, tribuitur

1. Quia beatae Scholasticæ natalitia colimus, fra- A midabas? an munus parabas quod ferres? an forsitan

tres charissimi, libet de ejus vitæ meritis aliquid de vita beatissimi Benedicti huic opusculo introducere, ut quantæ excellentiæ sanctitatis fuerit, silenlio non tegatur. Sed primitus omnipotenli Deo preces mittamus, qui omnia in sapientia fecit, nt ipse donare dignetur, quia dignatus est dicere : Qui sitit veniat, et bibat, et de ventre ejus fluent aquæ rivae (Joan. vii, 37), ut cœpta sic digne prosequamur, ut tantæ festivitatis pertineat ad honorem, et vestræ charitati præbeat incrementum. 2. Soror namque ejus Scholastica (ex Greg. M., lib. ii Dialog., c. 23) omnipotenti Domino ab ipso infantiæ tempore dicata, ad eum semel per annum venire consueverat. Primitus quidem virtutem tanti nominis inquiramus, ut suo decore oratio decurrat. Scholastica enim a Schola derivatur, quæ est sapientiæ nutrix : ab ipsa virtutum omnium norma concrescit, et tola virtus animæ procax fit ad discendum bona et mala, ut recto limite currere possit viam salutis, qualiter peritura mundi despiciat, ne oberrans bonum ducat pro malo, malum pro bono, tenebras pro liice, et lucem pro tenebris, amarum pro dulci, et dulce pro amaro, et discernere possit quæ virtus sit spiritus, quæ carnis, ne indiscrete cuncta peragens, ibi l)onum eligere speret, ubi tota est malitiæ norma ut est illud : Qui non fuerit discipulus veritatis, erit magister erroris. 5. Sed videamus quis hujus tantæ sororis possit esse germanus per omnia Benedictus non solum momine, sed opere, non solum in terris, sed etiam in coelis. Ista non im philosophorum schola Scholastica facta, sed Christi, mundi ludibria ab infantia fugiens, coeleslem sibi sponsum aptavit : iste vero a pueritiæ suæ tempore abrupta vitiorum et litterarum mundanarum Romæ studia cernens, senili corde eum quem in ingressu mundi posuerat, retraxit pedem. Quam felix Nursiæ tellus, tales quæ mittit alumnos! Nam Canopica regna aurea mittunt tyrannos : tu Christo proles super æthera dignos. 0 felicia tantæ viscera matris, quæ tali germine soboles mundo dedere, id est benedictionis et sapientiae. Were ista est i!la fertilis gleba, quæ sumpto semine aliud centesimum, aliud sexagesimum fructum produxit. 4. Sed cur semel in anno sancta soror veniebas? forsitan longitudine itineris a tua tenera planta for

tantum et semel in anno fecundabat bonus frater rore verbi cœlestis, ut madefacta- mentium prata sufficeret ad incrementum salutis? an in mente habebas illud Salomonis, Prohibe pedem tuum de domo proximi tui, ne forte satiatus oderit te? (Prov. xxvii, 6.) Et illud : Mel invenisti, fili mi, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud ? (Prov. xxv, 16.) Sic sic agant omnes sorores, non densis gressibus fratrum limina frequentent, non carnalia basia requirant, non ineptas resonent fabulas, non munus deferant tantum, quod tela depingit, vel magistra manus adornat : non olfactoriola, non variorum placentas saporum, sed cum Scholastica sacra Benedicti fratris requirite scholam, ut magis cibo cœlesti,

B quam dono terreno satiati, reverti ad propria quea

tis. Sequitur : 5. Ad quam vir Dei non longe extra januam in possessione monasterii descendebat. Quam sanctus, quam pudicus, quam discretus accessus ! ut fragilis sexus non lascesseret, obvius frater occurrit, ne forte labor ilineris frangeret mentis devotionem. An illicitum cernebat, ut in tanti limen Coenobii calcari femineo pede debuisset? an forsitan saecularium latratus vitabat, qui bonos monachorum mores canino more devastant, et hoc credant in illis quod suis malis actibus agere non recusant : et si hoc de tanto Patre sperare illicitum esset, de tenerioribus discipulis inflato gutture crisparent cachinnos? Idcirco non in sæcularium, sed in propriis possessionibus descendebat Pater almificus. Sequitur : 6. Quadam vero die venit ex more, atque ad eam cum discipulis venerabilis ejus frater descendit. Ex more enim venit, quia ex bona consuetudine mentis appropinquabat, et fide non ficta. Quam sanctus accessus, quam sanctus adventus, quam pius cursus, qui magis amore mentis currebat ad Christum, quam devotione pedum ad fratrem, imo et ad Christum fratrem ! Nam et ipse dicit : Si quis fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, soror et mater est (Matth. xii, 50). Sed quali devotione ista currat, Psalmista dicit : Sicut cervus desiderat ad fontcs aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. xl, 2). Sed quare Psalmista metaphorice cervi proposuerit mentionem , ut ita currat anima ad f)eum , ut cervus ad fontem, non vacua mysteriis tur et passer fontem requirunt? Sed aliter cervus, aliter columba, ad fontis amnem recurrunt. lste cursu pedum, ista aerio volatu descendit : iste insecutus frequenter arte venatorum lassabundus currit ad aquam, hæc vero infauigata solita accedit. Quod si mystice pensare volumus, invisibilis anima visibilis animalis habet formam, qua uno cursu fatigationis, hic pergit ad fontem terrenum, hæc ad fontem coeleslem : iste fatigatus vocibus canum, ista consecuta spiritibus malignis, pro quo ad fontem illum currendum est, qui est fons vivus, putetis domus Jacob, ex quo aquæ vena salientis ebullit in vitam æternam. Certe tanta soror tali fide venit ad fratrem. Nam aliter æger, aliter sospes ad medicum vadit: iste ut sanus sanum

manent. Numquid solus cervus et non eolumba, tur- A rogas, ut insolitus extra cellam maneam, quod iin

plere minime possum. 0 sanctitatis amator, quare germanæ denegas quod etiam extraneis præbes ? sed hoc religio facit, non causa doloris. Scis Domini præceptum : Qui diligit patrem aut matrem aut fratrem, vel sororem plus quam me, non est me dignus . (}1atth. x, 57). ldeoque ad assuetum recurris orationis locum, ubi magis Deo quam sorori solitus es adhærere. Sed præsumenti voce dicimus : Nunquid non Deus hic est, ubi bona soror sacramenta Dei perquirit, cum ipse dicat : Ubi duo vel tres congregaii fuerint in nomine meo, in medio eorum sum? (Matth. xviii, 20.) Ecce non rogat, ut longo te tempore cernat more parentum, sed unius noctis spatium poscit, quo præbeas colloquia sacra. Quam

visitet, iste ut languentem sanus procuret. Nam et ad B dure attendis, sancte frater, preces sororis, ob tuae

fontem aliter sitiens festinat, aliter crapulatus a. vino. Iste ul hausto refocillet mentem, ille ut recto itinere insitiens pergat. Soror vero ista in tanto fratre ambas gratias cernens, sapiente pede infatigata venit : prius, ut sana sanum visitet; sequenter, ut ægram non corpore, sed mente curet documento salutis, quia nec ipsa astra munda sunt in conspectu Dei, et secundum Apostolum, nec infans unius diei. Sequitur: 7. Qui totum diem in Dei laudibus sacrisque colloqtiiis, ducentes, incumbentibus jam noctis tenebris, simul accepere cibum. Beata talis visio parentum, præ oculis habentes Domini praeceplum : Primum quærite regnum Dei, et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis (Matth. vi, 35). Beata talia fercula, ubi prius ponitur panis angelorum quam hominum: et ubi prius refocillatur mens quam venter. Nam hic reponitur cibus, qui placere possit mensæ cœlesti : ibi vero esca manet, quam indigeries corporis mittit. Et beatus sermo qui toto diei spatio prolelatur laude divina, et qui a primo lucis ortu usque ad occasum, alternatim reciprocautur prædicamina sacrosancta. Sequitur : 8. Cumque adliuc ad mensam considerent, et inter sacra colloquia tardior se hora protraheret, eadem sanctimonialis femina soror ejus eum rogabat, dicens : Quæso te ne ista nocte me deseras, ut usque mane aliquid de cœlestis vitæ gaudiis loquamur. Ad mensam sedent, cibum sumunt, uno denle charitatis ruminant panem et colloquia sacra, ut unum esset os, quo terrenum panem frangerent, et cœlestem. Nam venter plenus cibo, mens erat adhuc jejuna verbo salutis : idcirco quasi famelica rogat, ut divinis cibariis mentem satiaret perjucundus coelestis usque in lucem, ut qui fuerat luce diei magister, fieret etiam inter tenebras doctor herilis. Sequitur : 9. Cui ille respondit: Quid est quod loqueris, soror? manere extra cellam nullatenus possuni. Ecce perconlatur frater sororem, magister diséipulam, sanctus sanctam, quasi non sciens quid dixerit soror. Sed ista inquisitio magis irascentis est, quam inlervogantis, dum bene Paler audisset quod soror rogaverit. Tamquam si diceret: Non hene est hoc quod

causam sacræ religionis. Illa bene quærit, ut a te habeat, tu similiter ut redeas: illa fide, tu fide : iIIa amore Dei, tu pariter ut illa : illa ut cum sorore in prædicatione tempus noctis exsolvas, tu ut cum fratribus solitas Domino referas laudes. Sed quis e duobus melius, sequens sententia monstrat. Tanta . vero erat cœli serenitas, ut nulla in aere nubes appareret. Were nulla nubes esse potuit, ubi erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sequitur: 10. Sanctimonialis autem femina eum verba fratris negantis audisset, insertas digitis manus super mensam posuit, et caput in manibus omnipotentem Dominum rogatura declinavit. Dic, virgo beata, cujus te schola docuit, quæ contra magistrum sentcntiam proponis? Nunquid non dicit : Perfectus omnis discipulus erit, si sit sicut magister ejus ? (Luc. vi, 40.) Et in Evangelio inquit : Nesciat sinistra tua quid fuciat deriera tua (Matth. vi, 3): et tu ambas manus innectis? et illud: Mittite in dexteram navigii rete (Joan. xxi, 6), et tu utroque latere recte iinmergis? ille a dextris oves collocat, tu etiam in sinistra ? Psalmista hinc a dextris ponit dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis (Psal. cix, 1): nec non dextera Domini fecit virtutem, deactera I)omini eraltavit me (Psal. cxvii, 16); et in Cantico : Dertera tua, Domine, glorificata est in virtute (Erod. xv, 6), etc. ; et tu ista derogans, non solum manus implectis, sed etiam digitos inseris? Doininus dicit in Evangelio : Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum (Matth. vi, 6): et tu ad cœnam sedens, ante humanos oculos preces lacrymasque fundis? Sed quam laudanda sunt tua facta, o sanctissima feminarum ! Quid tu in conclavi facis, quando talia patenti coelo peragis? Nam ideo tibi una est dextra lævaque pars, quia fabricam attendis illitis, qui nullam habet sinistram, ut dicit : Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona (Gen. i). Et in Cantico canticorum : Læva ejus sub capite meo et dextera illius amplerabitur me (Cant. 1). Et in Psalmo : Manus tuæ, Domine, fecerunt me, plasmavere me (Psal. cviii). Et illud in Cantico: Manus meæ stillarere myrrham (Cant. v, 5). Hac quippe

« VorigeDoorgaan »