Pagina-afbeeldingen
PDF

tum pergentes, in præfato loco causa venerationis A ecclesiam, atque retro altare beati Benedicti (donec

morari, eos increpabat dicens : Wellem arbores hujus silvæ universas adoraretis : qut omnium plateas viarum indiscreta consideratione, oratorii religione sacratis. Quibus dictis, illico petulans os eius in aurem sursum convertitur, atque ultra quam dici potest monstruosum efficitur. Tuncque pœnitens ad prædictum locum cucurrit totoque extensus: corpore se contumeliosum et blasphemum fuisse fatetur. Deinde ad ecclesiam, in qua sancti levitæ et martyris corpus excolebatur, velociter perrexit : eamque singulis horis diei vel noctis frequentavit, donec sanarelur.

CAPUT XV.

Hac itaque luce longe lateque diffusa, etiam a nativitate adducti cæci illuminabantur, surdis ac mutis sensus officia reddebaiitur, claudi curabantur, energumeni fugatis dæmonibus mundabantur, et aliarum infirmitatum quacunque molestia aggravati præsentes absentesque sani efficiebantur. Unde paupercula quædam a multo tempore luminibus privata, cum ad sanctum martyrem duceretur, in medio itinere a ductoribus tædio et labore fessis derelicta, rogavit quemdam astantium, ut saltem candelas (suæ orbitatis munuscula) ante sancti martyris altare accensas offerret. Qui dum manu extensa eas accipere vult, ab ipsa muliere videntur : recollectoque brachio jam non ductorem, nec earum latorem quærit : sed hilaris et de die in diem clarius videns, iter coeptum

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

ejus templum consummaretur) posuerunt. Post hæc mulier ab annis plurimis cæca comata est usque ad locum quo sanctus jacebat ingredi : sed quidam obvians, hanc repulit, atque retrorsum moestam abire coegit. Quæ suspirans, ac ad cœlum oculos mentis erigens, sancti martyris sibi provenire supplex orabat solatium. Sicque inter lacrymarum flumina cæcitatem expulit.

CAPUT XVIII.

In quodam loco eidem cœnobio adjacenti, qui Waldarii cella nuncupatur, hoc memorandum cnituit virtutis præconium. Secus etenim ipsum locum diffusis militum copiis, Monachi Hermengaudum Albiæ comitem adierunt : orantes ut ab hostium invasione equorumque depastione sata condiminæ suæ protegeret. Nam in illis partibus perpauca exstant prata. Qui quatuor pallas ecclesiæ sancti Wincentii a pauperibus mulierculis oblatas præcepit assumi, et totidem baculis perticis alligari, alque in circuitu florentis agri afligi , quatenus eo signo a messis direptione hostes temperarent. Sed unus eorum tale signum (lespiciens, pallam unam cum baculo in terram excussit, et ab equo (quem in ipsa sata inducere ,.itebatur) versis calcibus in fronte percussus, spiritum exhalavit. Quo audito et per hostes diffamato, timor universos invadit, evidensque Dei judicium ac sancti martyris meritum ubique valens prædicatur a cunctis.

CAPUT XIX.

Huic facto propemodum simile est quod sequitur. Nam domno Alberico monacho cum fratre Ilelia in pagum Impuriensem profecto, atque in villa suæ ol)edientiæ, quæ Garriculas nuncupatur, commorante, supervenerunt hostes, qui pagum villamque, nemini parcentes, depopulati sunt. Quinetiam equos ipsius Alberici abduxerunt, nec impetrare potuit ut saltem unus (quem robustiorein noverat) redderetur. Sed ipsemet equus qui postulabatur, quasi vindex duplicis injuriæ (raptus inquam, et justae repetitionis), raptorem calcibus in nudo capite percussum, morti tradidit. Quo facto iniquitatis socii perterriti, non solum equos, verum etiam quicquid in eadem villa rapuerant, relinquentes aufugerunt.

CAPUT XX.

Sequens exemplum de muto et surdo curato finem imponet. Georgius quidam vir illuster servum mutum èt surdum habuit : qui cum ad sepulcrum sancti Wincentii levitæ et martyris duceretur, nec amplius a monasterio quam duodecim ferme millibus distaret, coepit loqui, loquentesque absque impedimento audire. Tunc comites rogavit, ut eum cito ad locum, ob referendas sancto martyri grates perducerent. Quod et fecerunt ad gloriam et laudem Dei et Domini nostri Jesu Christi, qui sanctos suos mirabili potentia ubique triumphare facit : cujus honor et imperium sine fine permanet in sæcula sæculorum. Amen.

EPISTOLA EJUSDEM AIMOINI

Ad DoMNUM THEOTGERUM ,

Ejusdem congregationis monachum.

Levitarum præcipuo domno Theotgero, juxta A mirandam, prosaico opere expleto, me vestra dile

consonam sui nominis etymologiam Deum gerenti, Aimoinus comminister salutem dicit. Laudabili charitati vestræ, mi dulcissime Theotgere, frequenti studio circa mei curam satagenti, in omnibus parere devotus existens, inclino me tuus camelus sponte, ad injunctum mihi abs te onus ferendum. Rem siquidem novam et pro sui brevitate

ctio de adventu beati levitæ et martyris Christi Wincentii facere cogit geminos rursus libellos : quos singulos tricenis modo versibus claudam, per denos etiam positis in unoquoque capitulis. Unde consultius eligo veluti recens scriptor videri, quam me vestro amori, mihi melle dulciori, quavis occasione ullo modo absentari.

Explicit Epistola.

INCIPIT LIBER PRIMUS,
Habens versus xxx.

CAp. I. Quod Audaldus Hispaniam aggrediens, Valentiam usque pervenerit.

Bis quadringentis, decies quinisque volutis,
Quattuor inque super ciclis a præsule Christo
Virgineo semperque sacro de germine nato,
Audaldus fuerat tali de nomine notus
ln Castro monachus communi lege probatus:
Atque sacer sancti gestans Aaronis honorem.
Hic uno comite assumpto perpessus amara
Plura; sed in dulces convertens cuncta sapores,
Institit audacter quandoque Valentia civem •
Quo se susciperet peregrino functus agone.

Cap. II. Quod Zachariæ Mauro suum deterit secretum ; et quomodo Sancti reperut sepulcrum.

Quod faceret Mauri Zachariæ culminis hospes,
Denudat secreta sui jam pectoris olli:
Esset quodque Dei levitæ martyris atque
Vincentii Hispanias solo delapsus amore :

Hinc precibus blandis animum mentemque relam-
[bens,
Mercator Maurum cupidi nummis argenti.
Denique surgentes monumenti septa requirunt,
Quæ manifesta nitent titulo hoc : Vincentius istic
Martyrii levita jacet fundatus honore.
Nomina namque genus signabant scripta parentum.
CAP. lll. Quomodo sub nocte ad monumentum pari-
ter regressi, sanctum levaverint corpus.
His igitur causis signorum nocte revisis,
Viribus admissis fodiunt, tumbamijue recludunt.
Educuntque sacrum corpus famulante lucerna,
Indice coelesti facti dulcedine veri.
Quæ super excrescens aromata cuncta subibat.
Cumque ligaturis expletis his opus esset,
Utitur Audaldus suta sindone cuculla.
Inde domum læti redeunt lucentibus astris,
Audaldo exspectante diem patriam repetendi,
Quod hilaris fecit nactus post tempus amicum.

Explicit liber primus

INCIPIT LIBER SECUNDUS,

Totidem continens versus.

Ca». I. Quod sanctum corpus ad Castrum perveniens, C Cap. II. Quod mulier de eo primum dubitans contracta CAP. ilI. Ubi sanctum corpus erceptum positum fuerit: A Masculis atque simul veniens quod femina adirel,

honorifice sit susceptum.

Cæsar in Augusta Senioris fraude relicta,
Omissis necnon aliis, ob dicere longum,
Ad Castrum, bellam patris cellam Benedicti,
Perveniat Christi martyr levitaque sanctus.
Cujus in adventu fuerint qu;e gaudia, nullus
Ora gerens centum poterit depromere verljis.
A monachis pulchra serie susceptio qualis
Exstiterit, solus qui testis novit Iesus :
Aptis aurifluis ornatibus undique fusis,
Gemmivomo ad coelos usque irradiante virore.

fuerit, ac deinde credens sanari meruerit.

Tunc risisse fuit mulier, cui talia fastus,
Et sancti corpus levitæ credere nolens :
Esse magis Maurum contendens forte putentem.
Protinus in terram membris prostrata caducis
Contrahitur, vitæ sublata spe fugientis.
Sed sancto deducta, fide nascente, medetur :
Et pedibus, plaustro veniens, curata recessit.
Primitus hoc signo tanta virtute patrato,
Post quoque quæ numerus nescit, sunt plura secula,
Prosaico necnon partim sermone nouata.

et qualiter deinde retrò altare sancti Benedicii locu

tum sit. Namque monasterii ante fores genitricis in aula, Ista sub immenso gerebantur munere Christi : Dum fieret sanctum templum proprio sub honore; Quo placidus demum migraret jure sepulium,

Interea placuit defluxa temporis urna
lnde levare sacrum corpus, digneque locari
Post altare pii Patris sancti Benedicti :
Quo meriti pleno cultu veneratur honoris,
Assiduis signis virtutum rite coruscans.

Præstante Rege regum, et Domino dominantium Jesu Christo, bono et benigno Salvatore mundi : qui cum Deo Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita sæcula sæculorum. Amen.

DE TRANSLATIONE SS. MARTYRUM GEORGII, MONACHI, AURELII ET NATHALIAE
Eae urbe Corduba Parisios,
Vide inter Opera S. Eulogii, Patrologiæ tom. CXV, coi. 939

DE MIRACULIS SANCTE GERMANI
LIBRI DUO ,

Auctore eodem AIMOINo monacho.
(Apud Mabill. ibid.)

INCIPIT EPISTOLA AIMOINI M0NACHI. Studiosis in Christo piisque lectoribus salus et pax B nostræ congregationis fratribus, maturitate pariter

[merged small][ocr errors][merged small]

ac scientia provectis : qui pro sui quisque sensus ubertate seorsum scribentes, eliderunt exinJe singu'i singula opuscula. Quod utrumque a præfato dom o antistite Ebroino aliisque recitantibus approbati placuit [f. non placuit], sed alterum alteri utcunque præferri. Idcirco mansit amborum inusitatus labor usque ad tempus domni Gozlini b ejusdem loci præcipui Patris. Quod cum sibi jam aliquorum quidem post tempus annorum ita compertum fuisset, præcipit mihi non ut sapientiori, sed ut manuali potius fratri, quatenus unum e duobus coadunarem corpusculum. Tantum ut si qua prorsus invenirem superflua, reciderem : quæve miiniis compta, florentioris styli venustate, nihil extra veritatem faciens, polirem. Quod ego fateor non viribus, uisi coelius datis, aut ingenio tumens arripui; sed magis obedientia tanto primati debita fidens suscepi : merebarque mihi noxam criminis, si jubentis domini jussa pro sequi negligerem.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors]

CAPUT PRIMUM.

Anno incarnationis Domini Jesu Christi octingentesimo quadragesimo sexto, regis autem præcellentissimi Caroli sexto , cum regnum Francorum post obitum domni Ludovici imperatoris varias divisum esset in partes, et peccata populi crescerent, sanguisque sanguinem tangeret ; Deo pernittente, flagitiis quidem exigentibus actum est nostris, ut exteræ nationes e propriis egrederentur sedibus, videlicel gens Danorum, qui vulgo Nortmanni, id est Septentrionales hoinines appellantur : et superbo tumentique corde cum valido navium apparatu Christianorum fines intrarent, qui huc illucque furentes, atque cum magna superbia cuncta gyrantes, cœperunt vastando per diversas insulas maris, donec nemine sibi resistente fluvium Seqiiaii;e ingressi, Rotomaco [I{ouen] sorte incredibiliapplicarent. Cumque in eadem civitate aliquantisper deniorantes, regionis principes (quod a})sque ingenti contritione cordis effari nequivimus) ad bellandum pigros timidosque adverterent ; exeuntes a navibiis, longe lateque diffusi, cœperunt utriusque sexus multitudinem trucidare, captivare, villas, monasteria, ecclesiasque depopulando creasare, totamqiie su;e libidinis itmmensitatem cum omni crudelitate in populum i)ei de' aechando exercere : quousqiie ad locum, qui vocatur Caroli-venna a, ventis velisque stiæ maliguitati justo I)ei jiidicio seeiindantihus, ultra spem securi navigando venirent. Tunc gloriosus princeps rex Carolus, quia propter subitanet;im eorum ascensum ex toto non poterat, convocata aliqua sui exercitus parte, venit primum b ad monasterium Macharii Dionysii, ut ejus orationibus fultus, securius contra Dei suosque pergeret inimicos. f)eiiide ut erat, uti adolescens, animo armisque strenuus, ad supra dictum locum pugnaturus accessit ; paratus non solum dimicare, sed etiam pro fide, proque defensione sanctæ Dei Ecclesiæ laudabiliter mori. Cujus

a Caroli-venna, id est Caroli piscatura. Carolus Calvus in diplomate pro monaslerio S. Dionysii apud Sirmondum in Notis ad Capitula : Et solitum censum de venna, quæ est super fluvium Loch im pago Tellau, etc. Caroli-venna lociis erat prope Rioilum, a Carolo Martello piscatura instructus, ut constat ex litteris Ludovici Augusti, quas postea huic loco illustrando refereinus ; nec longe aberat Celia S. Germani, ex sequenti capite 6. Iiinc coliigimus fuisse locttm iilum, cui hacteiius nomen hæsit vernacule Chaleuumne ad Sequanam, pauli;m supra oppidum S. Germani in silva I.edia : a quo !oco non longe dist^t views Itoloialus seu Rioiltis, vulgo Rueil ; et Cella sancti Germani, la Celle. In quodam chartulario iioslro Germanensi exstat Arbitrium Roberti Abbatis S. Victoris

adversarii cognoscentes adventum, deverterun, ad alteram prædicti fluminis ripam, ubi quædam parva tantum pars populi erat: quibiis confestim in fugam versis, in insula quadam ejusdem fluvii ad opprobrium Christianorum plus minus undecim captivos sudibtis suspenderunt, multosque alios per donos et arbores confixerunt, atque nonnullos per villas campos'{ue miserabili insecutione trucidantes peremerunt : ipsoque sacratissimo Paschali festivitatis sabB bato Parisiis pervenientes, vacuam penitus ipsam urbem quondam populosam, et omnia in circuit11 illius monasteria a suis habitatoribus deserta repererunt. Timor siquidem et metus universos invaserat, ut puta merito iniquitatis divino enudatos auxilio atque ideo inundanæ defensionis destitutos solatio. Quis, rogo, non doleret, antequam bellum committeretur, fugatum exercitum ; antequam jaceretur sagitta, confossum ; ante scuti collisionem, ignominiose subactum ? Universorum namque ordo penitus in Ecclesia confusus atque a bonitatis studio perint:tatus, hoc ipsa privatione loni usque ad exitii fomitem digna satis ultione promeruerat. At pius Pater justus, delinquentium semper corrector, correctorumque elemens susceptor, non hoc intulit ut nos ob innumera delictorum nostrorum pondera crudelis damnaret, sed ut per immensam su;e largitatis benignitatem afiictos emendaret. Tunc, proh dolor ! sacratissimuiii beati Germani corpus de suo effossum sepulcro, in possessionem quamdam ejusdem Ecclesiæ, quæ Ciimbis e dicitur, delatiim est. Sed quo facundia quive sermo exponere potest, qualis dum hæc agerentur, quantiisque in eadem Ecclesia exstitit luctus? Senes itaque ac juvenes, pueri flel)ant et infantes, utpote nemo sese a lacrymis temperare valens. Similiter et aliorum corpora sanctorum in eodem pago degentium extumulata, atque per diversa sunt loca deportata, exceptis duntaxat membris Macharii Dionysii sociorumque ejus martyrum : quæ licet a D datum anno 1255 in gratiam Germanensium contra Dionysianos, de inoleutlino Caroli-vennæ ante annos dt;os ab illis erecto, et in Pionysiano item chartulario diploiua Philippi tertii Francorum regis, quo justitiam altam et bassam apud Caroli-vennam iiionachis Dionysianis cedit. b Wides jam tum in inore pjsitum fuisse, ut rex Francorum bellum præliumve suscepturus, S. Dionysio coram se suumque exercitum commendaret, quod posteri religiose 9l)servarunt. Lege caput 20 libri ii de iniraculis S. I)ionysii infra ad annum 784. c Ctiimbæ villa, Combes la ville, vicus in pago Briegio, sexto milliari a Lutecia Parisiorum, olim de jure insonasterii S. Germani in codice Irminoi;is abJatis.

suis fuerint abstracta sepulcris, propter tamen regis A est, minime oportet silere: cujus exempla actusque

praesentiam, non sunt tunc ad alia loca a transire compulsa. Statuerat quippe rex populo videlicet a se labente, ut vel jam dicti sancti martyris monasterium defenderet, eo quod divæ memoriæ genitor illius eum, cum esset parvulus, eidem sancto speciali traditione commendasset.

CAPUT II.

Hoc interea juxta narrationis ordinem inseratur, quod dum sanctum ejus moveretur corpus, cunctipotens Dominus dignatus est ostendere. Nam dum in effossione ipsius, et quomodo portari deberetur unanimes intenti essemus, cereis pro reverentia accensis, casu accidit ut unus, quem puer incaute tenebat, e manibus ipsius labens rueret, totoque pri- B vatus exstingueretur lumine: quem cum a solo idem puer cum omni velocitate levasset, lumen amissum ab altero mutuare cupiens, meritis tanti patroni actum est, ut statim in manibus ejus cereus illuminaretur exstinctus. Quod quidem mirum, nec ab re tamen ducimus, si ibidem ignis divinus resplenduit, ubi, quamvis lugubre, filius venerabatur lucis. Unde qui aderanl universi gratias Deo referentes atque præclara pontificis merita collaudantes, cœperunt magis magisque in psalmodiis Deique laudibus esse devoli, quousque opus, licet triste, consummaretur honeste.

CAPUT III.

Num visio illa quæ aliquibus ipsius monasterii fratribus eadem nocte, qua beatissimum ejus corpus C. effossum est, antequam aurora subsequentis appareret diei, ostensa est, ut non dicatur omitti debet ? Cum ergo ad fluvium Sequanæ sua quæque ad naves ferentes, prima ipsius noctis vigilia quidam perrexissent fratres, indeque ad monasterium jam remearent, apparuit eis secumque etiam comitantil)us famulis tam immensus claritatis splendor super eam ecclesiæ partem, qua ejusdem sanctissimi viri corpus positum erat, ut claritati æquaretur diei, eademque ecclesia veluti igne supposito videretur cremari. Qui cum intra se nimium mirarentur, et eorum corda hujuscemodi consideratione stupefacta hærerent, visio paulatim deficiens disparuit. Pervenientesque ad mouasterium sciscitati sunt, si aliquis Fratrum ea hora cum lumine super ipsam fuisset ecclesiam. Nemine tamen qui fuerit reperto, cognoverunt visionem angelicam divina virtute meritis sancti patratam, qui sua migratura ossa piosque cineres talis sibi claritatis concessa gratia invisere curavisset.

[ocr errors]

CAPUT IV.

Illud quoque insigne miraculum , quod ante biennium quo hæc acciderunt, cuidam monacho ipsius monasterii ætate moribusque grandævo ostensum

a I.ege tamen translationem Reliquiarum S. Dion sii in libro iii de Miraculis S. Dionysii infra ad annurn 784.

b Cella Equilina dicitur in codice Irminionis, quod

eximii si sequantur, plurimum prodesse poterunt ad salutem. Vidit is'em quadam nocte positus in sopore, beatum Germanum quasi suo egredientem de sepulcro, expeditum atque ad iter agendum præparatum. Qui veluti sciens eumdem esse beatissimum Dei famulum, interrogavit humili voce, quo tali processu abire disposuerit. At ille migraturum se ex eodem loco respondit. Quem rursus animo quidem timenti interrogans ait : Domine, et si tunc abieris, nos tantilli tui servuli quid postea faciemus ? Cui quasi tristi vultu et cum magno moerore, ut eidem fratri videl)atur, ait : Et vos ex isto migrabitis loco, attamen vere cognoscetis quoniam et ego revertar, vosque miseratione divina simul cum tempore disposito remeabitis. Quam visionem verissimam fuisse, ea quæ consequenti fine sunt completa declararunt. CAPUT V.

Nec illud quod cuidam in eadem ecclesia revelante Christo patefactum est, et silentio præterire debemus : quoniam dum prædicamus talia, excitantur audientium corda ad melliflua sanctorum deposcenda suffragia. Quidam vero religiosus ejusdem monasterii frater, cum alii completorio peracto festinarent ad requiem, quo fessa post diei laborem corpora lectulis reclinarent, sese ille ante sepulcrum beati Germani peculiaris orationis causa projecit. Cumque diu cœlorum ac totius mundi Dominum pro suis exorans delicuis, opem beati Germani caeterorumque sanctorum intento corde fidelibus cunctis deposceret (jam enim frequens paganorum rumor ad nostras certissime percrebuerat aures), ante quindecim fere dies adventus illorum hæc mirabilis sibi ostensa est visio. Nam ab oratione qui jacuerat surgens, apertis vidii oculis, ut olim totum mundum Pater Benedictus, se- . pulcrum beatissimi Germani veluti patefactum, ipsumque sanctissimum corpus indisruptis vestibus indutum, atque ministerio ut fuerat divino in ipso sarcophago ordinate compositum , quemadmodum ipse post paululum omnesque qui simul adfuimus, dolendum inspeximus. Sic Dominus suo dilecto sanctusque Germanus ostendere voluit, quod in brevi peccatis facientibus nostris erat implendum. Nec visio prius quam visionis sequentia omnibus pan

ditur. CAPUT VI.

In memorato denique Caroli-vennæ loco ipsi Norimannorum populi se victores seque superiores esse conspicientes, dum adhuc morarentur, exeuntes a navibus Cellam nostram, quæ contra vel secus eumdem locum posita est, cursu propero festinantes intraverunt. Unde miraculum quod illic tunc factum comperimus, optimum si narretur putamus. Namque in eadem Cella b ecclesiis apostoli Petri a'mique

non longe sit a silva Equilina. Hæc est Cella, quam Waudreimarus Abbas S. Germano dedisse memoratur, hactenus de ure Cœnobii nostri vulgo la Celle.

« VorigeDoorgaan »