Pagina-afbeeldingen
PDF
[ocr errors]

vicus quamdam in Gallia cellam, Turholt * vocatam, A semper deinceps apud inum tractatus et habitus est,

eidem legationi tradidit perpetuo servituram. Quodam autem tempore domnus pontifex ibidem degens, aspexit quosdam pueros ad ecclesiam cum joco et inanibus festimare discursibus : quorum quidam inter cæteros pene minimus graviter incedens, et pueriles levitates sollicite devitans, orationem cum reverentia et timore peregit, surgensque signo crucis frontem munivit, et quasi maturioris esset ætatis, suam per omnia continentiam exhibuit. Animadvertit ergo vir Dei sacram religiosi pueri infantiam divinæ jam servitutis amore flagrasse; accitisque ad se parentibus ejus, et nomen pueri quod Rembertus vocaretur, edidicit, et consensu eorum accepto, tonsuram ei et ecclesiasticum habitum imposuit. Sicque eum ibidem paterna sollicitudine commendans, studiose erudire præcepit : paucisque diebus ibi transactis inde discessit, et suscepti pastoralis officii, suaeque ad gentes legationis instanter operam egit. CAPUT IV.

Posl haec puer jam Deo dilectus magis magisque in gravitate proficiens, et discendis liberalibus disciplinis ardenler instabat, et inter haec orationibus cæterisque bonarum rerum occupationibus assuetus, in paucis annis omni maturitate et scientiæ et virtutum perfectus enituit. Et jam tunc juxta Psalmistam concaluit cor ejus intra ipsum, et in meditatione ejus exarsit ignis (Psal. xxxviii, 4), invenire cupiens quid ei in hac vita consistenti exsequi maxime prodesset. Cui talia meditanti occurrit, juxta quemdam sapientem, primam philosophiæ definitionem meditalionem esse mortis, idque toto pectore hausit, ut omni vitæ suæ tempore hanc summam sapientiæ consequi mereretur : quatenus tempore mortis suæ de neglectu præmeditationis ejus non contristari, sed potius per observationem Scripturæ monentis ac dicentis: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis (Eccli. vii, 40), quantum humanæ conditioni possibile esset, de peccatorum vel caulela vel remissione securus lætificari mereretur.

CAPUT V.

Wenerandus igitur præsul, qui eum divino mancipavit servitio, sicut in geslis vitæ ejus legitur, quæ illi ventura vel ab ipso gerenda erant, pene omnia, vel per somnium, vel per intimam revelationem in mente prænoscere et præordinare solebat: quæ autem ipsa fuerit intima in mente revelatio, scriptores vitæ ejus tale quid esse arbitrantur, quale in Actibus apostolorum sæpius replicatur (Act. viii, 10 et 11): I)ixit autem Spiritus illi, vel illi discipulo. Unde non est diffidendum, quod vir Dei, non ex eventu, sed divinæ admonitionis attractu, quem occultiori sensu, utpote vir spiritalis, in anima percipere solebat; hunc felicem de quo loquimur puerum cum tantæ paternitatis affectu divinis asciverit ministeriis : quin potius in tenore conversationis et modo, quo

B

verisimile videtur, quod evidenter a Deo illi sit re-
velatum, quia successor illi in episcopatu futurus
fuisset. Nam cum primo in discendis artibus et di-
sciplinis scholaribus districtio magistrorum ei re-
mitteretur, quod usitata locutione egressum de
schola dicimus, mox eum domnus episcopus indivi-
sibilem suæ legationis comitem esse constituit : ve-
nientemque de præfato in quo eum nutriendum
commendavit monasteriolo cum gaudio suscepit,
consciumque suorum in omnibus permiserat esse
gestorum, quibus ipse Deo cum omni pietate, sive
occulle, sive manifeste famulabatur.
CAPUT VI.

Denique cum quadam die juxta morem simul as-
sisterent ad orationem , jamque supplicatione finita
egredi de ecclesia pararent, quasi secretioris gratiæ
munus in discipulo pontifex agnoscens, eum his
verbis alloquitur : • Oportet te, inquit, o fili Rem-
])erte, semper illi gratias agere, qui de turbidis sæ-
culi fluctibus ad portum quietis te vocavit : ad quem
quia video te indubitanter animum applicasse, fa-
teor amoris tui me affectu flagrare, eamdemque di-
lectionem finetenus ex mea parte circa te durare
non dubites. Cui ille respondens : lndignus sum,
inquit, domine, tanta gratia tua : quia tamen hanc
in me ostendis clementiam, meritis tuis apud Deum
mihi obtineri deposco, ut in futura vita præmiorum
tuorum consortium adipiscar. » Tunc sanctus epi-
scopus, cujus mentem gratia Dei sæpius illustrari
diximus, ad prænoscenda quæ illi futura essent, his
verbis dignissimi Remberti nullum quidem ad præ-
sens dedit responsum : tertia vero die transacta,
ipso jam sollicitudine cogitationum fatigato, quare
scilicet ad hanc petitionem suam relicuerit episco-
pus, talem ei reddidit consolationem : • Jam, inquit,
obtinui a Domino, ul in futuro sæculo, sicut petisti,
ab invicem non separemur : ubi ita beatitudinis
æternæ participes erimus, ne nostra nos virtute ad
hanc pertingere posse praesumamus, quod est reatus
superbiæ, per quam ceciderunt qui operantur ini-
quitatem : nec rursum desidia torpentes oblivisca-
mur quod dicitur : In Deo faciemus virtutem (Psal.
lix, 14): sed quotidie studeamus, ut bonum opus,
sicut admonet beatus Gregorius, habeatur nobis in
voluntate ; ac sic consequenter confidamus, quia
juxta eumdem doctorem ex adjutorio divino erit in
perfectione. » Si quem autem movet hanc trium
dierum dilationem ad hoc responsum fecisse episco-
pum; meminerit nos prædixisse, mentem ejus a
gratia Dei ad prænoscenda futura sæpius illuminari,
de quo tamen his ipsis quæ subjecta sunt verbis in
Vita ejus ita scriptum habetur. • Ad omnia ergo
quæ forte præcipua definire debebat, spatium cogi-
tandi habere voluit, nec quidquam temere dispo-
nebat, antequam gratia Dei illustratus, ipse in mente
sua sentiret quid melius esset : sicque superna vi-

a Turholtum in Flandria prope Brigas, Remberti natalis sedes, ut constat ex hoc loco. Falluntur proinde

qui eum ex Frisia natum esse dicunt.

sitatione certificatus in mente, sine cunctatione quæ A quærebat cœlestia, quæ per hyacinthum significan.

agenda erant, disponebat. » Ilaec de Vita ejus idomeus inseruisse lector intelligat, ut ex hoc testimonio comprobaretur, nihil eum ad petitionem hujus sanctissimi discipuli sui Remberti respondisse , nisi quod in hoc tridui spatio menti ejus Spiritus sanctus inludit, juxta sententiam, quam etiam superius de Actibus apostolorum protulimus.

CAPUT VII.

Accedit etiam ad præsagium virtutum beati viri visio quædam de ipso revelato procuratori antistitis prima mox nocte adventus ejus Hammaburgum, cum ipse adhuc in prima ætate adolescentiæ fuisset. Widebatur enim eidem procuratori conspexisse se,

ipsum Rembertum sedisse in fastigio oratorii, si- B

gnumque ecclesiæ unum, quod nos cloccam vocanus, in cœlo apparuisse, a quo ligamem lineum , ut assolet, in modum funis demissum usque ad ipsum dependeret Rimbertum, per quod ipse idem signum hilariter traxisse, et sono ejus dulciter ulelectatus esse videbatur. Cui somnio congruam ex divinis Scripturis interprelationem reperimus (E.rod. xxviii). Praecipitur Mosi a Domino, ut inter alia vestis sacerdotalis mystica indumenta hæc etiam fiant : Deorsum, inquit, ad pedes ejusdem tunicæ per circuitum quasi mala Punica facies eae hgacintho et purpura et cocco bis tincto, et, ut in sequentibus invenitur, ex bysso retorta, mirtis in medio tiniiunabulis. Quare autem hic tintinnabula adjungi pr;ecepta sint, inferius ostenditur : ut audiatur, inquit, sonitus quando ingreditur pontifex sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. Sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non audiatur: quia iram contra se occulti Judicis exigit, si sine prædicationis sonitu incedit. Quia igitur fuurum erat, ut summo ecclesiæ gradu consceiiso, vir Domini ornamentis spiriu:alibus eniteret ; ut etiam praedicationis officium insigniter egisse probaretur, recte in fastigio templi, quod significat apicem pontificalem, cum doctrinæ suavissimo et cœlitus attracto sonitu ad convocandam servilio divino sacram Christi plebem sedisse videbatur. lioc enim in hujus ostensione visionis personans attractu ejus signum cœlesle significare potest, quod in veste

[ocr errors]

tur; pro Christi nomine usque ad martyrium paratus, quod intelligitur in purpura; amore Dei et proximi flagrans, quod per coccum his tinctum exprimitur. Et sicut byssus de terra eruta longo exercitio, siccandi, tundendi, purgandi, coquendi, et nendi, graminetim solet perdere, et candidum in se recipere colorem : ita ipse cum magno continentiae labore quasi nativum exsudans humorem, ad decorem dignæ Deo puritatis solerti jejuniorum et vigiliarum et orationum et lectionis ; patienti;e et humilitatis instantia pervenit. Quibus omnibus tintinnabula habuit permista : quia raro aliud ab illo quam prædictarum virtutum suavissimus sonitus audiebatur, qui rursum operum ejus sublimitate audientium mentibus commendal)atur, sicut et sequens de illo hujus opusculi textus manifeslius ostendet.

CAPUT VIII.

Cum adhuc esset in obsequio decessoris sui domni Ansgarii, apparuit ei. presbyter Arnulfus jam diu defunctus, et percontanti de ejus causa in alterius sæculi vita dolenter respondit : Ego, inquiens, dum adhuc in carne essem, negligenter de animæ meæ agebam salute, gravitatem personæ meæ competenlem non servans, otio sæpius vacans, et aliquando etiam in indicto jejunio carnem manducans, aliaque similiter interdicta in esca et potu frequenter usurpans. Pro talibus commissis indignus fui hactentis ad præsentiam Dei venire : sed si tua, ait, fraternitas pane et sale et aqua contenta, a cæleris victualibus abstinentiam quadraginta diebus pro me facere vellet, crederem me per Dei misericordiam ab hujus repulsionis meæ sententia seu poena liberari. Cui cum ipse, ut ei videbatur, ita se facturum esse polliceretur, expergefactus de somno, mox ut episcopum alloqui potuit, visionem ei omnem exposuit: acceptoque ab eo consilio, toto quadraginta dierum spatio nullo alio cibo vel potu est usus, nisi pane tantum et aqua. Eodem tempore tanto dentium dolore vexabatur, ut ipsis sibi panem àd reficiendum commoli sustinere non posset. Quamobrem ipsum panem comminutatim terendo, seu manibus confricando in ipsam aquam commiscebat, et ad

pontificis tintinnabula monstrare probantur. Quali- D levamen dentium quodammodo instar pultis emol

ter etiam cætera, quæ de Scriptura sacra proposuimus, sacerdotalis liabitus ornamenta spiritualiter in sese semper exhibuerit, ad profectum simul et imitationem legentibus exponere judicavimus. Malis utique Punicis utebatur, in quibus multa interius grana uno foris cortice teguntur : quia ipse semper wmultifariam virtutum operationem uno charitatis munimine undiqueversum tectam gestal)at. Hæc autem mala Punica ex purpura et hyacintho et cocco his tincto et bysso retorta erant, quæ cuncta illi aptissime conveniunt. 0mni enim desiderio semper

liebat. In quo etiam ad augmentum abstinentiæ, ea quæ in simplici decoctione panis esse possent, plurimum defecerunt, et vis scilicet alimenti, et suavitas ac delectatio saporis. Expletis autem diebus istius abstiiientiæ, ipse presbyter pro quo hæc agebantur, per visum apparuit cuidam feminae, quæ multis diebus paralytica jacebat, nomine Helahvih, cui longa quidem infirmitas membra gravavit ; sed tamen, ut de quodam beatus Gregorius a dicit, ipsa infirmitas eadem membra 'a bono opere non ligavit. Quotidie enim se ad ecclesiam deportari faciens, verbum

a Scilicet de Servulo, in liomilia 15 in Evangelia, et lib. iv.Dial. cap. 14.

vitæ ibidem delectabatur audire, hymnisque et lau- A suæ defectu voti sui verba commendans episcopus, ge æquales fiisse meritis credere, quos et unius A gloriosus rex direxit ad Liudbertom Mongomurensem

dibus, proul poluit, die noctuque vacare. Huic, ut dictum est, per visum apparens presbyter memoralus, famulo Dei Remberto gratias referri petivit (le parcimonia pro ejus salvatione exacta, quam et in tantum sibi profecisse mandavit, ut ábnegatum sibi prius ad conspectum Dei accessum et aulæ cœlestis introitum per hanc condonatum constaret. Ipse vero Rembertus inter eos, inquit, ascribetur, de quibus dicitur : Fulgebunt justi, et tanquam scintiliae in arundineto discurrent (Sap. iii, 7); et de quibus Psalmista ait : Ibunt de virtute in virtutem (Psal. lxxxiii, 8). lstiusmodi visionibus vir Dei nil unquam anima extolli solel)al : sed per humilitatis tutissimam semper viam incedens, ita quodammodo quotidie virtutum gradus ascendit, ut sæpe dictum semper attendere videretur beatum Gregorium, dicentem : « Unusquisque veslrum, fratres, magnus esse studeat, sed tamen magnum se esse quodammodo nesciat: ne dum sibi magnitudiuem arroganter attribuit, amitlat.

CAPUT IX.

Quandiu ergo fuit in corpore vir Domini Ansgarius, iste servus Dei Rembertus præ cunctis familiarius illi in omnibus adesse solebat, de quo aliquoties nobis in hoc opusculo mentio incidit, et libellus geslorum præfati pontificis ab ipso Remberto alioque condiscipulo ejus editus testatur. In quo videlicet libro ubicunque commemoratio fit cujusdam fidissimi discipuli ejus, quod frequenter ibi lector inveniet, ipsum sciat fuisse Rembertum. Sed quia, ut diximus, ipse cum alio quodam editor eorumdem exstitit gestorum , idcirco veritatem rei, suppresso nomine suo , exprimere voluit, ne de se familiariorem gratiam jactanter proferre videretur. Sic enim et beatus evangelista Joannes in Evangelio suo fecit, ubi suam semper personam naluit indiciis rerum accidentium, quam proprio designare vocabulo. Quatenus autem in hoc devotionis loco cum episcopo familiariter sanctus vir Reml)ertus perseverarit, ex verbis præfati libelli cognosci'tur, quibus de transitu domni episcopi ita cowmmemoratur: • Percepta, inquit, Dominici corporis et sanguinis communione, sanctus pontifex Dominum deprecabatur , ut quicunque in eum quoquomodo peccasset, divina hoc ei pietas remitteret. Deinde versiculos istos coepit frequentius repetere : Secundum misericordiam tuam memento mei, tu propter bonitatem tuam, Domine (Psal. xxiv, 7); et : Deus, propftius esto mihi peccatori (Luc. xviii, 13); et: In manus tuas , Domine , commendo spiritum meum (Psal. xxx, Luc. 25). Cumque hæc sæpius repeteret, et frequenti anheliui jam ea frequentare non posset, cuidam fratri præcepit, ut hæc vice illius frequentando cameret : sicque oculis in cœlum intentis Domiui gratiæ commendatum spiritum exhalavit. » - Hic ergo quem vice sua verba orationis pro se frequentare præcepit, Reinbertus fuit : cui in loquelæ

[ocr errors]

per eum se compensare credidit, quidquid ipse minus orationum jam moriens peragere posset : quoniam et propter vitæ ejus merilum pro se illum exaudiri non dubitavit; et quod ille fecit, non discrevit ab eo quod a se ipso factum fuissel : quia cor unum et anima una, unus spiritus et una fides erat semper mm eis. CAPUT X.

Denique cum infirmitate ipsa, qua de hac vita migravit, consilium quæreretur ab eodem domno Ansgario de successore ejus eligendo, et quidam etiam de Remberto quid ei villeretur, inquirerent; respondisse fertur, quod hoc sui non fuerit ministerii decernere, quia forsitam ipse in episcopatii multorum animos offensos haberet, quod emendare magis debuisset, quam per hoc motum ipsum animorum augere, quod ipse talem ad successionem personam denominaret, quæ fortassis incommoditate sua gravaret subjectos, et amaræ fierent propter hoc contra ipsum querimoniæ. • De meritis tamen, inquit, Remberti sciatur, quia dignior ipse archiepiscopali, quam ego subdiaconatus officio. » Hæc de se magnæ humilitalis intentione sanctus prosecutus est episcopus, tanquam verus observator ejus, quam et ipse olim in profectione habuit monachorum regul;e (cap. 7), dicentis: • Septimus, inquit, humilitatis gradus est, si non solum omnibus se iiiferiorem sua lingua pronuntiet monachus, verum etiam intimo cordis credat affectu, humilians se el dicens cum Propheta : Ego autem sum vermis et non homo (Psal. xxi, 7). Solent enim sancti viri cum fortia agunt, de semeiipsis vilia sentire, juxta quod de semetipso David coram arca Domini saltando regni sui potentiam despiciens dixit: Ludam et vilior fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis (11 IReg. vi, 22); de quo et Apostolus admonet, dicens: Implele gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes idipsum sentientes, nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes (Philip. ii, 2). Quorum prius, hoc est Prophetæ testimonium, beatus vir Ansgarius ita in se custodire solebat, ut de semetipso intus humilia sentiens, honorem exterius non requireret, quasi dicens : Ludam et vilior fiam ; nec rursum per hoc quod vilem se exterius præbuit, interius intumesceret, implendo potius quod sequitur : Et ero humilis in oculis meis, id est qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interius attendo. Qua despectus sui intentione implevit etiam quod de Apostolo proposuimus; ut omni contentione et inani gloria carens, per humilitatem sibi ahos superiores arbitraretur : unde et superius est scriptum, quod potioris quam ipse esset meriti, beato viro Remberto tantopere dedit testimonium. Sed quanquam ipse

- humilitatis causa de sese talia dixerit, nostrum

tamen non est quemlibet eorum alteri præponere,

[ocr errors]

fidei devotio, et ejusdem officii licet diversis temporibus administratio commendet æqualiter. •

CAPUT XI.

Quanquam igitur, sicut nunc diximus, sanctus pontifex non libenter aliis, pro offensa eorum vitanda, de successuro sibi aliquid referre voluisset; me suam tamen pœne in omnibus conscium hac gratia in fine defraudaret, triduo ante obitus sui diem aperuit secretum suum viro Dei Remberto, qnod post se deberet ad pontificatus apicem promoveri. Tum ille reniti coepit ad tantum ministerium, nec viribus nec meritis se idoneum esse proclamans. Cui sanctus episcopus Dei dispositionem esse commemorans quod ipsi prædixit, competentes admonitiones adjunxit, quod suam voluntatem ad divinæ dispositionis judicium inflectere deberet, juxta illud beati Thomæ Domino dicentis: Dominus meus es tu, et ego servus tuus, fiat voluntas tua. Ad hæc glorioso Remberto reniti vel contraire constantia defecit, quando episcopum divinitus hæc accepisse sciebat. Nec ulla ambiguitas fuit clero vel populo inter plures de electione: sed ipso mox die depositionis domni Ansgarii Rembertum omnes concorditer elegerunt. Cum cujus concordiæ pacto, ad gloriosum tunc teinporis regem Ludovicum adduxerunt eum viri venerabiles, Thiadricus Mindensis Ecclesiæ episcopus, et Adalgarius abbas monasterii novæ Corbeiæ: susceplusque ab eo honorifice, cum pontificalis baculi juxia morem a commendatione episcopatus est soruitus dominium. In chartis autem apostolicorum Romanæ sedis pontificum, a quibus privilegium archiepiscopale sancitur sedi quam tunc ipse suscepit, etiam hoc continetur », ut quia propter novellam ejusdem sedis institutionem, et necdum conversos ad fidem populos suffraganei non habentur episcopi, a quibus decedente uno alter archiepiscopus consecrarelur; palatinae interim providentiæ succedentium per tempora pontificum consecratio sit commissa, donec numerus suffraganeorum episcoporum canonice eum consecrare debentium ex gentibus suppleatur. Cum hnjus ergo ad ordinandum eum tenoris insinuatione venerabilem Rembertum

a Hæc verba in gratiam imperialis investituræ intrusa fuisse tempore Henrici quarii censet Henschenius, hac maxime ratione ductus, quod in primariis ecclesiæ IIaimburgensis et Bremensis privileiis nullum hujus rei vestigium apparet. Et tamen damus, Henrici æqualis, haec privilegia pro investitura imperiali laudáì his verbis capitis 28: Pallium Remberius pontificale suscepit a papa Nicolao, ferulam pastoralem ' a Cœsare (scribenduüm rege) Luihevvico, sicut in privilegiis d gnosci potest.

b Neiiipe in privilegio Gregorii papæ IV, in quo habentur ea quæ sequuntur in hunc modum: Consecrationem réro succedentium sacerdotum, donec consecrantium numerus augeatur ex gentibus, sacræ palatinæ providentiæ interim committimus.

c Sic libri editi apud Philippum Cæsarem et Bollandum. Erit forsam qui legendum putet, ut stabilitaue n, et conversionem morum suorum, etc., convenien

archiepiscopum, a quo jussu ejus ita est consecratus, ut provide actum sit, quatenus in adjutorium consecrationis, non unius metropolis, sed duarum convenirent suffraganei, Liudhardus videlicet Paderburnensis episcopus, pertinens ad Maguntiam ; et præfatus Thiadricus suffraganeus archiepiscopi Coloniensis: quos ita permistiim adesse idcirco placuit, ut tam hujus consecrationis actio, quam etiam domni Ansgarii primitus ad sedem ipsam simili modo facta ordinatio, in signum essent futuris temporibus, quod ad nullam nominatim condiœcesitatem quorumcunque episcoporum pertineat ad hanc sedem consecrare episcopum, sed tantum, ut diximus, palatinæ hoc commissum sit prudentiæ, donec consecrantium numerus ex gentibus suppleatur.

CAPUT XII.

Habuit autem liic sanctissimus vir olim hoc volum de se factum, ut post discessum domni Ansgarii monachicum mox et propositum acciperet et habitum. Unde cum consilio consecrantium se pontificum, mox post ordinationem ad monasterium novæ Corbeiæ properans, vestem quidem illius promissionis ex integro suscepit, conversationis autem illius promissionem ita fecit, ut conversationem e suam, et stabilitatem morum suorum, et obedientiam secundum regulam sancti Benedicti exhiberet, in quantum labor et occupatio suscepti pontificatus

C permitterent. Et ut in hujus promissionis effectu ve

[ocr errors]

racius assuesceret, aliquem de fratribus ejusdem nonasterii sibi præstari rogabat, cum quo, quia ipsi in monasterio esse non licuit, solatium haberet assiduae inde meditationis et usum continendi se juxta moderamen regulare quod promisit. Ad quod e; deputari placuit insignem conversatione virum, gradu diaconum, nomine Adalgarium d, germanum videlicet et æquivocum abbatis ejusdem monasterii, de quo supra diximus. Hic vir venerabilis in conversationis ejus imitatione simul et successionis dignitate'adhuc hodie superest, cum multis aliis attestans, quia sanctus pontifiex, cujus vitam scribimus, nihil ex occasione curæ pastoralis de monachica perfectione perdiderit, adeo ut nullus etiam intra

ter ad regulæ nostræ caput 58, ubi hæc verba . Suscipiendus autem in ordtorio coram omnibus prol mitat de stabilitate sua, et conversione morum suorum, et obedientia coram Deo et sanctis eju, Et hanc quidem professionis formam hactenus sequ;l mur Benedictini omnes. Verum alio modo editani , Itemberto fuisse professionem puto. Quia enim eju§ dignitas non sinebat ipsum in monasterio persislere: tantum stabilitatem morum secundum regnilam sanct; Benedicti, non stabilitatem in monasterio, Deo vovit Quo fit, ut rectam hujus loci lectionem existimem. Porro in hoc facto illud observatu dignum est, Remhertum mulla probatione facta ad professionem vitæ monasticæ admissum fuisse. Lege superioris uomi præfationem. d Hinc paret Adalgarium, qui Remberto successit, non fuisse Corbeiæ abbaiem, ut recte contra l.etznerum notavit llenschenius.

[ocr errors]

ipsa monasteria viventium, instrumenta bonorum A (Ille ad hoc ipsum in zona sua marsupio cum nummis

operum, quæ eorum regula commemorat (cap. 4), aeque ut ipse observaverit. Cujus facta quidem vix a nobis explicari possunt: sed quotidianam ejus cum Deo conversationem, et animum coelo semper in1entum, nostræ tenuitas scientiæ nequaquam edicere vel saltem perpendere valet. Grave ducebat ullum tempus vacuum absque opere Dei transigere: sed orationi lectio, lectioni semper apud illum successit oratio: et si aliquid accessisset, quod eum ab ora1ione impedire videretur, semper tamen quæ justa sunt agens, sine intermissione sentiendus est orasse, ut beatus docet Augustinus : Illi, inquit, qui in divino versatur officio, omnia gesta ejus dictaque pro oratione reputantur.

CAPUT XIII.

Vigiliarum usum moderanter agebat : abstinentiæ modum ita exercuit, ut semper illi essent quotidiana jejunia, et refectio satietatem fugiens. In quo videlicet hoc attendebai, ut juxta beatum Hieronymum ita corporis frangeret appetitum, ut tamen ad lectiones et psalmodiam atque ad altaris ac pontificatus sui officium vires ei non deficerent. • Nihil enim prodest, ut ait idem Hieronymus (epist. 22 ad Eustoch.), biduo triduoque vacuum portare ventrem, si pariter obruatur, si compensetur saturitate jejunium. Illico enim mens repleta torpescit, et irrigata humus spinas libidinum generat. » Quod vir Dei, ut diximus, in se cavere volens, moderamen jejunii ita custodivit, ut Dominus in Evangelio Judæos arguens, quod nec Joannem jejunantein, nec ipsum manducantem et bibentem susciperent, subjecit dicens : Et justificuta est sapientia a filiis suis (Mauh. xi, 19); ostendens per hoc filios sapientiæ intelligere, nec in abstiiiendo, nec in manducando esse justitiam, sed in æquanimi1ate tolerandi inopiam, et temperantiam per abundantiam non se corrumpendi, atque opportune sumendi vel non sumendi ea, quorum non usus, sed concupiscentia reprehendenda est.

CAPUT XIV.

Quidquid vero etiam ad usus et sustentationes pauperum beatæ memoriae decessor suus institutum liabebat, in nullo hoc ipse disjecit : sed omnem curam et diligentiam adhibebat, ut omnia ad id statuta mullum suis temporibus caperent detrimentum, sed potius suo quotidie studio his aliquid adderetur. Erat enim pro indigentium levamine hospitale constitutum in episcopalu ejus, ad quod tanta sul)sidiorum sufficientia deputata est, ut nusquam copiosius vel sapientius hoc ipsum procuratum esse sciamus. Sed et extra episcopatuin , ubicunque fuisset, semper constitutos habebat, qui pecuniam in saccellis ad dandum pauperibus gestarent : ipse

a Modo Nova Herisia, vulgo Nienherse, collegium canonicarum, trium horarum itinere ab url)e Paterl)rumma, ex Hensclienio.

b Abhinc capitulum 16 orditur Philippus Cæsar;

PATttoi.. CXXVI.

semper utebatur, ut si quando dispensalor eleemosynæ suæ in adventu egentis deesset, ipse sine mora haberet quod daret. Inerat enim ei sollicitudo, ne quis talium a se sine levamine abcederet; suisque similia jugiter adhortationem faciens, dicere solebat: « Non tardandum est ut cunctis pauperibus succurramus, quia quis sit Christus, vel quando ad nos venit, ignoramus. »

CAPUT XV.

interea juxta admonitionem beati Gregorii, etiam eleemosynam verbi incessanter agens, doctrinæ salutaris studio jugiter instabat, recolens quod idera ait doctor (hom. 6) : Plus esse ut verbi pabulo victura in perpetuum mens reficiatur, quam venler morituræ carnis pane terreno satietur. Hujus rei gratia excerptum legentibus utile de libris sancti Gregorii fecit, el propria manu conscripsit, epistolasque nonnullas ædificationis plenas ad diversos composuit, quarum una est ad quamdam Dei ancil!am in monasterio quod dicitur Herisi a constitutum, cæterasque sorores ibidem in Dei famulatu consistentes. Hæc autem famula Dei, de qua loquimur, neptis erat venerabilis episcopi Liuthardi,- cujus supra mentionem fecimus, qui se sancto viro cum omni devotionis affectu ita devinxerat, ut mon solum ipse sanclitatis ejus amator existere, verum etiam omnes ad se quoquo modo pertinenites illi commendare studuerit, præcipue istam de qua loquimur ab infanlia Deo oblatam, et in virginitate permanentem neptem suam, quæ et propria devotioiie promeruit, ut unicam dilectionis suæ filiam vir sanctus eam nominare solitus sit. Quae licet nomen suum vitandae jactantiæ causa palam molit edici, ipsam tamen ad ædificationem sacris virginibus, quamvis tacito nomine ejus ad quam specialiter scripta est, hic ponere decrevimus epistolam ita se habentem b.

« Charissimæ filiæ cæterisque virgiuibus et sponsis Christi Rewbeatus, gregis Dei vilis servulus, in Domino salutem

« Frater Adalgarius nuper a vobis rediens, dixi! mihi graviter vos ferre, quod parvitatis meæ litteras raro suscipiatis. Quod modo mihi emendare cupienti,

[merged small][merged small][ocr errors]
« VorigeDoorgaan »