Pagina-afbeeldingen
PDF

auctoritate quam pulchræ uiæ manus complexæ A lectio sacra sonat. Ecce jam Scholasticæ nomen vir

consistunt, super quas caput reclinans, imbrem coelitus lacrymans effudisti. Sed quod caput, Apostolus dicat : Caput mulieris vir, caput viri Deus (Zach. vi, 12). Nam cujus viri nisi illius, unde Propheta dicit: Vir Oriens nomen ejus? (I Cor. xi, 3.) Ecce ille qui pro salute omnium in cruce inclinato capite tradidit spiritum, suo capite nunc tuas declinavit in palmas, ut sui mysterii quod mente quærebas arcanum, tibi manaret ab astris. Quæ tantum insertis digitis egisti miraculum, quid faceres si palmas extendisses ad preces? Cumque levaret de mensa caput, tantæ coruscationis et tonitrui virtus, tantaque inundatio pluviæ erupit, ut neque venerabilis Benedictus, ne'Iue fratres qui cum eo aderant, extra loci limen quo consederant, pedem movere potuissent. Quam nova miracula mundo, quam cunctis laudanda praeconia sæclis! ubi nulla erat umbra nubis, aer intonat clamoribus omnes : et densa tonitrua sonant, ubi nullius erat concussio venti. Nam unus fons oculorum, et mensam rigabat lacrymis, et æther imbribus arva. Stet nunc sancta claritas fixa, stent immobiles pedes fraterni : quod soror poscit, non deneget dilectio fratris : da, volens nolens, pernox sacra colloquia, Pater. Ecce ista præceptum Domini complet, petit ut accipiat, quærit ut inveniat, pulsat ut aperiatur ei. Quid petit, ipsa dicat. Ut usque mane aliquid de cœlestis vitae gaudiis loquamur. Nam ideo descendisti obvius, ut ista dona proferres : perfice quod coepisti. Nam non initio praemium exstat, sed in fine operum bonorum. ldcirco e superis fudit Dominus imbrem, ut tu non deneges prædicaminum amnem. Were non poscit munus caducum, sed regni cœlestis expetit lucrum. Sequitur : 11. Sanctimonialis autem femina, caput in manibus declinans, lacrymarum fluvios in mensa fuderat, per quos serenitatem aeris ad pluviam traxit : nec paulo tardius post orationem inundatio iIla secuta est : sed tanta fuit convenientia orationis et inundationis, ut de mensa caput jam cum tonitru levaret, *Iuatenus unum idemque esset momentum, et levare *aput et-pluviam deponere. Qiiam bonus Deus Israel rectis corde , quam piæ animæ quærenti illum? Ecce qui scrutator est mentium et corda omnium cernit, qui per Psalmistam dicit : Invocabit me et ego exaudiam eum, cum ipso sum in tribulatione (Psal. xc, 12): ecce non distulit, non multas expedivit preces, sed in ictu oculi et puncto cordis petenti tribuit donum. Nam levato de manibus capite, una fuit convenientia orationis et inundationis. Gaude et lætare, virorum sanctissime, quia ecce tenes quod voluisti , ecce habes quod semper quæsisti : ecce miracula cernis insignia, coelo terraque probata. Vere si non negasses quod expetebas, non fuerant signa httmariis oculis nata, quæ toto semper mundo

• Erant ergo gemelli Benedictus et Scholastica, uno scilicet partu editi : non enim una iis alicubi mansio est, qui sibi in eumdem locum post intervalla succe'ut. Trithemiis in lib. 1, le Wiris ilhist.

tutum laude coruscat : ecce illius miraculo plebs sancta congaudet : ecce quam cultasti sarculo coelesti, fructus fert signorum. Sequitur : 12. Tunc vir Dei inter coruscos tonitriis atqiie ingentis pluviæ inundationem, videns se ad monasterium non posse remeare, coepit conqueri contristatus, dicens : Parcat til»i omnipotens Deus, soror, quid est quod fecisti? Quare quaeris, vir Dei, quid soror fecerit? Nunquid non cernis quid ipsa fecerit? Nunquid non vides pluviæ guuas? Nunquid non andis concrepantes mugitus ætheris? Nuiiquid non sentis miracula coruscare, signa fluere, fundamina domus eontremiscere, et dicis quid fecisti ? Nunquid ipsa hoc fecit, quod magis tua sancta nega

B tio fecit : quia si non negasses, miraculum non eve

niret. Hoc Christus gessit pietatis amator. Nam petenti Chananeæ mulieri preces audire distulit, ut ejus fidem faceret acutiorem, ut quærenti catello micas, filii daretur panis. Sed illa ut extranea a finibus tunc venit, jam non extranea a consortio Christi : ista vero a cunabulis Christo dicata, cum Maria gloriosa Virgine audire meruit : 0ptimam partem elegit (Luc. x, 42). Et quare Pater contristatus dicis : Parcat tibi omnipotens Deus, soror, quid est quod fecisti ? 0 vir Dei, tibi hominum mentes palescunt, tibi aer numismata fundit, tibi arida dolia oleutum manant, tibi alta profundi laci ferrum reducunt ab imo, ipsi inferi animam reddunt, et nunc quasi contristatus nesciens dicis, quid fecisti ? 0 Pater beate, si fas est dicere, quantum fuerat justius dicere, Parcat mihi omnipotens Deus, qui tuas bonas non audio preces : quam diceres, Parcat tibi omnipotens Deus, quid est quod fecisti? Hoc est illud Salomonis, Arque sapientem et diliget te (Prov. ix, 8). Sequitur : 15. Cui illa respondit : Ecce te rogavi, et audire me noluisti, rogavi Dominum meum, et audivit me. Subaudiatur : Te quidem rogavi ut fratrem, sed tu ut germanam noluisti audire. Sperabam ut mente haberes viscera matris, partus dolorem , lacteas mammas, cunas nutricis, lavacra obstetrieis, fascias temporales, quibus infantia olim nutrivit. Sed tu me noluisti audire, et magis festinabas ad fratres,

D quos tibi sola charitas Christi facit germanos, quos

etiam nescis a quo limite ad tua cunabula hos muiiliis transmittat. ldcirco rogavi Dominum meum , et audivit me. Tu non attendebas quod unus pater aml)orum conuulit membra, tu non cernebas unam nobis mansionem a esse [al. fuisse] inter uteri septa: ilcirco ad illum patrem cucurri, qui nobis animani delit, qui terrena tribuit, et cœlestia non denegavit. Modo ergo si potes, egredere, et me dimissa, ad monasterium redi. Molo enim praesentis est temporis : modo enim, quando tibi omnipotens Deus itinera

Or.I. S. B., c. 1, de Abundantia eorum matre agens: Hæc, inquit , periclitata in partu geminos egi fit, filium scikcei i;enedictum, et filiani nomine Scliolasticam.

clausit : modo, quando aditum eundi denegavit : A erant ad invicem. Sed hæc est perfecta charitas quæ QUOMODO PER ANNUM JEJUNANDUM SIT. (Ex manuscrip. cod. Cassinensi, apud Mabill. tom. I Annal. ord. S. Bened. pag. 70i.)

modo, si potes, me dimissa, ad monasterium redi. Et cur, Pater, fatigaris? Nunquid non hic est monasterium ubi tu es, qui caput es omnium monasteriorum, et doctor omnium monachorum, dum non locus hominem, sed homo sanctificet locum ? Sta nunc, Pater sanctissime, invitus, ut alterius diei sol tibi præbeat gressus. Sequitur : Ipse autem exire extra tectum non valens, qui manere sponte noluit in loco, mansit invitus. Quam mu:ltis sanctis viris factus es vir Dei compar, qui inviti fecerunt bonorum facta. Nam Jacob invitus fratrem fugit, qui postea rediit cum mullis. Sic Joseph invitus pergit ad sedem, ut doctor fieret popiilo Dei. Sic Daniel vadit Babylonam ad arcem, ut primus fieret sapientibus cunctis. Sic Saulus invitus factus est Paulus, ut fieret gentium prædicator. ldeoque tua non requiescat charitas , sancte vir, stare invitus, ut Christi tribuas documenta salutis. Sequiiur : 14. Sicque factum est, ut noctem totam pervigilem ducerent, atque per sacra spiritalis vitæ colloquia sese vicaria relatione satiarent. Ecce nunc nova spiritalia gaiii!ia snrgunt, quia negans prius, factus est nunc attributor coelestis : et colloquiis sacris vicaria relatione se satiant, qui primis erant a concordia discordes. Quanta sunt omnipotens tua mirabilia, Deus! Nam omnia proha voluisti, fecisti, et - non est qui resistat tuæ majestatis potestali. Idéoque laudant te coeli, aer, terra, mare, et cuncta quæ in eis sunt : quia semper innovas signa et mirabilia tua, ut te tofus orbis agnoscat suum esse Redemptorem. Da jam pius pio Patri Benedicto iter redeundi ad cellam, stringe aerium amnem, tolle pluviæ guttas, da serenitatis solem, ut qui laetus accessit, gaudens recedat : ut simul eju;s soror valedicens fratri, ad propria revertatur, ut simul gaudentes et exsultantes, tuo de munere ad sua lecta veliaiitur. Sequitur : Qua de re dixi eum voluisse aliquid, sed minime potuisse : quia si venerabilis viri mentem aspicimus, dubium non est, quod eamdem serenitatem voluerit , in qua descenderat, permanere : sed contra hoc quod voluit, in virtute omnipotentis Dei ex femineo pectore miraculum invenit. Nec mirum quod plus illo femina, quæ diu fratrem videre cupiebat, in eodem tempore valuit : quia enim juxta Joannis vocem, Deus charitas est (I Joan. iv, 16): justo valde judicio illa plus potuit, quæ plus amavit. Brevi sermone de his disserendum non est. Nam secundum grammaticos, charitas media species est, dum inter bonos et malos charitas esse possit, et inter latrones el pios : ut est illud : Perfecta charitas foras mittit timorem (ibid., 17). Certe si perfecta est ista, quæ inter hoiios foras millit timorem : imperfecia nihilominus fore creditur, qu;e inter malos ac superbos nequitiæ concordiam præstat. Sic in passione Domini Pilatus Jesum mittens Herodi, a quo Jesus ad Pilatum iterum remissus, amici facti sunt llerodes et Pilatus in ipsa die : nam ahtea ininici

Deus est, qua hic plus: una potuit quam alter : de qua dicit Apostolus : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (IRom. v, 5). Sequitur : 15. Cumque die altero eadem venerabilis femina ad cellam propriam recessisset, vir Dei ad monasterium rediit : et ecce cum post triduum in cella consistens, elevatis in aera oculis, vidit ejusdem sororis suæ animam de ejus corpore egressam, in columbæ specie coeli secreta penetrare. Quam felices sunt oculi qui animas possunt contemplari beatas, qui carnali intuitu spiritalia cernere queunt? Ista luminaria non adjacent in fundamine frontis, sed intus renilescunt ad cordis fenestras de quibus dicit : Qui

B sunt isti qui ut nubes volant, et sicut columbæ ad fe

nestras suas ? (Isa. Lx, 8.) Ecce jam, Benedicte Pater, ista columba ad tuas jam cordis volai fenestras, ut tuæ sororis anima per eas transiens, ad coeleslem illam deferat portam : ut illa fieret ductrix animæ tantæ, quae fuit avis quondam portatrix ad arcam reddita pacis. Quain felix ales talibus mysteriis compla, quæ meruit etiam super Dominum Chrisium Spiritum sanctum ferre ! Ista frequens obsequiis instat Regis æterni, ista assuetis pennis deargentatis auro dorsa refulgens, paradiso nuntia defert. De hac in Cantico Canticorum dicit : Surge, amica mea sponsa, et veni : columba mea in foraminibus petræ, in caverna maceriæ (Cant. ii, 14). Sequitur :

C 16. Qui tantæ ejus gloriæ congaudens, omnipo

tenti Deo in hymnis et laudibus gratias egit, ejusque obitum fratribus denuntiavit. Denuntiavit enim saneius Pater fratribus, quod meruit sacro inluitu ccrnere secretum : et Ialibus congaudens votis, omnipotenti Deo gratias egit, quia quam ante triduum rore verbi coelestis perfuderat, ad ætherea regna in columbæ specie scandere cernit. Sequitur : A 7. Quos etiam protinus misit, ut ejus corpus at! monasterium deferrent, atque in sepulcro quod sibi ipse paraverat, ponerent. Quo facto contigit, ut quorum mens una semper in'Domino fuerat, eorum quoque corpora nec sepultura separaret. Ecce, fratres, margarita coelestis a negotiatore dudum empta, apiatur coelestibus ormamenlis, jam inter lilia can

D dentia pascens, sequitur Agnum quocunque ierit.

Ecce in paradiso Domini ab angelis collocatur, ecce in terris monachorum manibus aptatur in tumulo fratris, ut munus quod una mater contulit, nec coel: janua, nec terræ sepultura separaret : et quibus una fuit semper mens in Christo, una esset corporum arca. Ecce reparata sunt tua damna, paradise. Ecce virgo Dei manu formata, quam de tno pestifer hostis abstulit loco, jam redit ad culmina coeli, jam recognoscit sui palmam structoris; jam quia victa fuit, victrix calcat hostis colla maligni. Dic, dic, inferni minister, dic, tartaree miles, dic, orcigenum genus omnium venenorum fraude repletum, quid tibi fecit plasma sanctissimum Dei, quid tibi nocuit femina j)ene formata? Quave causa ultro te consiliarius injecisti , ut manducaret quod tuum non fuit ? Dic, pestifer fur, quia non potuisti rapere partem regni Dei, ideo voluisti rapere per serpentem creaturam l)ei, imo qualis Dominus, talem famulam mittit. Tu serpens lubricus, ille serpens tortuosus; tu omni dolore plenus, ille omni veneno; tu mortis consilia dans, ille suis organis sibilans, mortis consilia propinat. Nunquid non potuisti in paradiso Dei aliud ai:imal invenire, quod tuis votis concordaret, nisi serpentem? Were non. Tu callidior angelis sanctis, ille callidior animantibus cunctis; tu bonus in coelo formatus es, sponte malus effectus es; ille bonus in paradiso creatus est, per te reus effectus est. Virgo I)ei, plasma Dei, femina Dei bona creata est, per te et serpentem illicita gustando effecta est peccatrix. Quid demens de his tibi profuil? Tu tibi perpetuos ignes cumulasti, ille terram comedet cunctis diebus : tu catenis igneis illigatus; ille omnium ira preimitur, calcaneis tunditur, verberibus flagellatur. Væ, væ per omnia vobis. Ecce femina reparata est sanguine Christi, ecce pro amissione terreni paradisi, illa nunc culmina cœli retinet, unde præceps ruisti. Versum est fel tuum in dulcedinem mellis, fraus maligna tua in reparationem omnium et salutem. Perforata est maxilla gutturis tui, neminem mordens, neminem vorans sine Deo volente. Et si quem voraveris, pietate Dei præfocatus cum sanguine rejicies illum, et de visceribus tuis abstrahet illum Deus. 48. Gaude jam, virgo Dei, tantis sublimata trium

A phis; exsulta, Benedicte Pater sanctissime Patrum, doctor dulcissime docloruin : quia, consummatis operibus sanctis, pariter congaudetis super regna cœlorum. Intercedite pro vobis commissis, postulate pro nobis afflictis, rogate pro nostris delictis, poscite Christum non solum pro monachis commissis, sed etiam pro veslris ancillis, ut omnis ætas, omnis sexus, omnis Ordo, qui vestris praeceptis colla submittunt, peritura- mundi despiciant, gaudia æterna concupiscant, regna beata appetant, prospera animarum et corporum percipiant. Nulla diabolica fraude molestentur, nullis incursionibus malignorum affligantur, nullisque calamitatibus annihilentur. Euge, Pater beate, fave precantibus, appone aures precibus famulorum tuorum, da veniam poscenti

B bus, da dona quærentibus, parce peccantibus : quia tu pastor es, nos vero oves, audi tu balatus ovium tuarum, trahe nos post te, ut veniamus ad te, ut illic vera pascua inveniamus, ubi sunt vera gaudia sempiterna. Redde Deo talenta cumulata de nobis, reporta eum usuris credita dona doctrinarum, meque indignum hujus operis praesumptorem , tuis conjunge servulis sacris, ut cum omni grege commisso vitæ præmia assequamur, ut tibi dicatur a Deo : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra cum his omnibus tibi creditis in gaudium Domini tui, præstante ipso qui digna promittere gaudia dignatus est suis famulis, qui vivit et regnat per cuncta sæcula sæculorum. Amen.

[ocr errors]

Quatuor tempora, quatuor sunt legitima jejunia in anno, scilicet mensis primi hebdomada prima, feria quarta et sexta et sabbato in duodecim lectiones jejunandum usque ad vesperum. Mensis quarti, id est Junii, hebdomada secunda, feria quarta et sexta et salbato in duodecim lectiones jejunandum usque ad nonam. Mense Septembrio, id est mensis septimi hebdomada tertia, feria quarta et sexta et sabbato In duodecim lectiones jejunandum usque ad nonam. Mense decimo hebdomada quarta, feria quarta et sexta et sabbato in duodecim lectiones jejunandum est usque ad vesperum. Ista duodecim legitima jejunia per annum excusant pro peccatis centum solidos in auro cocto. Cumque studiose hæc duo... • • • mo pellit ... liberabit . . . . animam. Extra ea jejunia, quæ Prior indixerit pro quacunque tribulatioue.

De reliquis jejuniis.

In vigilia sancti Matthæi et Natalis Domini et Epiphania jejunandum usque ad vesperum. In vigi

lia Ascensionis Domini, Pentecostes, et sancti Joannis Baptistæ, et sancti Petri, et sancti Laurenuii, et sanctæ Mariæ; in vigiliis harum festivitatum semper jejunandum est usque ad nonam, et ' expleta missa reficiant. Si nominatæ vigiliarum reliquiæ die Dominico occurrerint, non licet jejunare. Octava Natalis Domini, octava Epiphaniae, Purificationis sanctæ Mariæ, sed et sanctæ Scholasticæ, sanclorum Faustini el Jovitæ sancti Germani, dedicatio sancti Benedicli sursum, et dedicatio Domini Salvatoris et sanctæ Mariæ deorsum. In istis omnibus festivitalibus non jejunatur usque ad vesperum, misi si evenerit sanctæ Scliolasticæ, aut sanctorum • Faustini et Jovitæ, vel sancti Matthiæ apostoli in

D quinquagesima, aut in quadragesima. Quod si evene

rit, sic agatur sicut in aliis sacris jejunii diebus. Nam oflicia ut reliqua omnia de supra scriptis festivita:*bus ita agantur, quomodo diximus, sicut et in DomiAmico die. ln sancti vero Gregorii et sancti Benedicti, et Annuntiatione sanctæ Mariæ duodecim lectiones fiunt, et genua in oratione fratres nun vant; tamen post vesperas refectionem faciunt de cotto et vino. In sancti Stephani et sancti Joannis evangelistæ, et in feria secunda, et in feria tertia post Pascha, novem quidem lectiones faciunt; nam missa ita agitur, sicut in die Dominico. In istis omnibus supra scriptis festivitatibus semper ad matutinum Dominus regnavit canitur, et genua non flectuntur, et capitulum et lectio ad seram non leguntur. Nam in aliis omnibus sanclorum novem quidem lectiones faciunt, matutinum et missa ita agitur, sicut in quotidianis diebus, genua flectent, jejunium o!)servcnt usque ad horam statutam; Miserere mei, Deus, ad vesperas et matutinum et ad primam non cantent : nam cæteris horis cantatur, præter si in

flectunt, sed jejunium usque ad vesperum obser- A licet dividere. A Natali Domini usque Epiphaniam

genua non flectuntur: Miserere mei, Deus, in oratione publica ad nullum oflicium cantant usque in octavam Natalis Domini. Similiter a Pascha usquo octavam Pentecosten ; postea vero cantent. De refectorio autem omnia adimpleri debent, sicut sanctus Benedictus dicit, sive æstatis, sive hiemis, sive quadragesimae, omnia secundum tempus suum. Præter quod consuetudo est, sive sursum, sive deorsum, ut non reficiant ad nonam, usque dum vindemiaverint. Cum autem liberi a vindemia fuerint, statim ad nonam horam reficiunt, et post vesperas gustum manducant, et bibunt iterum, quod in regula non est scriptum. Similiuer et quinquagesima post refectionem secundum consuetudi

!Dominico die venerit, si contigerit, celebratur sicut B nem, antequain lectio legatur, tota hebdomada bi

Dominica. De divisione matutini et nocturni ita agitur. A Kalendis novembris usque in vigiliam Coenæ Domini, sicut sanctus Benedictus prædestinavit. Præterea in vigilia Natalis Domini, et in omnibus sanctorum et Dominicis diebus, quod minime

bunt, quod nec istud in regula dicitur- Quando autem mandatum faciunt, si Dominus abundantiam vini dederit, semper bibunt; si autem exiguum fuerit, abstinebunt.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Templum sancti Othmari pingi fecit IIarmotus abbas, atque in pariete uno pingebatur Sapientia, cum hoc Patrum elogio.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

imperatoris Caroli ad gubernandum est presbyteris commissa, donec opportuno tempore, deputatis prius ad locum episcopalibus sufficientiis, archiepiscopum faceret ibidem consecrari. Ipso autem ante hujus effectum voti ex hac vita sublato, piissimus filius ejus jam dictus Ludovicus cum fidelibus suis hanc ejus intentionem retractans, Ansgarium summæ sanctitatis virum, ut pater decreverat, privilegii archiepiscopalis et ordine et nomine sublimari, et jam dictæ novellæ ecclesiæ rudibusque adhuc in fide populis rectorem, ac gentibus, ut dictum est, necdum fidelibus erogatorem verbi divini fecerat ordinari. Cujus a pueritia in Dei timore conversationem, vel cum ætatis processu virtutum incrementa, aut quantis indiciis divinitus præmonstratum sit pontificatus et prædicationis ejus oflicium, et quomodo per sedis apostolicæ privilegia ejus sit omnis causa munita, studiumque ejus et profectum in lucrandis Deo animabus, quas vel in fide roborare, vel de paganismo ad Christianitatem producere quotidie satagebat, quisquis scire cupit, legau libellum vitæ ejus, et quantæ sanctitatis vir ipse fuerit perpendet. Nos nunc de ejus sanctitatis imitatore simul et dignitatis successore Itemberto scripturi, qualiter primo ei cognitus sit et consequenter ascitus, hinc jam, sequi incipiamus.

CAPUT IIl.

Cum jam dictæ noviter institutæ Hammaburgensis ecclesiæ termini essent angusti, et ad tantum officium quod episcopo ejus injunctum diximus, sumptus ex illius pertinentiis collecti non sufficerent, ipsosque etiam qui provenire possent reditus, frequens hoslilis irruptio diriperet; ne per hoc vir Dei impediretur a prædicationis officio, quod in gestis ejus legatio ad gentes vocari solet, memoratus imperator Ludo

* lnclusa parenthesi ins^rta vidcntur a posterioribus, ut notatum est in Vita sa- cti Anscharii.

« VorigeDoorgaan »