Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

petierunt, cum judicatum fuerit, ut eisdem leudem A quæ ego in Scripturis loquor, et non ex te, id est rewadiaret et homines vestri faidam jurarent. Et si alia eidem Luidoni quærere vellent, in mallo illius de quibuscunque vellent eum interpellarent et ipse justitiam redderet. Quod et ipse Luido humiliter obtulit. Postea autem qualiter inde actum fuerit, vos non latet; scio tamen quia sicut Capitula dicunt, inde actum non fuit. Nec tantum inde in palatio vestro fuit exsecutum, quantum capitulum jubet, ut quilibet comes in suo comitatu inde facere per auctoritatem debet. Unde vos inquietare tunc propter Aquitanorum præsentiam nolui.

ex tuo animali et carnali sensu. Et sanctus Leo sacros canones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos dicit. Et de legibus quibus Ecclesia moderatur et Christianitas regitur, Christi Domini sapientia dicit: Ego sapientia habito in consilio per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt (Prov. VIII). Conditores quippe legum non nudo verbo, sed scripto leges condiderunt et condunt, et subscriptione confirmaverunt atque confirmant. Quas non illi reges custodiunt de quibus Deus, qui ut scriptum est: Facit hypocritam regnare propter peccata populi (Job XXXIV) dicit: Ipsi regnaverunt, et non ex me : principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII). Sed illi reges eas condunt atque conservant, de quibus item Dominus, ut præmisimus, dicit: Per me reges regnant, quales, præmittens, Dominum timete, jubet honorificare apostolus, dicens: Regem honorificate et obedite regi quasi præcellenti (1 Petr. 11): videlicet qui Regis regum obedit mandatis, et ejus custodit judicia. Alioquin ut sanctus Petrus dicit: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act v). Hinc enim ejus coapostolus dicit: Non est potestas nisi a Deo. Et: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII). Quia nihil fit in mundo, nisi quod aut Deus misericorditer facit, aut fieri juste permittit. Cum itaque reges ex illo regnant, misericordia illius est, ut salventur populi eis commissi : cum vero non ex illo, sed permittente justo ipsius judicio reges reC gnare videntur, vindicta est peccatoris populi et regnantis cumulus poenæ. Sed fideles quique potestati aut a Deo collatæ aut a Deo permissæ non resistunt, cum juxta Petri vocem: Sub manu Dei humiliantur (I Petr. v) et de bonis principibus gratias referunt; et de his qui ad purgationem suam a Deo regnare permissi sunt, gementes exsultant; sicut scriptum est: Exsultaverunt filiæ Judæ in omnibus judiciis tuis, Domine (Psal. xcvi). Sicque non resistunt ordinationi Dei, qui novit, non mala facere, sed ordinare. Resistunt autem iniquis iniquorum operibus et mandatis. Unde scriptum est: Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi (Eccli. xII), quia nesciunt culpas palpare, sed pungere, et tolerant patienter propter Dominum illata mala sibi a principibus malis. Quapropter, qui nobis derogant dicentes, quod volumus tota die loqui per Scripturam, si de omni verbo otioso reddent rationem in diem judicii (Matth. XII), sicut Veritas non mentiente ore dicit, videant quid sustinebunt, de hoc criminoso detractionis, et contra nos murmurationis verbo. Non enim cum sancto Moyse illis dicimus: Nec contra nos est murmur vestrum, contra Dominum. Nos eni mquid sumus? (Exod. XVI.) Illisque cum Apostolo inculcamus: Neque murmuraveritis sicut quidam murmuraverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. x). Quibus enim increscit legere, vel scribere quæ scripta sunt, vel scribuntur, sciant, quia non de ignorantia judicabuntur;

Nunc autem, quia ipsi vestri homines et proprietatem, et beneficium, in vestro regno, et in mea parochia habent; sed et Boso in nostra diœcesi beneficium vestrum habet, consideret inde sapien- B tia vestra qualiter secundum ministerium vobis a Deo commissum, et secundum honorem vestrum inde fiat, ne hæc causa diutius ex vestra parte, imperfecta remaneat et si majus damnum inde fuerit, periculum anima vestra, quod avertat Dominus, contrahat. Utrum autem vobis placeat, ut ipsi homines vestri cum misso vestro, in nostram parochiam, ubi proprietatem et beneficium habent et ipsa causa corrigi debet, veniant; aut nisi venerint, quod in regno vestro habent in bannum mittatur, aut aliter inde fiat, vestræ sapientiæ intererit. Ego autem quoniam amplius hanc causam differre non audeo, si interim aliud quod rationi et auctoritati conveniat, a vobis aut ab illis inde non accepero, in die missa sancti Remigii, vita comite, Domino adjuvante, ubi locus sermonis mei inter sacra missarum solemnia venerit, ante corpus illius sacratissimum qui vere est episcopus, auctoritate Dei, et sanctorum apostolorum, et ipsius Francorum apostoli, in quibus et nobis licet indignis, pro patribus natis filiis, Dominus dicit: Quæcunque ligaveritis super terram erant ligata et in cœlis (Joan. xx), eos qui ad pacem redire nolunt, sicut canones sacri præcipiunt, et quolibet modo consentientes eis, ab omni societate totius Christianitatis excommunicare curabo, donec ad pacem quam Christus ostendit et docuit, redire, cum debita satisfactione procurent ; eosque, sicut præcipiunt canones, regibus et episcopis et quibuscunque potuero, litteris excommunica-D tos esse denuntiabo, ut non communicantes excommunicatis, excommunicati et ipsi pariter habeantur. Non enim vobis vel nobis parvipendenda est sententia beati Gregorii, qua concordans Apostolo, præsertim de potestatem habentibus dicit: Qui non corrigit resecanda, committit. >

Audivi denique quosdam reprehendere nos episcopos et dicere, quod volumus tota die per Scripturas parabolare. Quod devotio religionis vestræ non sinat suis auribus susurrari. Apostolus namque plenus dicit: Quæcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: scripta sunt autem propter nos (Rom. xv). Et Dominus ad prophetam : Audiens. nuntiabis eis ex me (Jerem. 111). Ex me, inquit, id est

sed

[ocr errors]

sed de contemptu quo nolunt scire, quo nolunt A scitis. Et ille enim, sicut ipsi legitis in Scripturis, legere, vel audire condemnabuntur. De qualium choro Dominus dicit: Noluit intelligere ut bene ageret ; iniquitatem meditatus est in cubili suo (Psal. xxxv). Cum enim non dicit, non potuit intelligere, sed noluit intelligere, aperte reatum contemptus denuntiat, pro quolibet contemptor merito debitas pœnas luet.....

EPISTOLA XVI.

AD CLERICOS PALATII.

Ut hominum suorum rapinas reprimant. (Apud Sirmond.)

HINCMARUS Rhemorum episcopus fratribus nostris, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, et cæteris clericis in palatio domno nostro regi et domnæ reginæ, ac illorum fidelibus ecclesiastico ministerio consulentibus.

B

.

Audio de hominibus vestris quia multa mala, rapinas scilicet et deprædationes, et fornicationes, et adulteria in parochia mea faciunt, et etiam de vobis audio quia illis rapinis consentitis, ut videlicet qui de illis vivitis, et vestros homines atque caballos exinde pascitis. Unde timendum est ne et de vobis dicat Dominus per prophetam : Et erit sicut populus, sic sacerdos (Isa. XXIV, 2). Sed mihi non est necesse multum laborare admonendo in vobis, qui et ministerio et doctrina tales estis, ut non solum vos abstinere a malo, sed etiam alios a malo divertere et bonum facere debere admonere șciatis et debeatis. Tamen pro ministerio imposito admoneo vos cum Paulo apostolo, et C obtestor in Christo et per Christum, qui per Paulum locutus est, ut exhibeatis vos sicut Dei ministros, ne vituperetur ministerium nostrum (II Cor. vi, 3 et 4). Et quia jejunia paschalia inchoastis, ante oculos habete quid in Pascha, id est in transitu suo ex hoc mundo ad Patrem, Dominus Jesus tradendo corpus et sanguinem suum discipulis suis de reprobo discipulo dixit: Ecce manus tradentis me mecum est in mensa; væ autem homini illi per quem filius hominis tradetur (Luc. xxu, 21). Hoc pascha quotidie saċerdotes immolando, diaconi ministrando, subdiaconi obsequendo, et cæteri clerici Amen respondendo, celebratis pleno ore de rapina, pleno corde de iniquitate. An obliti estis quod scriptum est in Evangelio: Post buccellam introivit in Judam Sa-D tanas? (Joan. XIII, 27.) id est in quem introierat prius ut Dominum traderet suadendo, tunc in eum introiit plenissime possidendo; sicut scriptum est: Intravit autem Satanas in Judam qui dicitur Scarioth (Luc. xx11, 3); et item: Jam enim miserat diabolus in cor Judæ, ut traderet Dominum (Joan. XIII, 2); ac deinde dictum est: Post buccellam introivit in eum Satanas. Quia cum intravit sanctus panis in plenum de iniquitate ventrem, intravit hostis antiquus, qui dicitur diabolus et Satanas, in crudelem et impiam mentem; et ad quem finem illa communicatio ei pervenit, quam ideo accepit, ut malam conscientiam mentiretur atque celaret, ipsi melius

in exemplum Judæ filium hominis tradit, non qui-
dem Judæis peccatoribus, sed tamen peccatoribus,
membris videlicet suis, qui illud inestimabile Do-
mini corpus violare præsumit. Et væ illi homini qui
ad mensam Domini malignus accedit, qui insidiis
mente conditis, qui, præcordiis rapina aut aliquo.
scelere pollutis, mysteriorum Christi secretis parti-
cipare non metuit. Væ, inquam, illi presbytero, væ
ill diacono, væ illi subdiacono, væ illi clerico, væ
illi homini, de quo Jesus, qui altaribus sacrosanctis
inter immolandum, utpote proposita consécraturus
munera, adesse non dubitatur, astantibus sibi mini-
stris cœlestibus, queri cogitur quod in cœna disci-
pulis de Juda dixit: Ecce, inquiens, manus tradentis
me mecum est in mensa (Luc. xx11, 21); et væ illi de
quo dicit Paulus apostolus, quod quasi speciali pri-
vilegio in cœna Domini quando hæc sunt tradita
legimus: Quicunque manducat panem hunc aut ca-
licem Domini bibit indigne, judicium sibi manducat
et bibit non dijudicans corpus Domini (I Cor. xi,
29). Sed sic ad mensam Domini accedat sine reve-
rentia et timore de peccatis suis, sicut lætus acce-
dit, quando socius suus illum plena mensa pascit de
rapinis suis. Et quod idem dicit Apostolus: Ideo
inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt
(ibid., 30), id est moriuntur, multi, hoc mon-
stratur in exemplo de infirmitatibus et mortibus
corporalibus aliquorum, quod fit in anima in spiri-
talibus infirmitatibus atque mortibus omnium irre-
verendorum. Et qua fronte accedit sacerdos immo-
lare, et diaconus ministrare, ad sanctum altarium,
ut pro aliorum peccatis Dominum placatum faciant,
qui non solum de præteritis suis peccatis illi non
satisfaciunt, sed insuper quotidianis ac recentibus
illum ad iracundiam provocant? et cum quali fidu-
cia aliquis homo talem intercessorem pro se ad
Deum in altario ministrando transmittit, qui Deum
quotidie non mediocriter offendit, quando si ad
suum parem illum transmitteret qui ipsi interces-
sori iratus existeret, plus illum ad iracundiam quam
ad placationem excitaret? Hoc enim Pascha, quod
tunc Dominus in novo mysterio egit, quotidie cele-
bratis, quotiescunque missam agitis, sicut ipse tunc
omnibus episcopis et presbyteris et cæteris fidelibus
celebrantibus atque astantibus ad hoc terribile sa-
cramentum in apostolis suis dixit: Hæc quotiescun-
que, inquit, feceritis, in meam memoriam facietis
(II Cor. x1, 25). Videte quales cum Domino ad Do-
mini passionem celebrandam acceditis, qui de tali-
bus miseriis coinquinati estis, si tamen, ita ut audivi,
vestris hominibus consentitis. Unde nisi vos cor-
rexeritis, quicunque de mea dioecesi sunt, sine
dubio usque ad synodum ab officio et communione
privabo; et qui de mea diœcesi non sunt, de mea
parochia et dioecesi eos excommunicabo, et ad suog
episcopos, qui eos corrigant atque dijudicent, di-
vina auctoritate redire mandabo. Quod ut necesse
non sit fieri, fratres et filii, et vos ac vestros corri-

gite, et alios admonete, quia sicut majus peccatum A deprædationibus et fornicationibus, et aliis crimini

vos peccantes habetis quam populus, sic majorem gloriam apud Deum habebitis, si vos ac vestros custodieritis, et alios admonueritis, scientes quia qui converti facit unum peccatorem ab errore vie suæ, quid inde sequitur, quanto magis si vobis et vestris, de quibus rationem reddetis, ad salutem consulere studueritis? Domino etiam nostro regi et amabiliores et venerabiliores eritis, et securius vos ille Ecclesiis præficere, quando locus evenerit, et nos vos audacius et amabilius, nutu Dei et ipsius domini nostri favore, ordinare valebimus.

EPISTOLA XVII.

AD PRESBYTEROS DIOECESIS RHEMENSIS.

Ut excommunicationem denuntient iis qui a depræaationibus admoniti non abstinuerint.

(Apud eumdem.)

bus quæ mergunt cos qui illa faciunt in infernum, et de illis quæ in mea parochia facta habetis, confessionem puram et dignam pœnitentiam faciatis. Que mala vobis et omnibus Christianis Paulus apostolus enumerat dicens: Nolite errare, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, aeque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. vi, 9), si vel in uno de istis peccatis quicunque homines vita istam finierint. Et iterum idem Paulus apostolus dicit: Si quis frater, id est si quis Christianus, nominatur, et est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut ebriosus, aut maledicus, aut rapax, cum tali homine nec ciB bum debet verus Christianus accipere (I Cor. v, 11). Et iterum dicit: Non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. 1, 32). Quoniam sicut demonstrat sanctus Joannes apostolus,

HINGMARUS Rhemorum episcopus omnibus presby- qui alicui consentit talia mala facere, id est si in teris in parochia nostra consistentibus.

Sicut vobis sæpe dixi, sacerdotes medici sunt spiritales, et infirmi homines sunt peccatores. Et licet ros peccatores simus, tamen dignatioue Dei officium sanandi peccatores suscepimus; sicut sæpe medici corpore infirmi per magisterium medicinæ infirmos solent sanare. Et quando usitata infirmitas venit in aliquo, usitatam faciunt medicinam; quando autem inusitata infirmitas nascitur infirmo, de medicinæ experimento inusitatam me:lici faciunt medicinam. Propterea, fratres, unusquisque vestrum quoties- C cunque cantat missam, usque dum ista quam patimur miseria in parochia nostra cessaverit, quoniam tales homines sunt qui non propter salutem, sed propter consuetudinem, ad ecclesiam veniunt, et usque ad Evangelium, juxta quod ista prædicare debueratis, in missa stare solent et recedunt, statim post Apostolum, id est post Epistolam, hanc admonitionem nostram ab initio usque ad finem, cum verbis prophetæ vel Apostoli legite, quia utinam non ad judicium nostrum dicamus, et nos Dei apostoli, id est Dei missi sumus. Ut quoniam ipse per corporalem præsentiam eis qui in parochia nostra tanta mala faciunt annuntiare non possum, verbum Dei per nos ad illos transmissum, quod alligari quacunque infirmitate non potest, illis eorum salutem annuntiet. Et orate pro illis et pro nobis omnibus, ut ipsi resipiscant a laqueis diaboli, a quo capti tenentur ad Dei voluntatem, et Deus nobis patientiam sufferendi donet, et liberet nos a malis quæ patimur propter peccata nostra, et det pacem in diebus nostris. Et admonitio nostra ad illos talis est.

Precor vos omnes in amore Dei, legationem ejus portans, per Christum, qui pro vobis crucifixus est, et per Spiritum sanctum, per quem in baptismate sanctificati estis, tam qui de parochia mea estis quam et vos qui de aliis parochiis in parochiam istam venistis et venitis, ut abstineatis vos ab istis

cum emendare potest, aut illi potest vetare ut non faciat, aut si talem non potest corrigere, et ab illius se potest communione separare, et non facit, communicat et particeps est operibus illius malignis (11 Joan. x1). Et ideo, fratres et filii, videte quantæ miseriæ et de paganis et de aliis malis Christianis super nos veniunt, et quotidie qui ista mala faciunt, de isto sæculo ex majori parte ad tormenta, que sine fine, pro malefactis quæ in parvo tempore fecerunt mortui vadunt; et timentes Dei judicium, retrabite vos ab ista rapina et a cæteris malefactis. Maxime in isto tempore, quando alia peccata, quæ per totum annum sicut fragiles homines committitis, pœnitere et satisfacere Deo inde debetis, ut communionem corporis et sanguinis Domini in sanctissimo die redemptionis nostræ non ad judicium, sed ad salutem accipere possitis. Quia si quis de istis peccatis plenus ad illam sanctam communionem accesserit, sine dubio suam perditionem accipiet, sicut et Judas fecit, qui Dominum tradidit, et laqueo strangulatus quo se suspendit medius crepuit, et diffusis visceribus in infernum perrexit. Quoniam sicut ille Dominum Judæis tradidit, ita iste corpus et sanguinem Christi accipiens peccatoribus suis membris in condemnationem tradit. Et de hoc quod Dille passus est in anima simul et corpore, multos exspectat Dominus ad pœnitentiam, ut non patiantur in corpore. Omnes autem male hanc communionem accipientes patiuntur in anima et peribunt in æternum, nisi Dei gratia fuerint liberati per pœnitentiam. De istis quæ dico potest fieri ut diabolus humanæ salutis inimicus immittat in corda vestra, cum auditis quod tale periculum sit hanc sanctam communionem accipere, si ab iniquitatibus vestris vos non vultis retrahere, et dicatis: Si tale periculum est nobis, sicut iste episcopus dicit, communicare, abstinebimus nos ab illa communione, quia non retrahimus nos a mala operatione. Unde iterum audite quibuscunque dial olus ista susurrat. Quoniam

B

accedat, sciens qui condemnationem accipiet. Et ex verbo Dei mandabo, ut nullus presbyter in mea parochia de alia parochia veniens illis missam cantet qui se ab istis malis non correxerint, sicut in Christi amore vos deprecor. Et nemo despiciat dicens : Quid si iste episcopus talia commendaverit? Sciat pro certo quia qualiscunque ego sim, Deus verax et omnipotens est qui dixit nobis : Quæcunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo (Matth. XVIII, 18). Et si aliquis dixerit: Ad illos dies in alteram ibo parochiam, sciat quiscunque ille non hominis sed Dei illusor et suus ipse deceptor, quia si in alteram parochiam communicare sic excommunicatus perrexerit, quoniam majus etiam judicium coram Deo sustinebit, quia putat se illum effugere posse qui ubique est, et cujus verbo, non mea potestate secundum hominem, sed secundum divinum ministerium, illum excommunicabo. Et non irascimini, dilecti fratres et filii, quia paterna dilectione vos moneo. Sed corrigite vos, attendentes comminationem Dei et ad me et ad vos factam. Ait enim Dominus unicuique qui officium sacerdotale suscepit: Si annuntiaveritis iniquo iniquitatem suam, et conversus fuerit ille iniquus ab impietate sua, ille vita vivet, et tu animam tuam liberasti. Et si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, et non fuerit conversus ille impius ab impietate sua, ipse iniquus in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Ezech. II, 39). Quapropter, fratres et filii, attendite, quia Deus omnipotens est qui ista dixit, et ipse nos fecit, et ipse nos redemit, et ante illius judicium omnes astabimus, et ibi judicati erimus nos sacerdotes, et principes ac seniores, qui vos admonere et castigare debemus, et pro nostris ac vestris peccatis; et vos etiam judicati eritis, non solum de peccatis quæ fecistis, et non poenituistis, sed etiam de admonitionibus et castigationibus quas contempsistis. Deus omnipotens, qui per me ista loquitur in auribus vestris, per se.hæc loquatur in cordibus vestris.

sicut Dominus dixit de baptismo quod nullus potest A nem ab his malis non cessavit ad communionem non fieri salvus, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto (Joan. 11, 5), ita de hac sancta communione dixit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. vi, 54). Et sicut dixit: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit (Marc. xvi, 16); id est si quod promisit in baptismate, diabolo et ejus operibus abrenuntiando, et in Deum fide quæ per dilectionem est credendo, quod est ut in fide et bonis operibus permaneat, et si post baptismum peccaverit, per confessionem et dignam pœnitentiam illis qui in eum peccaverunt dimittendo, et bonis operibus insistendo, hoc quod male fecit emendet. Ita etiam de hac sancta communione dixit: Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo (Joan. vi, 57); et: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum, et ego resuscitabo eum in novissimo die (ibid., 52, 55). Propterea attendite, omnes Christiani, quia sine ista communione. nec remissionem peccatorum potestis accipere, nec de inferno liberari, nec ad regnum Dei potestis pervenire. Et qui istam communionem cum odio et corde pleno de iniquitate, sicut dixi, et cum voluntate peccandi acceperint, judicium et condemnationem sibi accipient. Et ideo nullum consilium aliud restat ei quicunque vult salvus fieri, nisi ut ab iniquitatibus cesset, et inde pœniteat et offerat Deo confessionem de præteritis peccatis et professionem, ut in reliquum cesset a peccatis, quantum ei Deus adjutorium dederit, et bonis insistat operi- C bus, et confisus de misericordia Dei, mundo corpore et pura conscientia et contrito corde accipiat communionem corporis et sanguinis Domini. Et tunc non erit ei in condemnationem, sed in remissionem omnium peccatorum, et in fortitudinem, ut possit resistere diabolo, et ad regnum Dei pervenire. Quoniam sicut qui adhæret meretrici unum corpus efficitur, ita qui digne communicat de ista communione unus spiritus est cum Domino (I Cor. vi, 16), et in quo Deus habitat et ipse in Deo, et in tali homine in quo Deus habitat, et qui in Deo habitat, non habebit peccatum et peccati auctor atque hortator diabolus, damnabiliter locum; et si ita perseveraverit, post mortem in refrigerio erit, et post resurrectionem in sanctorum angelorum consortio cum Christo sine fine regnabit. Et nolite sperare quia tantum ad terrorem vestrum, et non ex veritate hoc dicam. Testis est Deus quia sicut ex ore Dei per Scripturas accepi, ita et hic ad salutem et correctionem vestram scripsi. Et sciatis quia nisi vos correxeritis ut ista mala dimittatis, omnes qui in ista mea parochia ista mala facitis excommunicabo, et presbyteris mandabo ut nulli communionem scienter donent, qui ista mala post istam admonitionem relectam in mea parochia fecerit, neque illi qui facienti voluntarie communicavit, aut facienti mala consensit. Et omnibus ad communionem accedentibus presbyter quiscunque denuntiet, ut qui post istam admonitio

D

EPISTOLA XVIII.

D PRESBYTEROS RHEMENSIS PAROCHIÆ.

De baptismo.

(Act. prov. eccl. Rhem.)

HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus dilectis fratribus hujus Rhemensis parochia comoresbyteris

nostris

Cupiens vos in omni sensu et doctrina atque operis perfectione gratia Dei esse ditatos, pro imposito exiguitati meæ ministerio singulis et in commune vobis quædam de actione sacri baptismatis breviter ex plenitudinis latitudine sanctarum Scripturarum, et doctrina catholicorum patrum curavi excerpere et notitiæ vestræ ingerere, ut secundum sacram Scripturam intelligatis in sancto ministerio cuncta quæ agitis, et ut in aperto sermone non sit in vobis

difficultas intelligendi, neque in prolixo tædium le- A Cooperatur homo sancto Spiritui in salute hominis; gendi et memoriæ commendandi.

C

sed et ipse homo qui baptizandus est, cooperari ambobus debet in salute sua; id est Spiritui sancto et sacerdoti humiliter corpus præstare ad sacri mysterium lavacri, et animam voluntarie ad catholicæ fidei susceptionem.

Ut vim cognoscatis hujus sacratissimi juxta sanclorum Patrum intelligentiam et statuta ecclesiastica, vestræ charitati eadem sacramenta catholica interpretatione ostendam. Nam magna sanctitate et venerabili significatione quidquid in eis geritur statutum esse, neminem dubitare fas esse credimus.

Primo, paganus catechumenus, id est instructus, fit accedens per ordinem traditum ad baptismum, id est sanctam tinctionem; et renuntiat maligno

Dominus Jesus Christus, creator et redemptor noster, dicit in Evangelio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum cœlorum (Joan. 1); unde discipulis suis mandavit dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, e! Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis (Matth. XXVIII). In istis paucissimis verbis totius sanctæ prædicationis ordinem exposuit, bis docere dixit, et semel baptizare. Primo omnium fidem catholicam docere præcepit, et post fidem acceptam, in nomine sanctæ Trinitatis baptizare jussit. Deinde fide imbutum et sacro baptismate ablutum evangelicis instruere præceptis mandavit. Primo fides docenda est, et sic B spiritui et omnibus damnosis ejus pompis. baptismi percipienda sunt sacramenta, deinde evangelica præcepta tradenda sunt. At si aliquid horum trium defuerit, salutem animæ suæ auditor habere non poterit. Hic namque ordo catechizandi, id est instruendi in adultæ ætatis viris ubique firmiter retinendus est. Fragiliori vero ætati pia mater Ecclesia concessit, ut qui alieno in paternæ prævaricationis ligatus est peccato, alterius in baptismi mysterio abrenuntiatione et fidei professione solutus sit. Et si hoc non esset, quanti perirent infantes, ex quorum numero cœlestis quotidie ædificatur Jerusalem? Absque fide quippe baptisma non proficit, dicente Apostolo Sine fide impossibile est placere Deo 'Heb. u). Inter impossibile siquidem et difficile hoc interesse legimus. Difficile est quod licet vix, tamen fieri potest impossibile vero, quod omnino ab humana fragilitate fieri non potest. Ideo ipse Dominus in Evangelio stupentibus apostolis, quis ex divitibus salvus fieri posset, respondit: Apud homines, hoc impossibile est; apud Deum autem omnia possibilia sunt (Matth. xix). Docendus est itaque homo ratio. nalem habens intelligentiam, et multimoda prædicatione attrahendus, ut sacræ fidei veritatem agnoscat; et maxime Dei omnipotentis pro eo deprecanda est clementia: quia otiosa est lingua docentis, si gratia divina cor non imbuit auditoris, dicente ipsa Veritate Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus altraxerit eum (Joan. vi); el ut æqualiter sanctam Trinitatem salutem hominis operari intelligatis, dicit et ipse Dominus in Evangelio: Nemo potest venire ad Patrem, nisi per me.(Joan. xiv); item et de Spiritu sancto ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. 111). Quod enim visibiliter sacerdos per baptismum operatur in corpore per aquam, hoc Spiritus sanctus invisibiliter operatur in anima per fidem. Tria sunt in baptismatis sacramento visibilia, et tria invisibilia. Visibilia sunt, sacerdos, corpus et aqua; invisibilia vero, spiritus, et anima, et fides. Illa tria visibilia nihil proficiunt foris, si hæc tria invisibilia non operantur. Sacerdos corpus aqua abluit, Spiritus sanctus animam fide justificat, et hoc est quod Apostolus ait: Cooperatores enim Dei sumus (I Cor. in). PATROL. CXXVI

II. Accipit manus impositionem et crucem in fronte, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti : et exsufflatur in facie, ut fugato diabolo, Christo Deo nostro paretur introitus.

III. Exorcizatur, id est, conjuratur malignus spiritus, ut exeat et recedat, dans locum Deo

IV. Accipit catechumenus salem, ut putrida et fluxa ejus peccata sapientiæ sale divino munere mundentur.

V. Deinde vero symboli apostolici traditur ei fides, et oratio Dominica; ut vacua domus et a prisco habitatore derelicta, fide ornetur, et præparetur habitatio Deo. Quorum expositionem, id est symboli et orationis Dominicæ, habetis in scrutinio quod fit in apertione aurium, sicut vobis credimus esse notum. Quod enim symbolum Græce dicitur, latine indicium, vel signum, sive collatio interpretatur. Indicium, quia per id indicatur fidei integritas. Signum, quod eo bene retento et intellecto fideles ab infidelibus discernuntur. Collatio, quia in eo sancti apostoli omnem fidei integritatem contulerunt: quod autem omnes Apostoli pari fidei sinceritate corde retinebant, ore confessi sunt; et singuli proprias sententias conferentes, symbolum, id est totius fidei collationem ediderunt. Discessuri enim ab invicem per totius orbis provincias normam futuræ prædicationis in commune statuerunt; ne localiter ab invicem discedentes, diversum aliquid vel dissonum prædicarent. Oratio autem Dominica, quam omnes ChriᎠ stiani sincero corde frequentare necessario debent, ideo sic appellatur, quia petentibus apostolis ut eis insinuaret qualiter orare deberent, Dominus noster Jesus Christus, sicut sacra Evangelia docent, hanc orationem illis composuit, et sic eos orare præcepit. VI. Tunc fiunt scrutinia, id est explorationes, vel investigationes secundum morem vobis cognitum, ut exploretur sæpius, quam firmiter post renuntiationem Satanæ sacra verba datæ fidei radicitus corde defixerint; et sicut vobis notum est per decretos dies in sancta Quadragesima fiunt septem scrutinia, secundum formam septiformis Spiritus.

VII. Deinde tangit consecrando sacerdos nares et aures de sputo, et dicit: Effeta quod est adaperire 4

« VorigeDoorgaan »