Pagina-afbeeldingen
PDF

stras non negligenter, sed diligenter suscipio, et A quendam vidi, usquequo majoris auctoritatis aliter

præceptiones obedienter obaudio. Et quia illis sufficere debet præstabilis auctoritatis vestræ benignitas et mihi abundauter sufficiet, si satisfactionem humilitatis meæ suscipientes credere dignati eritis, me vobis simpliciter ac veraciter inde scripsisse. Nam secundum ordinatorum meorum præceptionem, qui in Ebonis dejectione fuerunt, et mihi necdum duobus exactis mensibus post ordinationem meam, in synodo apud Meldis civitatem habita præceperunt, eatenus ignoranti quod Ebo post dejectionem suam aliquos in Rhemensi Ecclesia ordinaverit, ut eis mecum usque ad diligentiorem tractatum ministrare non permitterem, egi; et hoc ipsum eisdem fratribus, decernente Carthaginensi concilio, ut ordinatis episcopis vel clericis prius ab ordinatoribus suis placita concilioru*m auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contu a statuta concilii fecisse pœnileant, per Pardulum, tunc diaconum Rhemensis Ecclesiæ, qui interfuit synodo, mandaverunt. Ab ea autem 8ynodo Pardulus mecum Rhemis reversus, eisdein fratribus, qui nobiscum erant et de quibus agebatur, hoc quod mihi præceperunt episcopi retuiii, et ut non in gradibus, quos ab Ebone post depositionem suam acceperant ministrarent, usque ad diligentiorem tractatum observarent præcepit. Frater quippe Wulfadus adhuc mecum non erat; sed pt st plures evolutos menses, si rite remetior, antequam fere anni spatium compleretur, de alia provincia ad me veniens, cum benignitate est et cum liberalitate susceptus, et honorabiliter habitus, usquequo domino nostro regi Carolo, ipso petente, illum commendavi. Defuncto autem Ebone anno Incarnaiionis Dominicæ 851, Indictione xvi, xiii Kalend. Aprilis, quia præfati fratres nostri ab eo orJinati qui mecum erant, post annos circiter octo suæ ab ollicio suspensionis, anno scilicet Incarnationis Dominicae 855 me.yelierunt, eisdem fratribus ad synodum ire permisi :t his qui indiguerunt, subsidium necessarium, ut ud ipsum concilium sine diflicultate ire possent, ministrari præcepi. U)i eos non judicavi, neque dejeci, nec eiiain cum judicibus eorum subscripsi, sicut norunt qui interfuerunt, et ipsa episcopalia gesta, quæ authentica cum subscriptiomibus episcoporum qui eis subscripserunt, sine mea subscriptione, præterito anno in synodo vestra auctoritate apud S;iessiones habita ostendi, demonstrant. Et quoniam canones posteriores anterioribus jubent deferre, præcipientibus eisdem episcopis,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

transmitto. Ait enim de hujusmodi Leo (epist. 12, ad Flavianum), ut si fideliter et utiliter dolet, et quam recte mota sit erga euin episcopalis aucloritas vel sero cognoscit, vel si ad satisfactionis plenitudinem, omnia quæ ab eo male sunt sensa, vel viva voce vel signo competenti damnaverit, reconciliatio et communio illi non denegetur, sicut Cœlestinus, et Leo, ei sacri canones decreverunt. Et si in hac confessione ac communione obierit, sicut cæteris fratribus, ita et illi communem sepulturam, ac sepeliendi ofiicium et orationem post obitum exhibete. Quia Dominus noster, verus et bonus pastor, qui animam suam posuiu pro ovibus suis, et qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores

C nos suæ vult esse pietatis, ut peccantes quidem

justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. Si autem in obstinatione sua usque ad mortem permanserit, tenendum nobis de illo est quod sanctus Leo de communione privatis et ita defunctis dicit (epist. 95, ad Rusticum) : « Horum, inquiens, causa Dei judicio reservanda est, in cujus manu fuit, ut talium obitus usque ad commuuionis remedium non differretur. Nos autem quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus. » Et item (epist. 59 ad Theodorum): « Si, inquit, aliquis eorum pro quibus Doinino supplicamus, quocunque interceptus obstaculo, a mumere indulgentiæ præsentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia pervenerit, temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus corpore non poterit. Nec necesse est nos eorum qui sic obierint merita actusque discutere, cum Dominus Deus noster, cu

w cum eorum litteris, quarum exemplar habemus, et jus judicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotale

quas in Romano scrinio inveniri posse existimo, cum meis pro eorum petitione litteris, et cum aliis petitionibus meis ad sedem apostolicain domno papæ Leoni pro confirmandis eorum gestis, quæ non scripsi, me direxisse non denego. ln quibus gestis veram præfatorum fratrum prosecutionem *dversum me silentio non firmavi. Unde ex communi consensu secundui:: canones, sicut eos intel*>ximus, *udices postulavi, quorum sententiam se

[ocr errors]

ministerium implere non potuit, suæ justitiæ reservavit. » Et sanctus Joannes aposlolus dicit : Est peccatum ad mortem : non pro illo dico nt quis roget (I Joan. v, 16). • Peccatum, inquit Gregorius (Moral. xvi, cap. 28), est usque ad mortem, quia scilicet peccatum quod in hac vita non corrigitur, ejus venia frustra post mortem postulatur. » Peccatum quippe usque ad inferos dicitur, quod ante finem vitæ præsentis per correctionem ac pœnitentiam non cato perseverantium usque ad mortem, minime lieet inter sacra altaris mysteria celebrari, in quibus pro eis oratur, qui nos præcesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis, in Christo videlicet quiescenles. Dormiunt ergo, ut catholici doctores dicunt, in somno paeis, qui ab unitate et societate Christi Eeclesiæ nec per hæreses, nec per schismata, nee per mortalia crimina separati sunt. In quibus etsi aliquamlo fuerunt, tamen per poenitentiam sanaui, et per orationem Ecclesiæ, cui in Petro dictum est : Quodcanque solveris super terram, erit solutum ct in cælis (Matth. xvi, 19), reconeiliati et redemptionis mysterio sociati, utique in pace obierunt, miserante i!lo qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur el vivat. Neque enim piorum animæ mortuorun separantur ab Ecclesia, quæ regnat nunc eum Christo in vivis et mortuis. Propterea enim, sicut dicit Apostolus, mortuus est Christus, ut et vivorum et mortuorum dominetur (Rom. xiv, 9). Unde et alibi ait : Quoniam non posuit nos ad iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Chris:um, qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamns, simul cum illo vivamus (I Thess. v, 9). Quiescentes autem in Christo sunt, de quibus dicit Apostolus : Et mortui qui in Christo sunt resurgent primi (I Thess. iv, 16); et de quibus item scriptum est : Beatus qui habuerit partem in resurrectione prima; non lædetur a morte secunda (Apoc. xx, 6. Unde et Juda pontifex, sicut in libro Mlachahæorum legimus (11 Machab. xii, 46), pro his qui cum pietate dormitionem acceperunt, misit Hierosolymis offerenda. Et si, ut præmisi, in obstinatione sua permanens mortuus fuerit, sicut ex auctoritate beati Gregorii et sacrorum canonum accepimus, cum psalmis et hymnis ad sepnituram deportari, vel in communi fratrum sepultura sepeliri non debet; privatae autem sepulturæ humanitas, sicut vobis dixi, ei non est deneganda.

emendatur. Et talium memoriam, scilicet in pec- A minis conficere fallaciter arbitrantur. Reprehendere

[ocr errors][merged small][ocr errors]

nihilominus moliumtur eo quod octo hebdomadibus ante Pascha a carmium et septem hebdomadibus a casei et ovorum esu more suo non cessamus. Memtiuntur quoque nos, sicuti per alia ipsorum conscripta indicatur, agnum in Pascha more Judæorum super altare pariter cum Dominico corpore henedicere et offerre. Quin et reprehendere satagunt quia penes nos clerici barbas radere suas non abnuunt; et quia diaconiis non suscepto presbyteratus oflicio apud nos episcopus ordinatur, cum ipsi etiam illum

quem patriarcham suum nominant ex laico subito

tonsuratum ac monachum factum saltu ad episcopatus apicem imperiali favore ac hrachio provellere, ut ipsi putant, minime formilaverunt. Et adhue, quod gravius est et insanius, a missis nostris contra omnem regulam, et praeter omnem consuetulinem, Hibellum fidei, si se ab £!lis recipi vellent, exigere moliehantur, in quo tam ista capitula, quam ea tementes anathematizarent, necnon epistolas canonicas ab his ei quem snum oecumenicum patriarcham appellant dandas inprobe requirebant. Et ipse invasor Constantinopolitanæ Ecclesiæ Photius in scriptis suis, se archiepiscopum atque universalem patriarcham appellat. Et imperatores Græcorum legatos apostolicæ sedis cum epistolis veneratione qua dehuerunt recipere noluerunt. Inde unusquisque vestrum qui metropolitani jura sortitus est, junctis sibi fratribus et coepiscopis suis qui sub se sunt, de his diligentem curam suscipiat, et quid invidis eorum detractionibus opponi necesse sit rimari studeat, et invenire summopere gestiat, atque inventum nobis ocius transmittere minime parvipendat, et præsulatui nostro scripta divinilus inspirata sapientia vestra reprehendendo et forti prorsus invectione feriendo tantam eorumdem imperatorum vesaniam mittat. Quæ nos suscipientes, rursus ea cum aliis assuetiouibus nostris ad ipsorum quoque dementiam confutandam mittere valcamus. Quaprcpter, frater charissime, secundum domni apostolici commendationem , de his per tramitem Scripturarum et traditionem majorum, quæ illi convenienter rescribere possimus, quærere et in unum colligere stude, ut cum simul adjuvante Domino venerimus, quæ quisque nostrum invenit singillatim

HiNcwArtis Rhemorum episcopus, dilecto fratri et D communi studio relegamus, et quæ eidem domnò dominationi vestræ dixit ratum significare, Hin- A auctoritate apostolica et generali episcoporum competierunt, cum judicatum fuerit, ut eisdem leudem A quæ ego in Scripturis loquor, et non ex te, id est

venerabili episcopo Odoxi salutem. Pomnus apostolicus communiter nobis et aliis episcopis regni domni nostri Caroli episto!am misit, in qua continetur quod Græci tam Ecclesiam Romanam specialiter quam omnem generaliter quæ lingua Latina utitur, conantur reprehendere, quia jejunamus in Sabbatis, quod Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere (licamus, cum ipsi hunc tantum ex Patre procedere fateantur. Dicunt præterea nos abominari nuptias, quia presbyteros sortiri conjuges prohibemus; et iiisimulare tentant quod eosdem presbyteros chrismate liuire ])aptizatorum frontes inhibemus, quod tamen clarisma nos ex aqua flu

papae a nobis inde scribenda sunt ordinemus. Datâ quarto Kalendas Januarii, indictione prima. EPISTOLA XV. AD CAR0LUM REGEM. De Hincmaro Laudunensi. (Act. prov. eccl. Rhem.) Domino Carolo regi glorioso, HixcMAnus, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus. Ecce, domine, sicut hic dilectus frater, veneraLilis coepiscopus noster Odo, ac missi vestri verbis plenius possunt dicere, et exiguitas mea his litterulis cmaro episcopo rebus et facultatibus ecclesiasticis quibus spoliatus fuerat, revestito, in provincia, et competenti loco, ab electis ex utriusque partis consensu judicibus secundum leges ecclesiasticas, sine potestatis vestræ aliquo detrimento, et cum honoris veslri augmento, dicente Dei spiritu per Psalmistam : Honor regis judicium diligit (Psal. xcviii), quæstio contra eumdem Hincmarum commota, regulariter audita et ventilata est ac definita, quantum ad ministerium episcopale pertinuit, licet isdem episcopus ex integro non fuerit revestitus. Contumacium autem causa, alterum finem exspectat. Non igitur, quod in adolescentia vestra, quando animus hominis lubricus, et ad indebita usurpanda solet esse proclivus, Domino vos custodiente, non accidit, in perfecta ætate vobis subripi, minime autem persuaderi leges ecclesiasticas, vel in modico infringi, sive convelli a quocunque sustineatis. • Scientes (sicut Constantinus et Constans imperatores in edicto suæ legis quo immunitatem Ecclesiæ, ac suis ministris conferunt) debere magis religionibus, quam ofliciis, et labore corporis et sudore rempublicam contineri. » Et sicut sæpe soletis recolere, beatum Gregorium Brunichildi reginæ Francorum scripsisse: t Facite quod Dei est, et Deus faciet quod vestrum est; » huic præmittens sententiæ : i Confidimus, inquit, quod tanto propitius causas vestras sua pietate disponet, quanto ipse de sua vos esse videt causa sollicitos. » Olim enim, sicut Honorius et Theodosius in lege data Ecclesiæ scribunt, ut eorum utamur verbis : « Clericos indiscretim ad sæculares judices debere deduci infaustus praesumptor edixerat, quos abdicata tyranni præsumptione, episcopali audientiæ reservamus. Fas enim non est, nti divini muneris ministri temporalium polestatum subdantur arbitrio. » Quae lex postea a decessoribus et prædecessoribus vestris regibus, Ecclesiæ et ministris suis conservata fuit; nisi forte aut per excessum principum, aut per negligentiain episcoporum ad tempus aliquomodo exstitit violata : quæ aut correctione, aut innovata constitutione indigens per eos ad statum solidatum est reducta, vel in statu solido confirmata. Sicut in avi, et patris vestri capitulis in libro primo Capitulorum habetis quæ in quaterniunculis a vobis nuper apud Pistas oblatis et postea causa compendii, in rotula b dominationi wesuræ a me collecta, et vobis data sine difficultate potestis relegere. Potest enim fieri ut alicui primcipi ante vos, hinc subreptum ad modicum fuerit, et iterum æterna lege correctum. Sicut Julianus, et postea imperator Mauricius decreverunt, ut ei qui semel in terrena militia signatus fuerit, nisi aut expleta militia, aut pro debilitate corporis repulsus, in monasterio recipi , et Christo eum militare non liceat. Quod religiosi imperatores, et sanctus Gregorius

• Il s'agit du premier mémoire présenté à Charles le Chauve. Voy. ci dessus dans les opuscules. b Second nemoire au roi. Wow. ibid.

sensu, ecclesiastico vigore, ac reipublicæ christianæ cohibente religione destruxerunt, velut in ejus epistolis ad ipsum Mauricium imperatorem , et ad plurimos archiepiscopos directis ostenditur. Quod et divæ memoriæ avo vestro Carolo subripuit, sicut majorum traditione, et verbis et scriptis didicinus. Et in libro primo Capitulorum cap. 112 demonstratur, de liberis hominibus ad servitium Dei sine sua licentia non convertendis. Quod Ecclesia et respublica non consensit, quodque postea correxit; sicut in eodem libro cap. 134 monstratur. De rebus nihilominus ecclesiasticis dividendis eidem avo vestro incongruentia quædam subripuit, quæ oris professione, et edicti subscriptione correxit, sicut in præ

B fato primo libro Capitulorum, cap. 74 evidenter

ostenditur. Unde præjudicium ad tempus extortum vel usurpatum , pro legis judicio nemo sanum sapiens tenuit, retinet, vel tenebit. Cæterum in secundo libro Capitulorum cap. 15 continetur, ut , Si talis causa in-qualibet provincia, aut in aliquo comitatu orta fuerit, quæ aut ad inhonorationem regni, aut ad commune damnum pertineat, quæ etiam sine nostra potestate corrigi non possit, nos diu latere non permittatis, qui omnia, Deo auxiliante, corrigere debemus. Quidquid hactenus in his quæ ad pacem et justitiam totius populi pertinent, et ad honorem regni, ac communem utilitatem, aut a nobis, aut a vobis neglectum est, debemus, Deo auxiliante, certare qualiter abhinc nostro et vestro studio emendatum fiat c. » In quarto etiam libro cap. 24 scriptum est : « Si quis aliqua iuecessitate cogente homicidium commisit, comes in cujus ministerio perpetratum est, et compositionem solvere, et faidam per sacramentum pacificare faciat. Quod si una pars ei ad hoc consentire voluerit, id est aut ille qui homicidium commisit, aut is qui compositionem suscipere debet, faciat illum qui ei contumax fuerit ad præsentiam nostram venire, ut eum ad tempus quod nobis placuerit in exsilium mittamus, donec ibi castigetur, ut comiti suo inobediens esse ulterius non audeat, et majus damnum inde non accrescat d. » Cur autem ista vobis bene scientibus scribo, quia vobis tacere non audeo, patenter ostendo. Jam plusquam quatuor annis ex quo Luido in parochia nostra invitus homicidium perpetravit, unde Lotharius nepos vester in regno suo, sine respectu alicujus personæ, regium ministerium adimplevit. Nunc autem ad Pistas, et inde ad Basivum eumdem Luidonem ut cum hominibus dominationis vestræ pacificatus esse posset, sicut vobis et nepoti vestro convenisse audivi, ducere studui; et secundum commendationem vestram per legale judicium causa perrexit, usque ad id loci, ut ne faidam homines vestri jurarent. Wias inde ad vestram commendationem

c Capitulaire de I'an 815, cap. 13. d Capitulaire de l'an 819, cap. 15.

rewadiaret et homines vestri faidam jurarent. Et si alia eidem Luidoni quærere vellent, in mallo illius de quibuscunque vellent eum interpellarent et ipse justitiam redderet. Quod et ipse Luido humiliter obtulit. Poslea autem qualiter inde actum fuerit, vos non latet; scio tamen quia sicut Capitula dicunt, inde actum non fuit. Nec tantum inde in palatio vestro fuit exsecutum, quantum capitulum jubet, ut quilibet comes in suo comitatu inde facere per auctoritatem debet. Unde vos inquietare tunc propter Aquitanorum præsentiam nolui. Nunc autem, quia ipsi vestri homines et proprietatem, et beneficium, in vestro regno, et in mea parochia habent; sed et Boso in nostra diœcesi beneficium vestrum habet, considerel inde sapientia vestra qualiter secundum ministerium vobis a Deo commissum , et secundum honorem vestrum inde fiat, ne hæc causa diutius ex vestra parte, imperfecta remaneat et si majus damnum inde fuerit, periculum anima vestra, quod avertat Dominus, contrahat. Utrum autem vobis placeat, ut ipsi homines vestri cum misso vestro, in nostiam parochiam, ubi proprietatem et beneficium habent et ipsa causa corrigi debet, veniant; aut nisi venerint, quod in regno vestro habent in baunum mittatur, aut aliter inde fiat, vestræ sapientiæ intererit. Ego autem quoniam amplius hanc causam differre non audeo, si interim aliud quod rationi et aucloritati conveniat, a vobis aut ab illis inde non accepero, in die missa sancti Remigii, vita comite, Domino adjuvante, ubi locus sermonis mei inler sacra missarum solemnia venerit, ante corpus illius sacratissimum qui vere est episcopus, auctoritate Dei, et sanctorum apostolorum, et ipsius Francorum apostoli, in quibus et nobis licet indignis, pro patribus natis filiis, Dominus dicit : Quæcumque ligaveritis super terram erunt ligata et in cælis (Joan. xx), eos qui ad pacem redire nolunt, sicut canones sacri praecipiunt, et quolibet modo consentientes eis, ab omni societate totius Christianitatis excommunicare curabo, donec ad pacem quam Christus ostendit et docuit, redire, cum debita satisfactione procurent ; eosque, sicut præcipiunt canones, regibus et episcopis et quibuscunque potuero, litteris excommunicatos esse denuntiabo, ut non communicantes excommunicatis, excommunicati et ipsi pariter habeantur. Non enim vobis vel nobis parvipendenda est sententia beati Gregorii, qua concordans Apostolo, præsertim de potestatem habentibus dicit : « Qui non corrigit resecanda, committit. » Audivi denique quosdam reprehendere nos episcopos et dicere, quod volumus tota die per Scripturas parabolare. Quod devotio religionis vestræ non sinat suis auribus susurrari. Apostolus namque plenus dicit : Quæcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : scripta sunt autem propter nos (Rom. xv). Et Dominus ad prophetam : Audiens nuntiabis eis ex me (Jerem. iii). Ex me, inquit, id est

ex tuo animali et carnali sensu. Et sanctus Leo sacros canones Spiritu Dei conditos el totius mundi reverentia consecratos dicit. Et de legibus quibus Ecclesia moderatur et Christianitas regitur, Christi Domini sapientia dicit : Ego sapientia habito in consilio : per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt (Prov. viii). Conditores quippe legum non nudo verbo, sed scripto leges condiderunt et condunt, et subscriptione confirmaverunt atque confirmant. Quas non illi reges custodiunt de quibus Deus, qui ut scriptum est: Facit hypocritam regnare propter peccata populi (Job xxxiv) dicit : Ipsi regnaverunt, et non ex me : principes exstiterunt, et non cognovi (0se. viii). Sed illi reges eas condunt atque B conservant, de quibus item Dominus, ut præmisimus, dicit : Per me reges regnant, quales, præmittens, Dominum timete, jubet honorificare apostolus, dicens : Hegem honorificate et obedite regi quasi præcellenti (I Petr. ii) : videlicet qui Regis regum obedit mandatis, et ejus custodit judicia. Alioquin ut sanctus Petrus dicit : 0bedire oportet Deo magis quum homnibus (Act v). Hinc enim ejus coapostolus dicit : Non est potestas nisi a Deo. Et : Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit (Rom. xiii). Quia nihil fit in mundo, nisi quod aut Deus misericorditer facit, aut fieri juste permittit. Cum itaque reges ex illo regnant, misericordia illius est, ut salventur populi eis commissi : cum vero non ex illo, sed permittente justo ipsius judicio reges regnare videntur, vindicta est peccatoris populi et regnantis cumulus pœnæ. Sed fideles quique potestati aut a Deo collatæ aut a Deo permissæ non resistunt, cum juxta Petri vocem : Sub manu Dei humiliantur (I Petr. v) et de bonis principibus gratias referunt ; et de his qui ad purgationem suam a Deo regnare periuissi sunt, gementes exsultant; sicut scriptum est : Exsultaverunt filiæ Judæ in omnibus judiciis tuis, Domine (Psal. xcvi). Sicque non resistunt ordinationi Dei, qui novit, non mala facere, sed ordinare. Resistunt autem iniquis iniquorum operibus et mandatis. Unde scriptum est : Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi (Eccli. xii), quia nesciunt culpas palpare, sed punD gere, et tolerant patienter propter Dominum illata mala sibi a principibus malis. Quapropter, qui nohis derogant dicenues, quod volumus tota die loqui per Scripturam, si de omni verbo otioso reddenu rationem in diem judicii (Matlh. xii), sicut Weritas non mentiente ore dicit, videant quid sustinebunt, de hoc criminoso detractionis, et contra nos murmurationis verbo. Non enim cum sancto Moyse illis dicimus : Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Nos eni mquid sumus? (Exod. xvi.) Illisque cum Apostolo inculcamus : Neque murmuraveritis sicut quidam murmuraverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. x). Quibus enim increscit legere, vel scribere quæ scripta sunt, vel scribuntur, sciant, quia non de ignorantia judicabuntur; *. 99 sed de contemptu quo nolunt scire, quo nolunt A legere, vel audire condemnabuntur. De qualium choro Dominus dicit : Noluit intelligere ut bene ageret; iniquitatem meditatus est in cubili suo (Psal. xxxv). Cum enim non dicit, non potuit intelligere, sed noluit intelligere, aperte reatum contemptus denuntiat, pro quolibet contemptor merito debitas pœnas luet.....

[ocr errors]

EPISTOLA XVI. AD CLERICOS PALATII. Ut hominum suorum rapinas reprimant. (Apud Sirmond.)

HiNcMARUs Rhemorum episcopus fratribus nostris, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus , et cæteris clericis in palatio domno nostro regi et domnæ re- B ginæ, ac illorum fidelibus ecclesiastico ministerio consulentibus.

Audio de hominibus vestris quia multa mala, rapinas scilicet et deprædationes, et fornicationes, et adulteria in parochia mea faciunt, et etiam de vobis audio quia illis rapinis consentitis, ut videlicet qui de illis vivitis, et vestros homines atque caballos exinde pascitis. Unde timendum est ne et de vobis dicat Dominus per prophetam: Et erit sicut populus, sic sacerdos (Isa. xxiv, 2). Sed mihi non est necesse multum laborare admonendo in vobis, qui et ministerio et doctrina tales estis, ut non solum vos abstinere a malo, sed etiam alios a 'malo divertere et bonum facere debere admoneresciatis et debeatis.Tamen pro ministerio imposito admoneo vos cum Paulo apostolo, et C obtestor in Christo et per Christum, qui per Paulum locutus est, ut exhibeatis vos sicut Dei ministros, ne vituperetur ministerium nostrum (II Cor. vi, 3 et 4). Et quia jejunia paschalia inchoastis, ante oculos habete quid in Pascha, id est in transitu suo ex hoc mundo ad Patrem, Dominus Jesus tradendo corpus et sanguinem suum discipulis suis de reprobo discipulo dixit : Ecce manus tradentis me mecum est in nrensa ; autem homini illi per quem filius hominis tradetur (Luc. xxii, 21). Hoc pascha quotidie saêerdotes immolando, diaconi ministrando, subdiaconi obsequendo, et cæteri clerici Amen respondendo, celebratis pleno ore de rapina, pleno corde de iniquitate. An ol)liti estis quod scriptum est in

Evangelio : Post bucceliam introivit in Judam Sa- D.

tamas ? (Joan. xiii, 27.) id est in quem introierat prius ut Dominum traderet suadendo, tunc in eum introiit plenissime possidendo; sicut scriptum est : Intravit autem Satanas in Judam qui dicitur Scarioth (Luc. xxui, 5); et item : Jam enim miserat diabolus in cor Judæ, ut traderet Dominum (Joan. xiii, 2); ac deinde dictum est : Post buccellam introivit in eum Satanas. Quia cum intravit sanctus panis in plenum de iniquitate ventrem, intravit hostis antiquus, qui dicitur diabolus el Satanas, in crudelem el impiam mentem ; et ad quem finem illa communicatio ei pervenit, quam ideo accepit, ut malam conscientiam menliretur atque celaret, ipsi melius

scitis. Et ille enim, sicut ipsi legitis in Scripturis, im exemplum Judæ filium hominis tradit, non quidem Judæis peceatoribus, sed tamen peccatoribus, membris videlicet suis, qui iiJud inæstimabile Domini corpus violare præsumit. Et væ illi homini qui ad mensam Domini malignus accedit, qui insidiis mente conditis, qui, præcordiis rapina aut aliquo scelere pollutis, mysteriorum Christi secretis participare non metuit. Wæ, inquam, illi presbytero, væ illi diacono, væ illi subdiacono, væ illi clerico, væ illi homini, de quo Jesus, qui allaribus sacrosanctis inter immolandum, utpote proposita consecraturus munera, adesse non dubitatur, astantibus sibi ministris cœlestibus, queri cogitur quod in coena discipulis de Juda dixit : Ecce, inquiens, manus tradentis me mecum est in mensa (Luc. xxii, 21); et væ illi de quo dicit Paulus apostolus, quod quasi speciali privilegio in cœna Domini quando hæc sunt tradita legimus : Quicunque manducat panem hune aut calicem Domini bibit indigne, judicium sibi manducat

et bibit non dijudicans corpus Domini (I Cor. xi,

29). Sed sic ad mensam Domini accedat sine reverentia et timore de peccatis suis, sicut lætus accedit, quando socius suis illum plena mensa pascit de rapinis suis. Et quod idem dicit Apostolus : Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt (ibid., 50), id est moriuntur, multi, hoc monstratur in exemplo de infirmitatibus et mortibus corporalibus aljquorum, quod fit in anima in spiritalibus infirmitatibus atque mortibus omnium irreverendorum. Et qua fronte accedit sacerdos immolare, et diaconus ministrare, ad sanctum altarium, ut pro aliorum peccatis Dominum placatum faciant, qui non solum de præteritis suis peccatis illi non satisfaciunt, sed insuper quotidianis ac recentibus illum ad iracundiam provocant? et cum quali fiducia aliquis homo talem intercessorem pro se ad Deum in altario ministrando transmittit, qui Deum quotidie non mediocriter offendit, quando si ad suum parem illum transmitteret qui ipsi intercessori iratus existeret, plus illum ad iracundiam quam ad placationem excitaret? Hoc enim Pascha, quod tunc Dominus in novo mysterio egit, quotidie celebratis, quotiescunque missam agitis, sicut ipse tunc omnibus episcopis et presbyteris et caeteris fidelibus celebrantibus atque astantibus ad hoc terribile sacramentum in apostolis suis dixit : Hæc quotiescunque, inquit, feceritis, in meam memoriam facietis (II Cor. xi, 25). Videte quales cum Domino ad Domini passionem celebrandam acceditis, qui de talibus miseriis coinquinati estis, si tamen, ita ut audivi, vestris hominibus consentitis. Unde nisi vos correxeritis, quicunque de mea diœcesi sunt, sine dubio usque ad synodum ab oflicio et communione privabo; et qui de mea dioecesi non sunt, de mea parochia et dioecesi eos excommnnicabo, et ad suos episcopos, qui eos corrigant atque dijudicent, divina auctoritate redire mandabo. Quod ut necesse non sit fieri, fratres et filii, et vos ac vestros corri

« VorigeDoorgaan »